Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secundum numerum, quadraginta et una generationes numerantur; juxta rationem autem, quadraginta duæ probantur. Jechonias autem in transmigratione genitus, id est rex factus, sicut continetur in Paralipomenon, finem fecit secundæ parti: et quia post transmigrationem remansit in regno permittente rege Nabuchodonosor, ab ipso incipit tertia pars, quæ venit usque ad Christum. Ideoque bis computatur, ut et concludat secundam partem, et initiet tertiam Jechonias. Sic enim habet: Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel (Matth. 1, 12). Usque ad istum autem Salathiel regnaverunt qui sunt ex Juda, scilicet quorum ex radice nascitur Joseph. Nam Jechonias primum filium habuit Assur nomine. Sed quoniam Joseph per radicem Salathiel originem trahit, prætermisso Assur Salathiel Jechonia patri suo subjunctus est, ut veniretur ad Joseph, cui erat desponsata virgo Maria. Nam et post Josiam Jechonias sequitur. Sed quia per Joachim patrem Jechoniæ venitur ad Joseph, prætermisso eo, id est Joachim, Jechoniam posuit, ut numerum quatuordecim generationum non egrederetur, et quia post Jechoniam Salathiel et filius ejus per quem oritur Joseph.

VI (a). Quare in Matthæo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca Heli; ut aut duos patres habere imperite descriptus sit, aut certe qui vere pater sit nesciatur?

Non est ambiguum patrem Joseph Jacob fuisse. Ordo enim a David per Salomonem tramitem suum tenens, recto cursu pervenit ad Jacob, etc.

VII (b). Manifestum quia natus Salvator Dei Filius et Christus appellatus est : cur ergo post baptismum accessit ad eum tentator, dicens, Si Filius Dei es? etc. (Matth. IV, 3).

Sic na tus Salvator ex Virgine est, ut et Christus esset et Filius Dei, non factura, sed ortu. Adhuc autem in minori ætate potentiam suam evacuans, hoc est a potestate sua dissimulans, impudentiam diaboli non provocavit. Baptizatus autem descendente in se Spiritu sancto, cum apparuisset hominibus testimonio Dei Patris, æmulatione zeli ductus est inimicus ad injuriam, videns hoc factum sibi obesse: intellexit enim ordinationem baptismatis ad salutem hominum procuratam. Ideoque accedit ad Salvatorem hujus rei principem, non ut approbet, sed ut locum inveniat evertendi. Tentatio enim aliquando ad probationem fit, aliquando sub dolo ad subversionem. Arbitratus est enim quasi Salvatori elicuisset secundum dolum voluntatis suæ responsum, ut regnum suum totum haberet securus, quod duce Salvatoris doctrinæ subjecto, nemo mortem ejus evaderet.

VIII (c). — Čur Salvator tentanti se diabolo non aliter quam exemplis Legis resistit (Matth. iv, 4-10)? Salvator non solum diabolo tentanti respondit, sed et Judæis per quos crudelitatis suæ impietatem egit in Salvatorem. Præscius enim Judæos se inimicum Legis dicturos, patris eorum impudentiam diaboli, testimoniis Legis compressit, ut patrem in filios, et filios in patrem condemnaret.

IX (d). Utquid Salvator post baptismum quadraginta diebus jejunavit, postea esuriit (Matth. vv, 2)? Qui enim quadraginta diebus jejunavit, potuit iam non esurire.

Scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem (Eccli. 11, 1). Ideoque Salvator ut formam nobis daret, jejunavit; ut simili modo nos quoque jejuniis insistentes, omnem motum diaboli contra nos oppositum, Dei auxilio superemus, scientes exemplo Salvatoris tunc magis insidias adversarii cavendas, cum ad Dei timorem accedimus. Dolet enim quod re

(a) Eadem est cum ea quæ inter prima vulgatas numeratur quæst. 56.

(b) Deest in Mss. primi generis.

Deest in iisdein MSS

(d) Deest in iisdem Mss

cesserimus ab illo ideo plus sævit adversum nos. Hoc nobis gessit Salvator, non sibi. Similiter et quod esuriit, non sua causa, sed nostra est. Jejuniis enim cum superatæ fuissent tentationes diaboli, quæ ideo scriptæ non sunt, quia ad profectum doctrinæ non pertinent; postea, id est, post quadraginta dies permisit, ut (quod hominis erat) pateretur famem; ut videns diabolus, qui jam fuerat superatus, infirmitatem in eo famis, incitaretur rursum ad tentandum, videns hominem esse a quo vincebatur. Hoc enim fuit mysterium Salvatoris, ut quia homini victo insultabat et dominabatur, ab homine vinceretur, ut Dei virtus homini victoriam acquireret : et sic magis vilis effectus est satanas, cum et hominem cernit, et virtutem non hominis intelligit. Mirabatur enim stupore hebetatus, quod mysterium inesset quod se lateret: ut potestas esset accedendi, circumveniendi non esset. Duabus enim ex causis torquebatur. Videns enim infirmitatem, accedebat, et inveniebat virtutem; ut cernens hominem suspectus esset de Dei virtute. Ad hoc ergo esuriit, ut illuderet astutiam satanæ. Idcirco autem non amplius jejunavit, ut concordaret Moysi el Eliz. X (a). Quid est ut cum prius Joannes Baptista testimonium perhibuerit Salvatori, postea dubitaverit dicens per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. x1, 3-10)?

Qui Joannem putant dubitasse, detrahunt Salvatori Aut enim illum recte asserunt dubitasse, aut certe imperitia arguunt Salvatorem; quia sicut putant, male de se sentientem laudavit. Sed quia falli Salvatorem impossibile est, recte laudatus ab eo Joannes est. Si recte laudatus est, non dubitavit. Ipso enim tempore quo misit ad Jesum Joannes de carcere discipulos suos, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tunc Jesus respondit discipulis ejus dicens: Ite, dicite Joanni quæ videtis et auditis. Cæci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt, et beatus ille qui non fuerit scandalizatus in me. Abeuntibus autem nuntiis Joannis, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne Baptista : Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri, aut hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Dico vobis quoniam plus quam prophetam. Hic est de quo scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparet viam tuam. Tunc publicani laudaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Quanta autem laus data Joanni est, ut plus diceretur esse quam propheta, et beatum vocat Salvator eum qui non scandalizatur in se? quomodo laudatur Joannes qui dubitando scandalizatus est? Sed non utique dubitavit. Laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. Nam et Salvator idcirco ipso tempore in laudem Joannis prorupit, ut ostenderet sensum Joannis esse liberum a discipulorum ejus dubitatione. Joannes enim volens mirantes discipulos suos corroborare in fide Salvatoris, sciens exitum sibi imminere, ea quæ de ipso dicebat, ore ejus voluit confirmari: ideo ut testis verus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. Hoc commentum Joannis est, ut dubios suis quasi verbis mitteret, ut eadem audientes a Salvatore quæ audierant a Joanne, firmarentur, scientes idonei procuratoris et Domini cœlestis testimonium in dubium vocari non posse. Idcirco et Salvator quasi Joanni respondit, ut inter Joannem interrogantem et Salvatorem respondentem discerent veritatem.

XI (b). Quid est quod superius Herodem mortuum legimus (Matth. 1, 19), infra autem et post multos annos Herodem Joannem occidisse (Id. xiv, 1-11), cum superius mortuo Herode Joannes super vixerit?

(a) Deest in Mss. primi generis. (b) Deest in iisdem Mss.

Herodes rex fuit Judææ : hic habuit filios quatuor, Archelaum, Herodem, Philippum, et Lysaniam : sed mortuo Herode patre eorum, successit Archelaus, quo mortuo, in quatuor partes divisum est regnum supra dicti Herodis, ita ut Pilatus in partem regni quartam admitteretur, quasi præses, non quasi rex (Matth. 1, 22, et Luc. 1, 1) : filii autem Herodis reges dicerentur. Denique mortuo iterum Philippo, accepit uxorem illius Herodes frater ejus, de qua arguebatur a Joanne Baptista, qua causa occidit eum Herodes filius supra memoratí Herodis. Quid enim dicit? He

des, inquit, tetrarcha; id est, in parte quarta regni positus sui patris Herodis. Quid ergo ambigitur quando significatio adjecti cognominis ostendit alium hune esse Herodem? Ipse est enim qui et Jacobum occidit gladio, fratrem Joannis, qui postea percussus ab angelo Dei scatens vermibus exspiravit.

XII (a). Orandum utique pro inimicis docuit Dominus quid est ergo ut contra animæ occisorun ulcisci petant, a Domino postulantes vindictam? Apocalypsis cum futura mala et tribulationes diffidentiæ et malæ vitæ causas Deo vindice testaretur, etc.

[ocr errors]

XII (6). Si jam prædicante Salvatore vel Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator ait: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere? Si enim cessavit, quomodo non soluta est, aut destructa, que agendi amisit auctoritatem?

Prophetarum dicta de Salvatoris adventu, impleta sunt cum venit, etc.

XIV (c). Joannes ad Dominum, Tu es qui Sventurus es, an alium exspectamus (Matth. x1)? ub sua persona discipulorum suorum agit causam. Non enim Joannes dubitabat, qui dixerat : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat; ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur.

XV (d). Quare Lex et Prophetæ usque ad Joannem, et post recte cessasse dicuntur (Matth. XI, 13)? Quia jam de quo prophetabant, advenit. Quare Lex usque ad Joannem, cum Apostolus dicat, Legi nos subditos debere esse: Quæ autem, inquit, sunt, a Deo ordinata sunt (Rom. xını, 1)?

Legis quidem unum nomen est, sed tripartitam habet intelligentiam. Prima enim pars Legis de Deo est. Sic enim Lex a lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias. Inter errores ergo positi acceperunt ut eligant verum, id est reprobato diabolo eligant Deum. Secunda autem Legis pars hæc est, quæ scilicet præceptis continetur, quæ sic incipit, Honora patrem et matrem. Tertia vero in neomeniis et in sabbato est, et in escis discernendis ac eligendis, et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. Hanc itaque Legem dicit usque ad Joannem, non ultra servandam. Sic enim data est, ut completo tempore cessaret, nec enim fuit ab initio, sed ex causa data ad tempus est, ut adveniente Salvatore cessaret Lex. Ergo de Deo manet tam Lex præceptorum quam natura ejus quæ sine dubio est, ab ipso aboleri non potest. Per ipsum enim proficitur ad promissum præmium. Timor enim sollicitudinem parit.

XVI (e). — Cum Salvator baptismum Joannis de cœlo dicat, cur Nicodemo, cum de baptismo loquitur, dubitanti ait: Si terrestria dixi vobis et non creditis? etc.

Quod dixit, Si terrestria dixi vobis, et non creditis, non pertinet ad baptismum, etc.

XVII (). - Quid est ut Salvator mulieri alic

[blocks in formation]

nigenæ, id est Chananææ, inter initia misericordiam denegaret (Matth. xv, 22-28), cum et Centurioni alienigenæ, et leproso quem ipse Jesus alienigenam dixit, beneficium impertiende salutis non negaverit (Luc. vii, 2-10, et xvii, 12-19)?

Dignum factum Salvatoris ipsa causa designat. Absurdum enim erat, et ad injuriam promissionis Patrum proficiebat, si mulier quæ Judæorum Deum non confessa fuerat, acciperet beneficium promissumm genti confitenti Deum. Inter initium ideo negatum est illi. At ubi autem cervice flexa Salvatoris verbis fidem non negavit, sed confessa est Judæos credentes esse filios, Gentes autem canes vel servos, per quod junxit se fidei dominicæ; quia servi dominum indicant, et dominus non est sine servis: unitas facta est subjecti et subjicientis. Hinc est unde meruit consequi quod precata est. Centurio autem qui beneficium a Salvatore incunctanter accepit, olim se Dei rebus infecerat. Denique dicunt majores Judæorum ad Dominum: Dignus est ut præstes illi; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. Leprosum vero alienigenam dixit Dominus, non fide, sed natione. Erat enim Samaritanus, quos constat ex origine esse Babyloniorum. Et hic tamen non sine confessione consecutus est beneficium: quia dictum erat discipulis a Domino : In viam gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. x, 5, 6); hoc est, ut non prius prædicaretur Samaritanis et Gentibus quam Judæis, quorum fuerat promissio hæc. At ubi Judæi cœperunt repudiare fidem Christi, tunc et Samaritanæ se obtulit Salvator, et post crucem Centurioni Cornelio: a Chananæa autem requisitus suscepit eam; quia non erat adhuc tempus, ut offerretur illis salus.

XVIH (a).-Quomodo probatur quod dixit Salvator, quia post tres dies et post tres noctes a mortuis resurgeret; cum utique cœna pura passus, illucescente die dominico, cum adhuc tenebræ essent, resurrexerit? Unde numerus dierum et noctium non convenisse videtur.

Præscius Salvator omnium quæ in se futura erant, hæc protestatus est, etc.

XIX (b). Quare Salvator, Orate, ait, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20): cum tempus persecutionis hujus differri non possit, dicente Apostolo, Qui revelabitur in suo tempore (Il Thess. i, 6, 8); et in Actibus Apostolus inquit, Definiens tempora et terminos habitationis eorum (Act. xv, 26)? Et cur bieme fugam vel sabbato non expedire siguificat?

lieme tuta fuga non est: frigora enim sunt, imbres assidui, ningit, gelat, flumina exeunt; ideoque fugientibus pergrave est. Latere enim in silvis non possunt, neque in montibus, neque in speluncis. Sabbato autem juxta Judæos longius a civitate exire non licet, nec altum ascendere, ac per hoc fugi sabbato non potest. Quomodo hæc tempora fugam tutam non faciunt, propter impedimenta supra dicta ; ita et fuga nostra tuta non erit, si nos obligatos impedimentis carnalibus invenerit prædicta persecutio. Detinent enim homines quasi compedes desideria sæ cularia, id est facultates mundanæ, ne edicta diaboli possint effugere. Ideo ergo orandum est ne tempore quo fugiendum est, hiemis et sabbati in nobis ratio inveniatur, sed ut liberos nos ab his impedimentis Dei præstet auxilium, ut non sit quod nos desiderio sui captos mancipet mundo. Quoniam ergo de novissima persecutione loquebatur Salvator, quæ futura est ab Antichristo; ideo hiemem posuit, quia novissimum tempus est et sabbatum similiter, quia postremus dies est, ut sicut his temporibus aspera e difficilis fuga est, ita significaret illo tempore tam

1 Ms. Germanensis, fugere sabbato non potes. (a) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 64. (6) Deest in Mss. primi generis.

2397

graves foturas persecutiones et pressuras, ut vix aliquis eas possit effugere.

XX (a).-Salvator cum se passurum diceret, et post tertium diem resurrecturum, adjecit, Et postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam, ibi me videbitis; et angelus mulieribus similiter (Matth. XXVI, 32, et xxvIII, 7): cum tamen inveniatur a mulieribus et a discipulis suis in Jerusalem.

Verba Salvatoris retractare infidelis est: sed te video non de verbis Salvatoris dubitare, sed sensum requirere, quare cum in Jerosolymis post passionem suam visus sit, dixit se in Galilæa ab his videri. In Jerosolyma visus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum in Galilæa vero ab omnibus simul. Ergo qui in Jerusalem visuri illum erant per partes, in Galilæam illis constituit ut simul omnibus appareret, et ad ordinandam disciplinam daret præcepta.

XXI (6). Tres evangelista sexta hora crucifixum dicunt Salvatorem, Marcus vero evangelista tertia hora dicit crucifixum. Sed quidam strenui (industria sua) tertia hora sententiam datam dicunt, ac per hoc tertia hora crucifixum. Data enim quis sententia jam mortuus habetur. Sed constat post quintam horam in sextam Pilatum sedisse pro tribunali, et sic sententiam dedisse, sicut Joannes ostendit.

Obscuris vera involvere non est bonum. Nam tres evangelistas verum dixisse ipsa concordia obtestatur, etc.

-

XXII (c). Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare circumcisus cæteros prohibuit circumcidi?

Circumcisio usque ad Christum indulta est. Abraham autem circumcisionem in Christo promisso accepit, etc.

XXIII (d).-Judæis accusantibus discipulos eo quod facerent contra legem sabbati, spicas vellendo, Salvator exemplum protulit David, dicens: Nescitis quid fecerit David cum esuriret, quomodo accepit panes propositionis et munducavit, et dedit his qui secum erant, quod non licebat nisi solis sacerdotibus? Quod exemplum non excusare videtur discipulos, sed possunt tam hi quam David prævaricatores videri.

Noluit Salvator de tempore impleti sabbati præjudicare Judæos, etc.

XXIV (e).-Cur Salvator discipulos suos filios tonitrui appellavit (Marc. I, 17), qui plus magis videantur filii Dei dici? tonitrua enim dicuntur collisione nubium fieri.

Quoniam tonitrua terrorem incutiunt, hac causa filios tonitrui discipulos appellavit, quasi ejus filii, qui timendus sit. Quamvis enim tonitrua collisione nubium fiant, voluntate tamen Dei fiunt, et sunt terribilia.

XXV ().-Quid est ut secundum Marci evangelistæ relationem, Christi non sit impleta voluntas: Intrans enim, inquit, in domum, voluit neminem scire, et non inpotuit latere? Si ergo voluit latere et non potuit, firmata voluntas ejus est.

Hoc quod per compendium propositum est, ut plus sensum posset occulere, etc.

XXVI (g). In Evangelio legimus angelum dicere ad Mariam matrem Domini, quod regni ejus, id est Christi, non erit finis (Luc. 1, 35). Et Daniel eadem dicit ait enim Tunc exsurget regnum in æternum, quod nunquam corrumpetur (Dan. vii, 14). Contra Apostolus de Domino: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri (1 Cor. xv, 24) Quomodo regnum æternum habebit, quod traditurus dicitur Deo et Patri?

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 65. (c) ibid., quæst. 50.

(d) Ibid., quæst. 61.

(e) Deest in Mss. primi generis.

Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 77. (g) Deest. in Mss. primi generis.

In causa Patris et Filli, id est, Dei et Christi, tra ditio non abolitio intelligitur. Considera enim quomodo Pater tradiderit Filio regnum, ipso hæc Domino protestante: Omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. x1, 27). Si Pater ergo desiit habere cum tradidit, potest et de Salvatore dici quia cum tradidit, amisit. Nam Filius postquam traditum sibi a Patre regnum dixit, Patrem adhuc præferens ait: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvII, 3). Secundum hunc igitur sensum et Filius non amittit regnum cum tradit, ut hæc vera sint; et angelus et Daniel non discrepare ab hoc sensu dicantur. Qui horum enim testimonium retractandum putat, perfidia plenus est. Sed nunc videamus manentes in hac fide, quid sit tradere Filium Patri regnum hoc enim est quod inter cætera alio loco dicit Apostolus: Tunc et ipse subjectus erit ei qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28). Subjectio igitur hæc, ipsa est traditio regni. Itaque hoc loco interpretatio videtur necessaria, ut et subjectus Patri Filius non negetur, et nihilominus æternum regnum habere dicatur. Hoc est regnum Filii, quia in nomine Jesu omnia genua flectuntur, cœlcstia, terrestria, et inferna (Philipp. 11, 10). Quod etiam firmat Petrus apostolus, dicens: Non est aliud nomen datum sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Et ipse Dominus discipulis ait: Usquemodo nihil petistis in nomine meo; petite, et ego faciam (Joan. xvi, 24). Sic regnat Filius, cum omnia in nomine ejus salvantur, et dantur quæ postulantur usque ad finemi mundi. Postquam vero omnia Christum fuerint confessa, sive ví, sive voluntate, et substrata potentiæ ejus cui restiterant, mysterium unius Dei cunctis manifestabitur, et omnis gratiarum actio referetur ad Patrem, ex quo sunt omnia; ut cessante prædicatione unus Deus sciatur in mysterio Trinitatis. Cum enim omnes potestates, omnes principatus et Dominationes Christo genu flexerint, tunc Filius manifestabit non se esse à quo sunt omnia, sed Filium ejus, et illum in se videri. Hæc est subjectio et regni traditio. Ostendens enim Patrem esse a quo sunt omnia, subjecit se illi cum de eo se dicit esse. Tanta enim majestas et claritas in adventu Filii videtur, ut omnes potentiæ et chori Angelorum hunc singularem putent Deum. Salvator autem cum se non il'lum esse dixerit, qui dicitur Pater, sed Filium ejus, regnans tradit regnum Patri. In hac re manifestata est et subjectio, et regni traditio; quia et cum a Patre se profitetur esse, quidquid habet, Patris confitetur esse, omnem summam referens ad eum. XXVII (a). Salvator ait, Si quis non reliquerit omnia sua, id est, domum, et agrum, et cætera, non potest meus discipulus esse: et contra evangelista, Venit, inquit, Joseph ab Arimathia, homo dives, qui et ipse discipulus erat Jesu, exspectans regnum Dei (Luc. XIV, 55, et XXIII, 50, 51). Quid est ut evangelista profiteatur eum discipulum quem Salvator negavit? Nam et Zachæus dives erat, et Cornelius Centurio dives, et mulieres quæ illis ministrabant de facultatibus suis.

Hunc sensum paucis absolvit Apostolus, dicens : Qui habent, quasi non habentes sint ; et qui utuntur hoc sæculo, quasi non utantur ; et qui emunt, tanquam non possidentes (I Cor. vii, 30, 31). Qui ergo hæc sic habet, quasi non habeat, reliquisse videtur. Quando enim non præsumit de his, neque se jactat, sed humiliter incedit, non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et ministrum intelligens, omnia sua reliquisse videtur. Hoc enim relinqui dici tur, quod a desiderio recedit, et gratiam non habet. XXVIII (b). Si Lex et Prophetæ usque ad Joannem quomodo Salvator ad sacerdotes mittit offerri munera pro emundatione?

1

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. €0.

Hoc secutus est apostolus Paulus. Cum enim prædicaret jam non oportere circumcidi quemquam, etc. XXIX (a). Si Lex et Prophetæ usque ad Joannem, ex quo regnum cœlorum prædicatum est (Luc. xvi,16); ipse est enim inchoator novæ prædicationis; cur baptisma ejus cessavit?

Baptisma Joannis cœptum non cessavit, sed additum est ei quod deerat. Joannes enim tantum baptizavit, non Spiritum sanctum credentibus dedit : sicut et ipse de Salvatore dicit, Ego baptizo vos in aqua in pænitentiam, ipse autem vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. 1, 11). Hoc est quod dicit: Per me remissio peccatorum, non tamen datur Spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim Salvatori reservatum est, utpote Domino, ut filii Dei non fierent, nisi accepto a Filio Dei Spiritu sancto. Effectus ergo baptismi Joannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine Salvatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, Trinitatis est donum : quod dignatio Salvatoris ostendit, dans formam trium nominum, quæ a primordio sub unius Dei nomine vel persona unum opus et indifferens operata sunt. Interpretatio ergo accessit ad baptismum Joannis cum significatione latentis dudum mysterii: accessit et amplius donum, ut baptizati accepto Spiritu sancto sint filii Dei. Amplificatum ergo est, non evacuatum.

XXX (b). --In Evangelio Joannis, Lex, ait, per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Si ergo per Christum veritas facta est, ante non fuit. Si ante non fuit, quomodo a Deo data Lex dicitur, in qua veritas non erat?

Videndum est quid sit, Lex per Moysen data est. Per Moysen autem Lex data, manifesta habet præcepta, etc.

XXXI (c).- Sabbatum certe Lex est vel pars Legis; quomodo erge non evacuata Lex est, dicente evangelista, Non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum (Joan. v, 18).

[ocr errors]

Solvit sane sabbatum Salvator, sed sine præjudicio dati sabbati. Dum enim sabbati jam tempus cessaret, Judæi autem sabbatum adhuc manere assererent Salvator sabbatis operans, et infirmo lectum suumi sabbatis portare præcipiens, secundum sensum Judæorum sabbatum solvebat. Nam juxta veri fidem tale est si dicatur quod jam cessaverat, quale est si dicatur de aliquo qui expræfectus dicendus est, et injuriam passus fuerit, quia præfectura injuriam passa est. Non ergo sabbatum solutum est, sed homines qui impudenter sabbati auctoritatem vindicabant, delusi sunt, cum jam sabbato successisset nova Lex.

XXXII (d). - Si arbitrio proprio vivimus, cur Salvator, Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et non discordans ab his Apostolus, Neque volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis est Dei? His utique perturbari videtur arbitrium liberæ voluntatis. Si enim nemo vadit, nisi tractus, non erit illius delictum, qui non vadit quia non est tractus. Et si non qui petit et currit, accipit, sed cui vult dat Deus, sine culpa erit ct crimine qui vult et non obtinet; et ad illum redundat crimen qui petentem spernit.

Nullo genere ex his arbitrii causa poterit turbari. Etenim dicta ad causam referas qua dicta sunt, etc.

XXXIII (e).—Quid est ut cum Salvator omnes prope verbo curasset, cæco tamen per lutum de sputo factum oculos reformarit (Joan. ix, 6, 7)?

Hoc Salvator ad confusionem illorum fecit, qui Creatorem accusant. Quando enim non aliter vitium accidens corpori emendavit quam Conditor fecit, auetorem operis hujus commendavit. Per id enim emendavit, quo erat conditum. Omne enim quod fit, si

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur sopra inter primo vulgatas, juxta quæst. 76. (c) Deest in Miss. primi generis.

(d) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 79. (e) Deest in MSS. primi generis.

lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. Si enim Salvator per hoc se Deum testatur, quia damna et vitia corporis emendavit, quanto magis Deus est qui ipsius corporis inventor est?

XXXIV (a).- Quid est quod Salvator ait, Ego sum janua; qui ante me fuerunt, fures sunt et latrones (Joan. x, 7, 8)? Quod dictum videtur Prophetas pul

sare.

Quia nemo vadit ad Deum Patrem, nisi per fidem Christi, idcirco se januam dicit Salvator regni cœlorum. Si ergo januæ verbis utitur, quid opus erat ut de anterioribus diceret, Quotquot ante me fuerunt; cum nulla quæstio de præteritis verteretur; sed utique quasi præsens janua de præsentibus quæreretur? De Judæis enim dicit Salvator, qui non per fidem, sed per justitiam Legis in regnum Dei se intrare putabant. Ante Salvatorem enim venientes, id est ante illum stantes, obtrectabant ei contradicentes, ut etiam alios a fide ejus averterent. Unde fures et latrones appellati sunt. Nam eo tempore hæc dicta sunt, quo Pharisæi disceptabant cum illo qui erat ex cæco illuminatus, cui Salvator oculos reddidit quos natura negaverat, quem volebant a fide Salvatoris avertere, dicentes non per hunc posse, quia sabbatum violat, sed per justitiam Legis intrari in regnum Dei. Tunc Salvator: Ego sum, inquit, janua; per me si quis introibit, pascua inveniet: si quis autem aliunde intrare voluerit, ille fur est et latro. Quomodo hoc ad personam pertinet Prophetarum? Numquid Prophetæ contra Christi doctrinam per justitiam Legis sine fide Deum promereri posse dicebant, qui Christum in carne veuturum scierunt? Hoc ergo de præsentibus dixit, ut quicumque ante ipsum fuerunt, astantes vel sedentes, fures intelligantur et latrones. Sevocantes enim illum qui fuerat cæcus, volebant eum a fide Salvatoris avertere, dicentes: Da honorem Deo; nos scimus quia hic homo peccator est. Quos ille arguit, dicens: A sæculo nunquam fuit auditum quod aperuerit quis oculos cæci nati: nisi hic esset a Deo, non poterat facere quidquam (ld. ix, 24, 52, 35). De hoc ergo, quia perseveravit in fide; et de illis qui dixerunt, Hæc verba non sunt dæmonium habentis; numquid potest dæmonium cæcorum oculos aperire ? dixit Salvator, Sed non audierunt eos oves (Id. x, 8, 9, 21): illos utique quos fures et latrones appellavit. Nam quomodo non audierunt Prophetas oves, cum constet Scripturis omnes bonos obedisse Prophetis, et malos pseudoprophetis ?

XXXV (b).-Quid est ut admirabilem et incognitam virtutem facturus, Lazarum scilicet a mortuis resuscitaturus, fleret, aut locum ubi positus erat quasi ignarus quæreret (Joan. x1, 34, 35)?

Salvator Deus et homo est, ac per hoc duas vices egit semper ut quia hominis affectus habet, ploret ; sed quia et Deus erat, hunc quem flevit resuscitavit. A minimis ergo semper ad majora venitur, ut quia homo cernebatur, hoc reprobaret esse quod videbatur; Deum autem se operibus asserebat.

XXXVI (c).—Cum Salvator dicat, Ego pro eis rogo, quos mihi dedisti; non pro mundo rogo (Joan. XVII, 9); Joannes apostolus contra, Habemus inquit, advocatum apud Patrem, deprecatorem pro peccatis nostris, et non solum pro nostris, sed pro universo mundo (Joan. 11, 1, 2): hoc contrarium videtur.

Quamvis non longe discrepet sensus, tamen aliud est quod dicit Salvator, et aliud quod affirmat apostolus Joannes. Nam Salvator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti præstentur: denique sic dicit : Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves cos a malo. Apostolus autem Joannes aliud genus precationis inducit ait namque : Habemus advocatum, qui postulat pro peccatis nostris, et totius mundi. Pro Christianis ergo duplici genere postulatur; quia et pro peccatis illorum oratur, et ut tuti a diaboli infestatione præ

(a) Deest in Mss. primi generis.
(b) Deest in iisdem MSS.
(c) Deest in iisdem MSS

stentur. Pro his autem qui non credunt, hæc sola deprecatio est, ut cum pro peccatis suis et perfidia plecti mererentur, bonitas et patientia exspectet illos, si forte velint corrigi. Non enim postulatur ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut si se emendaverint, dimittantur illis delicta. Hoc ergo postulat pro illis Salvator, quod

diximus.

XXXVII (a). — Quid est ut Salvator dicat Mariæ volenti se tangere causa gaudii, Noli me tangere ; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. xx, 1-17); cum legatur a cæteris mulieribus et tactus et adoratus?

Indignantis verba sunt dicentis, Noli me tangere. Quamvis enim desideraret Salvatorem, aliis tamen resurrectionem ejus credentibus, hæc ad monumentum stabat plorans, quam jam gaudere oportuerat. Audierat enim a Joanne et Petro apostolis resurrexisse Dominum. Sic enim habes: Et vidit linteamina et sudarium in unum locum, et credidit : nondum enim sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed Maria quia non illum videbat resurrexisse, non credebat. Nimius enim amor dubitare illam faciebat. Denique quos diligimus, si incommodum patiantur, non eos evadere credimus: quos autem odimus, si jam prope mortem sint, incredulum nobis est. Mariæ ergo, quoniam obstupuerat et moerorem patiebatur per amorem, quam oportuerat sequi discipulorum fidem, primum se ostendit Dominus, ut desineret a mærore, non tamen sine indignatione. Hinc audit, Noli me tangere : hoc est, Carnalem sensum quæris; abstine te, et spiritualia sequere quæ non videntur. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. Tale est hoc, quale illud beati Joannis Baptistæ mittentis discipulos suos ad Jesum, et dicentis: Ite, dicite, Joannes Baptista misit nos ad te, dicens, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Luc. vi, 19, 20)? Sub sua persona, discipulorum suorum agit causam. Nec enim Joannes dubitabat, qui dixerat, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat, ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. Ita et Salvator in se Mariam arguit, dicens, Nondum ascendi ad Patrem id est, Adhuc cor tuum humi pressum est, quæ si non vides, non credis. Si enim ad Deum cor elevasset, resurrexisse Dominum cum discipulis credidisset.

XXXVIII (b). Quomodo inteiligitur, quod dicente Maria ad angelum, Et unde hoc sciam, quia virum non cognovi? respondit Gabriel angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Allissimi obumbrabit tibi ?

Ambigenti Mariæ de conceptu, possibilitatem angelus prædicat dicens, etc.

XXXIX (c). Qua ratione Magi Chaldæi per stellam apparentem Christum regem Judæorum natum intellexerunt; cum stella indice temporalis rex designetur?

Hi Magi Chaldæi non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur, etc.

XL (d). Quid sibi vult ut Isaias propheta de Christo dicat, Qui peccatum non fecit; contra autem Apostolus, Qui peccatum, inquit, nesciebat, peccatum pro nobis fecit?

Quantum ad propositum pertinet, non solum verba discrepant, sed et personæ diversæ sunt, etc. XLİ (e). Certe qui filius Dei non est,

dia

[blocks in formation]

boli est semper ergo filius est, sed aliquando Dei, aliquando diaboli. Quid ergo nascimur, requirendum est utrum filii Dei, an diaboli, an aliud tertium, si possit admitti.

Dominus cum filii Israel sæpe delinquerent educti de Ægypto, iratus, nullum illorum terram promissionis intrare permisit, etc

XLII (a). Quærendum an Spiritum sanctum habuerint Apostoli tempore illo quo fuerunt cum Domino, etc.

In his omnibus quæ proposita sunt, non una est causa. Breviter enim singularum causarum significatæ sunt formæ, etc.

XLIII (6). Qua ratione responderi possit Arianæ impietati simpliciter ex Lege.

Ši rationi fides accommodetur, ipsa nominum ratio Patris et Filii ostendet unitatem, etc.

XLIV (c). Cum Salvatorem natum profiteamur, quid est ut Apostolus factum eum dicat ex semine David (Rom. 1, 3); cum aliud sit fieri, aliud nasci ?

Quanquam hoc loco possit factura nativitatis intelligi factura enim a generatione distat quidem; sed in aliis causis non ubi carnis et corporis vertitur ratio Apostolus tamen non sine causa taliter verbis locutus est; quia et in alio loco, Factum, inquit, ex muliere (Galat. iv, 4). Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quoniam enim non humano semine concreta caro Domini est in utero Virginis, et corpus effecta, sed effectu et virtute sancti Spiritus; ideo sic locutus est Apostolus. Aliud est enim semine admixto sanguinem coagulare, et generare, et aliud non permixtione, sed virtute procreare. Ideo factum potius dixit quam genitum 1.

XLV (d).- Si ex semine David Christus Dei factus est Filius secundum carnem, hoc est natus jam Filius Dei est in utroque, quia sanctificatus natus est: quomodo ergo posiquam baptizatus est, dictum ei a Deo est, Tu es Filius meus, ego hodie genui te?

Christus Filius Dei secundum spiritum ex æterno est, juxta carnem autem Dei Filius ex semine David est ex nativitate, etc.

XLVI (e). Apostolus Legem datam a Moyse, et sanctam, et justam, et bonam, et spiritualem appellat (Rom. vi, 12, 14). Alibi dicit, Lex enim iram operatur; et, Ubi non est Lex, nec prævaricatio (Id. IV, 15). Sine enim his esse, securitas est.

Ipse dicta conferens, satis tibi debueras facere. Nam sic solent dubii facere quæstiones, ut unius dicta, quæ fas non est reprehendere, pugnantia et inimica quærantur. Si enim Apostolus Legem sanctam, et justam, et bonam, et spiritualem vocat, vir omni laude præcipuus, et undique veritate munitus; sufficeret hoc ad fidem, et de hoc quod videtur in verbis contrarium, sine obstinatione et invidentia quærendum erat. Propositio enim hæc impunitatem peccandi vult. Nam Apostolus utique cum legem fidei pro temporis merito et gratia præferret apud Romanos, qui sub fide Christi in Legem fuerant inducti. In legem dico, non eam quæ naturalis est: nam utique in legem erant Romani, quam de Athenis decemviri missi, et post alii duo attulerunt, quae in duabus tabulis scripta est, quæ in Capitolio obrutæ sunt; sed eam quæ factorum appellatur, ut circumciderentur, sabbatum observarent et neomenias. discernerent escas, circa mundanda vasa essent solliciti, et cætera quæ continentur in Lege hujusmodi. Hanc ergo Legem dicit iram operari: propterea enim irato Deo addita sunt hæc, ut oneri essent perfidiæ Judæorum. De tantis enim necesse est ut aliquid prætereat. Unde apostolus Petrus Quid, inquit, imponitis jugum

1 Ms. Germanensis, factum dixit quia ingenitum.

2 Forte legendum, duodecim.

(a) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 93. (b) Ibid., quæst. 97.

(c) Deest in Mss. primi generis.

(d) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 54 (e) Deest in Mss. primi generis.

« PoprzedniaDalej »