Obrazy na stronie
PDF
ePub

Omnia ligna quæ commemorat, fructus sunt ad esum creaturarum. Denique uno nomine ligna dicuntur, sed varia intelliguntur in fructibus. Omnia tamen ligna sunt, et edendi unum est genus, quamvis diversa sunt quæ edantur. Cum enim multa fructuum ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi prohibuit; ut reverentiam Creatoris ex aliqua parte haberent, qui omnia in potestate acceperant, dum una reservata est arbor, cujus licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legis. Quomodo autem ex sententia peccati genus intelligebatur? Et homicidæ enim, et malefico, et adultero, et infami congruit hæc sententia. Achar quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis adjudicatus est (Josue vii, 1). Quomodo ergo potest hæc sententia peccati genus intelligi? Grande delictum fuisse potest cognosci, non tamen genus delicti intelligi. Scimus enim alios hac damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. Et Amorrhai1 et Sodomitæ cum omnibus suis periisse noscuntur. Ita enim fit ut et unius peccati rei diversa feriantur sententia, et diversi criminis peccatores uno atque eodem genere puniantur. Quamobrem Adæ et Evæ non ex data sententia peccati genus potest intelligi. Quamvis enim unum eorum peccatum sit, sed secundum personam suam vir et inulier sententiam acceperunt : necnon et serpens, ut non solum in eo quod facti sunt, non manerent, verum etiam adderetur eis labor ad pœnam. Cum enim omnia pecora et animantia homini fuissent, sicut legimus, subjecta (Gen. 1, 26); serpens contra hanc constitutionem erexit se, et dolo et fallacia circumventum hominem sibi subjecit. Sine dubio enim qui aliquem capit, infra se eum facit. Propter quod serpens ne astutiæ suæ effectum haberet, sententia Dei revocatur, et reprimitur ultra quam fuerat factus, ne supra hominem esset, ut calliditate sua non solum ad nihil se profecisse doleat, sed et deteriorasse. Cum enim prudentior legatur fuisse cæteris bestiis, postquam decepit hominem, maledictus factus est ab omnibus bestiis terræ. Post sententiam datam in hominem, datam in feminam, datam in serpentem, sequitur ut et mulier quam sibi sociaverat ad contemnendam Dei legem, excipiat sententiam. Ait ei: Replens replebo ærumnas tuas et gemitum tuum: in tristitia paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur (Id. m, 16). Nemo quod reprehendit, ipse confirmat. Si ideo concessi sunt filii quia usurpaverat coitum, ergo plus usurpatio præstitit. Sed quia dixit, In tristitia paries filios; si inde putas generationem sumpsisse principium, ubi erat quod dictum est, Crescite et multiplicamini? Intelligite ergo hoc ad poenam tantum additum, ut cum per lætitiam sibi fuerat ante concessum, tristitia subderetur ad pœnam et ut deterior et multiplicata pœna mulierem semper urgeret, additur conversio ad virum, ut esset unde ei dolor iterum innovaretur. Si coitum Dominus damnabat, cur in subjectis addebat, Et ad virum conversio tua? Nemo quod damnat, hoc pro pœna constituit; cum utique pœna sit damnationi contraria, nec unquam ex uno, sed contra proveniat. Quod si in uno essent, damnationem nemo metueret. Deinde aliquis in hoc addiceret, ex quo in legem commissum videret. Hoc est confirmasse, non punisse peccatum, si ideo conversio feminæ ad virum, et ex eo quod colit, et non quod verum est, conversio simpliciter ante concessa cum ultima servitute, propter pœnam eidem credatur imposita, quoniam per mulierem concessam subjectus factus fuerat vir. Et sine dubio superior videbatur, cujus consilio usus putavit prodesse quod suasit, ut factum Dei subtilitate serpentis destrui videretur: instauratur per sententiam Dei institutam, ut revertatur mulier ad conditionis subjectionem humiliata viro, sicut fuerat constitutum; et additum ei quod additur ad pœnam, cum audit, Replens replebo mærores tuos, et gemitum tuum : in tristitia paries filios, et ad virum Ms. Colbertinus, et Aman.

Sic Ms. Colbertinus. At editi, addisceret.

tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Numquid fuerat aliter decretum,quam ut mulier dominio viri esset subjecta? Hinc ergo apparet mulierem revocatam esse ad id quod fuerat cum additamento. Unde ait, Replens replebo mærores tuos et gemitum tuum. Quod replet, in eo quod minus est, addit non in eo quod non est, videtur operari. Hac ergo sententia quæ ante processerat, Crescite et multiplicamini (Gen. 1, 22, 28), non incipit ad creandum, sed ad creaturæ, quæ fuerat concessa, perniciem. Mulieri ad pariendum filios dolor additur, difficultas imponitur, non procreationis nova forma componitur : nam si ex hoc recte generatio speratur, magis intelligi potest arbitrio serpentis generationem extitisse, quam Domini; et est vere, ut ait ille, Progenies viperarum (Matth. 111, 7). Si quis autem se existimat ita natum, quid mereatur, advertat, ut propter peccatum amplificaretur ei dolor partu, ut quæ modicum doloris habitura erat, filiorum cresceret ei causa delicti : quia et cum gemitu et moerore pariuntur, nati autem sine tristitia non habentur. Nunc tertio promitur in virum sententia talis : Quoniam audisti, inquit, vocem mulieris tuæ, et edisti de ligno, de quo præceperam tibi ne ederes ex eo, maledicta terra in operibus tuis, et in mæroribus tuis edes ex ea omnibus diebus vitæ tuæ : spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. ш, 17, 18). Et hinc idem Adam ad hoc revocatur, ad quod fuerat factus, sed cum decremento. Ante enim positus erat ut operaretur terram simpliciter, ut sequeretur eum laboris effectus: at ubi autem sprevit præceptum Dei, melius sibi procurari credens consilio serpentis quam fecerat Deus, ad institutum pristinum revocatur Cum laboris dispendio; ut terra ei secundum laborem minime responderet, maledicta non sibi, sed operibus ejus; ut ostenderetur propositum Dei subverti non posse, neque melius posse quemquam providere quam Deum. Nemo enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente Apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet; sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam (Ephes. v, 29). Videamus nunc sequentia Legis, an concordent cum initiis ejus. Abraham cum placuisset Deo, inter cætera quæ ad remunerationem fidei ejus pertinent, cum senior esset, unum filium generare dignus est judicatus (Gen. xvII, 10). Quomodo ergo accusari potest quod pro merito concessum videtur, ut qui ipsius Dei voluntatem fecerat, Deus voluntatem ejus impleret? quæ minime fuisset impleta, nisi innoxia esset; nec Deus impleret quod male vel imperite posci videbat, maxime ab eo qui sibi placeret : hoc enim nec homini convenit. Et Anna cum sterilis esset et Deum diligeret, petiit ut haberet filium et accepit (I Reg. 1): quod si contrarium esset, moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet adversam. Et natus ex ea sanctissimus Samuel, filios genuit, non tamen justitiæ suæ merita minuit. Prima enim ætate sua semper auctus est, ut in senectute propensiori Dei testimonio commendaretur. Et Zacharias sacerdos, vir justus, in senectute sua Dei nutu genuit filium: quo nondum nato, meruit prophetare (Luc. 1, 5). Qua ergo ratione accusatur quod minime obesse probatur ? Et quis neget bonum debere dici quod neminem lædit? Et ut hoc loco aliquid de Apostolis dicatur, quod ad robur pertinet causæ, certe sanctus Joannes castimoniæ fuit custos condiscipulus autem ejus, id est sanctus Petrus, uxorem habuisse cognoscitur; et primatum ut acciperet inter Apostolos, non ei obstitit generatio filiorum. Quomodo ergo condemnandum putatur quod non impedit meritum? Hinc Apostolus eum qui uxorem habeat, si in cæteris servet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit. Quod si illicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere fieri sacerdotem. Et quid tam apertum? Ejusdem enim Apostoli vox est dicentis: De virginibus autem imperium Domini non habeo (I Cor. vII, 25). Cum enim Corinthii exagitarentur ab hæreticis, qui in hyprocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt Apostolum litteris, an liceret nubere, an uxorem remittere.

:

Tunc præcepit Apostolus non debere uxorem a viro recedere cum habuerit occasionem dicendi, si scisset sic docendum, non licere nubere;quomodo quod sibi non sit traditum, docere se non posse ostendit. Quis autem discipulorum doceret quod a magistro traditum non est? Vel quis non audiat prædicantem: Volo adolescentulas nubere, filios procreare (I Tim. v, 14)? Sed forte dicatur: Si licet et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere? id est, ut ordinatis jam non liceat convenire? Quis nesciat unumquodque suam legem habere? Est enim quod omnino generaliter omnibus non liceat: est item quod aliis licet, et aliis non licet et est quod aliquando licet, et aliquando non licet. Fornicari omnibus semper non licet negotiari vero aliquando licet, aliquando non licet. Antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari facto jam non licet. Et Christiano cum uxore sua convenire aliquando licet, aliquando vero non licet. Propter dies enim processionis aliquando non licet convenire; quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus, ex consensu ait abstinendum ad tempus, ut vacetur orationi (I Cor. vii, 5). Nam secundum Legem in jejunio cædi et jurgari non licet, postea licet: quia major reverentia debetur Dei causis. Numquid omne quod ante cæteros licet, ante imperatorem licet?

Quanto magis in Dei causis? Ac per hoc antistitem ejus puriorem cæteris esse oportet: ipsius enim personam habere videtur, est enim vicarius ejus: ut quod cæteris licet, illi non liceat; quia necesse habeat quotidie Christi vicem agere, aut orare pro populo, aut offerre, aut tingere. Et non solum huic concubitus non licet, verum etiam ministro ejus : quia ipse mundior debet esse, quia sancta sunt quæ ministrat. Nam sicut ad comparationem lucernæ tenebræ non tantum obscuræ, sed etiam sordidæ sunt, ad comparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis vero comparationem stellæ nebulosa sunt, ad Dei autem claritatem sol nox est: ita et quæ ad nos licita et munda sunt, ad Dei autem dignitatem quasi illicita et immunda sunt; quanquam enim bona sunt, Dei tamen persona non competunt. Numquid non tunica mediocris hominis, quamvis munda, imperatori tamen sordida et illicita est? similiter et Saxonicia senatori? Ac per hoc antistites Dei puriores esse debent quam cæteri, quia et Christi habent personam, et ministros Dei mundiores esse oportet. Nemo enim imperatori ministrat non accuratus; igitur vestimentis claris et mundis induti ministrant Deus autem quia natura clarissimus est, ministros ejus natura magis quam vestibus mundos esse oportet; cui laus et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

IN QUÆSTIONES VETERIS ET NOVI TESTAMENTI POST VULGATAS

ADMONITIO.

Habes præfixum superiori libro elenchum duplicem : unum quo illa præcedentium 'centum viginti septem Quæstionum exhibetur collectio, quæ ab Augustino Ratisponensi, ab Joanne Amerbachio et a Desiderio Erasmo fuit primum vulgata ; alterum, qui collectionem non tantum disparem Quæstionum ordine, sed etiam earum numero auctiorem longe repræsentat. Hujus porro alterius collectionis exemplar cum e Victorina Bibliotheca adeptus fuisset Jacobus Haemer, curavit ut subsequentes hic Quæstiones, quas videlicet aut nondum vulgatas, aut certe aliis verbis tractatas esse animadvertebat, prodirent in lucem. Fecit vero ipse tres earum classes, quarum prima in editis inscribitur, Quæstionum ex Veteri Testamento pars secunda; aliæ similiter, Quæstionum sive ex Novo Testamento, sive ex utroque mixtim, pars secunda dici solent: cum tamen Victorinus codex aliique inspecti a nobis Mss., in una et altera classe Quæstiones omnes, nec alia quam in excuso superius elencho cernitur, ratione et ordine digestas complectantur. Nihil nos in constituta per Haemereum, perque posteriores editiones jam confirmata distributione mutandum duximus nisi quod aliquod inde Quæstiones transferre visum est in superiorem librum collectionis primo vulgatæ ; ut quæ de eodem argumento agunt, juxta se collocatis, quid inter illas intercedat varietatis primo conspectu deprehendas; tum etiam utra collectio in Mss. antiquior et sincerior sit, vel potius an utraque interpolatoris inepti manum referat, dijudicare possis. Cæterum de subsequenti opere idem quod de priore sentiri volunt Lovanienses Theologi: quod varia, inquiunt, contineat et Augustino indigna, et a veritate aliena.

QUÆSTIONUM

EX VETERI TESTAMENTO

PARS SECUNDA.

ADVERSUM EOS QUI NEGANT AD DEUM ALIQUID PER-
TINERE.

QUEST. PRIMA (a).- Multis, quos sæcularis ista caligo cæcavit, plurimum displicemus, si solliciti Dei præcepla servemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si illecebrarum, vitiorumque blandimenta seductoria negligamus, si nulla nos sæculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro Dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam virtute spiritus contemnamus. Illis nimirum quibus omne quod geritur, sensus iste mortalis nec laude nec vituperatione di

(a) Deest in Mss. primi generis.

gnum esse persuasit. Nolunt enim ad Deum horum aliquid pertinere. Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes, Nihil, inquiunt, prodest, bene an male vivas. Neque enim ista nunc Deo cura est, ut te diversa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere, et fœdis aliquando tuis actibus oculos permiscere. Vana sunt omnia, que ut libitum fuerit celebrantur: is qui ad Deum pertinet, secretus est et remotus ab istis rebus huma nis, et ideo nec irascitur, nec movetur; nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati sæculi cursus, et quaedam mundani orbis inexplicabilis volutatio, ita correptum rapit et projicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam Dei

:

revocare posse putaret. Nec martyrum quidem probandus est animus, qui Deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis æstimant delectari. Nihil illi charum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostræ conditione nulla sanitatis integritate lætatur; nec quid ubi geratur scire desiderat: non quod impossibile sit majestati divinæ omnium fere quæ gesta sunt vel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum vanitatesque mundanas, Sic denique scriptum est: Vanitas vanitantium, universa vanitas (Eccle. 1, 2). Quorum sententia desperatione firmata, ut divini sensus auctoritate dissolvitur, sic ipsorum sacro sermone vulgari, qui maximus habetur in usu, convincitur expugnata. Nam cum inter negotia diversorumque contractus fides perfidiaque contendunt, ut testis divinitas adhibetur, quæ aliquando quid agamus scire negatur. Testis est, inquiunt, Deus Deus videat, Deus judicet, Deus faciat, Deus reddat. Et cum ad necessitatem jurisjurandi venitur, et jurantis animus metuit ne sibi aliquid obveniat pejeranti; et jusjurandum exigit, et reddi ei posse confidit, qui sibi male juravit. Et cum sanitas exoptata et bona valetudo fuerit consecuta, divinitati gratiæ referuntur. Et cum aliqua decidenté materia casus proximus illæsus evaserit, Deus bonus dicitur præstitisse. Et cum adverso ventorum flatu commoti æquoris fluctus insurgunt, et navis undique cæsa quassatur, navigantium turbæ ad cœlum manus extendunt, Deum voce supplici deprecantur, et exaudiri se et liberari posse confidunt. Unde hæc si Deo nulla nostri est cura, si quid agamus ignorat? Inanis est igitur ista persuasio. Omnia Deo sunt cognita. Nullus sibi de impunitate commissorum scelerum blandiatur. Bone vitæ maximus fructus est, malæ perpetua pœna et æterni cruciatus. Igitur nobis qui Deum omnia nosse credimus, qui devote ad martyrium fe'stinamus, inestimabilis fructus, perpetua vita præstabitur impiis vero, qui Deum scelera sua, criminumque nescire docuerunt arcana, ignis flamma consumens, incendiumque semper indeficiens ministra'bitur.

:

HI-(a).
-An Spiritus qui super aquas ferebatur,
Spiritus sanctus intelligatur; quia dictum est, Spiritus
Domini ferebatur super aquas (Gen. 1, 2 )?

Si ideo a quibusdam Spiritus sanctus putatur, quia
Dei esse spiritus legitur, etc.

III (6).
Si Adam faetus a Deo et animatus, Spiri-
tum sanctum accepit; quia scriptum est, Inspiravit
Deus in faciem ejus spiritum vitæ (Gen. 11, 7).

Non erat ordinis ut acciperet Spiritum sanctum; quia hoc in posterum reservatum est a Deo, ut in novissimis diebus cum mysterium unius Dei manifestatum est, daretur credentibus. A principio quidem prædicata est Trinitas, sed quasi sub velamine erat intelligentia ejus. Dei enim Patris primum persona sine cunctatione et figura prædicata et manifestata est, quia ab ipso sunt omnia. Filii autem ejus, Domini nostri Jesu Christi et Spiritus sancti personæ non tacebantur, sed neque manifestabantur. Denique de Domino fit a perfidis quæstio, et de Spiritu sancto. Quidam enim dementes Spiritum sanctum ipsum Patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit Patrem

et Filium. De Dei autem Patris persona nemo dubitat. Cum ergo Trinitatis fit manifestatio, tunc demum Spiritus sanctus datur credentibus, ut et persona ejus manifesta sit, et accipientes illum, signum -habeant, quia filii sunt Dei, per id quod Spiritum Dei, qui de Deo utique est, habent in se. Perfectionis enim significatio hæc est, cum scitur et Pater esse et Filius et Spiritus sanctus. Hæc perfectio hoc tribuit donum. Adveniens enim Filius Dei, et hæc adaperiens ac ma

1 Editi, vanitatum; et paulo post, Dei jussus auctoritate. 'At Mss., vanitantium; et, divini sensus auctoritate.

(a) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 41. (b) Idem argumentum tractatur in Mss. primi generis, quæst. 123, sed alia prorsus ratione.

nifestans, plus aliquid debuit dare, et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus; quia nec in Filio, nec in Patre solo perfectio est vel salus, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Unde dicit Joannes evangelista, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1, 16, 17). Apertum est, adveniente Salvatore plenitudinem factam veritatis. Quæ enim latebant, et quod promissum est dum revelatur, et manifestatur, plenitudo fit veritatis: tunc credentes accepto Spiritu sancto fiunt filii Dei. Nam inspiratio que dicitur facta a Deo in Adam, animæ traditio est : Spiritus enim frequenter pro anima ponitur, dicente Evangelio inter cætera, Et reversus est, inquit, spiritus ejus ad illam (Luc. vin, 55). Et in Psalmo : Spiritum, ait, contribulatum, et cor contritum Deus non spernit (Psal. L, 19). Frequenter tamen aliqui codices non sic habent, quia inspiravit Deus; sed, insufflavit Deus in faciem ejus spiritum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Non quia dixit, spiritum vitæ, ideo Spiritum sanctum significavit. Nam et de animalibus ita ait: In quibus erat spiritus vitæ (Gen. vn, 22). Spiritus vitæ dicitur, quia animat corpora ad vitam.

IV (a). Cur Adam in mundo positus mandatum vel legem accepit, cum ipse dominium cæterorum haberet.

Quamvis in mundo dominus positus sit Adam, tamen quia non utique ex se, sed a Deo id accepit, debuit hujus rei significationem ex lege accipere; ut ipse qui dominus videtur, per legern subjectus ei esset qui illi hanc dederat potestatem; ut auctoritas 'Creatoris reverentiam illi faceret per legem, ne đơminatio tanta extolleret illum, et immemor fieret Dei conditoris sui.

V (b). Cur Deus dicat, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro: anni illorum centum viginti, etc. (Gen. vi, 3).

Cum gigantes essent illis diebus super terram, pestiferi et superbi, a magnitudinis statura elati, post desideria carnis euntes, nati apostata; tunc cum displiceret Deo, promisit genus humanum diluvio deleturum, et tempus statuit; ut si quis forte ira Dei audita et indignatione, super hoc vellet se corrigere, haberet spatium emendandi se. Denique centum annis arca hac ratione videtur fabricata. Ante aree autem inchoationem viginti anni fuisse perhibentur. Sed narratio istud quod postquam de numero annorum Noe dixit, subjecit, obscurare videtur. Nam hæc sententia antequam quingentorum annorum esset Noe, dignoscitur lata. Quid enim dicit? Non permanebit spiritus meus in hominibus istis : propterea et subjecit, Quia malitia increvit super terram, delebo homínem a facie terræ usque ad pecus; quod utique diluvio facto impletum est. Nam et post diluvium multis annis homines vixisse meminimus: et Aaron frater Moysi centum viginti tres annos vixisse memoratur (Num. XXXIII, 38, 39). Ipse autem Moyses ut centum et viginti annos transire non posset, fecit quod Deum in contradictione aquæ non clarificavit. Nam intraturus erat in terram promissionis, si non obstetisset peccatum (Deut. XXXIV, 7, et XXXII, 48-52). Videtur enim hoc quibusdam dictum ad tempus Moysi pertinere, cum inveniatur Joiada sacerdos centum triginta annos vixisse (II Paral. xxiv, 15),

1

VI (c).Quid continet benedictio Jacob, quam dedit filiis suis (Gen. XLVIII, XLIX).

Non solum ex præsentibus causis futura uniuscujusque tribus prædixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in populo Judaico siguificavit. Quales enim futuræ essent singulæ tribus inoribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptis fidei, ut cum de uno erant, et tamen unum non ser←

1 Mss., deleam.

(a) Deest in Mss. primi generis.
(b).Deest in iisdem Mss.
(c) Deest in iisdem Mss.

varent, ostendit. Aliqui enim profecerunt in melius, alii deterioraverunt, alii permanserunt: ut per hoc non sibi prærogativam generis vindicarent, cum ab eo ipso prædictum esset, quosdam ex his, qui utique ex ejus essent origine, reprobos futuros, imio multos perituros, ita ut alii significarentur subintrare, qui ad corum dedecus et damnationem insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. Promiscuum ergo populum in omnibus tribubus futurum declaravit : qua varietate tam boni sed pauci, quam mali sed multi intelligerentur. Et quamvis sceptrum dederit filio suo Joseph ad tempus, Judam tamen præfecit omnibus. Non quod omnes ex Juda idonei essent futuri, sed quia Salvator, qui vere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.

[ocr errors]

VII (a). Cur angelus missus loqui ad Moysen in igne et rubo apparuit?

Natura angelica secundum se simplex est, cujus substantia superiora appetit, etc.

VIII (b). Non fuit aliud signum quod fieret a Moyse palam Pharaoni, nisi serpens (Exod. vn, 10)?

Qui hoc reprehensibile putat, dicat quid aliud fieri debuit. Nam utique serpentem fecit, qui et terrorem incuteret, non tamen obesset, per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. Si enim leonem fecisset, aut ursum, aut aliud tale, quomodo evade. rent qui aderant? Nec enim occidere voluit quemquam, sed solum timorem ponere, et ostendere virtutem; ut quia prima prævaricatio per serpentem cœpit, similiter et recordatio cognitionis Dei et morum emendatio serpentis signo proveniret, ut quomodo peccatum est, sic et emendaretur: sicut et per mulierem peccatum factum, per mulierem sublatum est, Mariam matrem scilicet Domini, ex qua Christus natus damnavit peccatum. Eva virgo adhuc prævaricavit, sicut et Maria virgo erat. Hoc ergo modo ad statum pristinum revocata sunt, quæ perierant: quia et regnum per ligni gustum amissum erat, et iterum per lignum quæsitum est. Dominus enim, ait, regnavit a ligno (Psal. xcv, 10). Simili modo et mundus in quo factus est, in eo et reformandus est, id est in principio mensis primi, quod est Pascha. Nulla ergo mala erit natura nisi sola prævaricatio; quando peccatum per id emendatum est, per quod et admissum est.

IX (c). Si unus Deus est, cur in tribus spes salutis est, et non in duobus, aut quatuor, aut certe in uno; et quare prius non est Trinitas prædicata?

Unus quidem est Deus, sed non singularis est, etc. X (d). Utquid circumcisio et præcepta data sunt populo, quae prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur?

Circumcisio signum est fidei Abrahæ, ut cum in filiis ejus hoc signum videretur, scirentur ejus filii esse, qui Deo credens hoc signum acceperit (Gen. xvi, 10, 11). Præcepta autem sabbatorum, et præteritorum testimonio data sunt, et futurorum qua haberent figuram (Exod. xx, 9-11). Futuri enim sabbati, quod in æternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum quod in hebdomadam impletam factum est. Escarum autem lex non in primordio Legis data est, sed cum duce perfidia, Dei verbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt præcepta non bona, sicut dicit propheta Jeremias (Ezech. xx, 25). Id enim actum est, ut cervix corum premeretur, ad profectum illorum. Superbis enim hominibus et contumacibus, non debuit tota creatura subjici. Postea autem misericordia Dei veniente, reddita est libertas edendi. Unde dicit Petrus apostolus: Quid imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus (Act. xv, 10)?

Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 42. (b) Deest in Mss. primi generis.

(c) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 87. (d) Deest in Mss. primi generis.

[ocr errors]

XI (a). Si propter diffidentiam et detractiones dura acceperant Judæi mandata; quid peccaverant filii eorum, ut etiam ipsi his mandatis astringerentur?

Patribus data lex est, quæ filiis similibus oneri esset. Nam postea non minus, sed forte amplius in Deum peccaverunt quam patres illorum. Præscius enim Deus, filiis magis hanc legem dedit; quia illi omnes in eremo obierunt.

XII (b).-Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est, ut pro peccatis suis holocausta offerret, cum dicat David, Pro delictis holocaustum non postulasti (Psal. XXXIX, 7); et in subjectis, Holocaustis non delectaberis (Psal. L, 18)? Quomodo offerri præcepit, quo non delectatur?

Manifestum est holocaustis Deum non delectari, sed pro satisfactione peccati gemitu et dolore cordis veniam posse mereri. Sacrificium autem testimonium peccati voluit esse, ut se peccator per oblationem sa crificii confiteretur peccasse. Remissio autem quomodo obtineretur, ipse alio loco ostendit, dicens, Frange esurienti panem tuum: si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despicias (Isai. LVII, 7) · aut certe, Cor contritum et humiliatum Deus non sper nit (Psal. L, 19). Primum ergo confitendum delictum monuit; deinde quomodo ignosci possit, ostendit. Nam nunquam pro manifesto delicto sacrificium mandavit, sed pro ignoratis; quia etiam cum nescit homo peccat, et cum se putat recte agere, intentione quadam delinquit. Tale peccatum dixit per sacrificium posse purgari.

XIII (c). — Quid est ut missa mors in Jacob, venerit in Israel; cum Jacob ipse sit Israel?

Unius populi duo nomina posuit. Nam utique qui prius Jacob dicebatur, etc.

XIV (d). Si anima quæ peccat ipsa morietur, quid est ut Charmi peccante triginta sex viri occisi videantur causa cjus?

Charmi quidem peccavit, et mortuus est lapidibus. Illi autem triginta sex viri, etc.

XV (e). Quid est quod dicit propheta, Lætare, sterilis quæ non paris; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum?

Duas matres hoc in loco intelligimus, coelestem et terrestrem, id est, Jerusalem liberam, etc.

XVI (f).

Benedicat terra Dominum, ait, hoc est laudet et confiteatur virtutem tuam : quomodo ergo in Psalmis, Numquid confitebitur tibi, inquit, pulvis, aut annuntiabit virtutem tuam?

Non est sic intelligendum, ut legitur, et sonant verba, etc.

XVH (g).-Insole, inquit, posuit tabernaculum suum (Psal. xvi, 6), id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui a Pilato flagellis cæsus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de Christo, Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo ( Psal. xc, 10)? quippe cum templum corpus suum dixerit.

Et filii hominis, et Dei Filii corpus templum esse intelligitur. Deus tamen, id est, Dei Filius, quamvis in carne venerit, in anima tamen habitavit. Ergo tam anima quam corpus tabernaculum est Filii Dei, licet unus sit Deus et homo, Filius Dei, et filius hominis. Ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo ejus; id est, anima ejus, in qua habitat divinitas ejus, immunis fuit a poena inferni vel principum ejus. Ne quia hic quasi peccator, cum sit innocens, crucifixus est, et passa est caro, aliquid moestitiæ apud inferos anima ejus passa putaretur, ostendit Scriptura non potuisse animam ejus turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Deest in iisdem Mss.

(c) Habetur inter primo vulgatas, juxta quæst. 37. (d) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 36. (e) Ibid., quæst. 40.

(Ibid., quæst. 38.

(a) Deest in Mss. primi generis.

permisit, ut confunderet tenebras, et principes earum remitteret bebetes. Unde et ipse Dominus ait : Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Permissa est enim, quod naturæ suæ erat, ut tristaretur, tropæum protinus referens, et spolia eorum a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem jam in æterno gaudio constituta. Potest et de toto homine intelligi; quia qui peccatum nesciit, a lege flagellari non potuit.

XVIII (a).-Cur Salomon spiritum sapientiæ habuit (III Reg. us), cum vitam mundam non habuit? valde enim mulieribus delectabatur, ac per hoc peccabat (ld. x1).

Primum merito suo accepit spiritum prudentiæ : postea vero quam mulieribus nimium cœpit uti, et per hoc peccare, si habuit spiritum sapientiæ, regni merito habuit; sicut et Nabuchodonosor regni merito in camino Christum vidit.

(a) Deest in Mss. primi generis.

[blocks in formation]

QUÆSTIONUM

EX NOVO TESTAMENTO

PARS SECUNDA.

[ocr errors]

QUÆSTIO PRIMA (α). Cur facta et dicta dominica quatuor voluminibus a quatuor scriptoribus sunt in scripturam digesta?

Congruum fuit annum Domini acceptabilem, sicut dicit propheta (Isai. LXI, 2), a quatuor voluminibus veluti quatuor vicibus contineri. Sicut enim annus quatuor temporibus evolvitur, ita ut invicem sui egeant; ita et gesta et dicta Domini quatuor libris definita sunt, ita ut alter alterius indigeat : simul autem plenitudine perfecta sunt. Ut autem a quatuor scriptoribus ordinarentur, hæc fuit causa, ut quia temporum diversa sunt nomina, Evangeliorum quoque essent diversa vocabula. Et si qua videntur in verbis contraria, sensu tamen non discrepant, per interpretationem aptam causæ sicut tempora cum videantur utique diversa nomine, aere, et cursu siderum, in effectu tamen eorum quæ gignuntur non discrepant. II (b). Quoniam constat quatuor libros rite conscriptos gestorum et dictorum Domini, sciendum quis ordo eorum sit.

Evangelium ordinatione colligitur magis quam tempore. Matthæus ergo primus ponendus est, quia ab ipsa promissione sumpsit initium, id est ab Abraham, cui facta promissio est incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Post hunc Lucas, quia incarnationem hanc quomodo facta est, narrat. Tertius Marcus, qui Evangelium quod prædicatum est a Christo, testatur in Lege promissum. Quartus autem Joannes, quia hunc qui promissus est Abrahæ incarnandus, et a Luca quemadmodum incarnatus est dictum est, et a Marco Evangelium ejus juxta Isaíam prophetam prædicatum ostensum est, aperta voce ostendit Deum dicens, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1).

III (c). Quare Matthæus Evangelium Christi describens dicit, Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. 1, 1); cum prior sit Abraham?

Propterea sic coepit, ut prius de ipso diceret a promissione incarnationis ejus genealogiam describens, sicut dicit Apostolus, Quorum patres et ex quibus Chrislus secundum carnem (Rom. ix, 5). Ideo dixit, Liber

(a) Deest in Mss. primi generis..

(b) Deest in iisdem MSS.

(c) Deest in iisdem Mss.

generationis; quia ex multis et diversis incarnatio Christi consistit, ut quia ex uno diversi esse cœperunt, de omnibus corpulentiam traheret. De Judæis et Gentibus et de dignis et indignis: quia Ruth Moabitida fuit, et Bersabee ex mocha facta uxor est; ut omnium carnem ad se trahens, ad unitatem illos genuinam revocaret. Idcirco, Jesu Christi filii, ait, David, cum prior sit Abraham; quia specialiter Christus dicitur filius David, propter regnum ut sicut Deus de Deo, ita et rex de rege ortum caperet juxta carnem. Sic enim dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. cxxxi, 11).

IV (a). Quid est, ut generationes omnes in tres partes divideret supradictus Matthæus apostolus (Matth. 1, 17).

Causæ faciunt divisiones et tempora. Idcirco ab Abraham usque ad David distinxit. Prima enim pars causæ ab Abraham usque ad David est ; quia Abraham pater fidei est, et David pater regni. Saül enim indignus effectus, seipsum regno privavit. A David vero usque ad transmigrationem alia pars causæ, in qua regnum amiserunt facti reprobi Judai. Post transmigrationem autem Babylonis usque ad Christum tertia pars lamentationis et miseria, captivitatis et dispersionis illorum: quia quamvis post transmigrationem Babylonis et septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reversi sunt ad sua, nunquam tamen causam vel requiem habuerunt. Neque enim postea Judæa regnare potuit, sed solliciti semper et pervagantes fuerunt. Nam utique tempore nativitatis Christi captivi fuerunt, dicentes: Nos, non habemus regem nisi Cæsarem (Joan. xix, 15). Hac ergo causa Matthæus tres gradus fecit generationis, ut etiam meritorum et causarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam permanere.

V (b). Quare cum quadraginta et una sint generationes, Evangelista quadraginta duas numerasse videtur (Matth. 1, 17)? Ter enim quatuordecim, qui faciunt, nisi quadraginta duo?

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »