Obrazy na stronie
PDF
ePub

est Filius ejus. Vides ergo non præjudicare uni Deo personam Filii, si et ipse unus Deus dicatur: quippe cum hoc Scriptura testetur. Unde hoc, nisi quia unum sunt Pater et Filius, quia non personis significatur unitas, sed natura: aut non substantia duo sunt, sed unum; nec duo divinitate, sed unus Deus: ut sive loquatur Pater sive loquatur Filius, unus Deus locutus dicatur? Nam si ipse Dominus inter cætera de mare et femina, Jam non sunt, inquit, duo, sed una caro (Marc. x, 8); quanto magis Pater et Filius non duo dii sunt, sed una substantia? Ut autem duo dicantur Pater et Filius, causa est nativitatis: ne autem iterum duo dii sint, causa est unitas divinitatis. Qua tamen hebetudine Christum creatum, id est factum prædicant, cum legatur nihil Deum sine Christo fecisse (Joan. 1, 3)? Si ergo sine illo nihil factum est, non erit ipse factura. Si enim fac-ura est, factum est aliquid sine ipso. Sed absit; quia nihil sine illo. Natus enim de Deo non esse cœpit, sed semper exstitit. Nativitas enim nihil est aliud quam exitio : exitio autem manifestatio est. Itaque non factus, sed editus est. Ut enim Christus de essentia Dei exiisse vel processisse significaretur, exitio ejus nativitas appellata est: ut quia non dispar est a genitore nativitas, consubstantivus esse Deo Christus non ambigeretur; et mens illa quæ ait, Erat quando non erat, damnaretur. Quia non potest aliquando non fuisse, qui ut apud Deum semper fuisse significaretur, de Deo legitur processisse. Nemo enim de Deo processit ubi non fuit. Solent quippe Ariani sic interpretari de Filio Dei dicentes, Ideo verus Dei Filius Christus dicitur, quia sic illum fecit ut verus sit. Quasi sit aliquid falsum quod faciat Deus. Et illa omnia que supra diximus de unitate Patris et Filii, quid erunt, cum sic roborata sint et firmata? Si hic aliter sentiendam putatur, multa poterunt divinis solidata oraculis unius convelli degeneris testimonio? Amputandum est tamen, ne sibi vel de co ipso blandiatur inquitas. Igitur sic, inquit, illum fecit ut verus sit, ut voluntas cesserit pro nativitate, et factura pro generatione. Tantum enim dandum est, inquiunt, potentia Dei, ut possit facere qua non sunt, tanquam quæ sunt. Quoniam ergo hac astutie calliditate nituntur contra Filium Dei, ex iis ipsis de quibus præsumunt, quia in reliquis sunt convicti, respondendum est eis, ul in tota summa convicti appareant. Propo sitio enim hæc quantum ad sensum pertinet, nullius momenti est: quantum autem ad verba, caliginem facit ne cito appareat. Sic est enim ac si Ægyptius positus in obscuro; quia causa mala bono sensu defendi non potest. Ad impietatem ergo defendendam sacrilegis verbis utuntur. Si itaque hæc est potentia Dei, ut verum faceret Christum esse Filium sibi, cum de se ipso non esset natus; ergo talem illum fecit qualis ipse est, ut hoc præstiterit factura, quod datura erat generatio. Si ergo nihil interesse dicitis inter Deum et Christum, poterit forte dubitari 1, quianon hoc malitiose a vobis asseritur, ut quod in voce dicitur, hoc sit et in sensu: ut quia verus dicitur Filius, verus sentiatur, per id quod unius substantia est cum Patre, licet non per generationem, sed per facturam: quia totum potest Deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum. Si autem rationis lineam sequentes,

on posse dicitis, quod initio continetur, æquale esse et consubstantivum cum eo quod æternum est, revelatis dolum malitiæ vestræ : quia ut sensum verbi eluda is, falsa voce Christum verum esse Filium Dei dicitis, negantes ei quia æqualis est Deo Patri. Non enim verus est si inæqualis. Numquid poterit verus dici Filius, si non verus dicatur et Pater? Si enim verus est Filius, erit verus et Pater: quam veritatem æqualitas probat. Quod si dispares sunt, neuter eorum verus est. Sed quoniam Scripturarum testimonium irritum fieri non potest, quo Christus verus Dei Filius approbatur, de Deo Patre natus credendus est: quia ut veritas hæc firmaretur, et par Deo et æqualis legitur. At tu qui potentiam Dei inaæstimabilem præ1 Ms. Colbert., putari.

dicas, ais, Deus generare non potest, quia simplex natura est: per quod etiam ipsi Deo Patri contumeliam facis. Mendacem enim istum dicis, ut Filium quem ille suum et verum asserit, deneges; et tuam hypocrisim delegas, quia falso potentem Deum prædicas. Si enim potentiam Dei in id quod verum ex falso factum asseris, prædicas, ut quod verum est illudas, quanto magis hoc amplecti deberes, si bona mentis esses, per quod verum quod dicitur, verum probatur, et testimonium quod Deuts Pater de Filio suo dedit', verum firmaretur? Nam Dominus ait, Apud Deum autem, inquit, omnia possibilia (Matth. xix, 26): ut quidquid hominibus impossibile videtur, Deo possibile sit. Nam si ratio carnis respicitur, nec Virgo peperit, nec Jonas in ventre ceti vixit (Jonæ u, 1), nec mortui resurgent, nec Deus Filium genuit, quia simplex natura non potest generare, quia nihil sine commixtione generatur in hoc mundo. Hee omnia aut simul credenda sunt, aut simul refellenda. Si enim ratio mundi tenenda est, in his omnibus debet auctoritatem habere. Quod si aliqua ratio spiritualium est, carnalis dicendus est, qui mundi ratione infectus, negat aliter quid fieri quam novit. Aliud iterum assolent sua tergiversatione proponere. Aiunt enim, Utrum voluntate Pater genuit Filium, an non? ut cum audiunt, utique quod voluntate, statim ut inimici Dei Filii respondeant, Ergo voluntas ante Filium est; ut ex hoc non æternus appareat, cum non utique per nativitatem initium acceperit, sed exstiterit. Et tamen si hoc putaut, non solum ante Filium erit voluntàs, sed et ante Patrem; quia causa generationis Pater et Filius est. Infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. Sic enim inducit causam Dei quasi hominis, ut ante deliberaverit et excogitaverit ut generaret, quasi infirmitati subjectus; cum in Deo neque generatio sine voluntate fuerit, neque voluntas sine generatione. Ipsa enim voluntas, generatio est. Nam utique commune dictum est, Fecit Deus, fecit homo : sed aliter facit Deus, aliter facit homo: ita et in cateris causis. Sic enim de Deo dicendum est, ut dignum est ei. Solent etiam ipsi de Deo Patre aliam facere questionem, dicentes, Accessit illi ut generaret, aut ejus naturæ est, ut semper generet? Quod ideo afferunt, ut et Deum mendacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non verum, sed adoptivum faciant. Si enim generavit, inquiunt, semper debet generare; ut quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur: quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. Qua irreverentia, quæ indisciplinatio est, legem Deo ponere, ut si genuit, aut multos genuerit, aut unum generare non potuerit? nec ipsi Domino credentes, qui se unicum Dei Filium protestatus est.

Post hæc que supra ostensa sunt æqualia Patri et Filio, videamits an in his concordant quæ de Spiritu sancto scripta sunt, ut Trinitas quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam naturæ, quomodo non habet fidei diversitatem. Quanquam enim salus sine aliquo ex his non sit, una eorum videtur tamen potestas, que in se credentibus dat salutem. Quoniam ad testimonium Filii verba Patris protulimus; nunc ad testimonium Spiritus sancti, verbis utamur Filii, quibus non differre a se Spiritum sanctum protestatur: ut cum Filio Pater, el Filius Spiritui sancto testis est, unjus esse naturæ Trinitas intelligatur. Dicit ergo inter cætera Dominus: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in æternum, Spiritum veritatis (Joan. xiv, 16, 17). Cum alium Paracletum mittendum dicit, se utique Paracletum probat. Nam et legitur in Epistola Joannis; dicit enim: Habemus advocatum apud Patrem Jesum Christum, qui exorat pro peccatis nostris (I Joan. 11, 1). Et iterum dicit Dominus, Ego sum veri as (Joan. xiv, 6). Ecce aperta unitas Spiritus sancti et Filii Dei. Quae enim de se loquitur Filius. eadem loquitur et de Spiritu sancto. Nunc subjicienda sunt, que in hujusmodi sensum ordinat Scriptura. Legitur 1 Juxta Er. Luga. ven. Lov., asserunt. M.

in Isaia, quod Dominum sabaoth viderit in throno majestatis sedentem (Isai. vi, 1), quem Joannes evangelista Christum esse intellexit, dicens inter alia, Hæc dixit Isaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo (Joan. x, 41). Hunc Apostolus sanctum dicit esse Spiritum. Ait enim in novissima parte Actuum Apostolorum, Bene locutus est Spiritus sanctus ad patres vestros dicens, Aure audietis, et non intelligetis, etc., (Act. xxvIII, 25, 26). Hæc verba a Domino sabaoth dicta sunt. Hic est unus Deus, qui sive Pater intelligatur, sive Filius, sive Spiritus sanctus, non est contrarium. quia una eorum divinitas et una potestas est. Nam si in unius præfecti prætorio programmate, eliam cæteri præfecti jubere dicuntur, propter auctoritatem unius potestatis; quanto magis in unius Dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti? Est enim eorum natura et voluntas una. Solent iterum præjudicare Spiritui sancto, quod ideo degener intelligatur, quia in ordine tertius ponitur; cum tanta simplicitas sit in Scripturis divinis, ut aliquando invenias tertium primum positum. Ut enim causa se tulerit, sic et ponuntur. Nullius enim injuria est, quia una eorum divinitas est. Denique legimus in Isaia dicente Domino, Ego sum primus, et ego in æternum et manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit cœælum. Et in subjectis, Ego locutus sum, ego vocavi, ego adduxi eum, et prospe· rum iter ejus feci. Accedite ad me, et audite hæc: Non in occulto ab initio locutus sum: cum fierent, illic eram, et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12, 13, 15, 16). Quem vis esse qui fundavit terram? Ipse enim dicit se missum esse. Numquid Patrem ? Absit. Filius ergo est qui se missum dicit a Deo et Spiritu sancto. Ecce paria sunt inter Filium et Spiritum sanctum. Sicut enim a Patre et Filio missus legitur Spiritus sanctus; ita et a Deo et Spiritu sancto missus est Christus. Hoc enim solius Patris peculiare est, ne missus dicatur. Accipe dicta Apostoli, qui alio ordine complectitur Trinitatem dicit enim inter cætera in Epistola ad Thessalonicenses secunda, Dominus dirigat corda vestra in charitate Dei et in patientia Christi (II Thess. 11, 5). Quem putas dicit Dominum, nisi Spiritum sanctum? Et quid mirum? cum quem in throno majestatis sedentem Isaias viderit, hic ipsum dicat Spiritum sanctum Dominum sabaoth, sicut supra ostendimus. Et Joannes apostolus Deum intelligi in Spiritu sancto significat, inter cætera dicens, In hoc cognovimus quia Deus in nobis manet, de Spiritu sancto quem dedit nobis (I Joan, iv, 13). Si ergo per Spiritum suum ipse in nobis manet, non ambigitur de Deo esse Spiritum sanctum. Et nec dubium est, quia quod de Deo est, Deus est. Hinc est unde Apostolus dicit, Nemo scit quæ sunt in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. 11, 11). Quomodo potest scire quæ in Deo sunt, nisi sit ejusdem divinitatis? Inferior enim natura non potest scire quid sit in potiore quanto magis creatura quid in Conditore suo esset, scire non poterat? Et ad Corinthios in Epistola prima, præterito ordine qui in traditione fidei est, à Spiritu sancto incipit gratiarum et mysteriorum memorare operationes: et subjungit Dominum Jesum; et tertium ponit Deum, quem et in Spiritu sancto et in Domino dicit operari (Id. x1, 4-6): sicut ait et Dominus, Pater mancns in me, ipse operatur (Joan. XIV, 10). Per id enim quod de Deo patre est et Spiritus sanctus et Christus, operatio eorum opus est Dei. Denique Spiritum sanctum idem dicit et Dominum, et Dominum idem dicit et Deum, propter unitatem naturæ. Cum ergo hoc loco idem Deum qui est et Dominus, dicat operari omnia in omnibus, inferius sic concludit dicens, Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (1 Cor. xi, 11). Quid tam apertum, tres unius esse operationis? quia operante uno, operari dicuntur tres; quare, nisi quia unius sunt divinitatis? Nam non est ambiguam donum gratiarum proprie Spiritum sanctum operari. Sed ut Deum et Dominum et Spiritum sanctum unum esse propter naturæ indifferentiam doce

ret, opus Spiritus sancti trium esse opus ostendit. Et ut manifestaret quia solius, quantum ad personam pertinet, Spiritus sancti opus est, Hæc autem omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult. Ideo prout vult, quia voluntas ejus, voluntas est Dei. Non enim dicit, prout vult Deus, sed prout vult Spiritus. Creatura enim cogit se, ut Dei faciat voluntatem; Spiritus autem sanctus naturaliter hoc vult. Ut autem aperte luceat quia omnia Spiritus sanctus operatur, dicit Dominus inter cætera, Si enim ego in digito Dei ejicio dæmonia, etc., (Luc. XI, 20). Digitum Dei appellat Spiritum sanctum, ut probet illum de Deo esse. Denique Judæos qui eum in Beelzebub principe dæmoniorum ejicere dæmonia dicebant, in Spiritum sanctum blasphemasse testatus est. Moyses quoque quia per Spiritum sanctum signa faciebat, cónfitentur magi dicentes, Digitus Dei est hic (Exod. vIII, 19). Nam in Actibus Apostolorum legimus, Deservientibus autem eis et jejunantibus Domino, dixit Spiritus sanctus, Segregate mihi Barnabam et Saulum ad opus, ad quod vocavi eos (Act. x, 2). Ecce servitur Domino, et hoc Spiritus sanctus sibi vindicat. Unde manifeste apparet hunc esse Dominum sicut et Deum Patrem. Et Saulum Christus de cœlo vocavit, et misit prædicare (Id. ix, 4) : et hoc simili modo sibi vindicat Spiritus sanctus, dicendo, ad opus ad quod vocavi eos: nam nemo ignorat episcopos Salvatorem Ecclesiis instituisse. Ipse enim priusquam in cœlos ascenderet, imponens manum Apostolis ordinavit eos episcopos. Hoc Apostolus Spiritui sancto deputat, cum dicit: Allendite vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini Jesu (Id. xx, 28). Et inter cætera dicit Petrus ad Ananiam: Anania, cur replevit satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto? Et infra, Non es enim, inquit, hominibus, sed Deo mentitus (Id. v, 3, 4). Apertum est Spiritum sanctum dictum Deum, cui mentitus Ananias, Deo mentitus dicitur. Quod si Spiritum sanctum minime voluisset Deum intelligere, dixisset, Non es mentitus hominibus, sed Spiritui sancto; ut neque Deum hunc, neque hominem significaret. Et quid mirum? Apostolus enim aliquando templum Dei hominem appellat (II Cor. vi, 16), aliquando vero templum Spiritus sancti (I Cor. vi, 19), propterea quia unum sunt natura. Si enim Deus minime intelligeretur Spiritus sanctus, qua audacia diceret infra, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (Id. m, 17)? Quoniam unus Deus in omnibus Scripturis prædicatur; mysterium autem ejus in Trinitate adoratur. Idcirco sic ait Scriptura, ut sub unius Dei professione, ea quæ de ipso sunt, id est, Filius et Spiritus.sanctus ejus, in eodem honore intelligantur, in quo ipse Deus est. Quia ideo sacramentum revelatum est Dei, ut gloria ejus in Trinitate significaretur. Quamobrem non plena auctoritate Deus vocatur quod de Deo est, ne alterum absque eo qui unus est, facere credatur. Sed intellectum dat, ut credamus ea ratione in Trinitate creaturæ salutem consistere, quia una est eorum divinitas. Neque enim possent simul jungi et in ordine poni Creator et creaturæ, Dominus et servi, æternitas et quæ sub initio sunt: quippe cum sine uno eorum salus nulli sit, Ad injuriam enim vocatur omne quod Deus est, sive Filius, sive Spiritus sanctus, si extra unius Dei honorem deputetur et gloriam. Scripturæ igitur ostendunt Christum Deum, ostendunt Spiritum sanctum Deum, ut videntes sciant quid sit, quid ostenditur. Tale est si quis gemmam ostendat, non clamans quia gemma est, numquid quia ille non clamat, non erit gemma quæ videtur? Ita et Scripturæ ostendunt per ea quæ supra tractata sunt quid credere debeamus, intra unius Dei fidem sensum nostrum concludentes, mysterio Trinitatis.

(a) Si rationi fides accommodetur, etc., Manifestum 1 Er. Ven. Lov., ut videntes sciant quid sic ostenditur. M.

(a) Quæstio eadem-ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quadragesima tertia.

2297

QUÆTIONES EX UTROQUE MIXTIM. APPENDIX.

igitur est idcirco verum dici Filium Dei Christum, ut proprius, id est de substantia ejus natus intelligatur. Unde et Apostolus, Qui proprio, inquit, Filio suo non pepercit. Nam Patrem et Filium unius esse substantiæ, ipsa nominum ratio docet. Ut enim mysterium, quod ratio humana propter suam infirmitatem non capit, possit sciri, nomina sacris rebus aptata sunt congrue, ut per haec veritas Patris et Filii possit aliquatenus intelligi. Nihil enim sic Christum Dominum de Deo esse Deum facit adverti, quam nomen hoc quod dicitur Filius Dei. Et quia malignitas etiam ipsis nominibus perfidiam suam infert, ut aliter quam ratio ipsa se habet nominis ipsius, causam interpretetur, addidit, verus Filius: ut obstrueret os pravum, et mente perversum. Denique nemo in hæresim ruit, nisi a nominum ratione discedens simplices vero permanentes in ratione nominum, catholicæ fidei adhæserunt. Ipsa enim simplicitas non aliter hoc advertit imperturbata, quam traditum est. Accedente autem tergiversatione, dum re bene et simpliciter posita commovent quæstiones, non contenti credere quod sonant verba, indignum putantes si non sibi addant aut demant, de traditione præcipitantur. Sollicitos enim se faciunt, ne Deus aliter debeat credi, quam tradidit. Ratio autem nominum Patris et Filii inducit ad veritatem unitatis eorum.Nec enim potest discrepare ab altero, quorum imago una sacris Scripturis refertur, quod etiam ipse Filins firmat, cum dicit, Qui me videt, videt et Patrem.Si ergo unum ex iis qui videt, ambos videt, sine dubio Pater et Filius unam habent imaginem; quæ non esset una nisi consubstantivi essent Pater et Filius : quod quidem non est ambiguum circa notitiam humanam. De vero enim Filio quid aliud poterit judicari, quam ut unitas eorum ipsa nominum proprietate nascentis et generantis firmetur? Quis enim aliud generet quam ipse est? Si enim Filius tantum diceretur, et non adjiceretur ad intellectum quia verus est, testante illud apostolo Joanne, qui ait, Sumus in vero filio Jesu Christo, qui est verus Deus, et vita æterna; et apostolo Paulo similiter prædicante: Qui proprio, inquit, filio suo non pepercit posset de nudo nomine Filii dubitari. Nam cum addat verum hunc esse Filium Dei ; qui ab hac

2298

voce et sensu recedunt, ipsi sibi proprie inimici sunt. Confingunt enim sibi, et persuasione quadam opinionis perversæ aliud debere credi asserunt, quam ratio fidei continet, quasi plus dent Deo quam ipse de se voluit credi. Si enim adjectum non fuisset, vero, posset dubitari. Diceretur enim similis esse Patri, propter hoc quod ait, Qui me videt, videt et Patrem: ut sicut lac et gypsum, quantum ad colorem pertinet, simile est: quantum ad naturam, longe dissimile: sic et id quod dictum est, Qui me videt, videt et Patrem, possit videri. Sed quia veri Filii Dei verba sunt, non debet aliud ad intellectum admitti, quam ut ideo hoc videatur dixisse, quia unum sunt natura Pater et Filius, hoc est in nullo discrepare alterum ab altero. Nam si Salvator de viro et muliere, propterea quod una amborum substantia est, ait, Jam enim non sunt duo, sed una caro: quanto magis Pater et Filius non sunt duo dicendi juxta substantiam; ne aut scissa vel divisa, aut certe dispar ac dissimilis eorum substantia dignoscatur? Denique Paulus apostolus unitatem substantiæ eorum firmans dicit, Qui non rapinam arbitratus est esse se parem Deo. Parilitas ergo hæc unde erit, nisi de unitate substantia? Hinc ambo unius sunt imaginis. Sic ergo ut Apostolus ait, Non rapinam arbitratus est esse se parem Deo, verum se Dei Filium demonstravit. Deo enim par esse non poterat, nisi esset de ipso. Pares enim ii sunt qui aut ambo veri sunt, aut ambo falsi. Nec enim parilitatem recipit, coeptum et æternum, aut unitatem. Unum enim se esse dicendo Christus cum Patre, parem se Deo fecit. Non solum enim, inquit, solvebat sabbatum, sed et Patrem proprium Deum sibi dicebat, æqualem se faciens Deo, hoc est Patri. Nonne manifestum est æqualitatem hanc de proprietate nativitatis descendere ? Proprium enim se, id est verum dicens Dei Filium, æqualem se faciebat Deo : hoc est unde dicit, Qui me videt, videt et Patrem: per id quod consubstantivi sunt, qui unum videt, ambos videt. Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, ita et dedit Filio habere vitam : hoc est, æqualem, etc., (a).

(a) Consequuntur perpauca uti in Mss. primi generis, scilicet usque ad verba, natus credatur. Reliqua deinceps in Mss. secundi generis desunt.

QUÆSTIONES

EX UTROQUE MIXTIM",

DE EVANGELIO JOANNIS

XCVIII (b). Audistis quæ contestetur sacrosanctum Evangelium, dicente Domino ad Judæos, Vos de patre diabolo nati estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritus non est in illo. Cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut et pater ejus (Joan. vin, 44 ). Nemo fidelium dubitet diabolum apostasiæ suæ auctorem non habere. Ipse enim totius erroris est princeps: qui videns a Deo factum se non mediocris potentiæ, ausus est presumere divinitatem; ut quia cæteros vidit inferiores, seipsum præferret ut deum. Denique nomina quibus

Ita Mss. et editio Ratisponensis. Aliæ vero editiones sic habent: Quomodo in Evangelio Joannis diabolus dicatur habere patrem.

(a) Titulus ineptus, ut ex qq. cl, CII, CXIV, cxv, etc., patet, nec a nobis repertus in Mss. qui partitionem hic nullam habent. Sed ex editis hactenus receptum est, ut citetur hæc tertia pars Quæstioaum sub illo titulo: quapropter nihil hic mutandum curavimus, in opere præsertim non magni momenti.

(b) In Mss. secundi generis non exstat hæc jam secunda tractatio ejusdemmet argumenti, de quo supra est quæstio nonagesima.

appellatur diabolus et satanas, ab actu ejus composita sunt, non ex natura. Omne enim malum opere probatur, ut non substantia in crimine sit, sed voluntas concepta ex causis. Dum enim se vidit potiorem cæteris, inflatus est ad exercendam dominationem. Quomodo ergo patrem habere dicitur, qui auctor sceleris ejus habeatur? Aut unde probatur ab initio homicida fuisse? Sed Scriptura illum qui ejus fuerit imitator, nomine ejus appellat; ut quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit, non immerito diabolus nominetur. Salvator ergo hoc loco Cain diabolum appellavit, quia operum ejus æmulus, dum invidit fratri, homicidium perpetravit, exemplum relinquens crudelitatis parricidii. Sicut et diabolus dum invidit homini facto ad imaginem Dei, malignitatem operis sui cumulavit, typum præbens erroris. Hinc itaque exstitit etiam mendax Cain, dicente sibi Deo, Ubi est Abel frater tuus? Qui patris sui imbutus malitia, in mendacium prorumpens, Nescio, inquit ( Gen. iv, 9); ut cui vitam extorserat, ubi esset nescire se simularet; sic furore cæcatus, ut Deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare. Igitur hujusmodi imitatores facti Judæi, etiam ipsum Dominum occiderunt, Cain potius fratricidam patrem volentes ha

bere quam Deum, ut totius sanguinis effusi rei fierent. Auctorem enim vitæ perimentes, totius sceleris principes exstiterunt, ita ut huic malo etiam filios suos obligarent dicentes, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. xxvi, 25). Ut enim Pilato suaderent, nihil mali esse quod petebant, in filios suos retorqueri dixerunt, si esset injustum : quia ut furori suo satisfacerent, nec filiis quidem suis parcere voluerunt. Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius dicitur, quia pœna non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. Iniquum est enim punire eum qui non facit aliud, quam quod sua est naturæ. Et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo, quod scias illum non posse. Quamobrem juste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum, agit malum. Hoc etiam ex verbis Salvatoris poterit adverti : ait enim, sicut supra memoratum est, Pater vester homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit. Igitur si per naturam mendax est, quomodo dicitur in veritate non stetisse? Hic enim in veritate non stat, qui in veritate non permanet. Constat ergo diabolum in veritate fuisse, sed non perseverasse. Denique legimus in propheta sic dicentem Dominum, Si stetissent, inquit,'in substantia mea (Jerem. xxm, 22), id est in lege mea. Et Apostolus ad Galatas, State, inquit, et nolite iterum servitutis jugo cohiberi (Galat. v, 1). Quid tam apertum ? Ilic enim niandat ut de cætero permaneant in mandatis ejus. Quod si diabolus servasset, steterat in substantia et in lege Dei. Fundamentum est enim lex servantibus eam. Quomodo ergo quibusdam videtur, diabolum aut malum a Deo factum, aut propriam habere originem, id est ex nullo ortum, quod utrumque Deo videtur contrarium? Qui enim ad hoc illum dicit factum ut esset malus, imperfecta putat Deum esse bonitatis; quia perfecte bonus non facit malum. Qui vero originis ejus Deum auctorem esse non credit, ejus dominium Deo abnegat. Per hoc enim, cum omnia Dei sint, aliquid esse arbitratur quod minime ad Deum pertineat: quos oportet pœnas perpeti, cum viderint cuncta a Deo judicari per Christum.

XCIX.

Quid sit illud Apostoli, Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (1 Cor. x, 15) ?

Non sine providentia, ut arbitror, magister Gentium Apostolus noster, tentatio ut nos apprehendat exoptat, sed ut humana duntaxat; quia divina tentatio perniciem parit. Hac enim Judai apprehensi a serpentibus perierunt. Agentes enim sub Dei lege, de providentia ejus dubitabant ac per hoc ne divina nos, sed humana tentatio apprehendat, hortatur. Hic enim tentari a Deo dicitur, qui sub nomine ejus agens, ab idolis sperat salutem; quia non habet Deam probatum. Omne enim quod probatum non est, tentatur; et quod tentatur, in dubium venit. Ac per hoc divina tentatio mortalis est, humana vero tentatio salutaris est: quia sicut de Deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter Dei legem saluberrimum est. Quamobrem providenter Apostolus, Tentatio, inquit, vos non apprehendat nisi humana: ut propter Dei legem ab hominibus tentati, fortes inveniamur, dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, Deo autem probati simus: quia qui probati Deo non sunt, tentantur ut emendentur. Duplex ergo tentatio est : aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes tentamur, ut fidelium tentatio humana sit. Propter fidem enim ab hominibus tribulamur; tentant enim nos si possint abducere a fide. Propter diffidentiam autem tentantur, ut angustiati pœnitentes redeant in viam ; sicut factum est etiam Judais. Cum enim diffiderent de providentia Dei, tentati sunt a serpentibu-, ut dolore correpti emendarentur. Deus enim sic tentat, ut corrigat hujusmodi homines. Est et alia tentatio, qua tentatus est Abraham, et Job, necnon et Tobias famuli Dei : ut Abrabam per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii (Gen. xxu), uberiorem fructum justitiæ baberet ad æternam gloriam: Job autem amissione totius sub

Ms. Colbert forte si inveniamur.

stantiæ augmentaretur divitiis locupletatus in cœlis et in terra (Job 1, H; xLn, 12, 13). Tobias vero cæcitatem luminum passus sic provectior exstitit, ut ad præsens gloriosus fieret receptis oculis, et in futurum servaretur ei claritas perpetua (Tob. n, 11; xi, 15). Quia ad hoc probantur justi, ut proficiant. Ideoque in tentatione robusto animo esse debemus, scientes non ad diminutionem nostram hoc proficere, sed augmentum, si modo æquo animo toleremus per Christum.

(a) Omnis quæstio ut dilucidari possit, ad originem revocanda est. Apostolus autem cum de Judæorum perfidia quereretur, et quoniam Deum in solitudine tentaverunt; unde dicit, Neque tentemus Christum, sicur quidam tentaverunt (I Cor. x, 9): dum ergo hæc memoraret, et quid propter ista mala passi sunt, ad terrorem incutiendum exponeret, ut ipso nos exemplo malitiæ vel tentationis quæ in Domino fit revocaret (divina namque tentatio est, si sub lege Dei agens, ex alia parte aut ab idolis auxilium petat, diffidens de Deo), ideo hoc Apostolus cavendum monet. Ut autem humana tentatio nos teneat, exhortatur : quia humana tentatio est, in Dei causa desperare de homine, et promptum esse in fide Dei. Tentatio enim hæc diffidentia intelligitur, ut de promissis Dei non diffidant. De humanis, quia in omni errore seductionis humana tentatio est1, quae infesta mundanis rationibus Dei legi obsistit, desperans de promissis ejus. Habes ergo manifestatum que sit in Deum tentatio, et quæ est humana tentatio, quam fastidire non debemus, si fidei Dei participes sumus.

DE EVANGELIO MATTHÆI.

C (b). Audistis, fratres charissimi, qua contestetur Evangelium dicente Domino: Confiteor tibi, Domine cœli et terræ, qui abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te (Matth. xi, 25, 26). Igitur si dictorum sensum inspicianius, videbimus ea quæ ad exhortationem credentium a Domino dieta sunt, eorum qui propterea quod mundanam sapientiam spernunt, parvuli videntur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes volunt dici. Idcirco indignum visum est Deo his ostendere veritatem : humilibus autem qui nihil de se præsumentes divine se voluntati inclinant, æquitate cogente salutaria revelanda sunt. Hic enim prudens Deo est et salutis suæ memor, qui scientiæ suæ anteponit Dei legem, quam utique videt non verborum strepitu fulciri, sed rerum virtutibus. Et sine dubio hic stultus et vanus est, qui huic rei se commendat, quæ nulla munitur prærogativa signorum. Unde non litteratis Sæculi regnum Deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum æternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam ratiunculis verum excludere nituntur, gloriam dat; sed bonæ voluntatis hominibus, qui accurati magis vita sunt quam sermone. Istos enim reprobat Deus, qui oratione clari sermonis magis uti volunt quam bonis actibus. Nam et gloriam Dei in se vuit convertere, qui rem Dei verbis exornare se putat. Res enim ipsæ per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. Si enim sensus auctor est litteræ, et verba propter res significandas inventa sunt; cur non magis res ipsæ puro sensu promendæ sunt, ut felicius 3 mentem incitent ad salutem? Ideoque piscatores elegit Dominus noster Apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua versutia fidem servando et bene vivendo, Dei in se ostenderent veritatem. Unde et apostolus Paulus, Et ego veniens, inquit, ad vos, fratres, non veni in sublimitate sermonis aut sapientia (1 Cor. 1, 1). Et inter cætera, Quia non,

[blocks in formation]

ait, in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. iv, 20) ut quia verba contradictioni obnoxia sunt, Dei legi virtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas. Itaque hæc idcirco præmissa sunt, fratres charissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne forte indignos se putarent gratia Dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum: quoniam quod prudentes mundi non vident superbia litterarum, hi credunt, non verbis sed consilio prudentes. Sciunt enim in bonis operibus requiescere Deum, et fidem quærere, non cultum sermonem. Legunt enim dicentem Dominum, In quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente verba mea (Isai. LXVI, 2) ? Quamobrem ut digni efficiamur ad promissa præmia, ea quæ a Domino jubantur, facere debemus, securi quia hos diligit Dominus, qui verba ejus custodiunt. Sic enim dicit discipulis suis, Si diligitis me, præcepta mea servate (Joan. xiv, 15); ut in his Domino servientes regni ejus hæredes esse possimus per Jesum Christum Dominum nostrum.

DE JACTANTIA ROMANORUM LEVITARUM1. CI (a). - Dum jussis charitatis parere volumus, in vituperationem forte cademus, qui de re que nulli aliquando in dubium venit, scribimus; quia cum amicitiam offendere nolumus, studium quod ad aliquam rem occultam revelandam proficere debuit, intricamus: quamvis propter nimiam stultitiam cujusdam hoc asseverantis, quod in subjectis pandemus, istud nobis injunxerit charitas memorata, ne cum nemo diu ad hoc responderet, in pejus proficeret, et diu in vano exercitatus emendari non possit. Hoc enim charitatis studium est, quæ non quærit quæ sua sunt. Quidam igitur qui nomen habet Falcidii2, duce stultitia, et civitatis Romanæ jactantia, levitas sacerdotibus, et diaconos presbyteris coæquare contendit : non dicam præferre, quia stultius est, et forte incredibile videatur, et nos non emendatores, sed calumniatores habeamur. Qua igitur lege quave consuetudine, quonam exemplo hoc aggredi audeat, nullum scire arbitror, ut istos quibus consessus in Ecclesia datus est minime, iis coquet qui propter quod antistites Dei sunt, in domo Dei et in honore Christi cum dignitate considunt: que audacia est presbyteris ministros ipsorum pares facere? Quæ temeritatis præsumptio, sacerdotibus bajulos tabernaculi et omnium vasorum ejus et lignorum concisores et portitores aque conferre? Hoc enim officium fuit levitarum. Tale est, si prefectis officiales, dominis servi æquentur. Hoc enim scriptum est dicente Domino ad Moysen, Accipe tribum Levi de medio filiorum Israel, et statue illos ante Aaron sacerdotem, et deservient ei (Num. vin, 13). Quid hoc exemplo apertius, quod etiam nunc in Ecclesia custoditur? Quanquam Romanæ Ecclesiæ diaconi modico inverecundiores videantur, sedendi tamen dignitatem in Ecclesia non præsumunt. Ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem agant, multitudo facit clericorum. Nam utique et altare portarent et vasa ejus, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut videmus per omnes Ecclesias, et sicut constitutum est a Domino per Moysen. Aut numquid meliores Eliseo sunt, qui aquam fundebat in manus Elia (IV Reg. 1, 11)? Sie autem diaconos adversus presbyteros defendit, quasi ex presbyteris diaconi, et non ex diaconis presbyteri ordinentur. Sed quia Romane Ecclesiæ ministri sunt, idcirco honorabiliores putantur quam apud cæteras Ecclesias, propter magnificentiam urbis Romæ, quæ caput esse videtur omnium civitatum. Si itaque sic est, hoc debent el sa

1 Sic Mss. et editio Ratisponensis. Alike vero editiones: Quomodo contra levitas Romanos disceptandum sit, qui contendunt levitas sacerdotibus, et diaconos presbyter is

coæquare.

Ms. Colbert., Falsi-de-re-quærunt duce, etc. * Juxta Er. Lugd. et Ven., videtur. M. (u) Quæstio hæc deest in Mss. secundi generis.

cerdotibus suis vindicare: quia si ii qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam civitatis, quanto magis qui potiores, sublimandi sunt? Quidquid enim officialibus præstatur, augmentum fit potestati sicut honor servi ad laudem proficit domini. Quanquam apud justum judicem Deum unicuique hic honor maneat, qui decretus est singulis Ecclesiarum officiis, ut qui diaconus est, diaconi honorem per omnes Ecclesias habeat. Non enim qualiscumque honor est, antistiti Dei servire in Ecclesia duntaxat ut sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur. Major enim ordo intra se et apud se habet et minorem presbyter enim et diaconi agit officium et exorcista et lectoris. Presbyterum autem intelligi episcopum, probat Paulus apostolus, quando Timotheum quem ordinavit presbyterum, instruit qualem debeat creare episcopum (1 Tim. m, 1-7). Quid est enim episcopus, nisi primus presbyter, hoc est summus sacerdos? Denique non aliter quam compresbyteros hic vocat et consacerdotes suos. Numquid et ministros condiaconos suos dicit episcopus? Non utique, quia multo inferiores sunt. Et turpe est judicem dicere primicerium. Nam in Alexandria et per totam Ægyptum, si desit episcopus, consecrat presbyter1. Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caipha, qui cum esset homo pessimus, prophetavit. Quare? Quia princeps, inquit, erat sacerdotum (Joan. x1, 49). Et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem, liber approbat, quem dicimus Actus Apostolorum. Cum enim ex Samaria credidissent Philippo prædicanti diacono ab Apostolis ordinato, Miserunt, inquit, ad Petrum et Joannem ut venirent, et iis qui crederent, darent Spiritum sanctum per manus impositionem (Act. vIII, 14, 15). Sed inscii credo Scripturarum aut immemores Legis hæc defendunt. Recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid levitis acciderit cum taliter saperent. Cum enim nihil inter sacerdotes et levitas interesse præsumerent, Deo judice hiatu terræ absorpti sunt Chore et consentientes ei, et ducentos quinquaginta viros torrens ignis simul consumpsit (Num. XVI, 31-35) : et Ozias rex cum opus sacerdotale præsumeret, lepra perfusus est (II Paral. xxvi, 19-21): ut hoc utique exemplo cæteri territi non audeant quod sibi concessum non est præsumere. Nunc enim videmus diaconos temere quod sacerdotum est agere per convivia et in oratione id velle, ut respondeatur illis, cum istud solis liceat sacerdotibus. Diaconi enim ordo est, accipere a sacerdote, et sic dare plebi. Vides quid pariat vana præsumptio? Immemores enim elatione mentis, eo quod videant Romanæ Ecclesiæ se esse ministros, non considerant quid illis a Deo decretum sit, et quid debeant custodire: sed tollunt hæc de memoria assiduæ stationes domesticæ et officialitas, quæ per suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. Aut timetur enim ne male suggerant, aut emuntur ut præstent. Hi sunt qui faciunt eos ordinis sui non considerare rationem. Dum enim per adulationem obsequuntur illis illicite, præcipites illos faciunt, ut plus sibi putent licere: quippe cum videant non sic deferri sacerdotibus; ac per hoc anteferri se putant. Sed testimonio, inquit, diaconi fit presbyter quasi istud ad prærogativam pertineat magnitudinis. Legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum Eligite, inquit, ex vobis quos constituamus deservire mysteriis Ecclesia ( Act. vi, 3). Nolo dicere, mensis. Ecce laicorum testimonio creati sunt diaconi. Et Apostolus eum qui ordinandus dicitur episcopus, etiam testimonium vult habere Gentilium sic enim ait, Oportet enim hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt (1 Tim. 1, 7). Omnium ergo est testimonium dare, et non tamen omnes hoc honore digni sunt. Judicare enim omnes possunt, et non tamen omnes possunt esse quod judicant. Potest enim pietor judicari bonus, et præferri alteri ab

1 Ms. Colbert., consignat.

« PoprzedniaDalej »