Obrazy na stronie
PDF
ePub

ostenderit Deus, ad Jeremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit prophetam. Hic enim Novum Testamentum futurum significavit, quod plus gentibus profeceret quam Judæis, quod nunc declaratum videtur. Cum enim in universa terra Novi Testamenti sit prædicatio; tam raro et difficile Juxus fidelis invenitur, ut omnes Ecclesiæ Novi Testamenti, gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee propheta, Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam (Osee 11, 24; Rom. ix, 25). Repulsis ergo Judæis, convocat gentes ea misericordia et gratia, qua vocare dignatus est et Abraham. Nec enim Abraham non vocatus cognovit Dominum. Itaque qui dignatus est Abraham, idem ipse dignatus est gentes. Cur ergo dicunt, Nostra est Lex; cum manifestum sit, donum Dei omnium esse volentium? Cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia Dei communis est omnibus. Quo namque pudore negant Christum nostrum in Lege promissum, cum videant omnia signa in eo, quæ Lex futura prædixerat? Quia et secundum Abrahæ promissionem omnes gentes justificantur, in eum credentes (Gen. xxи, 18); et secundum Isaiam prophetam de Virgine natus est (Isai. VII, 14) in Bethlehem ex tribu Juda, sicut fuit promissum, ex semine David (Michææ v, 2); et juxta quod Jeremias prophetavit (Jerem. xxxi, 31, 32), Novum Testamentum, quod Deus tunc promiserat futurum, prædicavit; et post omnia signa virtutum ostensa, humiliavit se, secundum dicta Prophetarum; et omnia quæ prædicta sunt, passus, tertia die resurrexit, quemadmodum scriptum est in propheta. Et si tempus promissionis requirant, sicut in Daniele propheta ostensum est (Dan. ix, 24, sqq.), invenient impletum tempore quo natus et passus est Christus : quia a tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad nativitatem et passionem Domini et excidium Jerusalem, quod factum est per Vespasianum imperii Romani principem, impletæ sunt hebdomadæ septuaginta, quæ sunt anni quadringenti nonaginta, qui computus per regna et per successores imperii manifestus est. Quomodo etiam a Tertulliano computatum invenitur in libro quem scripsit adversus Judæos, quod ne ad injuriam ejus proficeret, quia recte computavit, prætermisimus. Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inveniantur? Impudentis ergo est post tantum superadditum numerum adventui Salvatoris, dicere, Non venit, Sub Apostolis enim, aut tempore quo agebat Dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens veritati; ut cum omnia signa promissi Christi videret in Salvatore, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. Post autem, cum super promissum numerum supercrescere multi anni coeperunt, quæ impudentia est negare venisse, quod etiam et signis et temporibus adimpletum scitur? Nam quando aliquid plenum est, et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum, sed superabundantia clauditur os contentioso: ita et Judæi tempore Salvatoris potuerunt dicere, licet per fallaciam, non bene computatum a Darii tempore usque ad Dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. Fallimur enim in annis et in mensibus et in diebus Imperatorum, et ad liquidum non colligimus. Ubi autem creverint tempora super numerum præscriptum annorum promissi Christi, nulla potest prætendi excusatio, ut non ipse esse Christus dicatur, qui venit, nisi, quod absit, mentitus dicatur esse qui promisit. Quando enim tempus promissionis emensum est, et negatur venisse qui promissus est quid aliud quam mendacii arguitur qui promisit? Sed veracem esse qui promisit, signa omnia docent, quæ prædicta in Christo sunt, et reperta in Christo noscuntur. Judæi autem, dum emendare erubescunt, non cogitant futurum judicium. Nihil enim pejus est, quam si neget quis verum esse, quod intelligit non esse mendacium.

[ocr errors]

XLV. (a) Quomodo homo ad imaginem Dei factus sit, et utrum ad dominationem, et an mulier quoque?

Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26). Hoc quibusdam ex alia parte lectionis intelligendum esse videtur; ex hac videlicet, in qua legimus dixisse Deum, Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum (Id. x1, 7). Quia quantum in superficie videtur, simile est : unius enim vox est, plurali numero loquentis sed discrepat sensu, quia et dissimilis ratio est. Illic enim de creando homine dicit, quem ad imaginem et similitudinem suam Deus vult creari. Illud autem quod dicit, Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ad hoc pertinet, ne se intelligerent homines; imperator ad exercitum. Communiter enim dicit, quia unde ad Angelos potest videri locutus Deus, quasi facturus erat per illos, utpote Creator illorum: ac per hoc, Confundamus, inquit, linguas eorum. Nam cum dicit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non potest dici Angelis locutus ; quia non potest dici una esse imago Dei et Angelorum, sicut imperatoris et comitum. Quia quorum imago est una, non potest dissimilis esse dignitas vel natura. Denique adjecit, Et fecit, inquit, Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Id. 1, 27): ut Deus dixerit, et Deus fecerit; non alter deus aut differens, sed idem Deus. Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significavit, sed personam. Cum enim Deus unus sit, tres tamen personæ sunt: et ideo unus est Deus, quia sive in Filio, sive in Spiritu sancto, Dei unius substantia est; quia non potest non hoc esse, quod de ipsa est, quod ipse est. Dei ergo Patris-persona est dicentis, Faciamus; Filii vero facientis hominem ad imaginem Dei; sive ad Patris, sive ad saam, nihil interest, quia utriusque una imago est. Fecit autem Filius per Spiritum sanctum. Sicut enim Pater per Filium dicitur facere, ita et Filius per Spiritum sanctum, ipso dicente, quia ego in Spiritu Dei ejicio dæmonia (Matth. xn, 28). Igitur una trium imago est; quia sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus, unus est Deus. Ac per hoc unus factus est homo ad unius Dei imaginem. In eo autem imago Dei est homo, ut sicut unus est Deus in cœlis, ex quo omnia subsistunt spiritualia; ita unus esset in terris homo, ex quo cæteri haberent carnalem originem. Aliquibus tamen videtur, quia in dominatione Dei imago est factus homo; et quia dicit, Et dominetur piscium maris, et volatilium cœli, et totius terræ: cum non solum viro, sed et mulieri ista cernantur subjecta, quam constat Dei imaginem non habere. Quod quidem duplici modo caret ratione: per hoc enim neque ad Filium dixisse Deus asseritur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sed ad dominationes coelestes, quas Apostolus commemorat, si imaginem Dei homo in dominatione habet; et mulieri datur, ut et ipsa imago Dei sit, quod absurdum est. Quomodo enim potest de muliere dici, quia imago Dei est, quam constat dominio viri subjectam, et nullam auctoritatem habere? Nec docere enim potest nec testis esse, neque fidem dicere, neque judicare: quanto magis non potest imperare?

XLVI (6). — Utrum Samuel fuerit de filiis Aaron, et utrum sacerdos fuisse existimandus sit?

Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis sæcularibus occupati, partim minus studiosi circa Scripturas sacras, errorem patiuntur, putantes Samuelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem: ex cujus progenie constituit Dominus Deus nasci, non fieri sacerdotes. Nec alicui præter filios ejus concessum est, ut poneret in altare incensum. Ex quibus aliqui plus errantes, negant quidem Samuelem de genere fuisse Aaron; hoc est, non illum dicunt na

(a) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.
(b) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.

tum sacerdotem, et nihilominus sacerdotio illum asserunt functum. Quibus prius respondendum est. Pejus enim est negare Samuelem natum fuisse sacerdotem, et tamen asserere illum functum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. Hic enim ignorantia est, illic stultitia. Cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse; manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem: ignari quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. Compertum enim habent; manifestum est enim, quod Chore cum non esset ex filiis Aaron, et voluisset super altare imponere incensum, hiatu terræ absumplus est cum sociis suis (Num. xvi, 1-34). Et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Judæ, et præsumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare, percussus lepra in fronte est, et sic exspiravit (II Paral. xxvi, 16-21). Illi autem, qui dicunt Samuelem non natum esse sacerdotem, et nihilomi nus egisse illum asserunt sacerdotium, satis stultum est quod dicunt: et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. Quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram, dicant quia nox est? Cum enini legant, et non uno loco legant, hoc a Deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere præter Aaron et filios ejus, obstinata mente contendunt, sacerdotem fuisse Samuelem: non enim intelligunt, quia si natus sacerdos non est Samuel, et sacerdotium egit, præsumptor dicitur: quia hoc Deus statuit, ut nascerentur, non fierent sacerdotes. Et de Samuele hoc sentire puto tutum non esse. Quomodo enim posset fieri, ut vir laudabilis et Dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? Cujus etiam præsumptionis vindictam pro certo habebat semel et iterum factam. Neque enim Dei judicio potuit ad hoc aspirare, quem immutabilem sciebat: a quo, si forte hoc audisset, tentari se potius credidisset, sciendo Deum nullo modo sententiam suam posse rescindere. Posset enim magis sub Dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumveniretur a parte adversa, quam judicium suum Deum posse mutare. Denique cum Balaam prohibitus fuisset à Deo, ne iret ad Balach, et postea iterum requisisset, an iret; indignatus ei Deus, ex ore asina corripuit eum quia prohibentem angelum videns asina, coeptum iter implere nolebat (Num. XXII, 28). Balaam vero, prohibente Deo ne iret, iterum interrogans, an ire illum vellet; sic de Deo quasi de homine judicavit, qui per id quod impræscius est, varius et mutabilis est. Sed Balaam nullo divino testimonio commendatur; erat enim hariolus. Samuel autem vir Deo charus, et judiciorum ejus sciens fixam esse sententiam, quomodo aliud fieri debere crederet, quam sciebat a Deo esse constitutum? Sed Heli, inquiunt, mortuo, et filiis ejus sacerdotibus, Samuel cœpit agere sacerdotium. Quod nec lectio docet, nec ratio admittit. Hoc enim dicentes, nullum putant tunc fuisse, qui ageret sacerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desiisset. Quæ asseveratio est Dei inimica. His enim Deus improvidus judicatur quasi nescius, cum id statuit, quod permanere non possit. Utquid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in sæculum statuit, hoc est, usque ad tempora adventus Christi, si hoc deficere sciebat? Si autem nescivit, quod absit, improvidus fuit et ideo fieri potuit, ut nee Samuel fuerit, illis deficientibus, sacerdos. Si autem providus et præscius Deus est, permansit quod statuit: et si permansit quod statuit, Samuel non egit sacerdotium, qui Dei non erat sacerdos. In Veteri enim Lege nasci decrevit Deus sacerdotes, in Nova vero fieri Dominus jussit sacerdotes. Eligant nunc unum e duobus; aut natum probent Samuelem sacerdotem, aut factum. Sed consentiunt non illum natum esse sacerdotem quia sciunt illum non esse ex filiis Aaron. Si ergo natus non est sacerdos Samuel, factus autem non legitur, nec probatur, quia nec statuerat Deus fieri sa

[ocr errors]

cerdotes; in absoluto est, Samuelem minime fuisse sacerdotem. Sed contradictores clausis oculis, Si sacerdos, inquiunt, non fuit, vicem tamen egit sacerdotis; quoniam legitur Deo sacrificium obtulisse. Quis audeat negare quod scriptum probatur (I Reg. vII, 9)? Obtulit enim Deo sacrificium Samuel, sed non inde vicem sacerdotis egisse cognoscitur. Ipse enim semper dicitur offerre, cujus oblationes sunt, quas super altare imponit sacerdos. Et Saül obtulit hoc utique genere, id est, per sacerdotem, sicut et nunc offertur; et David obtulit, et Salomon obtulit, et cæteri similiter obtulerunt numquid omnes vicem sacedotis egerunt? Quamvis enim proprio sacerdos fungatur officio, ille tamen offerre dicitur, cujus nomine agit sacerdos. Ipsi enim imputatur, cujus munera offeruntur. Et qui non fuit sacerdos, quomodo vicem agere poterat sacerdotis? Numquid diaconus potest vicem gerere sacerdotis? Præfectus etenim potest agere vicem præfecti, et prætor prætoris; non tamen privatus potest agere vicem potestatis alicujus : quanto magis sacerdotis vicem agere non potest, qui non est sacerdos? Quo enim consilio ad hoc aspirare audeat, quod sibi scit non licere? Nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus venire, et vicem ejus agere; non tamen propheta, quamvis sanctæ vitæ sit, agere potest quod scit sibi minime esse concessum. Aliud enim est bene vivere, et aliud potestatem alicujus officii accipere. Sicut enim qui sacerdos est, non ex eo vitam suam commendatam putare debet ; ita et qui sanctæ conversationis et vitæ est, non jam ex eo sibi sacerdotium vindicare debebit. Quamvis enim bonum sit sacerdotium, tamen malum erit ei, cui concessum non est, et præsumit. Nam si respiciamus quod scriptum est de sancto Samuele, videbimus quale testimonium det ei Scriptura, dicens, Et innotuit, inquit, omni populo, quoniam fidelis est Samuel propheta Domino (ld. i, 20). Et in Psalmo, Fiant, inquit, Moyses et Aaron in sacerdotes ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII, 6). Quis non advertat ex hac distinctione divisas esse personas dignitatum causa, ut Moyses et Aaron sacerdotalem dignitatem adepti noscantur; Samuel vero inter prophetas Deo dignus exstitisse habeatur, qui precibus Deum invocabant ad protegendum populum suum, sicut legitur? In tantum autem sacerdotes minime defuisse probantur, ut revocata arca ab Allophylis, bajulis Levitis, viri Bethsamis obtulerint Deo sacrilicia absente Samuele. Rege autem facto Saule, Achimaas erat pronepos Heli sacerdotis, qui portabat ephod. Sed hinc, inquiunt, videtur sacerdos fuisse Samuel, quia vestitus erat ephod. Quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopi. Ephod autem etiam David legimus fuisse indutum, et duplicem ephod (II Reg. vi, 14). Samuel autem adhuc puerulus, succinctus erat ephod (1 Reg. n, 18); numquid puerulus potuit Deo munera populi offerre? Vides ergo, quia ephod unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. Sacerdotes enim portabant, non vestiebantur ephod; reges vero et levita Samuel induebantur ephod. Aliquando ergo vestis, aliquando quasi armariolum, quod portabant sacerdotes ad interrogandum Dominum, significatur ephod. Quantum apparet, probatum est Samuelem non sacerdotem, sed prophetam fuisse: nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuel non est de filiis Aaron sacerdotis, æstimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens, sacerdos non esset. Quos primum volo cognoscere quia si sacerdos erat Samuel, sine dubio et Helcana pater ejus sacerdos fuit: congruum quoque fuerat et filios ejus sacerdotes fuisse: quos, quia sacerdotes non erant, judices illos constituit filiis Israel (Id. vmi, 1), sicuti et idem ipse erat Samuel. Sic enim legimus, quia judicavit filios Israel. Helcana autem pater Samuelis, propter quod sacerdos non erat, Ascendebat,

[blocks in formation]

inquit, ex diebus in dies de civitate sua Ramathaim adorare et sacrificare Deo omnipotenti sabaoth: et ibi erat Heli et duo filii ejus, Ophni et Phinees sacerdotes Domini (1 Reg. 1, 3). Quid tam apertum, quia veniebat Helcana offerre munera sua ante Dominum per sacerdotes tempore competenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca Domini et sacerdotes? Quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod illicitum est sacerdotibus. Erat enim Helcana ex Levitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon (Paralip. vi, 33). Adhuc enim Levitæ non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes et arcam Domini. David enim in regno suo disposuit vices sacerdotibus et Levitis ut a viginti annis et supra, in Lege autem a viginti quinque annis et supra, inciperent exhibere servitia dominicis cærimoniis, ut essent de filiis Aaron, id est de Phinees et Thamar traduce, classes sacerdotum viginti quatuor, quæ vices suas agerent certis temporibus. Levitæ autem constituti sunt, qui essent tabernaculi janitores, et qui bajuli arcæ Domini, et qui excubias observarent, et qui vasorum essent custodes, et qui promiscuas susciperent oblationes. Et viginti quatuor classes institutæ sunt cantantium et citharizantium et musicorum cæterorum, ita ut etiam hi, id est, omnes Levitæ haberent temporum vices : quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam. Et non solum hæc proficiunt ad causam supra dictam, quoniam Samuel non fuit de filiis Aaron; sed et illud quod dicit mater ejus ad Dominum, quia Si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum Domino omnibus diebus vitæ suæ (1 Reg. 1, 11). Non hoc diceret, si natus esset sacerdos, oportebat enim illum servire altari; sed quia Levita erat, et adhuc lex Levitis non erat posita, sed unusquisque pro voluntate sua agebat, ita ut oberrantes illicita præsumerent. Jonatha enim filius filii Moysi, cum inter Levitas deputatus esset, sacerdotium agere præsumpsit tribui Dan. Ac per hoc legimus in libro Judicum, Quia unusquisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israel (Judic. xvII, 6). Idcirco vovit Anna dicens, Commodo eum Domino ne cum cæteris oberraret. Et ut plenius quæstio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia veniebat ex diebus in dies offerre munera sua, et decimas: quomodo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Levitæ enim non acceperunt agros; quia de decimis, quæ a plebe dantur, victum quærebant. Sed potest fieri, et sic datur intelligi, quia potuit habere possessionem uxoris suæ, aut emptam : quia de aliis tribubus accipiebant uxores, non solum hi, sed et cæteri; ita ut et sacerdotes acciperent de aliis tribubus uxores. Nam Joiade sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Juda filiam regis Joram (11 Paral. XXII, 11).

XLVIÍ (a).

Quomodo hoc quod in Isaia dicitur, Et apprehendent septem mulieres, etc. (Isai. iv, 1), septem Ecclesiæ catholica significentur ?

Et apprehendent, inquit, septem mulieres unum hominem, dicentes, Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur: verumtamen invocetur super nos nomen tuum, aufer opprobrium nostrum. In absoluto est, per septem mulieres septem Ecclesias esse significatas quamvis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici numero constet membrorum non solum enim nos, sed et superni cives Ecclesiæ membra sunt, cujus caput Christus est (Ephes. v, 25). Sive igitur una, sive septem dicantur Ecclesiæ, non discrepat. Una enim dicitur, quia unum habet caput, quod est Christus ; septem autem ideo, quia sicut membra diversa sunt; ita et potentiæ spirituales, inter quas et nos deputamur, diversæ sunt virtutes, propter quod et aeriæ 1

[blocks in formation]

dicuntur. Idcirco enim diversæ sunt, ut non omnia singule possint, sed simul omnes corpus sint Christi : quia ipse est caput corporis Ecclesix (Coloss. 1, 18), ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in coelis et in terra habent originem. In hac ergo quæ in terris est Ecclesia, omnium Ecclesiarum facta est mentio: quia cum huic sacramentum Creatoris prædicatur, etiam cœlestibus hujusmodi intimatur doctrina. Inferioribus enim cum insinuatur, necesse est ut audiant et superni. Unde Apostolus, Mihi, inquit, minimo omnium sanctorum data est hæc gratia, inter gentes evangelizare incomprehensibiles divitias Christi, et illuminare omnes, quæ sit dispositio ministerii absconditi a sæculis in Deo, qui universa creavit, ut innotesceret principibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei (Ibid. 23, sqq.). Per hanc ergo Ecclesiam superni docentur, quia Veritas, ait, de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Ut enim mentio superiorum fiat, hic septem Ecclesiæ nuncupantur in una plebe, quas septem Ecclesias supplices propheta inducit Salvatori facto homini. Intellexerunt enim ad hoc natum esse Christum, ut auferret opprobrium, primum quidem sub Lege sua agentium, deinde cæterorum. Habebant autem in memoria, scriptum esse, Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem. ab Jacob (Isai. LIX, 20). Hæ ergo septem Ecclesiæ apprehenderunt_hominem unum, id est, natum Christum, dicentes, Panem nostrum manducabimus, et vestimentis nostris operiemur : verumtamen invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. Quid est hoc quod precantur? Si enim pane proprio utuntur, et vestimentis suis induuntur, id est, et vivunt, et nudæ non sunt, quid eis deest? Si enim panis ad vitam significatur, et vestitus ad Dei induitionem, quia qui sine Deo est, nudus dicitur; unde Apostolus, Qui in Christo, ait, baptizati estis, Christum induistis (Galat. m, 27); et iterum, Si exspoliati, inquit, non nudi inveniamur (I Cor. v, 3); quid est quod poscunt ut auferatur ab eis opprobrium; nisi quia hic populus significatur in septem Ecclesiarum numero, qui sub Lege agens Christum exspectabat_promissum ad abolenda peccata? Ideo dicunt, Panem nostrum manducabimus, hoc est, verbis Legis quæ unum tradunt Deum, pascemur: quia non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. vi, 3; Matth. vv, 4). Et vestimentis nostris operiemur, id est, Creatoris nostri nomine censebimur: quia hoc unusquisque indutus dicitur, quod et est et profitetur. Denique senatores vel officiales ex vestibus intelliguntur quid sint. Sed quia hæc satis non faciunt ad Deum promerendum, hoc etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius Dei, hæres esset homo regni cœlorum. Per fidem enim peccatis ablutus, et a morte secunda (quæ ex sententia data in Adam, homines apud inferos detinebat) alienus, nullo detinente, pergit in paradisum Dei Patris, in quo dixit latroni Dominus, quod secum esset futurus (Luc. xxIII, 43). Quamvis enim populus supradictus, qui per septem Ecclesias significatus est, sub Dei lege esset, et devotione tam proprii, quam paterni delicti, Quia omnes, inquit, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. m, 23); idcirco orant supra memoratæ Ecclesiæ, ut auferatur opprobrium earum invocatione nominis Christi : quia qui signum ejus habent quo vicit mortem, ab inimico teneri non possunt. Et non solum istæ Ecclesiæ Christi nomen super se invocari precantur, sed et supernæ spirituales in cœlestibus degentes. Quanquam enim spirituales sint et coelestes potentiæ, opprobrio tamen subjacent, si a Creatore suo fuerint alienæ, et nec membra erunt corporis, quæ caput suum non cognoscentes oberrant. Et quia aliud non est quam explanavimus, in subjectis propheta testatur dicens, In illa autem die illuminabit Deus in consilio super ter

[blocks in formation]

ram. Et adjecit, Quoniam abluet Dominus, inquit, sordes filiorum et filiarum, et sanguinem purgabit de medio eorum (Isai. Iv, 2, sec. LXX). Quid tam evidens, quam in illo die, id est quo promissum Dei adimpletum est, et fidei sacramentum declaratum est hominibus, illuminati sunt, ut per Creatoris cognitionem purificati, qui rei fuerant mortis, fierent æternæ vitæ hæredes? Promiscue igitur propheta locutus est, ut

omnes dono Dei indigere significaret, ut sive pecca. tores, sive justi, Dei misericordiam exspectasse noscerentur peccatores propter delicta propria, ut de faucibus mortis eriperentur; justi vero paterno absoluti peccato, deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur a morte, libertate accepta Dei regnum intrarent, facti jam non servi, sed filii Dei.

QUÆSTIONES

EX NOVO TESTAMENTO.

XLVIII. Deus certe perfectio est et nul lius egens;quid ergo opus fuit Christo Salvatori ut nasceretur de Deo, et Filium haberet Deus per quem omnia faceret ?

Cum ea quæ non erant Deus voluisset existere, et majestatis suæ minime hoc condignum opus scirel; príus de se, cum sit natura simplex et incorporeus Filium generavit, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suæ congruus responderet effectus. Quid enim ultra posset facere, quam ut ex sc alterum, qui perfectus est, generaret? lloc ergo perfectum opus est, quo nihil possit aliud videri præstantius. [Cætera enim omnia minora sunt: quanto enim excellentior his omnibus Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione ejus. Est et aliud] Deus enim ex quo sunt omnia, volens condere creaturam, Verbum prius quod in mysterio apud se habebat, generavit, hoc est fecit existere. Quod Verbum idcirco Filium nuncupavit, ut ostenderet de se illum exstitisse, et esse sibi consubstantivum: ut lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod manifestaret creaturæ mysterium, quod latuit in eo ex æterno.

XLIX. Cur Salvator cum sanctus natus sit, et Christus Dominus in ipsa nativitate appellatus, baptizatus est; cum baptisma purificationis causa sit, et peccati (Luc. 11, 11; Matth. ш, 16)?

Verum et manifestum est Salvatorem non eguisse baptismo; quia Christus non factus sed natus est, dicente angelo pastoribus, Ecce natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Denique sciens Joannes sanctitatem ejus, prohibuit eum baptismo: Salvator vero institit fieri oportere; non utique propter peccatum suum, sed propter implendam justitiam. Dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis Dei qui per Baptismum filios Dei fieri docebat : et qui credentibus Spiritum sanctum a Deo dari promittebat, debuit istud in semetipso visibiliter demonstrare, quo comperto credentes invisibiliter se posse Spiritum sanctum habere sperarent. Nam Salvator utique, cum de Spiritu sancto nasceretur, purificatum corpus habuit. Unctio enim carni ejus spiritualiter in utero Virginis data est. Spiritus enim sanctus purificavit quod de Maria virgine in corpus Salvatoris profecit: et hæc est unctio carnis corporis Salvatoris. Quare et natus Christus est appellatus. Quod enim per olei unctionem præstabat Deus ministerio Prophetarum iis, qui in reges ungebantur, hoc præstitit Spiritus sanctus homini Christo, addita expiatione. Quia anteriores Christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem; Salvator autem et potestatem accepit homo natus, et purificatus est natus. Incongruum enim erat, ut Dei Filius in corpore peccatis subdito nasceretur. Hominis ergo causam susci

In Mss. secundi generis additur, in quo ipse videretur. Hæc quæ uncis includuntur, omitt. in Mss. secundi generis; postque verbum, generavit, sic terminatur quæstio: rer quem faceret que facta sunt, ut ostenderet creaFuræ mysterium, quod latuit in illo ex æternis, sicut dicit Apostolus.

SANCT AUGUST. III.

piens, et per regenerationem filios Dei fieri docens, baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. Facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur, si a magistro fieri videatur: sic utique et virtutum insignia oportuit fieri, ut jam Filius Dei apparens, per mysterium regenerationis medelam daret corporis passionibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unusquisque potestatem virtutis. L. Si ideo Salvator baptizatus est, ut exemplo esset; quare circumcisus, cæteros prohibuit circumcidi?

Circumcisio præteriti temporis mandatum est, quam usque ad Christum oportuit habere auctoritatem, ut tamdiu curreret, quamdiu Christus nasceretur promissus Abrahæ, ut de cætero cessaret circumcisio, promissione impleta. In figura cnim Christi Isaac promissus est. Dixit enim ei Deus, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xx11, 18): quod est Christus. Fides enim, quam Abraham acceperat, restaurata a Christo est, ut in semine Abrahæ, quod est Christus, omnes gentes benedicerentur, sicut promissum fuerat Abralia. Circumcisio itaque signum fuit promissi Filii Dei, id est Christi; quo nato cessare oportuit signum promissionis ita tamen ut ipse promissus adveniens signumn patris acciperet, ut sciretur is esse, qui promissus fuerat omnes gentes justificare per fidem in circumcisione cordis. Quia enim patri Abrahæ carnaliter nascentis filii signaculum circumcisionis corporale fuit; ita et eorum qui spiritua liter nascuntur, spirituale signum est circumcisio cordis ideoque recte post Christum non adhuc oportuit carnaliter circumcidi.

(a) Circumcisio usque ad Christum indulta est; Abraham autem circumcisionem in Christo promisso accepit, ut tamdiu circumcisio curreret, quamdiu Christus nasceretur promissus Abrahæ, qui omnes gentes justificaret per fidem, sicut fuerat justificatus Abraham. Ideo debuit circumcidi, ut ipse probaretur esse qui promissus Abrahæ esset: ita ut de cætero circumcisio cessaret, impleta promissione. Baptismus autem non debuit cessare, quia forma renascibilitatis est a Christo cœpta: non prius data, et usque ad Christum consummata; sed a tempore Christi incipiens et cursum suum tenens usque ad consummationem mundi.

LI. Quomodo intelligatur, quod dicenti Maria ad angelum, Et unde hoc sciam, quia virum non cognosco? respondit Gabriel angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 34, 35)?

Ambigenti Marie de conceptu, possibilitatem angelus prædicat, dicens, Spiritus sanctus superveniet in te; hoc est, Ne dubites, quia virum nescis: quod enim dixi quia concipies, Spiritus sanctus superveniens in te, operabitur ut concipias sine viro. Et virtus Altissimi, inquit, obumbrabit tibi. Altissimi virtus

[ocr errors][merged small]

sine dubio Christus est: hoc enim ad ipsius personam pertinet. Superveniens ergo Spiritus sanctus in Virginem, sanctificavit eam opere suo efficiens corpus sanctum ex ea, in quo Virtus quæ dicitur Dei Filius, nasceretur. Cujus obumbratio in Virginem hæc est, ut de immensitate divinitatis aliquid esset in utero Virginis, quantum posset capere natura bumana, quod quasi ex splendore obumbratio diceretur, virtus Dei esset (a); quæ Dei virtus, necnon et Deus. Nihil enim de Deo est, quod non dicatur Deus. Nam boc corporeum est, ut sit in carne aliquid et caro dici non possit, ut pili, et ossa, et nervi et cætera.

(b) Ambigenti Maria de conceptu, etc. Virtus Altissimi sine dubio Christus est. Ad ipsius enim personam pertinet dictum hoc; signum enim Filii Dei, hoc est cum dicitur, Virtus Dei. Juxta divinitatem vero et Pater virtus est, et sanctus Spiritus virtus est, et trium horum una virtus, quia una substantia est. Spiritus sanctus ergo carnem ex Virgine fecit Salvatori: virtus Altissimi autem, id est Čbristus, obumbravit eam veniens in carnem factam a Spiritu, ut in corpore et anima lateret Filii virtus. Latere autem ejus, est ad tempus non intelligi. Obumbratio autem quid penitus intelligatur, considerandum est. Vis autem hujus verbi si exprimatur, obumbratio virtutis Dei, impetitio aliqua intelligitur, ut dum obumbratur corpus, aliquid sumere ex Dei virtute dignoscitur. Hoc autem aliquid totum est, quia non potest partiri divinitas. Sequitur itaque, Propterea et quod nascetur ex le sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod enim de Spiritu sancto natum est, in se habens obumbrationem virtutis Dei, quæ est Filius Dei, sine dubio sanctum natum est, id est corpus Filii Dei. Sancti enim corpus sanctum est. Sanctus ergo Filins Dei in sancto corpore natus est. Sic etenim de carne Christi dixit David, Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xvi, 9): ut in corpore sancto ip e significetur.

LII. Si de Spiritu sancto natus est Christus, id est effectu ejus ex Maria caro factus, cur dictum est, Sapientia, quæ utique Christus est, ædificavit sibi domum (Prov. ix, 1)?

Quæstio ista gemina ratione potest intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est, quam ædificavit sibi sanguine suo. Deinde etiam potest et corpus ejus dici domus ipsius, sicut dicitur et templum ejus. Si enim propter habitationem dicitur templum Dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in Lege. Sed si effectu Spiritus sancti factum est corpus, et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quæritur. Factum Filii, factum Patris est, quia utriusque una virtus est. Simili modo etiam factum Spiritus sancti, factum Filii Dei est, propter naturæ et voluntatis unitatem. Sive enim Pater faciat, sive Filius, sive Spiritus sanctus, Trinitas est quæ operatur : et quidquid Tres fecerint, Dei unius est operatio.

(c) Factum Filii, factum Patris est; quia una virtus Patris et Filii est. Sic factum Spiritus sancti, factum Christi est; quia de ipsius accepit. Secundum personam ergo effectu Spiritus sancti Christus caro faStus est, id est homo natus: secundum divinitatem autem Christus operatus est in Virgine, ut fieret caro. Quia Spiritus sancti et Christi una divinitas est; ac per hoc opus Spiritus sancti, opus Christi est. LIII. Si omnia ratione facta sunt, quid est ut octavo calendas januarias Salvator natus esse dicatur?

[ocr errors]
[blocks in formation]

etiam mundum ipsum, et tempora a se instituta doceret; tunc nasci homo voluit, ad diminutionem humani generis augmentandam in Deum, quando ex magna diminutione lux que dies est, crementum incipit accipere: ut tempus nativitatis ejus ratione congruat doctrinæ divinæ, quæ ex umbra mortis homines cœpit multiplicare ad vitam.

LIV. Si ex semine David Christus Filius Dei factus est secundum carnem, hoc est, natus jam Filius Dei est in utroque, quia sanctus natus est; quomodo ergo postquam baptizatus est, dictum ei a Domino Deo est, Tu es filius meus, ego hodie genui te (Psal. 11, 7)?

Christus Dei Filius ex æterno est secundum spiritum sanctitatis: juxta carnem vero ex semine David natus est Filius Dei, ut in utroque non factus Dei Filius habeatur, sed natus. Illud autem quod in baptismo audit, mysterii, non sua causa est. Nam hoc omnibus audit qui baptizantur. Ipse autem demonstratur tantummodo, ut ex hoc appareat in homine virtutibus Deus: cæteri vero firmantur, quia ex hoc incipiunt esse filii Dei, cum sanctum accipiunt Spiritum. Qamvis enim sanctum natum sit corpus Domini, non tamen sacramento regenerationis firmatus fuerat homo Christus esse Filius Dei, nisi Spiritum sanctum accepisset, juxta decretum renascibilitatis donum. Nam et Judaei filii Dei dicti sunt in devotione, non ia sacramento quod nunc operatur, ut accepta remissione peccatorum superveniente sancto Spiritu, dicantur filii Dei. Salvator ergo et natus est secundum carnem Filius Dei, et post in mysterio firmatus. Nec enim poterat quod de sancto Spiritu natum est, non de Deo nasci; sed ut propositum mysterii impleretur, superveniente Spiritu non diminutum est, sed auctum.

(a) Christus Filius Dei secundum spiritum ex æterno est, juxta carnem autem Dei Filius ex semine David est ex nativitate. Non per baptismum factus, quia de Spiritu sancto natus purificatum corpus babuit. In baptismo autem idco audit, Filius meus es tu, ego hodie genui te, ut ostenderet per mysterium Baptismatis filios Dei fieri. Denique Spiritu descendente et manente in se, audit hæc verba; quia ante acceptum Spiritum sanctum non sunt filii Dei. Audit ergo non sibi, sed nobis, ut in illo disceremus quomodo filii Dei esse possemus. Non enim sibi baptizatus est, sed nobis; quomodo alio loco ipse Dominus ait, Non propter me venit hæc vox, sed propter vos, ut credatis (Joan. xu, 50): ita et hoc factum est, ut forma nobis fieret.

LV. Quid causæ fuit ut illo tempore eru cifigis se permitteret Dominus, quo octavo calenda aprilis Pascha acturi erant Judæi?

Omnia propriis locis et temporibus egit Salvator. Ut enim omnia se voluntate Patris recte condidisse doceret, tunc voluit passione sua mundum redimere et reformare, quando eum et creaverat; id est in æquinoctio, unde mundus initium cœpit, et dies super noctem increscere. În regno itaque agens Romano, nonnisi octavo calendas aprilis pati debuit, quando æquinoctium habent Romani. Tunc enimi utique primum hæc pars mundi illuminata est, et ex co dies cœpit crementum accipere. Ideoque et passione Salvatoris tunc tenebris ad lucem perducta est. Nulla itaque vituperatio auctoris poterit videri, quando lapsam creaturam tunc reformavit quando et fecerat. Nec enim reprehendi poterit rei lapse initium creationis, cum ad id redeat instauratio. Eadem enim die voluit esse renovationis gaudium, quo fuerat et dedicationis 1.

LVI. - Quare in Matthæo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca Heli, ut aut duos patres

1 In Mss. secundi generis ita concluditur: Ergo mysterium hoc continet ut salus mundo tunc redderetur, quando eam acceperat.

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. ordine quadragesima quint2.

« PoprzedniaDalej »