Obrazy na stronie
PDF
ePub

super altaris nterpretatione ponentes, et spoliorum divisorem super sacerdotibus, qui servientes altari vivunt de altari (a). Hæc autem historice.

Spiritualiter autem in Ruben prioris populi Judæorum ostendit esse personam, cui a Domino dicitur, Israel primogenitus meus (Gen. XLIX, 3; Exod. IV, 22). Etenim juxta quod primogenito debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, tu virtus mea. Utique quod ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaverit injuriam; dum convertit ad eum dorsum, et non faciem? Iste prior in donis, quia primum ipsi credita sunt eloquia Dei (Rom. 1, 2), et legislatio, et Testamentum sive promissio. Iste major imperio; utique pro magnitudine virium quia copiosius cæteris in hoc sæculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aqua, peccando in Christum, que vasculo non tenetur : voluptatis effusus est impetu, et idcirco addidit, Ultra non crescus; quia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Primogenit autem plebis audaciam prædicat, que ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat (Coloss. 11, 9), raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi Scribe et Pharisæi et Sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim Scribæ erant Judæorum, de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. De quo consilio dicit, In consilium eorum ne veniat anima mea horrebat enim tanta scelera, quæ novissimis temporibus facturi erant Judaei. Quia in furore suo occiderunt virum : id est Christum, de quo dicitur, Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. vi, 12); et alibi, Femina circumdabit virum (Jerem. xxxi, 22). Suffoderunt murum: id est, illum spiritualem fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax : utique quando furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes, Crucifige, crucifige. Et indignatio eorum, quia dura: dum Barabbam latronem peterent, et principem vitæ crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel: quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem; dispersi autem, quorum patria temploque subverso,, per orbem terræ incredulum genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui: Apostoli scilicet et omnes cohæredes ejus, qui per adoptionem Patris, filii Dei effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum: eisdem enim manibus atque eodem crucis tropæo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curvavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1, 2). Adorabunt te filii patris tui: quando multi ex filiis Jacob adorant eum, per electionem gratiæ salvi facti (Rom. x1, 5). Catulus leonis Juda: quando nascendo factus est parvulus, sicut scriptum est, Parvulus natus est nobís (Isai. 1x, 6). Ad prædam, fili mi, ascendisti: id est, ascendens in crucem, captivos populos redemisti; et quos ille contrarius invaserat, tu moriens eripuisti: dénique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem (Psal. LXVII, 19; Ephes. iv, 8). Requiescens accubuisti, ut leo manifestissime Christus in passione accubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum; et quando (a) Hucusque ex Heronymo.

[ocr errors]

in sepulcro securus velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me animam meam sed ego pono eam (Joan. x, 18). Qnod vero addit, Et ut catulus leonis: inde enim mortuus, unde natus. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed et in ipsa morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum? quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Id. 11, 19). Non deficiet dux de Juda, et reliqua. Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judæos successio regni, donec Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus ex Gentibus, cui adhuc nunquam fuerat Legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos scilicet qui ex Judæis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. v, 7). Et ad vitem asinam suam. Ipse dicit, Ego sum vitis vera (Joan. xv, 1). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, synagogam tardigradam scilicet, et gravi Legis pondere depressam. Lavit in vino stolam suam sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod_pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvæ pallium suum. Pallium Gentes sunt, quas corpori suo junxit: sicut scribitur, Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi Apostoli sunt et Evangelista, qui lumen scientiæ Ecclesim prestant: quorum præcepta austeritatem vini prisce Legis superant, quia longe leviora sunt. Et dentes ejus lacte candidiores. Dentes præceptores sunt sancti, qui præcidunt ab erroribus homines, et eos quasi comedendo in Ghristi corpus transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiæ lacte veteris Legis. Zabulon habitabit in littore maris, et in statione navium. Zabulon interpretatur Habitaculum' fortitudinis, et Ecclesiam significat. Hæc in littore maris habitat et in statione navium', ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum. ilæc contra omnes turbines sæculi inconcussa firmitate solida spectat naufragium Judæorum, et hæreticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrine; quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad Gentes. Legitur etiam in Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et ipsis locis Dominum sæpe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et terra Nephtalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. ix, 1, 2; Matth. iv, 15, sqq.). Sidon interpretatur Venator vel venatrix. Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt, de quibus dicitur Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte (Jerem. xvi, 16). Issachar asinus fortis. Issachar qui interpretatur Merces, refertur ad populum Gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum animal nullaque ratione substitit, sed postmodum jagum disciplinæ evangelicæ libenter portavit. Hic accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima (a). Inter terminos autem cubare, est præstolato mundi fine requiescere, nihilque de iis, quæ nunc versantur in medio, quærere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad æternæ vitæ patriam tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad por tandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christe (a) Ex Gregorio, lib. 1 Moral., cap. 6.

regi suæ fidei dona et operum bonorum offerens munera. Dan judicabit populum suum sicut aliæ tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et reliqua. Dicunt quidam (a) Antichristum per hæc verba et prædici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens, et quod inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castrametatus est (Num. 11, 25), illum significans qui se in lateribus aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter dicit propheta, A Dan auditus est fremitus equo rum ejus (Jerem. vì, 16). Qui non solum coluber sed etiam cerastes vocatur. Képata enim græce cor nua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferæ prædicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in præsentis vitæ latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit (a) Ex Gregorio, lib. 31. Moral., cap. 10.

cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta præcepti cœlestis itinera constringentes, non solum nequitia callidæ persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit; et in persecutionis languore, post beneficia fictæ dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spu mat. Et quia Antichristus extrema mundi hujus ap prehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema sæculi feriendo contingere. Ut cadal ascensor ejus retro. Plebs infidelis Judæa, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in eleetorum vocem conversus est dicens, Salutare tuum exspectabo, Domine: id est, non sicut infideles Antichristum; sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Amen.

In Ms. Corb sic desinit: Ascensor equi est quisquis iniquitatibus hujus mundi extollitur, qui retro cadere dicitur.

[merged small][merged small][ocr errors]

Hoc opus Augustino abjudicant eruditi quique. Nec injuria sane, quandoquidem res ratioque docendi, ut de stili distantia nihil dicamus, procul abhorret a S. Doctoris ingenio et fide. In quæstione secunda dicitur Deus, ut diaboli præsumptionem non potestate sed ratione destrueret, materiam condidisse, quæ esset rerum confusio, ex qua faceret mundum. In Q. decima tertia infantes qui in Sodomis cum parentibus perierunt, a gehenna liberos esse, quia in aliena causa occisi sunt, absolute pronuntiatur. Quo loco Quæstionum auctor, quisquis est, originale peccatum inficiari videbatur Bellarmino. Et revera ad hanc ipsam quæstionem respondens Alcuinus in opere super Genesim, interrog. 103, cum alioquin iisdem, quæ hic leguntur, verbis usus fuerit, nequaquam tamen. originalis peccati reatum dissimulavit: Nonne, ait, provisum est illis, ne diu viventes exempla sequerentur patrum; et ut levius in futuro crucientur, vel omnino non, aliena causa occisi? In Q. vigesima prima, et quadragesima quinta, contendit auctor, mulierem non esse creatam ad imaginem Dei: contra quam docet Augustinus in lib. 3 de Genesi ad litt., cap. 22. In Q. vigesima tertia non patitur quidquam difficultatis, ut Augustinus, circa originem animæ. Q. vigesima septima non Samuelem a pythonissa excitatum, sed ejus spectrum sive diabolum Saüli apparuisse sic asserit, ut falsam et absurdam esse velit aliam opinionem: quam tamen pulchre congruere sacris Scripturis ostendit Augustinus in lib. 2 Quæst. ad Simplicianum. Q. quadragesima prima illud Geneseo's, Spiritus Domini ferebatur super aquas, pugnat ne intelligatur de Spiritu sancto, de quo passim ab Augustino explicatur. Q. quadragesima tertia vehementer improbat votum Jephte, quem facinorosum appellat, nullumque justitiæ testimonium habere dicit, cum is tamen inter insignes viros laudetur in Epistola ad Hebr., cap. 11. In Q. quadragesima sexta nota ignorantiæ aut stultitiæ condemnat eos, qui dicunt Samuelem functum officio sacerdotis, quod ipse cum aliis plurimis sentit Augustinus in lib. 17 de Civit. Dei, cap. 4. In Q. quadragesima octava de Filio Dei loquitur more Arianorum. Q. quinquagesima sexta dicit immerito quibusdam videri ( quod tamen Augustino etiam visum est) Joseph esse filium Heli et Jacob, unius secundum naturam, alterius secundum Legem. Q. quinquagesima nona quod apud Joannem dixit Dominus, Spiritus ubi vult spirat, vult de vento interpretandum esse, non de Spiritu sancto: cum Augustinus aliter interpretetur. Q. centesima octava multis conviciis insectatur eos, qui volunt Hebræos dictos ab Heber, non ab Abraham at Augustinus in lib. 2 Retract., cap. 16, et de Civitate Dei lib. 16, cap. 11, eam sequitur sententiam. Q. centesima nona incumbit ut suadeat Melchisedech non hominem fuisse, sed Spiritum sanctum, ipsumque in oblatione dici summum sacerdotem improbat. Q. centesima decima quinta dicit Abrahamum cum patre suo idola coluisse : contra Augustinus, in lib. 16 de Civit. Dei, cap. 13. In Q. centesima decima sexta ille pascha a passione, Augustinus vero ab hebræa voce transitum significante censet fuisse appellatum, in Epist. 53 ad Januarium, n. 2. Præterea Pelagianam hæresim quæstiones aliquot resipiunt Lovaniensium Theologorum judicio, veluti Quæst. septuagesima nona, octogesima, octogesima tertia, etc. Perpauca demum sunt, quæ non aliqua ex parte pugnent in Augustini doctrinam; ut superfluum sit his addere, quod hujus operis prolixi nullam S. Doctor mentionem facit in libris Retractationum, cum illic diligenter Quæstionum libros alios recenseat.

Superest ut examini judicioque Lectorum subjiciamus opinionem eruditis hodie quamplurimis probatam, quæ hasce Quæstiones eidem auctori, cui Commentarios in Apostolum Ambrosii nomine vulgatos attribuit. Quippe collatis ad invicem utrisque operibus, scilicet Quæst. vigesima quarta ad Comment. in I Cor. 11, ỳ. 5; Quæst. septuagesima quarta ad Comment. in II Cor. 5, y. 21, et in Gal. 3, †. 13; Quæst. centesima secunda ad Comment. in II Timoth. 2, . 20; Quæst. centesima octava ad Comment. in Philipp. 3, ỳ. 5; Quæst, centesima decima tertia ad Comment. in Ephes. 3, . 10, etc., concordiam in rebus, in sententiis, in verbis etiam ipsis, quam maximam deprehenderunt. Ad hæc utrumque opus eodem fere tempore confectum putant: Commentarios quidem cum Damasus Papa, qui sub anni 384 finem obiit, Romanam Ecclesiam regeret, uti eorumdem auctor testatur in I Timoth. 3, †. 15; Quæstiones autem anno circiter 300 ab excidio Jerosolymitano, ex Quæst. quadragesima quarta Adversus Judæos, tametsi non nemo sit qui hunc annum ab adventu Christi numerari arbitretur. Jamvero Commentariorum scriptor creditur designatus ab Augustino in lib. 4, ad Bonifacium, cap. 4, ubi Ililarii nomine sententiam profert, quæ ad verbum in iisdem Commentariis sup. Rom. 5, . 12, continetur: porro autem cum ab Hilarii episcopi Pictavensis stilo et doctrina plurimum dissideant iidem Commentarii, non alius esse existimantur quam Hilarii diaconi, qui Damaso Pontifice pariter vivebat, illius nimirum qui secta Luciferianus, patria Sardus dicitur. Hic nos, ut de Commentariorum auctore nihil pronuntiemus, juvat in subjectas Quæstiones observare, manuscriptorum codicum eam a nobis deprehensam esse varietatem, quæ efficere possit, ut jam demum revocetur, atque invalescat opinio Erasmi et aliorum, qui primum suspicabantur non unius hominis esse illud Questionum opus, in quo eadem quæ dicta sunt iterari, et propositis titulis rursum tractari eamdem quæstionem; tum dissimile dicendi genus adhiberi ; nec ipsa constanter eadem, sed plane contraria dogmata propugnari cernebant. Enimvero duo sunt manuscriptorum codicum genera. Quidam centum viginti septem illas quæ primo vulgatæ fuerunt, quæstiones complectuntur scilicet quadraginta septem ex Veteri Testamento, reliquas omnes ex Novo Testamento inscriptas; nihilque ab editis differunt, nisi quod titulum huncce tertium, ex utroque mixtim, qui posterioribus triginta quæstionibus a typographis præfixus fuit, nusquam habent. Hujus primi generis manuscripti duo sunt in Bibliotheca Sorbonica, in Victorina totidem, in Colbertina unus antiquior multo et ante annos circiter 700 exaratus. Alterius generis manuscriptos non plus quam tres reperimus, unum Sorbonicum, alium Victorinum, tertium Germanensem nostrum, qui licet centum quinquaginta unam quæstiones contineant, scilicet quinquaginta sex ex Veteri, et nonaginta quinque ex Novo Testamento, adeoque primi generis codicibus sint viginti quatuor quæstionibus auctiores, non tamen habent tractatus plerosque, et conciones ex istis primum vulgatas quodque ad rem facit, carent quadragesima quarta illa, Adversum Judæos; et centesima decima quinta, Adversum Mathematicos quæstione aliisque nonnullis, unde auctoris ætas et patria comperiri posse credebatur. Ex hoc secundo manuscriptorum genere eruit Jacobus Haemer alteram collectionem quæstionum, quæ post vulgatæ sunt. Damus hic denique Quæstionum Elenchum duplicem, in quo manuscriptorum diversitas uno conspectu intelligitur. Quæstiones quæ codicibus sive primi sive secundi generis propriæ sunt, stellula designandas curavimus.

ELENCHUS QUESTIONUM.

[blocks in formation]

VI. Si Lamech occidit Cain, sicut putatur.

VII. Quæ decem verba in tabulis data sunt, etc.

VIII. Utquid Moyses descendens de monte vultum splendidum habuit.

IX. Si omnia Deus bona fecit, quid est ut dicat ad Noe de mundis et immundis: Induc tecum, etc.

X. Cum Deus dicat quod quarta progenie exituri essent filii Israel de Ægypto, cur Moyses quinta, inquit, progenie exierunt.

XI. Si viri justi voluntas bona est, quare Isaac non Esau quem voluit, sed Jacob benedixit quem noluit.

XII. Quare Abraham fidei suæ signum circumcisionem accepit.

(a) Hac serie continentur omnes quæstiones primo vulgatæ.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

7. Si Lamech occidit Cain, sicut putatur.

8. Quæ decem verba in tabulis data sunt.

9. Utquid Moyses descendens de monte, etc. 10. Si omnia Deus bona fecit, quid est, etc.

11. Cum Deus dicat ad Abraham de filiis Israel quod quarta
progenie exituri essent, etc.

12. si viri justi voluntas bona est, quid est ut Fsau, etc.
13. Qua ratione David Saül, postquam Deus ab eo recessit,
christum Domini vocat.

14. Quare Abraham fidei suæ signum, etc.

15. Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodomis, etc.

(a) Hac serie inter alias continentur quæstiones post vulgatre.

XIII. Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodomis cremati sunt.

XIV. Quid est ut Deus, qui justus prædicatur, peccata patrum filiis dicat reddi.

XV. Cum justum prædicet Lex, contra Salomon, Noli, ait, esse justus multum.

XVI. Quare angelus, qui volebat in via Moysen occidere, circumcisione infantis placatus est.

XVII. Quid est ut maledictos dicat, qui non reliquerint semen in Israel.

XVIII. Quare Saül peccans petiit orari pro se, et impetrare non potuit; David autem e contra.

XIX. Si Adam corpus immortale habuit, an mortale. XX. Quid est quod dicitur, Panem Angelorum manducavit homo: cum Angeli non egeant cibo.

XXI. Quid sit ad imaginem et similitudinem Dei fecisse hominem, et an mulier imago Dei.

XXII. Quid est ut dicat Salomon, Justifica animam tuam ante obitum tuum, etc.

XXIII. An ex traduce sint animæ, sicut corpora.
XXIV. Quid est ut vir imago Dei sit, et non mulier.

XXV. Utquid Joseph adjurat filios Israel, ut tollerent cineres ejus de Egypto.

XXVI. De Elisæo, an id quod dure petiit ab Elia, consecutus sit. XXVII. An Pythonissa Samuel excitaverit.

XXVIII. Quid contradicendum his sit, qui mundum æternum dicunt.

XXIX. Quare octavo die circumcidi mandatum est.

XXX. In.Proverbiis ait, Justus sui accusator est: quomodo justus, si peccator?

XXXI. An cun. muliere serpens natura locutus sit, an ab

actu dictus serpens an diabolus.

XXXII. Legimus apud Salomonem, Dives et pauper obviaverunt sibi, fecit autem ambos Deus. Quomodo ergo non est personarum acceptio apud Deum.

XXXIII. Salomon, anni, inquit, impiorum minuentur : cum videamus impios aliquantos longævos.

XXXIV. Apud Salomonem, Deus mortem non fecit : et alio loco, Bona et mala, vita et mors a Deo sunt. XXXV. Qua ratione David Saül, postquam Deus ab eo recessit, christum Domini vocat, etc.

XXXVI. Si anima quæ peccat ipsa morietur, quid est ut in

causa Charmi triginta viri occisi sunt.

XXXVII. Quid est ut missa mors in Jacob venerit in Israel. XXXVIII. Si equus et mulus non habent intellectum, quanto magis terra? quid ergo est ut dicatur terra benedicere Dominum.

XXXIX. Quid est quod legitur in Salomone, spes est in tenebris. Melior est canis vivus leone mortuo.

16. Quid est ut Deus qui justus prædicatur, etc. 17. Cum justum prædicet Lex, contra Salomon, etc.

18. Quare angelus qui in via volebat occidere Moysen, etc, 19. Quid est ut maledictos dicat qui, etc.

20. Quare Saül peccans petit orari pro se, etc. 21. Si Adam corpus immortale habuit, etc.

22. Quid est quod dicitur, Panem, etc.

23. Quud sit ad imaginem et similitudinem Dei, etc.

24. Quid est ut dicat Salomon, Justifica, etc.

25. An ex traduce sint animæ.

26. Quid est ut vir imago Dei sit, etc.

27. Utquid Joseph adjurat filios Israel, etc. 28. De Elisæo, an id quod dure petiit, etc. 29. An Pythonissa Samuel excitaverit.

30. Quid contradicendum his qui mundum æternum dicunt. 31. Quare octavo die circumcidi mandatum est. 32. In Proverbiis ait, Justus sui accusator est, etc. 33. An cum muliere natura serpens locutus sit, etc, 34. Legimus apud Salomonem, Dives et pauper, etc. 35. Salomon, Anni, inquit, impiorum minuentur, etc. 36. Apud Salomonem, Deus mortem non fecit, etc.

37.

38.

Cur Deus dixit, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro, et erunt anni illorum centum viginti.

Quid contineat benedictio Jacob, quam dedit 39. Cur angelus Moysi et in igne et in rubo apparuit. 40. Non fuit aliud signum, quod fieret a Moyse palam Pharaoni, nisi serpens.

41.

42.

.

[ocr errors]

Quid est quod in Psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies. Et ad Jonam, Non parcam, ait, civitati, in qua habitant centum viginti millia hominum et pecora multa, etc.

Si Adam factus a Deo et animatus Spiritum sanctum accepit (a).

43. Si anima quæ peccat ipsa morietur, quid est ut in causa Charmi triginta sex viri occisi sunt.

44.

45.

Quid est ut missa mors in Jacob venerit in Israel.

[ocr errors]

46. 47.

48.

[ocr errors]

49.

XL. Quid est quod dicit propheta, Lætare sterilis, quæ non paris, etc.

50.

XLI. An spiritus qui super aquas ferebatur, Spiritus sanctus intelligatur.

51.

[ocr errors]

XLU. Cur angelus Moysi et in igne et in rubo apparuit. XLUI. Cum Abraham prohibitus sit filium suum immolare; cur Jephte filiam immolare non prohibetur?

XLIV.

XLV.

XLVI.

Adversum Judæos.

Quomodo homo ad imaginem Dei factus sit, et an mulier quoque.

Utrum Samuel fuerit de filiis Aaron, et utrum sacerdos.

[blocks in formation]

XLIX. Cur Salvator baptizatus sit.

L. Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare non ita et in circumcisione.

LI. Quomodo intelligatur: Spiritus sanctus superveniet in te. LII. Si de Spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est, Sapientia ædificavit sibi domum.

LII. Quid est ut vin calend. januar. Salvator natus dicatur. LIV. Si ex semine David Christus Filius Dei factus, id est jam natus est, quare cum baptizatur audit: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

IV. Quid causæ fuit ut vi cal. april. crucifigi se permitteret Dominus.

LVI. Quare in Matthæo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca, Heli, etc.

LVII. Quid est ut cum in Malachia scriptum sit, Ecce ego muto Angelum meum; Marcus dicat in Isaia.

LVIII. Qua ratione negat Joannes Christum se nosse ante baptismum, cum probet ante eum nosse.

LIX. Si Baptismus cœleste mysterium est, cur Nicodemo ait Dominus, si terrestria dixi vobis, etc.

LX. Si Lex et Prophetæ usque ad Joannem, quare Salvator ad sacerdotes mittit offerri munera.

L

.

In sole, inquit, posuit tabernaculum suum, id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui à Pilato flagellis cæsus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de Christo, Flagellum non appropinquabit tabernaculo

tuo.

Cur Adam in mundo positus mandatum accepit.
Vetus Lex Deum jurasse allegat, Salvator autem ju-
rare prohibuit: quomodo non destruxit vetera.
Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est ut pro pec-
catis suis holocausta offerret, cum dicat David, Pro
delictis holocaustum non postulasti, etc.

Cur Salomon Spiritum sapientiæ habuit, cum vitam
mundam non habuit.

In Tobia, Opera Dei revelare et confiteri honorificum est Salvator autem opus Dei faciens, Nulli, ait, dixeris.

Utquid circumcisio et præcepta data sunt populo, quæ prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur.

52. Quid est ut dicatur terra benedicere Dominum, etc. 53. Quid est quod legitur in Salomone, Spes est in tenebris, etc.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

M

ELENCHUS QUÆSTIONUM.

LXI. Quid est ut Judæis discipulos accusantibus Dominus
David exemplum proferret, per quod videntur simul
cum David rei fieri.

LXII. Quid est ut occisis filiis Liæ, Rachel filios suos plan-
gere dicatur.

LXIII. Qua ratione Magi per stellam Christum regem Ju-
dæorum natum intellexerunt.

LXIV. Quomodo probatur, post tres dies et noctes resur-
rexisse Salvatorem.

LXV. Si uno ore Evangelistæ locuti sunt, cur tres sexta
hora, et Marcus tertia dixerit passum Dominum.
LXVI. Marcus dæmonia dixit cognovisse Dominum, Aposto-
lus vero, si intellexissent, ait, etc.

LXVII. Quid est ut in cruce Dominus dicat, Pater, ignosce
illis: non enim sciunt, etc. Si enim nesciunt, quid
ignoscitur?

LXVIII. Orandum pro inimicis docemur, quare animæ occi-
sorum vindicari se petant.

LXIX. Si prædicante Joanne Lex cessavit, quomodo salvator,
Non veni, ait, solvere legem; sed adimplere.

LXX.

[ocr errors]

Dominus certe inimicos nos esse vult diabolo; quare
ergo, Esto, inquit, consentiens adversario.
LXXI. Jacob appellatus est homo videns Deum; quomodo,
Deum nemo vidit unquam.

LXXII. Quid est quod dicitur in Apocalypsi, vade et accipe
librum, et devora illum, etc.

LXXIII. Quid est quod dicit Simeon ad Mariam matrem Domini, Positus est hic in ruinam, etc.

LXXIV. Quid sibi vult ut Isaias dicat de Christo, Qui peccatum non fecit: et Apostolus, Pro nobis peccatum fecit. LXXV. Cur Salvator pro se tantum et pro Petro didrachma solvit.

LXXVI. In Evangelio, Lex, ait, per Moysen data est; gratia
et veritas per Christum. An antea veritas non erat?
Ergo nec Lex.

LXXVII. Quid est quod dicitur in Marco, Intrans in domum
neminem voluit scire, et non potuit latere.
LXXVIII. Legitur in Joanne quod cum negaret se Jesus
ascendisse ad diem festum, ascendit tamen.
LXXIX. Si proprio arbitrio vivimus, quare Salvator dixit,
Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum.
LXXX. Certe aut filius Dei quisque est, aut diaboli; quid
ergo nascimur requirendum est.

LXXXI. Apostolus ait, Nos natura Judæi de Judæis ergo
nasci Judæos ostendit, non de proselytis, etc.
LXXXII. Pagani elementis subjecti sunt, quare ergo dicat
Apostolus, Eramus sub elementis, etc.

LXXXIII. Si per Christum salus et vera cognitio, cur non
ante venit, etc.

LXXXIV. Quare lunæ cursum in ratione Paschæ custodien

tes, reprehendimus Paganos, quia dies lunares et mo-
tum custodiant.

LXXXV. Quid est ut cum a David usque ad transmigratio-
nem Babylonis septemdecim sint generationes; evan-
gelista dicat quatuordecim.

LXXXVI. Quid est quod probet matrem Domini esse de tribu
David.

LXXXVII. Si unus est Deus, cur in tribus spes salutis est.
LXXXVIII. ·
Si major gratia in Novo est Testamento, cur in
veteri sedens videtur Dominus et stans in Novo.
LXXXIX. Quomodo accipiendum quod Salvator dicit de spi-
ritu sancto, quod veniens arguet mundum, etc.
XC. Si satanas diabolus est, quare dicit Judæis, De patre
diabolo nati estis, etc.

2212

11. si ex semine David Christus Filius Dei factus, id est jam natus est, quare cum baptizatur audit: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

12. Si de spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est, Sapientia ædificavit sibi domum.

13. Quomodo intelligatur, spiritus sanctus superveniet in te. 14. Quid est ut vii calend. januar. Salvator natus dicatur. 15. Quid causæ fuit ut vii calend. april. crucifigi se permitteret Dominus.

16. Quare in Matthæo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca Heli, etc.

[graphic]
[ocr errors]

Marcus dæmonia cognovisse dixit Dominum: Apostolus vero de principibus sæculi, si cognovissent, ait, etc.

Orandum pro inimicis docemur: quare animæ occisorum vindicari se petant.

Quid est, Propter quod donavit illi nomen, etc., cum imperfectus videatur, qui per opera sua augetur. 40. In Evangelio, Lex, ait, per Moysen data est, gratia et veritas per Christum, An antea veritas non erat, etc. 41. Quid est quod legitur in Marco, Intrans in domum voluit neminem scire, et non potuit latere.

42.

43.

XCI. Adversus Photinum qui dicit Christum ante Mariam non

44.

45.

esse.

XCII. Quomodo intelligatur quod dicit Dominus, Pacem
meam do vobis, etc.

XCIII. An Apostoli Spiritum sanctum habuerunt præsente
Domino in carne.

n

XCIV. Si Judas Scariothes ante passionem Domini crepuit
pendens.

XCV. Unde orta sit observatio Pentecostes.
XCVI. Si Pascha transitus interpretetur.

XCVII. Adversus Arium.

XCVIII. Si satanas diabolus est, quare Salvator dicit Judæis,

De patre diabolo estis.

XCIX. Quid sit, Tentatio vos non apprehendat nisi humana.
C. De eo quod legitur in Evangelio Matthæi, Confiteor tibi,
Pater, etc.

cum ubi positus erat, quasi ignarus quæreret.

Quid est, ut Herodem mortuum legamus; infra autem, et post multos annos Herodem Joannem occidisse. Den

46. Quid est quod probet matrem Domini esse de tribu David.

47. Si arbitrio proprio vivimus, cur Salvator dixit, Nemo venit ad me nisi Pater attraxerit eum.

48.

49.

50.

51.

CI' De jactantia Romanorum levitarum.

CIV.

CII. Contra Novatianos, qui poenitentiam salutarem negant. Сш. Cum constet Deum in Levitico de sacrificiis offerendis mandasse, cur alibi negat et respuit.

52.

buit percutere.

Utquid Dominus gladium parari jussit, et post prohi

31

CV. † Quomodo prophetia quadret cum Evangelio de obscuratione solis, etc.

53.

[blocks in formation]

Quid est quod dicit Apostolus ad Galatas, Estote sicut
ego, quia ego sicut vos.

Quomodo liberi sumus arbitrii ac voluntatis, cum di-
cat Apostolus: Caro concupiscit adversus spiritum,
et spiritus adversus carnem, ut non quæ vultis ea fa-
ciatis.

Qua ratione sapientia carnis inimica est Deo, etc.
54. Quid est quod dicit Simeon ad Mariam matrem Do-
mini, Positus est hic in ruinam, etc.

« PoprzedniaDalej »