Obrazy na stronie
PDF
ePub

invitaverit: ubi cum aanis sexdecim vixisset, die mortis jam instante, filium suum Joseph adjuravit, ut ad sepulcrum patrum suorum id terram repromissionis, in qua Abraham et Isaac cum Sara et Rebecca jacebant, ubi etiam Lia condita fuerat, illum deportaret. Quam adjurationem Joseph opere complevit : patrum enim suorum ad sepulcrum paternum corpus devexit (Gen. XLIX, L). Et tamen ille in Egypto postea moriens, statim post mortem devehi ad paternum sepulcrum noluit; sed in Ægypto interim sepulturæ locum suscepit, et postea de ossibus suis pergenti de Ægypto populo mandavit, dicens: Efferte ossa mea vobiscum hinc (Id. L, 24). Quare ergo alter ad sepulcrum Abraham in terram repromissionis protinus portatur, alter adhuc in terrà Ægypti quandoque deportandus sepelitur? Jacob namque nequaquam externæ gentis feminis, nisi iis quæ de Mesopotamia secum venerant, miscebatur; idcirco ad paternum sepulcrum integro corpore post mortem statim devehitur. Josephi vero Assenech Putifaris sacerdotis Heliopoleos filiam uxorem accipiens (Id. XLI, 45), externo sanguini fuerat mixtus, et ideo post mortem in extraneo terræ limo conditus est. Quare ergo postmodum ad terram repromissionis vehi voluit, dum primitus in Ægypto conditus fuit? Joseph ergo ut vir propheticns, prævidit quod Ægyptiorum gens idololatriæ dedita, ipsum qui terren munificentiæ illis auctor fuisset, et ipsos de famis periculo liberasset, aliquando adorare vellet: quod et fecerunt. Nam bovis simulacrum juxta sepulcrum Joseph statuerunt, eo quod bos viro in agricultura cooperatur. Qua etiam causa filii Israel cum in deserto idolum adorare vellent, non aliam aliquam statuam quam vitulum, id est, bovem fecerunt: hac vel maxime causa quod ipse in Egypto juxta sepulcrum Joseph adoraretur. Ne ergo Joseph Ægyptiorum idololatriae succumberet, profectionem filiorum Israel prævidens, dixit, Visitatione visitabit vos Deus; et efferte ossa mea hinc vobis · cum. Hanc ergo causam in hoc loco posui, non quod inter mirabilia deputaretur, sed ne tam magnum inter Abraham et Moysen, sine aliquo quod commemoratione dignum sit, spatium omitterem.

CAPUT XVI. De Moyse et rubo in Oreb. Post mortem autem Joseph, durissimæ servitutis jugo Ægyptiorum gens filios Israel cœpit opprimere, ita ut mares eorum parvulos, ne ultra modum gens succresceret, in flumine projicere, et diversa juberet morte mactare (Exod. 1, 14, 22). Quo tempore Moyses Amræ filius, in illa tempestate generatus, Levitica stirpis vir, in ultionem sux gentis surrexit: et videns virum Ægyptium Israelitam opprimentem, occidit. Quæ res ut Ægyptiorum regi qualiter facta esset, innotuit; ipse de Ægypto fugiens, per quadraginta annos in terra Madian oves pascens exsul fuit (Id. н, 11-45). Cui evoluto tempore promissionis, quæ facta est ad patres, minanti per pascua gregem in monte Oreb rubus ardens, et igne suo non comburi apparuit. Et cum talem visionem explorare cuperet, eur rubus non combureretur cum arderet, Dominus de medio rubi, Ego, inquit, sum Dominus Deus patrum tuorum. In Ægyptum mittam te, ut inde servitutis jugo oppressum solvas semen corum (ld. m, 1-10). In hac horribili visione, hoc nostro operi primum occurrit, quomodo ignis videbatur ardere, et tamen illud in quo arserat, non comburi. Si ergo de ista materia ignis alimoniam sumpserat; quare illud unde creverat non consumebatur? Et si non de hac materia flamma, quæ videbatur, surrexerat; ut in rubo ostenderetur quid necesse erat? Cujusdam ergo virgulti consuetudo refertur, quod quanto plus arserit, non tantum non consumitur, sed ardendo purgatius redditur. De quo ligno sanctus Hieronymus in explanatione altaris lignei, quod in civitate per visionem Domini in Ezechiele ostenditur (Ezech. XLI, 22), refert quod quasi lini colorem habeat attamen de hujus nomine reticuit, cum illius naturam indicavit. Si ergo in illius arboris rubo ignis

[ocr errors]

ille Moysi ostensus arserat, quid mirum si nequaquam illud comburebatur? Servata ergo in utroque natura, igne scilicet et arbore, consideratur; dum et ignis naturaliter de arbore ardet, et arbor ardens igni naturaliter non consumitur. Vel certe in illo rubo non ille ignis arboris inimicus videbatur; sed potius ignis ille ibi fuit, de quo dicitur, Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CI, 4). Ignis ergo incorporeus in rubo declaratur, qui dum corporali homini ostensus est, necesse fuit ut aliqua corporea materia monstraretur. CAPUT. XVII. - De duobus signis, id est manu in sinum conversa, et virga in colubrum mutata. Deinde pergenti in Ægyptum, bifarium condonatur signum, scilicet ut in tribus testibus, in se et in duobus signis, consisteret verbum. Nam virga quam Moyses adhuc ovium pastor manu portaverat, cum in terram projiceret, serpens fiebat: et manum illius in proprium sínum suum missam prima vice leprosam protulerat, et secunda vice in eumdem sinum conversa sana apparebat (Exod. iv, 1-7). Sed in manu aut in ligno contra naturam esse aliquid factum non apparet. Lepram enim et sanitatem insitam, ut alternatim spe probatur, carnis humanæ natura retinet. Sed crebra talis mutatio, ut in eodem momento sana manus et lepra candens, et rursum sana appareret, insignissimi miraculum signi intuentibus præbet. Virga igitur in anguem versa et rursus serpens in arborem mutatus, laborem naturæ inquisitoribus præparat. Nisi quia utrumque, virga scilicetet serpens, factum esse manifeste docetur ex terra. Quod ergo ex eadem materia oritur, gubernatoris Dei potentia vicissim in alterutrum mutatur. Sed si omnia, quæ de terra facta sunt, in alterutrum mutari vicissim conceduntur, hoc est, ut animal in arborem, panis in lapidem, homo in volucrem verti possc concedatur; nihil ex his firmiter possit intra suæ naturæ terminos permanere, et ridiculosis magorum fabulationibus dicentium in avium substantia majores suos sæcula pervolasse, assensum præstare videbimur; ac per hoc Deum in his non gubernatorem, sed mutatorem naturarum dicemus: quod absit, ne illum post primam naturarum omnium conditionem, aliquid novum, quod non propria natura retineat, facere credamus. Nihil enimi sub sole novum. Nec valet quisquam dicere, Ecce hoc recens est (Eccle. 1, 10 ) : et ideo plurimi doctores plus dicunt illam veram virgam, quæ semper Moysi manibus comprehensa virgultum manebat, imaginarie tantum in serpentis formam aliquoties pro signo fuisse versam, præsertim cum ad nullos usus, nisi ad signi ostensionem necessaria esset. Si enim verus serpens fuisset, serpens semper post signa maneret. Etenim vera virga fuerat ex qua Moyses Ægyptum plagis flagellare coeperat; nunquam in serpentem mutata, semper virga permanserat. De qua mare dividitur (Exod. xiv, 21), et petræ in Oreb et in Cades percutiuntur (Ibid., 17,6; Num. xx,11). Si ergo imaginarius serpens ille per signa tantum ostenditur, cur coram Pharaone cæteri magorum serpentes per cum devorantur (Exod. vi, 12)? Cui objectioni facile docti respondere poterunt, quod et ipsi serpentes, qui per eum devorantur, imaginarii fuerunt; et ideo divini signi'imaginatio devorare poterat quod per magorum diabolicas incantationes imaginatum fiebat. Juxta ergo hanc æstimationem non in naturam serpentis virga vertitur, sed pro signo in similitudinem imaginarie commutatur. Nihil enim in arboris natura, quod facere serpentem possit invenitur : et idcirco nisi in hora signi, quæ erat virga naturaliter, serpens specialiter videtur 1.

CAPUT XVIII. - De aqua in sanguinem versa. Pergens igitur in Ægyptum Moyses, cum coram Pharaone ut sibi Dominus imperaverat, signa faceret, et Dei sententiam, ut Israeliticum populum dimitte

1 Ms. Aud., virga specialiter semper videtur. Optime,

ret, regi indicaret, et ipse rex Dei præcepto nullo modo consentiret, et jubente Domino decem plagis terram Ægypti flagellaret; primo percussas in sanguinem vertit aquas, ita ut omnes aquæ per totain Egyptum mutalæ in sanguinem; animantibus quæ in ipsis erant, mortem præstarent, et per interitum sitis hominibus poenale facerentexitium (Exod. vn, 20, 21). Hæc autem primitus vindicta Ægyptiis cum rege suo convenienter evenerat, ut qui Dei populi infantes in flumen jactari præceperant, ejusdem fluminis aqua in sanguinem versa exitium bibentibus inferret, et non bibentibus pœnam præstaret. At vero et hoc requirendum est, quod ad præsentis operis propositum respicit, quomodo Deus naturæ gubernator naturali ter aquam in sanguinem mutavit. Aqua igitur cuncti liquoris materia, quotidie per ipsarum rerum ministrationes in diversa mutatur, dum ad uniuscujusque naturæ pastum et refectionem indesinenter et naturaliter contrahitur. Cum enim per vitis arborem infunditur, in vini saporem et colorem mutatur : et cum olive ligni ad excelsas summitates ascendit, eadem aqua olei pinguedinem facit: et cum ab apibus in favos congeritur, mellis dulcedinem operatur : et cum per palmarum robora digeritur, dactylos gignit, et ad siceræ suavitatem expressa pervenit: et cum in animalium diversorum pastum deputatur, in sanguinis substantias diversas per eamdem carnem distinguitur. Nam et nutriendis fetibus, albi coloris et suavissimae dulcedinis in uberibus lac præparat, et per cuneta reliquæ carnis membra rubicundum sanguinis colorem fuscat. Multa sunt præterea sanguinis genera per eamdem carnem, quae usque ad viginti tria physiologi dinumerant, ex quibus urinam, semen, fek nigrum et rufum, salivas et lacrymas, et cætera esse denuntiant: hæc quotidianis administrationibus naturæ suæ per res varias aqua præparat. Quid ergo capacibus mentibus obstat, si illud quod per tempus longius facit, in momento per jussum potentissimi Gubernatoris naturaliter efficiatur? Aqua ergo in sanguinem versa, non contra naturam facit, sed quod aliis rebus per tempus efficeret, jubente Domino in semetipsa protinus operatur.

CAPUT XIX.- De cæteris plagis Ægyptiorum.

De cæteris vero plagis quibus Deus per Moysen et Moyses per Aaron, Pharaonem et terram ejus et servos ejus castigaverat, nil excessisse terminos naturæ, ipsa plagarum simplex narratio manifestat. Quoniam etsi tune solito plures, semper tamen de aquis ranæ nascuntur; et sciniphes æstatis tempore calore solis de pulvere oriuntur; locuste et muscæ solis fervore solidate undique conveniunt, et jumenta diversis causis morte solita vitæ suæ terminum peragunt; pulvis quoque conturbatus de terra sæpe aerem serenum obscurat, et vesicas, et postea ulcera in hominibus et jumentis infectis aer generat. Grando etiam et fulgura de congelantibus et vehementer turbatis nubibus ruunt, et absentia lucis oculorum obtutus, quantocumque lux recessit, tenebræ plus præpediunt. Mors quoque in Adam seminata primitus, omnibus filiis ejus dominatur, per quam tune in Ægypto primogenita soboles cunctorum arctius damnatur. Sed quamvis hæc omnia in rerum naturis insita erant, Ægyptiis tamen plagali conditione, ad eorum perfidiam compescendam, et subito, et plus solito acciderunt. Quarum ordo plagarum sicut in differentia rerum, ita et ministrorum crevit. Primæ namque ex omnibus tres plaga per Aaron efficiuntur. Qui primo cum percussisset aquam, in sanguinem statim vertitur. Et cum iterum extendisset eamdem virgam super aquam, ranarum inundatio replevit terram. Et cum tertio extendisset virgam super pulverem terræ, sciniphes ebulliunt (Ibid., 20; viu, 6-17): et per Aaron iste tres plage fiunt. Et sequentes tres alia per verbum Moysi ministrantur. Nam illo jubente, locustæ et muscæ veniunt, et mors jumentorum consequitur. At vero tres aliæ non sermone tantummodo imperantur, sed

per Moysi opus convocantur. Moyses enim sumptum de camino pulverem in cœlum sparsit, et vesica in hominibus et jumentis, et ulcera manantia ut pulvis in omni terra Egypti nascuntur. Et postea assumens virgam in coelum extendit, et grandinis fulgurumque insolens copia in terram ruit. Iterumque idem Moyses eamdem virgam in cœlum direxit, et tribus diebus totidemque noctibus permanentes tenebras crassitudine palpabiles, et admodum ferales super terram induxit (Exod.x,13, 14; vmII, 24; 1x, 6, 10, 23-25; x, 22). Ultima autem plaga neque per Aaron, neque per Moysen accidit, sed angelus Domini per Ægyptum transiens cuncta Egyptiorum primogenita delevit (Id. x, 29). Quoties ergo de terra vindicta colligitur, per Aaron velut inferioris ordinis ministrum; quæ vero de volatilibus et morte jumentorum, quæ et ipsa velut in terra volant, poena contrahitur, per Moysi imperium agitur; quando autem de supernis nubibus castigatio convocatur, per extensionem in altum Mosaic manus conducitur. At vero quando humane mortis exitus a Deo dispensatur, non homini, sed angelo ministerium illud commititur: ut qui illud usque tempus per rerum, quas possidebant, flagella minus terrebantur; saltem per suæ insignissimæ partis detrimentum commune, quod sequebatur, interitum vererentur. Istarum quoque modus plagarum undique, hoc est, terra, aquis, animantibus, acre, igne, nubibus, cœlo et Angelis convenerat, ut ostenderetur quod contra Deo rebelles et contumaces sese pariter universus orbis armat. Sicut autem iis quos Deus punire voluit, omnis creatura irascitur; sic et illis quibus auxilium præbuit, omnis creatura suffragatur. Etenim hos ambos populos mare Rubrum divisit: ubi eorum alteri totius pressuræ finis, initium alteri cuncta felicitatis fuit.

CAPUT XX. De recedente et siccato mari Rubro.

Cum dimissum, tot plagis attriti, Israeliticum populum Ægyptii a se exire compulissent; mala rursus poenitudine acti, cuncti cum rege suo exercitus pergunt, ut quos dimiserant, iterum ad servitutem retraherent. Tum Israel in angusto maris Rubri sinu coarctato, Moyse virgam super pelagus extendente, subito maris unda Rubritidis dividitur; et ingrediente populo pedibus siccis, hostibusque succedentibus, via dilatatur: immissoque vento, per totam noctem Deus mare divisum, etiam in siccum vertit, et inter ambos populos nubem, quæ divideret, tenebrosam, et noctem ipsam illuminantem columnam immisit. Nam et Pharaonis exercitus mare post Israel intravit : sed uni refugium, alteri laqueus fuit. Quapropter et illa nubes media Egyptiis erat tenebrosa, ut per totam noctem præcedentibus conjungi non valerent; Israeli vero noctem ipsam illuminabat, ut profunda maris lucida via incederent. Orto autem diluculo, defensus utroque periculo, hostium et pelagi, totus Dei populus evasit ad rura deserti; cum totus, sine saltem nuntio evadente, Pharaonis cuneus, undis ad suas metas revertentibus, concidit in glarea profundi (Exod. XIV). In hoc tam insigni in Dei operibus miraculo, istud de præsenti actus nostri intentione exigitur, quomodo in siccato et recedente de littoribus mari ratio conservatur. Sed ipsum non tam difficulter, Deo auxiliante, nos invenire credimus, qui congelantibus undis stagnorum dorsa glacie superstrata sæpissime consideramus. Quod ergo venti et pluviarum desipente turbine aeris inferiores partes gelu obtinente, in aquis sæpe naturaliter efficitur, illud tunc Dei jussu per glacialem ventum subito urgente (a) pelago factum fuisse comprobatur. Sed sicut repente mare siccuin Domino imperante redditur, ita eodem jubente liquefactum, in fluidas undas de sicco resolvitur. De recessu vero illius quotidiana administratione, jam ante prædiximus, quia per Oceani maris æstuaria indesinenter fieri videre solemus. Ex quo colligere

(a) Forte, rigente.

possumus, quod mare sicut naturaliter quotidie deserit littora, non contra naturam, quamvis longe aliter dissimili modo, Deo tunc gubernante, propria littora detexit.

CAPUT XXI.-De carmine consono filiorum Israel.

Considerantes igitur filii Israel validissimam potestatem, quam in sui liberatione Dominus fecit, Moyse præcinente consono carmine canticum Domino universi pariter decantabant (Exod. xv, 1-22). Ubi enormi satis admiratione accidit dignum miraculum, ut cuncti pariter senes cum pueris, et omnes ætates, eodem inspirati flamine, uno quasi ex ore, nulla præmonitione edocti, easdem concinenter litteras decantarent in unum. Sed naturæ inquisitor in hoc loco securus efficitur, ubi non consuetudine humani ingenii, sed divino Spiritu cantorum pectora et ora inspirantur. Sed in his tamen cantoribus nil idem Spiritus contra naturam effecisse dignoscitur, in quibus per ora et linguas halitus et vox ad verba movetur. Et quod per verbum et studium ipsi facere potuerant, consonum omnes carmen decantare in uno momento Dominus illis donavit. Et qui paulo ante profundum coram eis aperuerat, ipse postmodum in tale canticum eorum linguas et ingenia gubernabat.

habet, ipsa natura operatur. Aquas igitur amaras vel etiam ipsas salsissimas in dulcem saporem verti posse, frequenter nautæ comprobant, qui illas per humum optimæ terræ infusas, et hoc artificio etiam indulcatas, sæpe sitim temperant. Nubes quoque de marinis finibus vapores levant salsi liquoris, sed easdem dulces, quando pluunt, terrenis usibus ministrant. Quoniam salsuginis vitium quod in semetipsis aquæ insitum capiunt, per infusionem terræ aut nubium deponunt. Similiter quoque et dulces aquæ, cum eas homines per marinorum olerum cineres hauriunt, salsum et plusquam Oceani saporem reddunt. Hanc ergo immutationem insitam sibi naturaliter aquæ habent; sed celerius per præceptum Conditoris illam, quam per efficaciam humanæ diligentiæ et ipsarum rerum ministrationis exhibent. Per alterius enim rei adjumentum humana diligentia, vel ipsa cujusque rei ministratio, alicujus naturæ superficiem mutat; ip e vero creaturarum conditor et gubernator, naturam occultam, quæ per aliam rem manifestanda fieret, in re ipsa sola denudat. Sicut et nunc amara aqua dulcedinem quam in occulto sue naturæ continuerat, per humum aut nubem ab amaritudine purgata, ostenderet; ita jussu gubernatoris potentissimi naturarum per se solam absque alterius rei juvamine

CAPUT XXII. exhibet. · De aquis indulcatis in Marath. Inde per infecunde avium digressi solitudinis, trium dierum continuo fatigati labore, querulosi ardore sitis, in Marath aquas amarissimas invenerunt; quarum salsitate prohibiti, sua sitis habere solamen minime valuerunt. Sed Moysi a Domino lignum osteneitur, cujus tactu amara fluminis aqua indulcatur; ejusque dehinc dulci sapore populus sitis ardorem depotatus deposuit, quem illuc usque incessabiliter fervor fatigavit (Exod. xv, 23-25). Sed qualiter naturæ investigator naturaliter esse factum approbabit, quod amaræ aquæ in momento ligni attactu protinus indulcantur? Cujus ergo naturæ aut tantæ dulcedinis lignum fuisse videtur, quo semel intincta fluminis unda amarissima, suavis et sapida fit? Etenim si favum mellis aliquis nunc in amaram undam jecerit, nonne potius favus amarus, quam unda sapida erit? Ex quo intelligitur, non tune lignum contra naturam aquam effecisse dulcem; sed præcepto conditoris et naturæ gubernatoris lympham mutavit in saporem. Nam et virga illa qua a Moyse mare Rubrum percutitur, et flumen et cœlum et terra flagellantur, quando terra Ægypti diversis plagis maceratur, non hanc in se naturæ virtutem habuit, cum eam Moyses vel Aaron ad hæc facienda elevavit, vel ut aquam fluminis in sanguinem verteret, vel etiam sciniphes de pulvere suscitaret, vel tenebras deduceret de cœlo. Si enim aliquis præter Moysen, et non cum Dei præcepto, mare iterum ex illa virga percussisset, pro certo ejus percussioni Thetis nequaquam cederet. Et si iterum aquas fortuitu percuteret, profecto illas nunquam in sanguinem mutaret. Sic et illam arborem per quam in Marath aqua salsa indulcatur, si in amarum liquorem aliquis intingeret, et non idem Deus ut primitus imperaret, pro certo non illam salsuginem in suavem saporem commutaret. Unde pervidendum est, quod non ideo Deus hæc ligna, vel etiam de fornace pulverem in his mirabilibus interesse præceperat, ut aliquid in illis per eorum naturam vel administrationein effectum fuisse quis credat. Sed per hæc futurorum mysteria præsignata esse instituit, ut quid in his nunc in Ecclesiæ provectibus ista faciant, sapiens doctor figurali expositione decernat. Dum autem lignum nihil in hoc naturaliter fecisse approbavimus, restat nunc ut quomodo per naturam factum sit, exponamus. Quodcumque ergo per studium quamvis longi temporis in re aliqua invenitur, non aliunde in eamdem per industriam ex aliena natura conducitur; sed cum in naturæ abdito recessu occultatur, prius hoc perplexit temporis industria, et alterius naturæ adjumentum reddit. Et quod per humanum seu etiam rerum effectum longo cultu efficitur; hoc Dei voluntate, cum necesse

CAPUT XXIII. — De manna pluente de cœlo. Ingressi ergo solitudinem, hujus populi sexcenta ferme millia peditum pugnatorum, excepto purgamento exercitus, id est innumerabili et promiscuo vulgo quod de Ægypto conscenderat (Exod. xII, 37, 38), Deus per annos quadraginta manna, id est, cœlesti pane saturavit (Id. xvi, 14, sqq.). Denique de illo pane et Psalmista postmodum commemorans dixit, Panem cœli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Qui per noctem semper, excepta nocte sabbati, cum rore descendens, circa castrorum locum candorem nivis ostenderet. Erat enim, inquit Scriptura, quasi semen coriandri, et coloris bdellii, album quasi nix (Num. x1, 7). Hoc autem solis ortum sufferre non poterat, sed continuo liquefiebat; cum versa vice collectum et mola confractum, in coquendis panibus ignis ardorem sustentabat. Et si quis in mane alterius diei, residuum aliquid ex eo relinqueret, vermibus scatebat; cum tamen gomor mensura manna sanum post longa postmodum tempora plena Arca reservabat (Exod. xvi, 32). In quo et mirabili et necessario tunc signo, exceptis iis quae ad figuralem expositionem pertinent, studiosis mentibus subveniunt, quæ suæ explanationis illuminationem Domini adjutorio exigunt. Primum enim utrum panis sit quæritur et quomodo panis Angelorum vocatur : et si cibus ille nihil terrenæ naturæ habuisse describitur, quomodo adhuc in terra positi, et vitiis carnalibus subjecti ex eo homines sustentantur. Panis enim in Psalmistæ prædicto versiculo, ut prædiximus, cœlestis esse scribitur, qui de nubibus pariter cum pluvia tribuatur: quæ nubes, ut ante jam diximus, per Scripturas, cœlorum nomine vocitantur. Panis autem Angelorum cibus ille dicitur, non quod illo Angeli, qui cibo non egent, saturarentur, sed quod per Angelorum ministerium tale officium, sicut Lex et cetera populo præbebantur, quæ disposita per Angelos in manu Mediatoris tribuitur (Galat. i, 19). Qualiter ergo homines qualescumque sustentare potuisset, nisi terrenum aliquid in sua substantia haberet? Sed unde nubibus manna pluens terrenam substantiam habere monstrabitur nisi forte aeris ipsius inferior pars terrenam aliquam naturam retinere ostendatur? Quomodo enim avium volantium corpora sufferre valuisset, si non terrenæ soliditatis aliquid aer contineret? Quapropter illa substantia et nubes fultæ terræ ipsius natura, etiam in nives et grandines congelascunt, qui pene duritiam lapidum contrahunt. Quid igitur hoc capacibus animis repugnat, si sicut nubes grandinis lapilios concipiunt, sic et manna grana gignere potuerunt; præsertim

cum ad terram veniens, veluti cum cognato rore, si llud sol ortus inveniret, quasi grando in terra liquescens deperiret? Atque ita fieri poterit, ut manna in terreni aeris hujus partibus genitum, terrenis hominibus præbuerit cibalem pastum. Ista etenim pars inferior aeris, terra etiam in Scriptura divina nominatur, dum in centesimo quadragesimo octavo psalmo, prophetali spiritu in Domini creatoris laudem omneş creaturæ incitantur. Sic namque consummatis his quæ ad superiorem ornatum cœli pertinent, cum ad partes aeris hujus inferiores venitur, taliter subinfertur: Laudate Dominum de terra, etc., usque, quæ faciunt verbum ejus. Ecce nunc crassiorem nubibus et vaporibus insertum aerem, terram Propheta nominavit, et antequam ad inferioris terræ, que postea subinferuntur, spatia perveniat. In illa ergo superiori parte terræ, ubi grando et nix gignitur, nascebatur manna, et in cibum inferioris terræ partis hominibus per Angelos administrabatur. Ex quo facile dignoscitur, non aliunde extra naturam quæsii-se, sed de terra Deus victum præparasse. Non quod Deus quotidie illis panem illum communem etiam in deserto præstare non posset, sed ut homo pastus de nubibus, sciret quia non in solo pane vivit, sed in omni verbo quod de Dei ore procedit (Deut. vi, 3). Sicut enim naturæ imperavit, ut homo saturaretur pane, ita etiam de omni quacumque re, si ita illi jusserit, quomodo habebat et tunc de nubibus pluviam, victum habebit incolumem.

præ

CAPUT XXIV. De petra percussa in Oreb. Idem quoque populus in deserto sitiens potamenti refocillationem postulavit. Unde Moyses princeps, Deo imperante, virga percussa petra in Oreb, aquam de petra produxit (Exod. xvII, 6). In hoc naturæ investigator in angustum redigitur, quomodo aquze natura in duro lapide occultâtur. De aqua vero in principio lapides factos, qualiter ignorat, qui crystalli naturam, nive per multum temporis congelante, in commutabilem lapidis duritiam procedere non ambigat? sertim cum glebas non de terræ ipsius humo, sed de feni primitus incremento in summis arboribus vel scopulis sæpe consideramus, in quibus jam lapillos per pluviarum infusionem et ipsius feni in humum molionem genitos invenimus. Nonnullas quoque terras argillosas transfluentium aquarum assueto cursu superfusas in duritiam lapidum vidimus conversas: in quibus etiam duriores velut antiquioris ætatis lapides, quos ipsa humus prius in se habuerat, animadvertimus insertos. Qualiter jam nonnullis lapidibus quoque concavos ostreos, quos quando mollis humus fuerat, interpositos habebat, veluti suæ naturali duritiæ nunc insertos videmus. In cæteris quoque quos longe admodum ætatis mare ad terras projecit, superpositæ mora nagarbæ1 videntur, quas non de maris glarea elevatas, sed ex ipsa marini humoris qualitate, et eorum extrema corporum indurata cute admodum esse concretas, ipsa consideratione probamus. Plurima etiam marina reptilia testudinibus coetaneis induuntur, in quibus durities plusquam plurimorum lapiduin videtur. Ex quibus omnibus manifestis approbationibus, lapides ex aqua tantum nunc, et nonnullos ex aqua et humo nunc genitos esse, doctus quisque non denegat; sicut et lacrymosi marmoris natura et consuetudo indicat. Satis etiam natura de liquore in lapidis duritiam concreta vertitur, et iterum in liquorem solvi contuetur. Lapis quoque, ut Job libri narrat historia, resolutus calore in as convertitur (Job xxvIII, 2); quod non potest, nisi prius in liquoris naturam moveatur. Præterea quoque omne metallum quantæcumque duritiæ fuerit, quamvis liquida naturæ esse non pateat, igne resolutum liquescit. Dum ergo ex aqua humore lapidum natura gigni comprobatur, quid obstat si Dei gubernatoris voluntate lapis in aquam versa vice mutetur, ut natura ad suam

1 Ms. Aud., roccæ nagarvá

* Ms. Aud., quatenus liquidæ naturæ esse pateat.

originem redire festinet, cum Deus aquam de petra populo suo præberi jubet? CAPUT XXV.

De filiis Moysi, quare ducatu Sacerdotum privati sunt.

Post hæc quoque Moysi cognatus, cum Sephoram illius Moysi uxorem et duos filios ejus detulerat, ocius ipsi in occursum Moyses per desertum exire festinat. Cujus consilio quamvis gentilis, tamen cum ad castrorum locum venitur, tribuni et centuriones et quinquagenarii et decuriones in Dei populo constituuntur (Exod. xvm, 5-7, 21, 22). Sed de Moysi filiis quæstio nascitur, cur patris sui in ducatu populi hæredes non sunt, sacerdotie saltem privantur, dum per Psalmistam dicitur, Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. xcvmn, 6). Hec tamen quæstio rationem dando vincitur, cum filii Moysi de gentili matre peregrinationis causa generantur. Sic etenim de Moyse, cum primogenitum genuisset, refertur: Et vocavit nomen ejus Gersan, dicens, Quia advena fui in terra aliena (Exod. 11, 22).

CAPUT XXVI. De jejunio quadraginta dierum. Interea invitatus Dei famine Moyses, quadraginta dies jejunavit, et liberato Dei populo de Ægyptiorum decem plagis, quinquagesimo die, ex quo in Egypto Pascha celebratum est, decem mandatorum legen de monte Sinai in duabus lapideis tabulis detulit (Exod. xxiv, 12; xxxi, 18). Quas, cum offensus esset populi peccantis piaculo, ad montis radices confregit (Exod. XXXII, 19). Restauratisque totidem numeri ejusdem materiæ tabulis, rursus quadraginta diebus jejunus, Dei largitoris munere, eadem præcepta recipere meruit (ld. XXXIV, 28). Sed per hoc tempus contra consuetudinem humani moris, bis taliter, ut prædixi, nullo fatigatus inedia labore, nullam terrena conversationis escam manducavit; quoniam divini sermonis consortio fultus, tam longam inediam sine esurie sustinere potuit.

CAPUT XXVII. De populo carnes postulante.

Præterea carnium concupiscentia infidelis populi pars flagrans murmuravit, et maunæ cœlesti ollas carnium Ægyptiorum præposuit. Sed et Moysi cum esset intoleranda res visa, Dominus, Populum, inquit, sanctifica crastino: ego enim illos mense integro carnibus saturabo. Cui imbecillitate incitatus humana Moyses,. Sexcenta millia, respondit, peditum pugnatorum, exceplo innumerabili vulgo hujus populi numerantur : numquid boum et ovium immensa multitudo cædetur, aut ad saturationem innumerabilis turba pisces maris in unum congregabuntur? Et idcirco ut nihil de iis, quæ Moysi mens fragilis, utpote humana arripuit, in pastum populi cederet. Ventus a Domino egrediens, arreptas trans mare coturnices, ad castrorum loca detulit, easque duobus cubitis in aere volantes circa castrorum loca, quantum una die confici potest. Ortygometram inseruit (a) : quam populus colligens, mense integro, id est, triginta diebus comedit. Sed incredulos murmurationis ultio consequitur. Nam in illo loco, priusquam populus egrederetur, qui concupierant, ira dominica mactati sepeliuntur (Num. X1). Certe in hoc nihil novum vel contra naturam a Domino contribuitur, qui olim creaturanı avium conditam, et in abdito mundi quodam angulo reconditam, in necessitate populi sui præstare videtur. Quamvis in libro Sapientiæ scribitur, Novum creati ram avium viderunt (Sap. xix, 11): nuper utique osten sam, non nuper creatam. Quod olim Deus cum cæteris creaturis in principio condidit, hoc in tempora necessitatis plebi suæ ministravit. Sed tamen idcirco coturnices ad tale ministerium, quæ prius cum manna contributæ nihil adversi edentibus contulerant, ista vice iterum detulit, ne quisquam putaret, quod esca avium sine murmurationis culpa mortem populo præstitit quoniam et in hac vindicta sana conscientia comedentes incolumes servavit; et quando cum manna data est, toti multitudini nihil incommodi præbuit.

:

(a) Orlygométra, genus coturnicis insigni magnitudine.

CAPUT XXVIII.

De Ethiopissa uxore Moysi, et lepra murmuratricis Mariæ. Postmodum propter Ethiopissam ejus uxorem, Aaron et Maria contra Moysen insolentia verba depromunt, quem omnium qui tunc in terra morabantur, mitissimum hominum Spiritus sancti dicta describunt. Sed cum tres tantum illos in tabernaculum vocasset, Aaron castigatus Dei sermone, oleo unctionis a vindieta defenditur; Mariæ vero lepræ candore corpus maceratur, quapropter etiam extra castra manere præcipitur. Sed orante pro ea Moyse, septimo die iterum revocatur sana (Num. XII). At vero de ista Moysi Ethiopissa conjuge duplex magistrorum invenitur intentio utrum de Ethiopia cum esset in domo Pharaonis, de qua quadragenarius egreditur, acceperit, quæ per multos peregrinationis ejus dies illum exspectavit; an signorum tempore, cum post peregrinationem in Ægyptum reversus est, Ethiopissam uxorem sibi junxerat, quam de Æthiopia secum et per desertum ducebat; an æque de Sephora dicitur quod Æthiopissa sit, quando ad aquilonem maris Rubri, ubi prius Ethiopes fuerunt, Ethiopiam alteram esse in multis locis historiarum Scripturæ describunt. De qua in ecelesiastica historia scribitur quod ex parte Indiæ adhæret. Et in Chronicis Canonicis Eusebii refertur (a), quod Ethiopes ab Indo flumine consurgentes juxta Ægyptum consederunt. Ex quo intelligitur, quod terra illa in qua primitus Ethiopes habitaverunt, Ethiopia dicta esse potuerit; ex qua Ethiopia si Moyses uxorem suam acceperat, ideo Æthiopissa dicta fuerat.

CAPUT XXIX. De Chore et Dathan et Abiron. Chore quoque filius Issaar de tribu Levi, patruelis Moysi et Aaron; et Dathan, et Abiron filii Èliab; et Hon, filius Phelech de tribu Ruben, et præterea ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, qui tempore consilii per nomina vocitabantur, supercilioso superbiæ tumore contra Moysen et Aaron steterunt. Etenim Chore vindicare sibi sacerdotium voluerat, et reliqui alii de principatu populi contendebant. Sed ilJum qui ignem holocausti Deo non præcipiente offerre appetivit, holocausti tempore, cœlestis ignis cum his, qui ad eum pertinebant, absumpsit; et eos qui se in excelsum elevantes Dei ordinationi resistere cœperant, sub pedibus eorum terra dehiscens, aperto ore in infernum deglutiens, voravit (Num. xvi, 1-36). In quibus manifeste ostenditur, quod tantumdem sensibiles et insensibiles creaturæ Dei dicto obediunt; dum quemadmodum viventes celeriter cum ejus imperio veniunt, ita et quæ non vivunt, velut viventes, quod præcipitur peragunt. Sed quamvis quasi vivens terra illud vindicta officium peragit, contra naturam tamen in illo nequaquam aliquid fit: vitam enim insensibilem terra habere indubitanter dignoscitur, per quam in se crescentia arborum et olerum fruteta moveri videntur. Unde quasi in vivente carne palpitantes venæ sanguinis discurrunt, ita etiam per terram viventium aquarum rivi proflaunt : per quam vitam insensibilem Deo imperante terra os suum aperuit, quando hominum peccatorum, quasi serviens in ministerio vindictæ, tabernacula voravit.

CAPUT XXX. — De plaga, quæ descendit in populum, quando Moyses fugit in Tabernaculum. Sequenti itidem die totus populus contra Moysen et Aaron, quasi sanguinis reos consurrexit, eosque in eorumdem ultionem occidere voluit. Sed hic uterque, Moyses videlicet et Aaron, ad tabernaculum Dei diffugiunt, et iterum in rebelli populo coelestis flamma desævit. Rursumque Aaron imperante Moyse, impleto altaris igne thuribulo, foras in populum venit, et inter vivos et mortuos digredientis vestigium vindicta non transivit. Recto in utroque moderamine effecto, ut qui contra justos principes iracundiæ igne intus exarserant, foris justissimæ vindicta flamma conflagrarent: et qui in corde proximorum culpas veniabi(a) Ad annum mundi 3580.

liter dimiserat, ejus vestigio defensos ignis de cœlo missus urere non audebat. Iila autem die quatuordecim millia ignis ille consumpserat (Num. xv1, 41-49). CAPUT XXXI. De virga Aaron, quæ fronduerat. Quos etiam rebellionis reatus gravius perurgebat. Attamen cessante tumultu, ut singuli manifestius scirent, quem sibi Dominus in sacerdotium eligeret, singulorum ex duabus et decem tribubus principum virgas insertis nominibus Moyses postulaverat, et pro sorte Leviticæ tribus Aaron virgam inserto nomine acceperat, quas in conspectu Domini sub tabernaculi tecto una nocte recondit. Crastino autem mane Aaron virga gemmulas amygdalini floris ostendit, quo patebat Aaron præ omnibus in sacerdotium Deum elegisse (Num. xvii, 1-8). Nec tamen in hoc contra naturam virga monstratur aliquid effecisse. CAPUT XXXII. De petra bis percussa in Cades. Interjecto tempore dehinc populus sitiens in Cades deserti Sin, murmure gravi contra Moysen et Aaron tumultuabat. Quæ res dum ad Dominum per Moysen refertur, virga percuti petra præcipitur. Sed Moyses infidelis populi murmure permotus, etiam de præcepto Domini fide titubavit, coramque populo cum Aaron bis petram percussit, largiterque fluentes aquas sitiens populus bibit. Sed hac causa Moyses terram repromissionis non intravit (Id. xx, 2-12). Semel in Oreb petra percutitur, ubi tantum populi infidelitas notatur (Exod. xvII, 6). In Cades autem deserti Sin saxum bis cæsum pulsatur : ibi namque infidelitas in populo et in duce dignoscitur. CAPUT XXXIII. · De serpente æneo. Itidem murmurante populo ignitos serpentes flatuque adurentes in eum Dominus immisit, flatu adustos plurimos murmuratorum necavit. Cæquorum teri autem intereuntium pœna territi, et animo pœnitente ad satisfactionem inclinati, ad Moysen et ad Dominum clamaverunt, ut hæc ab eis plaga cessaret. Et idcirco flexus poenitentium lacrymis Dominus Moysi jubet, ut serpentem æneum virga in excelsum coram populo elevaret. Quo facto statim serpens æneus erigitur, et per illius aspectum priorum serpentium vulnera curabantur (Num. xx1, 5-9). Allamen quemadmodum et de virga diximus, et arbore qua amara aqua induleatur, non in serpente salus sed in Domini imperio tenebatur. Quidquid enim ipse præcepisset, illud tunc in populo salus esset. Sed historia præcedentium rerum in figura, virtus nunc in Christo et in Ecclesia continetur.

CAPUT XXXIV.

De Balaam et asina ejus. Balach filius Sephor, cum in terram suam Israel venisse comperisset, nuntios misit, ut Balaam hariolum invitaret, ut populo Israel malediceret. Qui cum sedens super asinam pergeret, et asina angelum in angustiis stantem evaginato gladio videns timuisset, ter cæsa demum domino substitit. Unde amplius flagellata humano more et sermone, quasi querulosa ancilla, loquitur. Et illa loquente, statim Balaam oculi, ut angelum cerneret, aperiuntur (Num. xx11). In hoc admirabili siguo quamvis asina competentia sibi verba profatur, non tainen sua mente nec affectu suo loquitur; sed Dominus de quo dicitur, Et aperuit Dominus os asina, sicut ad loquendum os aperuit, ita etiam linguam et palatum in verba gubernavit. Asina enim quid et quomodo diceret, et si aliquid diceret, omnino nesciebat. Quoniam et homines qui alieno inflati spiritu loquuntur, et adhuc cum loquuntur, quid dicunt nesciunt, et nihil ex eo recordantur cum resipiscunt. Sed qui loquendi modos et in nubibus et in igne sæpe invenit, et in ore muti animalis linguæ plectrum in verba gubernavit. Ex quo intelligimus nihil in natura asinæ Dominum commutasse, sed per aerem oris ejus, illa etiam ignorante, prophetæ ignorantiam compescuisse : quatenus Domini Spiritus etsi in se loqueretur, elatus in superbiam non esset, qui frequenter, et per res insensibiles, et brutum et mu tum et subjectum sibi animal, eumdem loqui compe. risset. Quoniam Spiritus Dei ubi vult spírat (Joan,

« PoprzedniaDalej »