Obrazy na stronie
PDF
ePub

nostis qui sit mercenarius ferendus; quis lupus, et fures, et latrones cavendi; quæ sint oves, quod sit ostium quo et oves ingrediuntur et pastor; quomodo sit intelligendus ostiarius : nostis etiam quoniam quisquis non per ostium intraverit, fur est et latro, nec venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Hæc omnia dicta, sufficienter, quantum existimo, pertractata sunt. Hodie debemus dicere, quantum adjuvat Dominus (quoniam ipse Jesus Christus salvator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret. Si enim nemo pastor bonus est, nisi qui per ostium intrat, et ipse est præcipue pastor bonus, et ipse est ostium; intelligere non possum, nisi et ipsum per seipsum ad oves suas intrare, et vocem suam illis dare ut sequantur eum, easque intrantes et exeuntes pascua invenire, quod est vita æterna.

2. Cito ergo dico. Ego quærens intrare ad vos, id est ad cor vestrum, Christum prædico: si aliud prædicem, per aliam partem conabor ascendere. Christus itaque mihi janua est ad vos; per Christum intro, non ad parietes vestros, sed ad corda vestra. Per Christum intro, Christum in me libenter audistis. Quare Christum in me libenter audistis? Quia oves Christi estis, sanguine Christi comparati estis. Agnoscitis pretium vestrum quod non a me datur, sed per me prædicatur. Ille quippe emit, qui pretiosum sanguinem fudit pretiosus sanguis est illius sine peccato. Fecit tamen ipse etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium : nam si suorum sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus ( Psal. cxv, 15). Itaque etiam quod ait, Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus, non ipse unus hoc fecit: et tamen si illi qui fecerunt membra ejus sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis ; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5)? Ilinc autem ostendimus quod et alii fecerint, quia ipse apostolus Joannes, qui hoc quod audistis Evangelium prædicavit, in Epistola sua disit: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (Joan. 1, 16). Debemus, dixit; debitores nos fecit qui primus exhibuit. Ideo quodam loco scriptum est: Si sederis cœnare ad mensam polentis, sapienter intellige quæ apponuntur tibi : et mille manum tuam, sciens quia talia le oportet præparare (Prov. xxIII, 1, 2, sec. LXX). Mensa potentis quæ sit, nostis; ibi est corpus et sanguis Christi: qui accedit ad talem mensam, præparet talia. Et quid est, præparet talia? Quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic el nos debemus, ad ædificandam plebem et asserendam fidem 1, animas pro fratribus ponere. Ideo Petro quem facere volebat pastorem bonum, non in ipso Petro, sed in corpore suo ait : Petre, amas me? pasce oves meas. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio usque ad ejus tristitiam. Et cum tantum interrogasset Dominus, quantum in

1 Mss. plerique non habent, ad ædificandam plebem et asserendam fidem.

terrogandum esse judicavit, ut ter confiteretur qui ter negaverat, et ei suas oves pascendas tertio commendasset; ait illi, Cum junior esses, cingebas te, et ambu labas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non vis. Et exposuit Evangelista quid Dominus dixerit Hoc autem inquit, dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. xxi, 15-19). Ad hoc ergo pertinet, Pasce oves meas: ut ponas animam tuam pro ovibus meis.

:

3. Jam illud quod ait, Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, quis nescit? Ipse enim agnoscit Patrem per se, nos per illum. Quia ipse per se agnoscit, novimus: quia et nos per illum, etiam hoc novimus; quia et hoc per illum novimus. Ipse enim dixit: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris; ipse enarravit (Id. 1, 18). Ergo et nos per ipsum, quibus enarravit. Item alibi ait : Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quisquam novit, nis Filius, et cui voluerit Filius revelare ( Matth. x1, 27 ). Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem per illum novimus Patrem; sic intrat in ovile per semetipsum, et nos per ipsum. Ostium dicebamus per Christum nos habere ad vos; quare? Quia Christum prædicamus. Nos Christum prædicamus; et ideo per ostium intramus. Christus autem Christum prædicat, quia seipsum prædicat; et ideo pastor per seipsum intrat. Lumen cum alia monstrat quæ videntur in lumine, numquid aliquo alio indiget ut monstretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. Quæcumque intelligimus, intellectu intelligimus; et ipsum intellectum unde, nisi intellectu, intelligimus? Numquid sic oculo carnis et alia vides et ipsum? Quamvis enim videant homines oculis suis, non tamen vident oculos Suos. Oculus carnis alia videt, se non potest : intellectus autem et alia intelligit, et seipsum. Quomodo intellectus videt se, sic et Christus prædicat se. Si prædicat se, et prædicando intrat ad te, per se intrat ad te. Et ad Patrem ipse est ostium; quia non est qua veniatur ad Patrem, nisi per ipsum. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (1Tim. 11, 5). Verbo multa dicuntur hæc ipsa quæ dixi, utique verbo dixi. Si velim diccre et ipsum verbum, unde dico, nisi verbo? Ac per hoc per verbum et alia dicuntur, quæ non sunt quod verbum; et ipsum verbum dici non potest, nisi per verbum. Adjuvante Domino exemplis abundavimus. Tenete ergo quomodo Dominus Jesus Christus et ostium sit, et pastor ostium pandendo se, pastor intrando per se. Et quidem, fratres, quod pastor est, dedit et membris suis: nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et cæteri Apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium vero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent oves. Denique Paulus apostolus boni pastoris implebat officium, quando Christum prædicabat, quia per ostium intrabat. At ubi oves indisciplinatæ cœperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere, non qua intrarent ut congregarentur, sed qua errarent ut dividerentur,

dicentes, alii, Ego sum Pauli; alii, Ego sum Cephæ ; alii, Ego Apollo; alii, Ego Christi expavescens ad cos qui dixerunt, Ego sum Pauli, tanquam clamans ad oves, Miseræ, qua itis? non sum ostium: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. 1, 12, 13)? Qui vero dicebant, Ego sum Christi, invenerant ostium.

4. De uno autem ovili et uno pastore, jam quidem assidue soletis audire: multum enim commendavimus unum ovile, prædicantes unitatem, ut per Christum omnes oves ingrederentur, et Donatum nulla sequeretur. Verumtamen unde hoc proprie dixerit Dominus, satis apparet. Loquebatur enim apud Judæos, missus autem fuerat ad ipsos Judæos, non propter quosdam immani odio pertinaces et perseverantes in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit oves suas de quibus ait, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. xv, 24). Noverat etiam eos in turba furentium, et prævidebat in pace credentium. Quid est ergo, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel; nisi quia præsentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad Gentes non perrexit ipse, sed misit ad populum vero Israel et misit, et venit ipse; ut qui contemnebant, majus judicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibita. Ipse Dominus ibi fuit, ibi matrem elegit; ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere voluit; ibi sunt vestigia ejus, modo adorantur, ubi novissime stetit, unde ascendit in cœlum ad Gentes autem misit.

5. Sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos venit, sed misit ad nos, non nos audisse vocem ipsius, sed vocem eorum quos misit. Absit; pellatur ista cogitatio de cordibus vestris et in his quos misit ipse erat. Ipsum Paulum audi quem misit; ad Gentes enim præcipue Paulum misit apostolum : et ait ipse Paulus terrens non de se, sed de illo, An vultis accipere experimentum ejus qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Audite et ipsum Dominum. Et alias oves habco, id est, in Gentibus: quæ non sunt de hoc ovili, id est de populo Israel: oportet me et illas adducere. Ergo et per suos non alter adducit. Adhuc audi : Vocem meam audient. Ecce et per suos ipse loquitur, et per eos quos mittit vox ejus auditur. Ut sit unum ovile et unus pastor. Duobus istis gregibus tanquam duobus parietibus, factus est lapis angularis (Ephes. 11, 1122). Ergo et ostium est, et lapis angularis: omnia per similitudinem, nihil horum proprie.

6. Jam enim dixi, et commendavi vehementer, et qui capiunt sapiunt, imo qui sapiunt capiunt; et qui nondum intellectu sapiunt, fide teneant quod intelligere nondum possunt. Per similitudinem Christus multa est quæ per proprietatem non est. Per similitudinem et Petra est Christus, et ostium est Christus,

1 Lovanienses monent omitti, hic sunt, in duobus e fuis MSS.; at in nostris omnibus reperitur. Porro de Christi vestigiis in oliveti monte humo impressis mentio fit etiam in libro de Locis Hebraicis inter Hieronymi opera, et apud Bedam de nominibus locorum in Actis Apostolorum. Hem in Sulpitii Severi historia sacra, lib. 2.

et lapis angularis est Christus, et patros est Christus, et agnus est Christus, et leo est Christus. Quam multa per similitudines, et alia, quæ commemorare longuin est! Si autem proprietites discutias rerum quas videre consuesti; nec petra est, quia durus et sine sensu non est; nec ostium est, quia faber eum non fecit; nec lapis angularis est, quia non est ab structore compositus; nec pastor est, quia custos ovium quadrupedum non est; nec leo est, quia fera non est; nec agnus est, quia pecus non est. Omnia ergo ista per similitudinem. Quid ergo proprie? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quid de homine qui apparuit? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 14).

7. Audi et cætera. Propterea me Pater diligit, inquit; quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Quid ait? Propterea me Pater diligit : quia morior ut resurgam (a). Cum magno enim pondere dictum est, ego: Quia ego pono, inquit, pono animam meam, ego pono. Quid est, ego pono? Ego illam pono: non glorientur Judæi; sævire potuerunt, potestatem habere non potuerunt: sæviant quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid sæviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt: quando eis dictum est, Quem quæritis? dixerunt, Jesum; et ait cis, Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt (Id. xvi, 4-6). Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce judicaturi? Ego, ego, inquam, pono animam meam, ul iterum sumam eam. Non glorientur Judæi, quasi prævaluerint; ipse posuit animam suam. Ego dormivi, dicit. Nostis Psalmum : Ego dormivi, el somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. 11, 6). Modo Psalmus ipse lectus est, modo audivimus: Ego dormivi, el somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Quid est, Ego dormivi? Quia volui, dormivi. Quid est, dormivi? Mortuus sum. Nonne dormivit, qui quando voluit, de sepulcro tanquam de lecto surrexit? Sed amat dare gloriam Patri, ut nos ædificet gloriam dare Creatori. Nam quod addidit, exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me; putatis hic quasi virtutem ejus defecisse, ut per potestatem suam mori potuerit, per potestatem suain resurgere non potuerit? Sic enim videntur sonare verba non intentius intellecta, Ego dormivi; id est, quia volui, dormivi. Et exsurrexi: quare? Quia Dominus suscipiet me. Quid enim, tu a teipso resurgere nor valeres? Si non valeres, non diceres, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Audi alio loco in Evangelio, quia non solum Pater suscitavit Filium, sed etiam Filius seipsum. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Et Evangelista: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. 11, 19, 21). lloc enim suscitabatur quod moriebatur. Nam Verbum non est mortuum, anima illa non est mortua. Si nec tua moritur, Domini moreretur?

8. Unde scio, inquis, si mea non moritur? A te non occidatur, et non moritur. Quomodo, inquis, ego (a) Forte hic aut superest aut deest nonnihil.

[blocks in formation]

possum occidere animam meam? Ut alia peccata interim taceam, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1, 11). Quomodo, inquis, securus sum, quia non moritur? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem: Nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane quid ait? Eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna (Matth. x, 28, et Luc. xu, 4, 5). Ecce quia moritur, ecce quia non moritur. Quid est mori ipsius? quid est mori carni tuæ? Mori carni tuæ, est amittere vitam suam mori animæ tuæ, est amittere vitam suam. Vita carnis tuæ, anima tua: vita animæ tuæ, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quæ vita est ejus; sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus. Certe ergo immortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit et mortua. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de anima, si Deum suum amiserit, dici potest, Vivens mortua est (\Tim. v. 6).

:

9. Quomodo ergo ponit animam suam Dominus ? Fratres, quæramus hoc paulo attentius. Non nos arctat hora quæ solet die dominico : vacat nobis, hoc lucrentur qui ad verbum Dei etiam die hodierna conveniunt. Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo ut sola caro : sed quia homo, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima et caro. Tenete hoc, quia non defuerunt hæretici et in ista sententia, pulsi quidem jam olim a veritate catholica: sed tamen ut fures et latrones non intrantes per ostium, insidiari ovili non desinunt. Apollinarista hæretici dicti sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit nisi Verbum et caro: animam humanam non eum assumpsisse contendunt. Nam et aliqui eorum fuisse in Christo animam, negare non potuerunt. Videte absurditatem et insaniam non ferendam. Animam irrationalem eum habere voluerunt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt hominis. Sed illi abstulerunt Christo rationem, non tenendo rationem. Absit hoc a nobis, in fide catholica nutritis atque fundatis. Ex hac ergo occasione admonuerim Charitatem vestram, ut quomodo superioribus lectionibus satis vos instruximus adversus Sabellianos et Arianos; Sabellianos qui dicunt, Ipse est Pater qui Filius; Arianos qui dicunt, Aliud est Pater, aliud est Filius, quasi non sint ejusdem substantiæ Pater et Filius instruximus etiam, quantum meministis, et meminisse debetis, contra hæreticos Photinianos, qui

[blocks in formation]

10. Quomodo ergo hic dixit Dominus, Potestatem habeo ponendi animam meam ? Quis ponit animam, et iterum sumit eam? Christus ex eo quod Verbum est, ponit animam, et sumit eam iterum? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Tria proposui, omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulæ veritatis. St enim dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam suam, et iterum sumpsit eam; metuendum est ne subintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo aliquan lo anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anims. Video enim fuisse sine anima humana Verbum, sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo enim Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. 1, 1, 14), et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit? Animam vero a Verbo non separavit. Si enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus est Dominus; mortuus est enim pro nobis in cruce; sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum anima deseruit carnem, sed redeunte anima resurrecturam. A Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animæ dixit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. xx1, 43). Fidelem latronis animam non deserebat, et deserebat suam ? Absit: sed illius ut Dominus custodivit, suam vero inseparabiliter habuit. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, et iterum ipsa se sumpsit, absurdissimus sensus est: non enim quæ a Verbo non erat separata, a seipsa poterat separari.

11. Dicamus ergo et quod verum est, et quod facile intelligi potest. Ecce homo quilibet non constans ex Verbo et anima et carne, sed ex anima et carne : de isto homine interrogemus quomodo ponat animam suam quicumque homo. An forte nullus homo poni. animam suam? Potes mihi dicere: Nullus homo Labet potestatem ponere animam suam, et iterum sumere eam. Ponere animam suam nisi posset homo, non diceret Joannes apostolus, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debenius animas pro fratribus ponere (I Joan. 1, 16). Ergo et Lohis licet (si et nos impleamur virtute ipsius, quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratribus animas nostras. Quando martyr quilibet sanctus posuit pro fratribus animam suam, quis posuit, et quam posuit? Hoc si intellexerimus, ibi videbimus quemadmodum a Christo dictum sit, Potestatem habeo ponendi aniriam meam.

1 Omnes Mss., Christum esse dixerunt: nec habent, sine

Deo.

(Cinquante-cinq.}

O homo, paratus es pro Christo mori? Paratus, inquit. Dicam hoc aliis verbis. Paratus es pro Christo animam tuam ponere? Et ad ista verba sic mihi respondet, Paratus sum; quomodo mihi responderat cum dicerem, Paratus es mori. Hoc ergo est ponere animam, quod est mori. Sed pro quo ibi est certamen? Omnes enim homines quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem sumere quod posuerit: Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit ; et quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam, mori est. Sic et apostolus Petrus Domino dixit, Animam meam pro le ponam (Joan. xш, 37): id est, pro te moriar. Carni hoc tribuc; caro ponit animam suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitantis carnem : caro ergo ponit animam suam exspirando. Vide ipsum Dominum in cruce; Sitio dixit: illi qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori ejus; quod cum accepisset, ait, Perfectum est: quid est, Perfectum est ? Impleta sunt omnia quæ ante mortem futura de me fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam; posteaquam dixit, Perfectum est, quid ait Evangelista? Et inclinato capite tradidit Spiritum (Id. xix, 28-30). Hoc est ponere animam. Modo hic attendat Charitas vestra. Inclinato capite tradidit spiritum. Quis tradidit? quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit? Caro illum emisit, caro ,illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum fieri. Quomodo est exsulare, extra solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri: sic exspirare, extra spiritum fieri; qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus animam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in Verbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando sumeret.

12. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane, et caro Christus, et anima Christus, et Verbum Christus nec tamen tria hæc tres Christi, sed unus Christus. Hominem interroga, et, de teipso fac gradum ad ea que supra te sunt, et si nondum intelligenda, saltem credenda. Quomodo est enim unus homo anima et corpus ; sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim, et intelligite. Anima et corpus due res sunt, sed unus homo: Verbum et homo duæ res sunt, sed unus Christus. Ergo de homine quære. Ubi est Paulus apostolus modo? Si quis respondeat, In requie cum Christo; verum dicit. Itern si quis respondeat, Romæ in sepulcro; et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de ejus carne respondet. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos; unum qui requiescit in Christo, alium qui positus est in sepulcro quamvis apostolum Paulum dicamus vivere in Christo, eumdemque apostolum Paulum dicamus mortuum jacere in sepulcro. Moritur aliquis, dicimus, Bonus homo, fidelis homo, in pace est cum

Domino e continuo, Eamus ad exsequias ipsius, et sepeliamus illum. Eum sepulturus es quem jam dixeras in pace esse cum Deo: cum aliud sit anima quæ immortaliter viget, aliud corpus quod corruptibiliter jacet. Sed ex quo consortium carnis et animæ hominis nomen accepit, jam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen hominis tenuit

13. Nemo ergo titubet, quando audit Dominum dixisse, Pono animam meam, et iterum sumo eam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Et ipse Dominus Christus dictus est sola caro. Quomodo, inquit, probas? Audeo dicere, et sola caro Christi dictus est Christus. Credimus certe non in solum Deum Patrem, sed et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum modo totum dixi, in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Totum ibi intellige, et Verbum, et animam, et carnem. Sed utique confiteris etiam illud quod habet eadem fides, in eum Christum te credere qui crucifixus est et sepultus. Ergo etiam sepultum Christum esse non negas: et tamen sola caro sepulta est. Si enim erat ibi anima, non erat mortuus: si autem vera mors erat, ut ejus vera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulcro ; et tamen sepultus est Christus. Ergo Christus erat etiam sine anima caro, quia non est sepulta nisi caro. Disce hoc etiam in apostolicis verbis. Hoc sentite, inquit, in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Quis, nisi Christus Jesus, quantum attinet ad id quo ↓ est Verbum, Deus apud Deum? Vide autem quod sequitur: Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et hoc quis, nisi idem ipse Christus Jesus? Sed hic jam omnia sunt, et Verbum in forma Dei, quæ accepit formam servi; et anima et caro in forma servi, quæ accepta est a forma Dei. Humiliavit semet ipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. 11, 6-8). Jam in morte sola caro est a Judeis occisa. Si enim discipulis dixit, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. x, 28); numquid in ipso potuerunt plus quam corpus occidere? Et tamen carne occisa Christus occisus est. Ita cum caro animam posuit, Christus animam posuit; et cum caro, ut resurgeret, animam sumpsit, Christus animam sumpsit. Nec tamen potestate carnis hoc factum est; sed ejus qui et animam et carnem ubi hæc adimplerentur, assumpsit.

1

14. Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem dicitur Filius a Patre accipere quod substantialiter habet, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, 26), cum Filius ipse sit vita; non potestas minuitur, sed generatio ejus ostenditur. Quoniam Pater non quasi ei filio qui imperfectus est natus, aliquid addidit; sed ei quem perfectum genuit, omnia 1 Editi, non a verbo. Mss. vero carent præpositione a.

gignendo dedit. Ita illi dedit suam æqualitatem, quem non genuit inæqualem. Sed hæc loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebræ eam non comprehendebant(Joan.1, 5), Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit; quid eum auditis ? Istæ fuerunt densissimæ tenebræ. Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis ; numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ? Jam istorum oculi cœperant aperiri.

TRACTATUS XLVIII.

Ab eo loco, Facta sunt Encænia in Jerosolymis; usque ad id, Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant: et multi crediderunt in eum. Cap. X, ✈. 22-42.

1. Quod jam commendavi Dilectioni vestræ, stabiliter meminisse debetis, sanctum Joannem evangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et verbum quod intelligere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum est, intellectus præmium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis nostræ, ut ponat sordiculas nebulæ humanæ, et serenetur ad Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non portat charitas ?

2. Evangelium intendite : Facta sunt autem Encœnia in Jerosolymis. Encænia festivitas erat dedicationis templi. Græce enim xα dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit dedicatum, Encænia vocantur1. Jam et usus habet hoc verbum : si quis nova tunica induatur, encœniare dicitur. Illum enim diem quo templum dedicatum est, Judæi solemniter celebrabant ipse dies festus agebatur, cum ea quæ lecta sunt, locutus est Dominus.

3. Hiems erat. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam præparabant. Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere pigri erant. Sed accedere est credere : qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus. Friguerant a diligendi charitate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quærebant audire a Domino, Ego sum Christus : et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Prædicaverunt Propheta Christum : sed divinitatem Christi et in Prophetis et in ipso Evangelio nec hæretici intelligunt; quanto minus Judæi, quamdiu velamen est super cor eorum (II Cor. 1, 15)? Denique quodam loco sciens Dominus Jesus eos de Christo secundum hominem sapere, non secundum

[blocks in formation]

Deum, secundum id quod homo erat, non secundum id quod Deus etiam assumpto homine permanebat, ait illis Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum tenebant: quia divinitatem ejus legebant, sed non intelligebant. Dominus autem ut cos suspenderet ad quærendam ejus divinitatem, cujus contemnebant infirmitatem, respondit eis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius ejus est (Matth. xxп, 42-45) ? Non negavit, sed interrogavit. Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Jesus negaverit se filium esse David. Filium David Dominus Christus si se negaret, cæcos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando, et duo cæci sedentes juxta viam clamaverunt : Miserere nostri, fili David. Qua voce audita, misertus est; stetit, sanavit, lumen dedit (Id. xx, 30-34); quia nomen agnovit. Dicit et apostolus Paulus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. 1, 3) : et ad Timotheum, Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. 11, 8). Quia de semine David originem Maria virgo ducebat, inde Dominus de semine David. 4. Hoc pro magno Judæi a Christo quærebant, ut si diceret, Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod eis. respondit illi de filio David volebant calumniari, ille Filium Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite : Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis; opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Jam supra (in Tract. 45) didicistis quæ sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem sequendo sunt, oves redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium intrando sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita æterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit, Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum prædestinatos, non ad vitam æternam sui sanguinis pretio comparatos.

5. Oves meæ vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me et ego vitam æternam do eis. Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat, Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimus. Bona pascua, vita æterna dicitur ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget. Solet quædam herba dici semper viva: ibi solum vivere invenitur. Vitam æternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos calumnias propterea quæritis, quia de vita præsenti cogitatis.

In Mss., semper vivit : dicitur Græcis, acizôn, sive aeizôon.

« PoprzedniaDalej »