Obrazy na stronie
PDF
ePub

est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat (Joan. XII, 23). De illo ergo pectore in secreto bibebat : sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coeternus generanti, æqualis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo major esset Pater. 2. Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Jesu Christo, suscepta carnis dispensationem cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos : quidquid autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aquale atque coæternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis si ergo hanc regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum hæreticarum, tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quæ de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quæ divinitatem ejus locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quæ de Domini sublimitate dicta sunt, ctiam ipsi misericordiam ejus, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, ali sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et prædicans quod credit, et Deum. Christum intellexit, et hominem credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrum que crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Equalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Chrislus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatein, non trahens iniquitatem.

3. Isti ergo Judæi videbant hominem, nec intelligebant nec credebant Deum : atque inter cætera audistis jam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum (Id. VIII, 15). Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba ejus hæc lecta sunt, Vos secundum carnem judicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de le testimonium dicis ; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem judicatis; quia Deum non intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem judicatis. Ideo vobis arrogans videor, quia

ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim home, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus : etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinæ splendore tenebræ mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris fucebat, et tenebræ cam non comprehenderunt: ideo secundum carnem judicabant. Vos, inquit, secundum carnem judicatis.

4. Ego non judico quemquam. Non ergo judicat quemquam Dominus Jesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in cœlum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad judicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10)? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur ? Nos dicimus venturum judė cem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non judico quemquam. Quæstio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non judico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum (Joan. x11, 47); non judicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem judicatis ; ita subjunxit, Ego non judico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de judice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Yenit Christus, sed primo salvare, postea judicare: eos judicando in pœnam, qui salvari noluerunt; cos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis est, non judicialis: nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui præmia justitia redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat ejus misericordia præroganda, et post exserendum judicium quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1). Non enim judicium ait et misericordiam ; nam si primo esset judicium, nulla esset misericordia sed primo misericordia, postea judicium. Quæ est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiæ addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus reprobari : parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum ejus obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere, Factus

1

:

Lugd. Ven. Lov. legunt, sed voluit etiam. In B., ad marginem annotatur, supple, addidit.

M

obediens usque ad mortem : non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis (Philipp. 11, 8). Illa morte pejus nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem : de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Judæis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropæum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi munaus crucifixus est, et ego mundo (Galat. vi, 14). Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in pœnis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem judicavit : et malos passus est. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo quod pertulit injustum, misericordiæ fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam ? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxш, 34). Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non judico quemquam : sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem judicatis, addidit, Ego non judico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem judicare, sicut ab hominibus judi

catus est.

5. Nam ut agnoscatis jam et judicem Christum, audite quod sequitur: Et si judico ego, judicium meum verum est. Ecce habes et judicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias judicem. Quare autem dixit judicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. Dixi vobis, fratres, quia Joannes iste evangelista sanctus multum alte volat : vix est eum mente comprehendere. Mysterium autem altius volantis opus est ut commemorem Charitatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi ipsius Joannis, cujus est hoc Evangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor personas; hominis, vituli, Iconis, aquila (Ezech. 1, 5-10; Apoc. iv, 6, 7). Qui ante nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangeli

stas intellexerunt. Leonem pro rege positum, quoniam videtur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem. Hæc persona tributa est Matthæo, quia in generationibus Domini regiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem regiam de semine David regis. Lucas autem quoniam cœpit a sacerdotio Zachariæ sacerdotis, faciens mentionem patris Joannis Baptistæ, vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio sacerdotum. Marce homo Christus merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali cœpit, sed tantum ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de iis quæ in terra gessit Dominus noster Jesus Christus, non recesserunt de divinitate ejus perpauca locuti sunt, tanquam in terra cum illo ambulantes. Restat aquila : ipse est Joannes, sublimium prædicator, et lucis internæ atque æternæ fixis oculis contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi: qui firme contemplatus fuerit, filius agnoscitur; si acie palpitaverit, tanquam adulterinus ab ungue dimittitur. Jam ergo videte quam sublimia loqui debuit, qui est aquila comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus.

6. Quare ista dixi? Forte enim post hæc verba quisquam mihi juste dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam ? quid ei committis linguam tuam? Ad hoc respondeo: Multi hæretici abundant, et ad hoc eos Deus abundare permisit, ne semper lacte nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. Quia enim non intellexerunt quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quæstiones molestissimas intulerunt; cœperunt exagitari et fluctuare corda fidelium. Jam tune necessitas facta est spiritualibus viris, qui aliquid secundum divinitatem Domini nostri Jesu Christi, non solum legerant in Evangelio, scd etiam intellexerant, ut contra arma diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima conflicta tione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent. Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Jesum Christum, aut diversæ substantiæ esse quam Pater est, aut tantum esse Christum solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, jpse sit Spiritus sanctus : quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, non Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem, aut ita Deum ut non et hominem ; a fide naufragaverunt, et de portu Ecclesiæ projecti sunt, ne inquietudine sua naves secum positas frangerent. Quæ res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos pertinet prorsus indigni, quantum autem ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum ejus nu

tecum est?

mero constituti, non vobis taceamus quod aut intelligatis, mecumque gaudeatis; aut si intelligere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis.

7. Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego judico, judicium meum verum est. Quare judicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Jesu? Si solus esses, falsum esset judicium tuum; et ideo verum judicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, judicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti ? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad hæce duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo idco bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur ; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, nunquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Jesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiæ sit dicere, Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Jesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus.

8. Nam Sabelliani dicti sunt quidam hæretici, qui vocantur et Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii Patrem autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in cœlo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in cœlo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere judicium Dei, et non inveniebat qua : Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, el a facie tua quo fugiam? Si ascendero in cœlum, tu ibi es. De terra erat quæstio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades (Psal. cxxXVIII, 7, 8). Si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud prophetam, Cœlum et terram ego impleo (Jerem. xxin, 24). Jbique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco manens venis, si credis et diligis. Ergo ubique est : si ubique est, quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et

9. Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus est Filius? Hoc enim dixit, Et si judico, verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum est judicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: audis, Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intelligentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius : modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est. Bene agnoscis : sed noli dicere, Pater major est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coæternitas, perfecta æqualitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in Scyllæis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Jam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi ipsum Filium Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Non dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est 1: sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus; utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum ; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo idco verum est, inquit, judicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut cum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit : formam servi accepi (Philipp. 11, 7,) sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit,

1 Editi, unum est et paulo infra, unum non diceret de diversis. At Mss. omnes habent, unus est, et postea, de diverso: quibus codicibus id favet quod in Tract. 37, n. 6, legitur: «Non ergo diversum, quia unum: non unus, quia sumus. »

non sum, sed ego et qui misit me Pater.

10. Dixerat de judicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati non essent. Magna enim quæstio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. xix, 15; Matth. xvш, 16). Veritas quæritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur: numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus ? universus populus mentitus est contra Christum (Luc. xxIII, 1). Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanclum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque conjux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur : illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit (Dan. XII, 36-62). Ergo quia in Lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis judicium. Ego enim, inquit, non judico quemquam, sed testimonium perhibeo de me differo judicium, non differo testimonium.

11. Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Denn judicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui judex est, aut promovetur cum fit judex; quoniam qui testis est, ipse judex erit. Quare ipse testis? Quia non quærit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse judex ? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas præcipitandi et in cœlos levandi, diabolo conjungendi et cum Angelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, judex est. Quia vero ut te cognoscat non quærit alium testem; qui tunc judicabit te, modo videt te : non est unde illum fallas, cum cœperit judicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui judicem illum possint circumvenire, quando te cœperit judicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam : differebam, non auferebam. Noluisti audire quod præcepi, serties quod prædixi. Si autem audias quæ præcepi, non mala senties quæ prædixi, sed bona percipies quæ promisi.

12. Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est judicium meum ; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v,

22). Jam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio judicante; sed quoniam bonis et malis in judicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in cœlum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum (Act. 1, 11): id est, in forma hominis in qua judicatus est judicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. xn, 10; Joan. xix, 37). Cum vero euntibus justis in vitam æternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud judicium vivorum et mortuorum, sed præmium tantummodo vivorum.

13. Item ne moveat quod ait, In Lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem Dei, quia non dictum est, In lege Dei : sciat ita dictum esse, In Lege vestra, tanquam diceret, in Lege quæ vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum : et tamen dicimus, Da nobis hodie (Matth. vi, 11).

TRACTATUS XXXVII.

Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo, Ubi est pater tuus? usque ad id, Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Cap. vшn, ✈. 19, 20.

1. Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet exponi, ut quod auditur, intelligatur. Verba enim Domini pauca, sed magna sunt; non numero æstimanda, sed pondere: nec ideo contemnenda, quia pauca; sed ideo quærenda, quia magua. Qui adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam. Sed et si judico ego, judicium meum verum est ; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, el testimonium perhibet de me qui misit me Pater (Joan. vi, 15-18). Ex his verbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Hæc cum Dominus dixisset; illi qui audierunt, Vos secundum carnem judicatis, manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt, Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et contemnebant indutum contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non videbant; non videbant, quia cæci erant; cæci erant, quia non credebant.

:

2. Videamus ergo et ad hæc Dominus quid responderit. Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem

cogitabas dixisti; et ut ad me perveniret quod apud te latebat, syllabas sonuisti: sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem tuam ; per aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius transvolavit: verbum vero illud quod assumpsit sonum, antequam sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit a te. Hoc attende, quisquis es examinator sonorum. Verbum Dei contemnis, qui verbum hominis non comprehendis!

tuum. Et Dominus : Numquid me videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim scquitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante præmisimus. Videte enim quid dixerit, Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi jam me sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem queritis, quia secundum carnem judicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum : prius est ut me noveritis; tunc et Patrem meum scietis.

3. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente: cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nibil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent velut si indigneris servo tuo et dicas, ConLemnis me; considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. vi, 40). Qui dicit, puto, dubitare videtur: sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra (Luc. xvш, 8)?

:

4. Jam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum forsitan : ne quis verborum appensor et syllabarum examinator, veluti latine loqui sciens, reprehendat verbum quod dixit Dei Verbum; et reprehendendo Dei Verbum, non eloquens, sed mutus remaneat. Quis enim loquitur sic, quomodo loquitur Verbum quod erat in principio apud Deum? Noli verba ista considerare, et ex his verbis assuetis illud Verbum metiri velle quod Deus est. Audis enim Verbum et contemnis; audi Deum et time: In principio erat Verbum. Tu revocas ad usum sermocinationis tux, et dicis apud te, Quid est verbum? quid magnum est verbum? sonat et transit; verberato aere aurem percutit, postea non erit. Audi adhuc, Verbum erat apud Deum manebat, non sonando transibat. Adhuc forte contemnis: Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo verbum, aliud est quam sonus: sed verbum quod est apud te, ut transcat ad me, sonum quasi vehiculum quærit. Assumit ergo sonum, imponit se quodammodo in vehiculum, transcurrit aerem, venit ad me, nec recedit a tc. Sonus autem ut veniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. Verbum ergo quod erat in corde tuo, numquid son rætereunte præteriit? Quod

5. Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat : Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandæ infidelitatis, Nam quod modo dixit Judæis, Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis dixit et discipulis quando eum Philippus interrogavit, imo postulavit et ait, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: quasi diceret, Et ipsi te jam novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus, præcepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre præsentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem nondum novimus ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit, donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant jam nosse : Tanto tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. xiv, 8, 9). Numquid habet ista sententia verbum dubitationis? numquid dixit, Qui me vidit, forsitan vidit et Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor : ideo non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et Patrem; et hic, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis : tollamus verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est.

6. Jam hesterno die commendavimus Charitati vestræ, et diximus sententias Joannis evangelistæ, quibus nobis narrat quod a Domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi hæreticorum commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus Charitati vestræ, esse hæreticos quí vocantur Patripassiani, vel a suo auctore Sabelliani : hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius; nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est, inquiunt; cum vult, Filius tamen unus est. Item sunt alii hæretici qui vocantur Ariani. Confiten tur quidem unicum Patris Fílium Dominum nostrum Jesum Christum, illum Patrem Filii, istum Filium l'atris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius est non esse Patrem confitentur generationem, sed negant æqualitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est solus, ipse est Pater qui Filius: in crrore

« PoprzedniaDalej »