Obrazy na stronie
PDF
ePub

nera non haberet, et ne uno quidem indigeret em-
plastro.

[Ib. xiv, 2, 5; xi, 11-16.] (a) Congruenter hydro-
nicum animali quod cecidit in puteum, comparavit ;
humore enim laborabat: sicut et illam mulierem
quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab
eadem alligatione solvebat, comparavit jumento quod
solvitur, ut ad aquam ducatur. Hydropem autem
recte comparamus diviti avaro sicut enim ille
quanto magis abundat humore inordinato, tanto am-
plius sitit; sic iste quanto est copiosior divitiis, qui-
bus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit.
Illam vero ita morbo incurvatam, ut se erigere non
posset, animæ terrenis opinionibus debilitatæ atque
oppressæ, ita ut divina cogitare non valeat.

1

XXX. [Ib. xiv, 21, 23.] Quod de civitate adducit
invitatos ad cœnam, de ipsa gente Judæorum qui
crediderunt significat, debiles peccatis, non habentes
superbiam quasi justitiæ, quæ mendax primates eo-
rum a gratia prohibebat. Quod autem de sepibus et
viis alios adduci jussit, cum adhuc locus esset, Gen-
tes significat, propter diversas vias sectarum et spi-
nas peccatorum.

XXXI. [lb. xiv, 28-33.] Sumptus ad turrem ædifi-
candam, vires ad discipulatum Christi obtinendum :
et decem millia præliaturi cum rege qui habebat vi-
ginti millia, simplicitatem christiani dimicaturi cum
duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis ejus,
in affectu constituit renuntiantis omnibus quæ sunt
ejus. Ita enim concludit: Sic ergo omnis ex vobis qui
non renuntiat omnibus quæ sunt ejus, non potest meus
esse discipulus. Inter quæ omnia etiam ipsa tempo-
ralis vita intelligatur necesse est, quam oportet sic
possidere ad tempus, ut non te impediat ab æterna,
qui cam fuerit minatus auferre. Sicut autem de turri
non perfecta, per opprobrium deterruit dicentium,
Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consum-
mare: sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam
pacem accusavit, cum ait, Adhuc illo longe agente, le-
gationem mittens rogat ea quæ sunt pacis; significans
etiam minas imminentium a diabolo tentationum,
non sustinere homines qui non renuntiant omnibus
quæ possident, et pacem cum eo facere consentiendo
illi ad committenda peccata. Turrem quippe ædifi-
care, et contra regem illum dimicare, esse discipu-
lum Christi est: habere autem sumptus ad perficien-
dam turrem, et habere fortia decem millia contra
viginti millia regis, renuntiare est omnibus quæ sunt
ejus.

XXXII. [lb. xiv, 34, 35, xv, 4-10.] Salem infatua-
tum, apostatam: Ovem perditam, omnes peccatores

Editi, refragantibus Mss. addunt hic, assimilavit : pro
quo subaudiendum est, comparamus. Et mox Rat. Am. et Er.
habent, terrenis opinionibus vel operibus.

:

Sic ven. et Lov. dant hunc focum vires sunt... osten-
dunt simplicitatem christiani populi..... in affectu constituti.
Sic etiam Lugd., ea tamen discrepantia,quod uncis septæ sint
hæ voces, sunt, ostendunt, populi. M.

(a) De reliqua parte hujus quæstionis nihil habet ipsius
titulus in Elencho, supra, pag. 1524. Exstat tamen etiam
apud Eugypium, cum titulo auctiore his verbis: « Et de hy-
dropico, vel de muliere curvata. »

dixit, qui per pœnitentiam reconciliantur Deo. Quam.
humeris suis portat, quia humiliando se tales erexit.
Ideo autem illas nonaginta novem dixit, quas reliquit
in deserto, quia superbos significant, tanquam soli-
tudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt,
quibus ad perfectionem unitas deest. Cum enim quisque
a vera unitate divellitur, superbia divellitur: suæ quippe
potestatis esse cupiens, non sequitur unum, quod
Deus est. Ideoque et in nonaginta novem ovibus et in
novem drachmis ponit corum significationem, qui de
se præsumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus
se præponunt. Unum enim deest ad novem ut decem
sint, et ad nonaginta novem ut centum sint. Et si
per cæteros numeros hoc consideres. Nam et non-
gentis nonaginta novem, unum deest ut mille sint,
et ad novem millia nongento nonagintasnovem, unum
deest ut decem millia sint. Variari ergo per brevi-
tatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum
deest ut perficiantur : ipsum vero unum sine varie-
tate in se manens cum accesserit perficit, cui de-
putat omnes per pœnitentiam reconciliatos, quæ hu-
militate obtinetur.

XXXIII. [Ib. xv, 11-32.] Homo habens duos filios,
Deus ad duos populos intelligitur, tanquam stirpes
duas generis humani: unam eorum qui permanserunt
in, unius Dei cultu, alteram eorum qui usque ad co-
lenda idola deseruerunt Deum. Ab ipso autem exor-
dio creaturæ mortalium consideratio debet intendi.
Major ergo filius ad cultum unius Dei pertinet. Mino-
rem in regionem longinquam profectum esse dicit:
Petiit cnim ut sibi pars substantiæ quæ cum tangeret,,
daretur a patre, tanquam anima potestate sua de-
lectata, id quod illi est vivere, intelligere, meni-
nisse, ingenio alacri excellere: omnia ista divina.
sunt munera, quæ in potestatem accipiens per libc-
rum arbitrium, quia divisit pater liberis substantiam,
minor filius in regionem longinquam profectus est,
male utendo naturalibus bonis, eo ipso quod pa-
trem deseruit cupiditate fruendi creatura, relicto ipso
Creatore.

Quod non post multos dies dixit factum, ut congre-
gatis omnibus peregre proficisceretur in regionem
longinquam quia non multo post institutionem hu-
mani generis placuit animæ per liberum arbitrium
ferre secum quamdam velut potentiam naturæ suæ,
et deserere eum a quo condita est, præfidens viribus
suis; quas vires tanto consumit citius, quanto eum
descrit a quo datæ sunt. Itaque hanc vitam prodigam
Vocal, amantem fundere atque, spatiari pompis exte-
rioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequi-
tur quæ ab illa procedunt, et relinquit eum qui sibi
est interior. Regio itaque longinqua, oblivio Dei est.
Fames autem in illa regione, est indigentia verbi ve-
ritatis. Unus civium regionis illius, aliquis aerius.
princeps ad militiam diaboli pertinens. Villa ejus,
modus potestatis ejus. Porci, immundi spiritus quì
sub ipso essent. Siliquæ quibus porcos pascebat, sæ
culares doctrinæ, sterili vanitate resonantes; de qui-
bus laudes idolorum fabularumque ad deos Gentium

pertinentium vario sermone atque carminibus percrepant, quibus dæmonia delectantur: unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et "non poterat. Hoc est enim quod ait, Et nemo illi dabat.

In se autem reversus, jam scilicet ab eis quæ forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientiæ interiora reducem faciens intentionem suam, dixit, Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? Unde hoc scire poterat, in quo erat tanta oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio jam resipiscentis est, cum Evangelium prædicaretur? Jam enim poterat talis animadvertere multos prædicare veritatem, inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate comparandorum sæcularium commodorum. De quibus dicebat Apostolus, esse quosdam qui Evangelium annuntiarent non caste (Philipp. 1, 17), existimantes quæstum esse pietatem (1 Tim. vi, 5). Non enim aliud annuntiabant, sicut hæretici; sed hoc quod apostolus Paulus, Hon eo tamen animo quo apostolus Paulus: unde et mercenarii recte appellantur, in eadem quidem domo eumdem panem verbi tractantes; non tamen in hæreditatem æternam vocati, sed temporali mercede conducti. De talibus dictum est, Amen, dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. vi, 2). Ego ergo, inquit, hic fame pereo. Deinde ait, Surgam, quia jacebat: et ibo, quia longe aberat: ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Cætera verba sunt pœni tentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis. Non enim jam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit. Intelligas igitur hoc nunc accipiendum esse venire ad patrem, in Ecclesia constitui per fidem, ubi jam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio. Quid ergo patri dicturum se dicit? Pater, peccavi in cœlum et coram te, et jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis. Utrum hoc est Peccavi in cœlum, quod est Coram te; ut cœlum appellaverit ipsam summitatem Patris : unde est etiam illud in Psalmo, A summo cœlo egressio ejus (Psal. xvii, 7), cum ab ipso Patre vellet intelligi? An polius, Peccavi in cœlum, coram sanctis animis, in quibus est sedes Dei : Coram te autem, in ipso penetrali interiore conscientiæ ?

Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc Longe esset antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie quæreret, Vidit illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre dicitur, tanquam ante oculos non habere: ante oculos enim haberi, nonnisi qui diliguntur, dici solent. Et misericordia motus est et accurrens cecidit super collum ejus. Non enim Pater unigenitum Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit atque descendit; quià Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19): et ipse Dominus ait, Pater in me manens ipse facit opera sua (Joan. xiv, 10). Quid est autem, super collum ejus cadere, nisi inclinare et humiliare in am

plexum ejus brachium suum? Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. Lin, 1)? quod est utique Do minus noster Jesus Christus. Et osculatus est illum. Consolari verbo gratiæ Dei ad spem indulgentiæ peccatorum, hoc est, post longa itinera remeantem mereri a patre osculum charitatis. Et incipit jam peccata constitutus in Ecclesia confiteri. Nec dicit omnia quæ dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud, Non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum esse per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat, Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat: quod post osculum patris generosissime jam dedignatur.

Stola prima, est dignitas quam perdidit Adam. Servi qui eam proferunt, reconciliationis prædicatores. Annulus in manu, pignus Spiritus sancti propter gratiæ partitionem, quæ digito bene significatur. Calceamenta in pedes, præparatio evangelizandi ad non tangenda terrena. Vitulus saginatus, ipse idem Dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud, nisi ut prædicent eum, et annuntiando venire faciant in exhausta fame viscera filii esurientis? Nam etiam ut occidant eum jubet, hoc est, ut mortem ejus insinuent tunc enim cuique occiditur, cum credit occisum. Et epu.emur, inquit: hoc ad lætitiam valet, propter illa que consequenter dicit, Quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Et istæ epulæ atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico et offertur Patri, et pascit totam domum..

3

Cum interea major filius, populus Israel secundum carnem, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est. In agro autem est, id est, in ipsa hæreditaria opulentia Legis et Prophetarum terrena potius operatur, et in quibuscumque Israeliticis considerationibus . Nam multi tales inventi sunt in eis, et sæpe inveniuntur. Veniens de agro domui propinquare cœpit, id est, labore servilis operis improbato, ex iisdem Scripturis Ecclesiæ li bertatem consideravit. Audit symphoniam et chorum, scilicet Spiritu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare quibus dictum est, Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicalis omnes (I Cor. 1, 10). Audit quoque concorditer conversantium animam et cor unum in laudes Dei. Vocat unum de servis, et interrogat que illa sin! : sumit utique ad legendum aliquem Prophetarum, et in eo quærens, quodammodo interrogat unde ista festa in Ecclesia celebrantur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris propheia: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia sal

1 Lov., participationem. Alii codices, partitionem : melius, uti supra, quæst. 17.

Sic Rat. et quatuor Mss. At Am. et Er., Israelitis consideratoribus. Lov., Israelitis considerationibus. Ms. Michaelinus Israelitis consideratioribus.

$ Rat. et duo Miss., Spiritu sancto plenos.

vum illum recepit. In extremis enim terræ fuit frater tuus. Sed inde major exsultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus ejus ab extremis terræ (Isai. XLII, 10); et propter eum qui absens erat, occisus est vir in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Id. LIII, 3); quia quibus non est narratum de co, viderunt; et qui non audierunt, intellexerunt (ld. LI, 15).

Sed indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo plenitudo Gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater ejus, ut et jam omuis Israel salvus fiat cui ex parte cæcitas facta est velut absentia in agro, donec plenitudo filii minoris longe in idololatria Gentium constituti redux ad manducandum vitulum intraret (Rom. x1, 25). Erit enim quandoque aperta vocatio Judaeorum in salutem Evangelii. Quam manifestationem vocationis, tanquam egressum patris appellat ad rogandum majorem filium.

Deinde quæ respondet idem major filius, duas quæstiones habent: quomodo videlicet accipiatur ille populus nunquam mandatum Dei præter:issc; et quem dicat hædum quem nunquam accepit, ut cum amicis suis epularetur. Sed de mandato non prætergresso facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum Deum alium præter unum Creatorem omnium colere jussus est (Exod. xx, 3): neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligitur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quanquam enim tanquam in agro positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus. Unde in Psalmo ex persona Synagogæ, quod interpretatur Asaph, convenienter accipitur dictum, Quasi pecus factus sum ad te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit, Tu mecum es semper. Non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam cjus approbans, ad perfructionem potioris atque jucundioris exsultationis invitat.

Quis est ergo hædus quem nunquam accepit ad epulandum? Peccator profecto hædi nomine significari solet. Sed absit ut Antichristum intelligam. Nou enim exitum invenio hujusce sententiæ. Multum enim absurdum est, eum cui dicitur, Tumecum es semper, hoc a patre optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in eis Judæorum, qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo hædo, si ipse esset Antichristus, qui ei non crederet? Aut si hoc est epulari ex hædi occisione, quod est de Antichristi perditione lætari, quomodo dicit filius quem recepit pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione lætaturi sint? Nimirum ergo (quod in re obscurissima sine præjudicio diligentioris inquisitionis dixerim) ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat. Cum enim hædus est illi genti, id est,

cum cum sabbati violatorem et profanatorem Legis existimat, jucundari epulis ejus non meruit: ut quod ait, Nunquam dedisti mihi hædum, ut cum amicis meis epularer; tale sit ac si diceret, eum qui mihi hædus videbatur, nunquam dedisti mihi ad epulandum, co ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi hadus videbatur. Quod autem dicit, cum amicis meis, aut ex persona principum cum plebe intelligitur, aut ex persona populi Jerosolymitani cum cæteris populis Juda. Meretrices autem cum quibus dissipasse substantiam suam filius junior accusatus est, recte intelliguntur superstitiones, relicto uno connubio legitimo verbi Dei, cum turba dæmoniorum cupiditate turpissima fornicari.

Quid deinde sibi vult quod cum pater diceret, Tu mecum es semper, quod jam tractatum est, addidit, Et omnia mea tua sunt? Qua in re primo cavendum est ne intelligas ita dictum, omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris, ut tanquam in terrena hæreditate, patiaris angustias, quomodo possint omnia esse majoris, si habet ibi etiam junior partem suam. Sic enim a perfectis et perpurgatis, ac jam immortalibus filis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nibil sine angustia, ira nihil cum angustia charitas tenet. Sed quomodo omnia? Num et Angelos, ait aliquis, et Virtutes subiimes ac Potestates, atque universa coelestia Dei ministeria Deus in possessionem tali filio subjecisse putandus est? Si possessionem sic accipias, ut ejus possessor ipse sit dominus; non utique omnia. Non enim domini erunt, sed consortes potius Angelorum, de quibus dictum est, Erunt æquales Angelis Dei (Matth. xxII, 30). Sin vero possessio sic intelligitur, quomodo recte dicimus possidere animas veritatem; non invenio cur non vere ac proprie accipere possimus omnia quæ dicta sunt omnia. Non enim illud ita loquimur, ut dominas veritatis dicamus animas, quam ab eis dicimus possideri. Aut si nomine possessionis ad hunc sensum impedimur, id quoque auferatur. Non enim ait pater, Omnia in possessionem tibi dabo, sive, Omnia mca possides vel possidebis; sed, Omnia mea tua sunt. Nec tamen ita sunt ejus, ut ipsius Dei. Quod enim est in nostra pecunia, potest familiæ nostræ vel alimentum esse vel ornamentum, vel aliquid hujusmodi. Et certe cum ipsum patrem recte ille posset suum dicere, non video quæ ipsius recte sua vocare non possit, diversis duntaxat modis. Cum enim beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, nostra erunt ad convivendum æqualia, nostra erunt ad dominandum inferiora. Congaudeat ergo securissimus major frater, quia junior frater mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

XXXIV. [lb. xvi, 1-9.] In villico quem Dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro fascienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula æterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas

est intelligi; cum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula æterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint; de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum calicem aquæ frigidæ dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam (Matth. x, 42): sed etiam è contrario ducuntur istæ similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a Domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum ejus præceptum illa opera faciunt ; sicut etiam de judice iniquitatis qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est (Luc. XVII, 2-8). Quod autem de centum cadis olei, quinquaginta scribi fecit a debitore; et de centum coris tritici, octoginta; ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quæ similiter atque in Levitas Judæi, quisque operatur in Christi Ecclesiam 1, abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisæorum (Matth. v, 20), ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent: sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zacchaeus (Luc. xix, 8); aut certe duplicet decimam, ut duas decimas dando superet impendia Judæorum. Mammona vero iniquitatis ob hoc a Domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia Mammona divitiæ interpretantur, nec sunt istæ divitiæ nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis sur : a justis vero cum hæc possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiæ nisi cœlestes et spirituales, quibus indigentiam suam spiritualiter supplentes exclusa egestate miserie, beatitudinis copia ditantur.

XXXV. [lb. XVI, 12.] Quod dicit, Si in alieno fideles non fuistis, alienas appellat terrenas facultates ; quia nemo cas secum moriens aufert. Hoc est quod dicit David: Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; quoniam non, cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus (Psal. XLV❗, 17, 18).

XXXVI. [Ib. xvi, 13.] Quod ait, Aut unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhærebit, et alterum contemnet, non sine consideratione distinguenda sunt. Non enim passim aut quasi temere dicta sunt. Nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse: Deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, et alterum diliget, ut fieri debet: odiet scilicet diabolum, diliget Deum. Quod vero adjunxit, Aut alteri adhærebit, et alterum contemnet : adhærebit scilicet diabolo, cum quasi ejus præmia temporalia sectatur; contemnet autem Deum. Non dixit, odiet, sed contemnet: sicut solent minas ejus postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur : Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est (Eccli. v, 5, 6).

Ila melioris notæ Mss. necnon Rat. Am. et Er., nisi quod in his editionibus pro, Ecclesiam, legitur, Ecclesia. At apud Lov. habetur sic: Quæ similiter in sacerdotes, atque in tevilas Judæi, quisque operatur in Christi Ecclesia.

XXXVII. [Ib. xvi, 16.] Regnum cœlorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. x1, 12). Non solum ut quisque ista contemnat, sed etiam linguas deridentium se talia contemnentem: hac enim vi facta invadit quodammodo quasi prædator violentus regnum cœlorum. Hoc enim subjunxit Evangelista, cum dixisset derisum fuisse Jesum a Pharisæis, cum de contemnendis terrenis divitiis loqueretur.

XXXVIII. [lb. xvi, 19 31.] Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quolidie splendide, et cætera. Per allegoriam sic accipi possunt, ut in divite intelligantur superbi Jud:corum, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. x, 5). Purpura et byssus, dignitas regni est. Et auferetur, inquit, a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. xx1, 43). Epulatio splendida, jactantia Legis est, in qua gloriabantur plus ad pompam clationis abutentes ea, quàm ad necessitatem salutis utentes. Mendicus autem nomine Lazarus, quod interpretatur Adjutus, significat indigentem, veluti gentilem aliquem aut publicanum, qui tanto magis adjuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum præsumit. Tales erant duo qui orabant in templo; unus publicanus, et alius pharisæus. Dives ergo dicit tanquam satiatus justitia, non inter illos beatos numerandus qui esuriunt et sitiunt justitiam (Id. v, 6) : Gratias tibi ago, quia non sum sicut publicanus iste. Pauper autem qui se adjuvari desiderat, dicit: Propitius esto mihi peccatori (Luc. xvm, 10-13). Desiderat tamen saturari de micis quæ cadunt de mensa divitis jacens ad januam. Non enim admittebatur ad epulas ejus, qui nec bene illis utebatur, nec egenti dabat; tanquam Scriba claves habens regni cœlorum, nec ipse intrans, nec alios intrare permittens (Id. x1, 52). Micæ cadentes de mensa divitis, sunt quædam verba Legis, quæ illi jactantes quasi projiciebant in terram, cum superbe populo loquerentur. Ulcera, sunt confessiones peccatorum, velut mali humores a visceribus intimis foras erumpentes. Canes qui ea lingebant, nequissimi homines amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quæ in se alius gemens et confitens detestatur. Sinus Abrahæ, requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni, pœnarum profunditas, que superbos et immisericordes post hanc vi→ tam vorat. Quos tamen Dominus in ista narratione dicit videre de longinquo atque sentire beatorum requiem, quo sane transire non possunt.

Quod autem linguam sibi vult refrigerari, cum in flamma utique totus arderet, significat quod scriptum est, Mors et vita in manibus linguæ (Prov. xvi, 21) : et quia ore confessio fit ad salutem (Rom. x, 10), quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti, vel minimam operationem misericordiæ significat, qua per Spiritum sanctum subvenitur. Cum autem ei dicitur, Recepisti bona in vita tua, illud tangitur, quia felicitatem dilexit sæculi, nec aliam vitam præter

stam in qua superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem mala dicit recepisse, quia intellexit hujus vitæ mortalitatem, labores, dolores, et ærumnas, pœnas esse peccati: de quo scriptum est, Eramus et nos naturaliter filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3); de quo iterum scriptum est, nec infantem cujus est unius dici vita super terram mundum esse a peccato (Job xiv, 4, sec. LXX), quia omnes utique in Adam morimur (I Cor. xv, 22), qui factus est transgressione mortalis.

Quod autem dicit, ad ea loca in quibus torquentur impii, justos, etiam si velint, non posse transire, quid aliud significat, nisi post hanc vitam ita receptis in carcere, ut non inde exeant donec reddant novissimum quadrantem (Matth. v, 26), per incommutabilitatem divinæ sententiæ, nullum auxilium misericordiæ posse præberi a justis, etiam si eam velint præbere? Quo admonet scilicet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt, ne postea etiam si optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim quod scriptum est, Ut et ipsi recipiant vos in æterna tabernacula (Luc. xvi, 9), non de superbis et immisericordibus scriptum est, qualis iste dives fuisse demonstratur, quod recipi a sanctis in illa tabernacula mereantur; sed de his qui sibi amicos officiosissimis operibus misericordiæ fecerint : quanquam nec ipsos justi velut propria potestate quasi gratificando recipiant; sed promissione atque permissione illius qui eos consilio præmonuit ut sibi amicos facerent, et qui seipsum pasci, vestiri, hospitio recipi, visitari in unoquoque minorum suorum, liberatoris bonitate dignatus est. Quanquam illa receptio, utrum statim post istam vitam fiat, an in fine sæculi in resurrectione mortuorum atque ultima retributione judicii, non minima quæstio est sed quandolibet fiat, certe de talibus qualis ille dives insinuatur, nulla Scriptura fieri pollicetur.

Quinque autem fratres quos habere se dicit in domo patris sui, Judæos significant. Appellati enim sunt quinque, quia sub Lege detinebantur quæ per Moysen data est, qui libros quinque conscripsit. Quod vero Lazarum petit mitti ad fratres suos, sensit se utique indignum qui testimonium perhibeat veritati: et quia non impetraverat paululum se refrigerari, multo minus credit relaxari se posse ab inferis ad prædicationem veritatis. Quod Abraham dicit, Si volunt credere, habent Moysen et Prophetas, non istos Evangelio præposuit; sed quia Evangelium, sicut dicit ApostoJus, testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. m, 21), illis credendo posse eos significat ad Evangelium pervenire: sicut alio loco ipse Dominus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi : ille enim de me scripsit (Joan. v, 46). Denique ad hoc pertinet quod etiam postea dicit, Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent : quia eum prænuntiaverunt Moyses et Prophetæ qui surrexit a mortuis, hoc ipsum etiam de illo quod resur

▲uss. paululum sibi refrigerari. Forte, palatum sibi, etc.

recturus esset a mortuis, quibus non credendo utique nec Christo volunt credere. Multo minus ergo cuilibet possunt credere qui a mortuis resurrexerit, quando ei non credunt, cujus resurrectionem Moyses et Prophetæ prædicaverunt, quibus credere nolunt.

Aliter etiam intelligi potest ista narratio, ut per Lazarum Dominum significari accipiamus, jacentem ad januam illius divitis, quia se ad aures superbissimas Judæorum incarnationis humilitate dejecit : cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, quærens ab cis vel minima opera justitiæ, quæ suæ mensæ, hoc est, suæ potestati per superbiam non usurparent; quæ opera misericordiæ atque humilita tis, quamvis minima et sine disciplina et perseverantia vitæ bona, saltem interdum vel casu facerent, sicut mica de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt Domini ex infirmitate carnis, quam pro nobis suscipere dignatus est. Canes ergo qui ea lingebant, Gentes sunt, quos homines peccatores et immundos dicebant Judæi, et tamen passiones Domini in Sacramentis corporis et sanguinis ejus, per totum jam orbem suavitate lambunt devotissima. Jam sinus Abrahæ intelligitur secretum Patris quo post passionem resurgens assumptus est Dominus quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem qua in secretum Patris abscessit, Angeli annuntiaverunt discipulis intuentibus. Dicendo enim, Quid statis aspicientes in cœlum (Act. 1, 11)? quid aliud dixerunt, nisi nullo modo posse oculos hominum usque in illud penetrare secretum quo ibat Dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in cœlum? Jam cætera secundum superiorem expositionem accipi possunt : quia secretum Patris bene intelligitur, ubi etiam ante resurrectionem justorum animæ vivunt cum Deo. Tanto enim verius ubique est Deus, quanto nullo continetur loco, sicut et latroni dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. xx111, 43) : unde nunquam recessit Dei filius, quamvis ab hominibus per susceptam carnem in civitate Judæorum tanta pateretur.

XXXIX. [lb. XVII, 5-10.] Quod dixerunt discipuli Domino, Adauge nobis fidem, potest quidem intelligi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quæ non videntur : sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis præsentibus creditur; quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam præbebit sanctis ipsa Dei Sapientia per quam facta sunt omnia (Psal. CII, 24). De qua fide rerum lucisque illius præsentatæ forsitan Paulus apostolus dicit: Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem › (Rom. 1, 17). Dicit enim et alio loco: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. 1, 18). Sicut enim hic ait, de gloria in gloriam; ita et ibi, ex fide in fidem : de gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam ipsius incommutabilis et manifestr 1 Quatuor Mss. præsentia.

« PoprzedniaDalej »