Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

I. QUEST 1. LUC. cap. 1, 13, 20.] Quod Zacharias orans pro populo, audit ab angelo, Exaudita est oratio tua; ccce Elizabeth uxor tua concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem; primo hoc attendendum est, quia non est verisimile, ut cum pro populi peccatis vel salute vel redemptione ille offerret, si quidem populus eum exspectabat offerentem, quod potuerit relictis publicis votis homo senex, uxorem habens anum, pro accipiendis filiis orare: præsertim quia nemo orat accipere, quod se accepturum esse desperat; usque adeo autem ille jam se habiturum filios desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur, Exaudita est oratio tua, pro populo intelligendum est: cujus populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, ad hoc nuntiatur Zachariæ filius nasciturus, quia præcursor Christi destinabatur. Quod autem ei non eredenti angelo, ab eodem angelo dicitur, Et ecce eris tacens donec impleantur hæc in tempore suo, intelligendum est significasse quod prophetia usque ad Joannem, tanquam a sono sileret intelligibili; quia non est intellecta, donec in Domino compleretur.

II. [lb. v, 3-11.] Quod Dominus de navicula docet turbas, significavit hoc tempus, quando Dominus de anctoritate Ecclesiæ docet gentes. Quod Dominus ascendens in navim, quæ erat Petri, rogat eum a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis præcipiantur, nec sic a terrenis in profundiora sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant: vel prius in proximis regionibus gentibus prædicandum; ut quod dicit item Petro, Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes, quibus postea prædicatum est, pertineat: sicuti Isaias dicit, Tolle signum in gentes, ad eas quæ prope, et ad eas quæ longe (Isai. LXII, 10, el Lvn, 19). Ut quod etiam retia rumpebantur piscium copia, et naviculæ impletæ sunt, ita ut mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis, exeuntibus inde hæresibus et schismatibus, tanta remaneret, et tanta esset futura illi amissio fidei et bonorum morum, ut Christo dicere videatur talis Ecclesia, Exi a me, quia peccator homo sum: tanquam turbis carnalium repleta, et corum moribus pene submersa, regimen spiritualium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se repellat quodammodo. Non enim hoc voce linguæ dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant: sed voce mcrum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur; et eo vehementius, quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent: ut honorificentiam eorum significaverit Petrus,

cadens ad pedes Domini; mores autem in eo quod dixit, Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus ; non enim recessit ab eis, sed cos subductis navibus ad littus perduxit; significat in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod ergo subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum Petrus et Jacobus et Joannes, potest significare finem temporis, quo ab hujus mundi salo, qui Christo inhæserint, penitus recessuri sunt.

III. [lb. v, 14.] Quod Dominus dicit leproso mundato: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis; hic videtur approbare sacrificium, quod per Moysen præceptum est, cum id non receperit Ecclesia. Quod idco jussisse intelligi potest, quia nondum esse cœperat sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus cst. Nondum enim in passione obtulerat holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis, templum ipsum eversum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. Hoc autem factum est secundum prophetiam Danielis (Dan. ix, 27). Non enim oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione Apostolorum prædicantium, et fide credentium populorum.

IV. [Ib. v, 18-25.] De paralytico: potest intelligi anima dissoluta membris, hoc est bonis operationibus, Christum quærere, id est, voluntatem Verhi Dei; impediri autem turbis, nisi tecta, id est, operta Scripturarum aperiat, ut per hæc ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietate descendat. Hi autem a quibus deponitur, bonos in Ecclesia doctores possunt significare. Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Quem tamen lectum sanus postea jubetur portare, et ire in domum suam, ut remissione peccatorum convalescentibus per spem bonam membris animæ, hoc corpus restaurare intelligatur : ut jam non in carnalibus gaudiis tanquam in lecto requiescat infirmitas animi; sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad requiem secretorum cordis sui.

V. [lb. i, 23.] Non absurde quæstio proponitur, Quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Nam Matthæus cum dicit genitum ab co qui vocabatur Jacob (Matth. 1, 16); Lucas vero filium esse dicit ejus qui vocabatur Heli. Neque hoc loco illud dici potest quod unus homo, sicut non solum apud Gentes, sed etiam apud Judæos accidere solerc manifestum est, duo nomina habuerit. Cætera enim serie generatio

Hum, qui hoc putat, facile refellitur. Quid enim de avis, atavis, proavis, cæterisque majoribus dicturus est, quorum diversa nomina singuli Evangelista in sua quisque narratione contexunt? Quid postremo de ipso numero; quandoquidem Lucas a Domino usque ad David quadraginta tres generationes enumerat, Matthæus autem a David usque ad Dominum viginti octo vel viginti septem? Certi enim sacramenti gratia usque ad transmigrationem, et ab ipsa item transmigratione unus bis numeratur. Quærendum igitur quomodo duos patres potuerit habere Joseph. Et mihi quidem in præsentia tres causæ occurrunt, quarum aliquam Evangelista secutus sit. Aut enim unus erat Joseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat: aut more Judæorum, cum sine filiis unus decessisset, uxorem ejus propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit (Deut. xxv, 5, 6); ut cum ab altero alteri genitus esset Joseph, convenienter duos patres habere diceretur. Aut unus Evangelista patrem ejus a quo genitus est, nominavit; alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis majoribus posuit, cui propter consanguinitatis vinculum, in filii loco Joseph non absurde constitueretur, ut inde jam usque ad David non eumdem quem Matthæus generationum ordinem texeret. In quibus causis illa videtur infirma, quam secundo loco posuimus: quia cum quisque apud Judæos defuncto fratre vel propinquo prolem de uxore ejus exsuscitat, illud quod nascitur nomen defuncti solet accipere (a). Ergo aut adoptio solvit istam quæstionem, aut origo majorum, aut aliqua alia causa, quæ nobis in præsentia non occurrit. Quapropter tanta est eorum dementia, qui facilius dilabuntur ad Evangelistarum aliquem de mendacio criminandum, quam causas quærant, cur diversa patrum nomina singuli commemoraverint, ut temere dicatur duas solas esse causas, quibus id recte fieri potuerit, cum tamen ad solvendam quæstionem vel unam invenire sufficiat.

VI. [Ib. 1, 23-38.] Quid sibi velit quod septuaginta septem personæ secundum generationes, quas Lucas secutus est, inveniuntur, quæri potest. Nam et hujus numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimittendis peccatis fratris interrogasset. Ait enim, non solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum (Matth. xvm, 22). Unde recte creditur commemoratione hujus numeri omnia peccata jussisse dimitti; quandoquidem ipse per quem peccata omnia dimissa sunt, septuagesima et septima generatione, secundum evangelistæ memorati testimonium, ad homines humaniter venire dignatus est. Convenientissime autem, cum sit etiam alia series generationum quam Matthæus explicat (Id. 1, 1-17), hanc ille tenuit, qui baptizato Domino generationes ipsas per sepluaginta et septem personas sursum versus enumerat. Nam et reditus est et tanquam ascensus ad Deum, cui post peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus, cum sursum versus per illas generationes ascenditur. Et utique per Baptismum fit omnium re(a) Retract. lib. 2, cap. 12.

missio peccatorum, quæ illo numero significatur. Non enim in baptismo Domini ipsi Domino peccata dimissa sunt, sed ipsa ibi remissio peccatorum omnium, quæ misericordia ejus et potestate donata est hominibus, per illum baptismum Domini et per illum numerum generationum consecrata atque signata est. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum. Hoc autem in undenario et septenario considerandum est: qui numeri per se multiplicati, ad tantum perveniunt; nam undecies septem vel septies undecim, septuaginta et septem fiunt. Undecim autem transgressionem denarii significant : ac si in denario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam, denario remunerantur ( Id. xx, 2-10), quod fit cum septenaria creatura Trinitati Creatoris adjungitur; manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat per superbiam plus aliquid habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu homi nis facta significetur illa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis significatur; unde est quod ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente jubemur diligere Deum (Deut. vi, 5, et Matth. XXII, 37): quaternario vero corpus; multis enim modis quadripartita invenitur natura corporis. Ex his ergo conjunctis homo constans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur,cum dicimus, Unum, duo, tria, quatuor, etc.; sed cum dicimus, Semel, bis, ter, quater: quapropter, ut dixi,non septem et undecim, sed septies undecim, significatur transgressio, quæ motu facta est hominis pec. cantis, hoc est perfectionis suæ stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi; ut tanto post per prophetam animæ diceretur, Sperabas, si a me discessisses, aliquid amplius te habituram? Ex quo vitio superbiæ omnia peccata silvescunt: que tamen dimittuntur, cum septuagies septies ignoscendum esse admonemur (Matth. xvIII, 22), ut intelligamus nullum peccatum excipi, quod pœnitenti et veniam deprecanli per Ecclesiam, cujus personam Petrus gestat, non dimittatur.

VII. [Ib. vi, 9.] Quod dicit Dominus Jud.ris, de eo qui habebat manum dexteram aridam, Interrogabo vos si licet sabbato bene facere, an male; animam salvam fucere, an perdere. Quæritur, cum corpus curaverit, quare sic interrogaverit, animam salvam facere, an perdere. Vel quod illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animæ vel quod ipsa sanatio manus dexteræ, salutem animæ significabat, quae a bonis operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur vel animam pro homine posuit, sicut dici solet, Tot animæ ibi fuerunt.

VIII. [Ib. vi, 38.] Quod Dominus dicit, Date, et aabitur vobis, mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum, ex illa sententia accipi potest, qua dicit et alio loco, Ut ipsi reci

piant vos in æterna tabernacula (Luc. xvi, 9): ut plebi præceptum esse videatur, quod dictum cst, Date, et dabitur vobis. Secundum quam sententiam dicit Apostolus, Communicet qui catechizatur verbo, ci qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. vi, 6). Non enim diceret, dabunt in sinum vestrum, nisi quia per illorum merita, quibus vel calicem aquæ frigidæ in nomine discipuli dederint, mercedem cœlestem recipere merebuntur (Matth. x, 42).

JX. [Ib. vi, 39.] Quod Dominus dicit, Numquid potest cœcus cœcum ducere? nonne ambo in foveam caduni? fortasse hoc ideo subjunxerit, ne sperarent a Levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit, Dabunt.in ¿inum vestrum, quoniam ipsis dabant decimas. Quos excos dixit, quia Evangelium non tenerent; ut illam remunerationem per discipulos Domini potius plebs inciperet jam sperare quos imitatores suos volens ostendere, addidit etiam, Non est discipulus super magistrum.

X. [Ib. vi, 47, 48.] Quod Dominus dicit, Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, oslendam vobis cui similis sit : similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram; fodere dixit, humilitate christiana omnia terrena exhaurire de corde suo, ne propter aliquid tale Deum colat. In altum autem fodere, donec ad petram perveniat: in tantum Christum gratis sequi, et gratis eum colere, ut non solum non propter superflua, sed nec propter illa quæ videntur huic vitæ necessaria, et quæ sine culpa a quovis justo sumi et haberi possunt, tamen temporalia atque terrena sunt, colendus Deus putetur.

XI. [lb. vn, 32 55.] De pueris sedentibus in foro, et ad invicem clamantibus, converso ordine ad proposita respondit. Nam quod ait, Lamentavimus, et non plorastis, ad Joaunem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu, luctum pœnitentiæ significabat. Quod autem ait, Cantavimus tibiis, et non saltustis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum cæteris cibo et potu, lætitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt; dicentes illum dæmonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit, Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi vivendum est. Neque quantum sumas, multum interest; cum videamus aliorum stomachum citius satiari, et eos tamen illi ipsi parvo quo satiantur, ardenter, et intolerabiliter, et omnino turpiter inhiare: alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti, et vel ante

ora' positas cpulas, si id in tempore aut opus sit, aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personæ suæ et pro suæ valetudinis necessitate quis capiat; sed quanta facilitate atque serenitate animi careat, cum his vel oportet vel etiam necesse est carere: ut illud in animo christiani compleatur quod Apostolus.dicit, Scio et minus habere, scio et abundare (in omnibus et in omnibus imbutus sum), et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. 1v, 12, 13); et iilud,‹ Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, egebimus (I Cor. vin, 8); et illud, Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium. Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit, in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). Justificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere; facilitatem vero carendi talibus, et amorem fruendi æternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo retineri.

>

[ocr errors]

XII. [Ib. vi, 16.] Quod Dominus ait, Nemo autem lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed super candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen; qui verbum Dei timore carnalium incommodorum abscondit, ipsam utique carnem præponit manifestationi veritatis, et ea quasi cooperit verbum, timendo prædicare: eam itaque vasis et lecti nomine appellavit, sub quo lucernam ponere ait eum qui hoc facit.

XIII. [lb. VIII, 26-39.) Quod in regione Gerasenorum curavit Dominus eum in quo erat legio dæmoniorum, significatæ sunt Gentes quæ multis dæmonibus servic bant. Quod sine vestimento erat, non habebat fidem, etc. Quod in domo non habitabat, in conscientia sua non requiescebat. Quod in monumentis manebat, in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges Gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur. Quod etiam vinculis talibus disruptis agebatur a dæmonio in eremum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quæ jam vulgarem consuetudinem excederent. Quod autem in porcos pascentes in montibus dæmonia ire permissa sunt, signi. ficat immundos et superbos homines, quibus dæmoniz dominantur per idolorum cultus. Quod autem in sta gnum præcipitati sunt, significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo Gentium a dominatione dæmoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos (α), quiChristo credere roluerunt, caca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes, ista nuntiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per gentes stupendo et

Rat. Am. et novem Mss., ante horam.

(a) Post Honorii leges contra idola datas anno 399. vid lib. 18 de Civit. Dei, cap. 54.

mirando prædicare. Quod Geraseni prodeunt videre quod factum est, et inveniunt hominem vestitum, et mente sana sedere ad pedes Jesu, et cognoscentes quid factum sit, rogant Jesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi; significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint; admirantes tamen fidclem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Quod ille cupit jam esse cum Christo, et dicitur ei, Redi domum tuam, et enarra quanta tibi fecit Deus; ex illa Apostoli sententia recte potest intelligi, cum ait, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne, necessarium propter vos (Philipp. 1, 23). Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat ne cum præpropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium prædicationis, fraternæ redemptioni accommodatum.

1

XIV. [fb. x, 1.] De septuaginta duobus discipulis : sicut viginti quatuor horis totus orbis peragitur, atque a sole lustratur; ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur. Viginti quatuor enim ter in septuaginta duobus ponimus. Quod autem binos mittit, sacramentum est charitatis: sive quia duo sunt charitatis præcepta, sive quia omnis charitas minus quam inter duos esse non potest.

XV. [Ib. x1, 55.] Si lumen quod est in te, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ (Matth. vi, 23)? Lumen dicit bonam intentionem mentis, qua operamur : tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animo illa faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est, quomodo exeant atque proveniant cis quibus nos ea bono animo impendimus. Plerumque enim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ca misericorditer benevola intentione præstamus.

XVI. [lb. x1, 39.] Nunc vos, Pharisæi, quod deforis est calicis et catini mundatis. Hinc et deinceps quod dicit in Pharisæos et Legis doctores, hoc est quod superius dixit, Obfirmaverat faciem in Jerusalem (Luc. IX, 51), ut eis aperte vera diceret vitia et peccata eorum.

XVII. [Ib. x1, 20.] Ideo dicitur Spiritus sanctus digitus Dei, propter partitionem donorum quæ in eo dantur, unicuique propria, sive hominum, sive Angelorum. In nullis cnim membris nostris magis apparet partitio, quam in digitis.

XVIII. [lb. v, 33-38.] Jejunium aut in tribulatione est, aut in gaudio in tribulatione, ad propitiandum Deum pro peccatis ; in gaudio vero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium major sagina est. Cum ergo Dominus interrogatus esset cur discipuli ejus non jejunarent, de utroque jejunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione jejunari solet, pertinet quod ait, sponsi filios tunc jejunaturos, cum ab cis ablatus fuerit sponsus: tunc enim desolabuntur, 1 Rat. et Ms. Cisterciensis, ministerium.

et in moerore ac luctu erunt, donec cis per Spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. Quo dono percepto, etiam jejunii alterum genus, quod fiet per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrabunt. Quod antequam accipiant, dici eos tanquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novus pannus assnitur, id est aliqua particula doctrinæ, quæ ad novæ vitæ temperantiam pertinet; quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quæ ad jejunium ciborum valet, inopportune traditur, cum illa doceat generale jejunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni lætitia temporalium delectationum : cujus quasi pannum, id est partem aliquam, que ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri; quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino novo, id est spiritualibus præceptis, facilius disrumpi, quam id continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum post ascensum Domini, desiderio consolationis ejus orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt Spiritum, sanctum, quo impleti, cum omnium, qui de diversis gentibus aderant, linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni (Act. 11, 1-13). Novum enim vinum jam novis utribus venerat.

1

XIX. [lb. x, 30-37.] Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho: ipse Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem, civitas pacis illa cœlestis, a cujus beatitudine lapsus est. Jericho, Luna interpretatur, et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit, et occidit. Latrones, diabolus et angeli ejus : qui eum spoliaverunt immortalitate: et plagis impositis, peccata suadendo: reliquerunt semivivum : quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere Deum, vivus est homo; ex parte qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus dicitur. Sacerdos autem et Levita qui eo viso præterierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quæ non poterant prodesse ad salutem. Samaritanus, Custos interpretatur: et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum, est cohibitio peccatorum. Oleum, consolatio spei bonæ, propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. Vinum, exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. Jumentum ejus, est caro in qua ad nos venire dignatus est. Imponi jumento, est in ipsam incarnationem Christi credere. Stabulum, est Ecclesia, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione redeuntes in æternam patriam. Altera dies, est post resurrectionem Domini. Duo denarii, sunt vel duo præcepta charitatis, quam per Spiritum sanctum acceperunt Apostoli ad evangelizandum cæteris ; vel promissio vitæ præsentis et future. Secundum enim duas promissiones dictum est, Accipiet in hoc sæculo septies tantum, et in sæculo

1 Sic octo Mss. At editi excepto Rat., senescit. El incidit in latrones, diabolum et angelos ejus.

Editi, centies tantum. At MSS. codices, suffragante Eugypio, seplies tantum. Sic profecto Augustinus in opere super Epistolam ad Galatas, cap. 2, v. 6, etc. Forte pro græco, eco

futuro vitam æternam consequetur (Matth. xix, 29). Stabularius ergo est Apostolus. Quod supererogat, aut illud est consilium quod ait,De virginibus autem præceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. vn, 25) aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate Evangelii gravaret, cum ei liceret pasci ex Evangelio (II Thess. 11, 8, 9). XX. (lb. x, 38-42.] Quod Martha excepit illum in domun: suam, significat Ecclesiam quæ nunc est, excipientem Dominum in cor suum. Maria soror ejus quæ sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus, significat eamdem Ecclesiam, sed in futuro saculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiæ, sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium; quia nunc talibus operibus exercetur Ecclesia. Quod autem queritur quod se soror ejus non adjuvet, occasio datur sententiæ Domini, qua ostendit istam Ecclesiam sollicitam esse et turad bari circa plurima, cum sit unum necessarium, quod per ministeri: hujus merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse, quæ non auferetur ab ea : et ideo intelligitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur, et non auferetur; illa vero ministerii, quamvis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit.

XXI. [lb. x1, 5-8.] Amicus ad quem venitur media nocte ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis Deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam Trinitatis, qua præsentis vitæ consoletur labores. Sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat, non amicitia, sed tædio compulsus; quanto magis Deus dat, qui sine tædio largissime donat quod petitur, sed ad hoc se peli vult, ut capaces donorum ejus fiant qui petunt ? In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantie Trinitatem. Amicus autem, quem dicit ille qui petit, venisse de via, et non se habere quod ponat ante illum, intelligitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. Serviebat autem consuetudini temporali, quam viam vocat, propter omnia per tempus transeuntia. Converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spirituali, qua Creatoris Trinitas prædicatur, magnæ angustiæ sunt in homine, quem premit ærumna mortalis, cum ab iis quæ foris delectant, præcipitur abstinentia, et intus non est refectio de lætitia doctrinæ salutaris ; et ipsa angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. Quod autem ei dicitur de intus, jam ostium clausum esse, pueros quoque ejus cum eo in cubili esse, significat tempus famis verbi, cum intelligentia clauditur, et illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, per orbem terræ prædicaverunt, pueri patrisfamilias jam sunt in secreta quiete cum Domitontaplasiona, quod exstat Matth. cap. 19, v. 29, et Marc. cap. 10, v. 30, legerat interpres, heptaplasiona.

Duo Mss., spiritualis. Rat. et Ms. Cisterciensis, torts.

[ocr errors]

Salva

no: et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiamsi homo desit per quem sapientia prædicetur.

1

XXII. [Ib. xi, 12.] De pane, pisce, et ovo, quibus contraria posuit, lapidem, serpentem et scorpionem. Intelligitur panis charitas, propter majorem appetitum, et tam necessarium ut sine illa cætera nihil sint, sicut sine pane mensa inops : cui contraria est cor. dis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium, vel propter aquam Baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur; quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur cui contrarium posuit serpentem, propter venena fallaciæ, quæ etiam primo homini male suadendo præseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur: cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est; sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quæ ante sunt, se extendat.

XXIII. [lb. x1, 52.] De eo quod dicit Dominus Scribis vel doctoribus Judæorum, Tulistis clavem scientiæ; ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis : quod in Scriptura Dei humilitatem Christi nec ipsi intelligere, nec ab aliis intelligi volebant.

XXIV. [lb. x, 23.] Quod Dominus dicit discipulis: Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum, et utique, si hoc tibi dedit quod plus est, quanto magis dabit quod minus est ?

XXV. [lb. xi, 55.] Quod Dominus dicit, Sint lumbi vestri accincti; propter continentiam ab amore rerum sæcularium lucernæ ardentes; hoc ipsum ut vero fine et recta intentione faciatis.

:

XXVI. [lb. xu, 42.] Quod Dominus dixit Petro, Quis, pulas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? mensuram dicit propter modum capacitatis quorumque audientium.

XXVII. [lb. xi, 54, 55.] Quod Dominus dicit, Cum videritis nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat: ex illo enim omnibus terris imber evangelicæ prædicationis infusus est. Austrum flantem ante æstus, tribulationes leviores ante judicium.

XXVIII. [Ib. x11, 26.] Quod Dominus dicit, Si enim quod minimum est, non potestis, cum de augenda corsed poris statura diceret; minimum est enim hoc, Deo, corpora operari.

XXIX. [lb. xii, 29.] Cum diceret discipulis, non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait, Et nolite in sublime extolli. Primo enim hæc ad necessitatem implendam homo quærit: cum autem hæc abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si se vulneratus quis jactet quia habet multa einplastra in domo, cum hoc illi bonum esset ut vul

Lugd. Ven. Lov., mensa est inops. M.

2 Sic plerique Mss. At editi, quod in scriptura de humanitate Christi dicitur, quam nec ipsi intelligere.

« PoprzedniaDalej »