Obrazy na stronie
PDF
ePub

ait ad eum Sámuel: Scidit Dóminus regnum Israël à te hódiè, et tradidit illud próximo tuo melióri te. Porrò triumphátor in Israël non parcet, et poenitúdine non flectétur: neque enim homo est, ut agat pœnitentiam. At ille ait: Peccávi; sed nunc honóra me coram senióribus pópuli mei, et coram Israël, et revértere mecum, ut adórem Dóminum Deum tuum. Reversus ergò Sámuel, secútus est Saülem; et adorávit Saül Dóminum. Dixitque Sámuël : Addúcite ad me Agag regem Amalec. Et oblátus est ei Agag pinguíssimus, et tremens. Et dixit Agag: Siccine séparat amára mors? Et ait Sámuel: Sicut fecit absque líberis mulieres gládius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concídit eum Sámuel coram Dómino in Gálgalis.

N

B. Numquid vult, 189. FERIA QUARTA. De Libro primo Regum. Lectioj.c.15.v.35. etc. 16.v.1. On vidit Sámuël ultrà Saül usquè ad diem mortis suæ: verumtamen lugébat Sámuel Saülem, quóniam Dóminum pœnitébat quòd constituisset eum regem super Israël. Dixitque Dóminus ad Samuelem: UsquePars Estiva..

quò tu luges Saul, cùm ego projécerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum óleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemítem; provídi enim in filiis ejus mihi regem. Et ait Sámuël: Quomodò vadam? áudiet enim Saül, et interficiet me. Et ait Dóminus Vítulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Dómino veni, Et vocábis Isai ad víctimam, et ego ostendam tibi quid fácias, et unges quemcumque monstrávero tibi. Fecit ergò Sámuel sicut locútus, est ei Dóminus.

B. Dilectus, 187. Lectio ij. v. 6. Umque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Nùm coram Dómino est christus ejus? Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ne respícias vultum ejus, neque altitúdinem staturæ ejus; quóniam abjéci eum, nec juxta intuitum hóminis ego júdico : homo enim videt ea quæ parent; Dóminus autem intuétur cor. Et vocávit Isai Abínadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nechung elégit Dóminus. Ad luxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elégit Dóminus. Adduxit ítaquè Isai septem filios suos coram N

:

Samuéle;etaitSámuel adIsai: Non elégit Dóminus ex istis. B. Dixit Sámuël, 187. Lectio iij. v. II. Ixitque Sámuel ad Isai: Numquid jam compléti sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est párvulus, et pascit oves. Et ait Sámuël ad Isai Mitte, et adduc eum; nec enim discumbémus priusquàm hùc ille véniat. Misit ergò, et adduxit eum. Erat autem rufus et pulcher aspectu, decórâque fácie. Et ait Dóminus: Surge, unge eum, ipse est enim. Tulit ergò Sámuel cornu ólei, et unxit eum in médio fratrum ejus: et directus est spíritus Dómini à die illa in David, et deinceps: Surgens que Samuël, ábiit in Ramatha: spíritus autem Dómini recessit à Saül, et exagitabat eum spíritus nequam, à Dómino.

B. Si in toto corde, 187. FERIA QUINTA. De Libro primo Regum. Lectio j. c. 17. v. I.

stabat supra montem ex áltera parte vallisque erat inter eos. Et egressus est vir spúrius de castris Philisthinórum, nómine Góliath, de Geth, altitúdinis sex cubitórum et palmi: et cassis ærea super caput ejus, et lorícâ squammátâ induebátur : et ármiger ejus antecedébat eum.

Lectio ij. v. 8.

Tansque clamábat adver

S sum phalangas Israël, et dicébat eis: Quarè venistis paráti ad prælium? Numquid ego non sum Philísthæus, et vos servi Saül? Elígite ex vobis virum, et descendat ad singuláre certámen ; si quíverit pugnáre mecum, et percússerit me, érimus vobis servi; si autem ego prævalúero, et percússero eum, vos servi éritis, et serviétis nobis....Audiens autem Saül, et omnes Israëlíta sermónes Philisthæi hujuscémodi, stupébant, et metuebant nimis."

Lectio ij. v. 32.
T dixit David: Ego ser-

Congregante in prielium, Evus tuus vadama, et pug

convenérunt in Socho Judæ. Porrò Saül et filii Israël congregáti venérunt in vallem Terebinthi, et direxérunt áciem ad pugnandum contra Philisthiim. Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël

nábo adversùs Philisthæum. Et ait Saül ad David: Non vales resistere Philísthæo isti, nec pugnáre adversùs eum, quia puer es; hic autem vir bellátor est ab adolescéntiasua. Dixitque David ad Saül: Leónem et ursum

interféci ego servus tuus: erit igitur et Philísthæus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam

opprobrium pópuli. Dóm nus qui eripuit me de manu leónis, et de manu ursi, ipse me liberábit de manu Philísthæi hujus. Dixit autem Saül ad David: Vade, et Dóminus tecum sit.

[ocr errors]

FERIA SEXTA. De Libro primo Regum., Lectio j. c. 17. v. 40. Ulit David báculum suum, quem semper habébat in mánibus, et elégit sibi quinque limpidíssimos lápides de torrente; et misit eos in peram pastorá lem quam habébat secum, et fundam manu tulit; et processit adversùm Philísthæum. Et dixit Philísthæus ad David: Numquid ego canis sum, quòd tu venis ad me cum báculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus coeli, et béstiis terræ. Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gládio, et hasta, et clypeo; ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum,Dei ágminum Israël, quibus exprobrasti hódie; et dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te, et

Um

áuferam caput tuum à te. B. Dilectus, 187. Lectio ij. v. 48, Cum ergò surrexisset Philísthæus, et veniret, et appropinquáret contra David, festinávit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philísthæi. Et misit manum suam in peram, tulitque unum lápidem,et fundâ jecit, et circumdúcens percussit Philísthæum in fronte : et infixus est lapis in fronte ejus, et cécidit in fáciem suam super terram. Videntes autem Philísthiim, quòd mórtuus esset fortíssimus eórum, fugerunt. Et consurgentes viri Israël et Juda vociferáti sunt, et persecuti sunt Philísthæos usquè dum venírent in vallem, et usquè ad portas Accaron.

porrò

B. Dixit Sámuël, 187. Lectio ij. c. 18. v. 6. Orrò cùm reverterétur percusso Philísthæo David, egressæ sunt mulieres de universis úrbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saül regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. Et præcinébant mulíeres ludentes atque dicentes: Percussit Saül mille, et David decem millia. Irátus est autem Saül nimis, et displícuit in óculis ejus sermo iste, dixitque: Dedérunt Da

vid decem millia, et mihi
mille dederunt; quid ei sú-
perest, nisi solum regnum?
Non rectis ergò óculis Saül
aspiciébat David à die illa,
et deinceps. Post diem autem
álteram, invásit spíritus Dei
malus Sail, et prophetábat
in médio domus suæ: David
autem psallébat manu suâ,
sicut per singulos dies. Te-
nébatque Saül lánceam, et
misit eam, putans quòd con-
figere posset David cum pa
ríete: et declinávit David à
fácie ejus secundò. Et tímuit
Saül David, eò quòd Dómi-
nus esset cum eo, et à se re-
cessisset.

B. Si in toto corde, 187.
SABBATO.

De Libro primo Regum.
Lectio j. c. 26. v. 6.
It David ad Achimelech
A
Hethæum, et Abísaï fí-
lium Sárvice, dicens: Quis
descendet mecum ad Saul in
castra? dixitque Abisaï: Ego
descendam tecum. Venérunt
ergò David et Abísaïad pópu-
Ium nocte,et invenéruntSaül
jacentem et dormientem in
tentório, et hastam fixam in
terraad caput ejus: Abner au-
tem et pópulum dormientes
in circuitu ejus.Dixitque Abí-
saï adDavid: Conclusit Deus
inimicum tuum hódiè in ma-
nus tuas; nunc ergò perfó-
diam eum lánceâ in terra se-

mel, et secundò opus non erit. Et dixit David ad Abísaï: Ne interficias eum ; quis enim extendet manum suam in christum Dómini, et innocens erit? Vivit Dóminus, quia nisi Dóminus percússerit eum, aut dies ejus vénerit ut moriátur, aut in prælium descendens períerit; propitius sit mihi Dóminus, ne extendam manum meam in christum D6mini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeámus. Lectio ij. v. 12.

Tet scyphum aquæ, qui

Ulit ígitur David hastam

erat ad caput Saül, et abiérunt: et non erat quisquam qui vidéret, et intelligeret, et evigiláret: sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos. Cùmque transisset David ex adverso, et stetisset in vértice montis de longè, et esset grande intervallum inter eos, clamávit David ad pópulum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu qui clamas,_et inquiétas regem? Et ait Da vid ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis álius símilis tuîin Israël? quarè ergò non custodisti dóminum tuum regein? ingressus est enim

unus de turba, ut interfíceret regem dóminum tuum. Non est bonum quod fecisti: vivit Dóminus, quóniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dóminum vestrum, christum Dómini. Nunc ergò vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquæ, qui erat ad caput ejus.

Lectio ij. v. 17.

Cognovit autem Saül vo

cem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, dómine mi rex. Et ait: Quam ob causam dóminus meus perséquitur servum suum? Quid feci? aut quod est malum in manu mea? Nunc ergò audi, oro, dómine mi rex, verba servi tui: Si Dóminus incitat te adversùm me, odorétur sacrificium: si autem fílii hóminum, maledicti sunt in conspectu Dómini.......... Et ait Saul: Peccávi; revértere, fili mi David, nequáquàm enim ultrà tibi malefáciam, eò quòd pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódiè appáret enim quòd stulté égerim, et ignoráverim multa nimis.

:

Ad Magníficat, Ant. 2. D*.

DOMINICA IV. post Pentecosten. IN I. NOCTURNO. Incipit Liber secundus Regum. Lectio j. c. 1. v. I. Actum est, postquàm mórtuus est Saül, ut David reverterétur à cæde Amalec, et manéret in Síceleg duos dies. In die autem

FActun

tertia apparuit homo véniens

de castris Saül, veste conscissâ, et púlvere conspersus caput; et, ut venit ad David, cécidit super fáciem suam, et adorávit. Dixitque ad eum David: Undè venis? Qui ait ad eum: De castris Israël fugi. Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? índica mihi. Qui ait: Fugit pópulus ex prælio, et multi corruentes è pópulo mórtui sunt; sed et Saül et Jónathas filius ejus interiérunt.

B. Amóto Saül, suscitávit Deus David regem, cui testimónium pérhibens, dixit: * Invéni David virum secundun cor meum. y. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. véni. Act. 13. 22. Ps. 88. 21. Lectio ij. v. 5.

*In

David in sua misericórdia Dixitque David ad ado

consecútus est sedem regni in sécula. 1. Mach. 2. 57. Orat. Da nobis, infrà,201.

lescentem qui nuntiábat ei: Undè scis quia mortuus est Saül et Jónathas filius

« PoprzedniaDalej »