Obrazy na stronie
PDF
ePub

in unum dives et pauper; undique certatim properans, eaque Deus omnipotens per famulum suum operari dignatus est miracula cernere. Accidit autem quandam de Holande et familia Johannis, qui fuit prepositus Stephani comitis de Brittania, inter alios venire feminam ex mansione Scirebech vulgariter nuncupata, tempore non modico cecam. Que cum ante sepulchrum beati martyris pro sue recuperatione sanitatis cernua prosternitur, confestim in conspectu tocius illic circumastantis populi prisce luci, sanguine guttatim ex oculis profluente, redditur. Quis unquam mortalium, nisi dementia captus et furiis inferni agitatus, hunc martyrem tam signipotentem non honoret, veneretur et predicet? Facta vero sunt hec quinto kalendas augusti, festo sancte Christine virginis et vigilia beati Jacobi apostoli. Intererat huic tam grandi leticie multi ejusdem villule utriusque sexus homines et idem de quo diximus Johannes, tanti miraculi inspectores et testes.

Qualiter puer quinquennis ab utero matris cecus ibidem sit divino munere illuminatus.

Sub eisdem quoque temporibus, perquam stupenda et apostolica mirabilia que in eodem gesta sunt mo

nasterio minime decet preterire silentio. Nam quidam puer ab utero matris cecus, quarto kalendas julii, id est vigilia apostolorum Petri et Pauli, de provintia que Legrecestre nominatur, et possessione Bebi dicta, que est ex ditione beati patris Guthlaci, parentum sollicitudine ubi humanum deerat suffragium, spe impetrande salutis adducitur quesiturus divinum. Nec vero eos spes falsa decepit. Nam eadem nocte apostolice passionis, repleto de languentibus templo, idem puer beati illuminandus apponitur sepulchro. Qui mox appositus ibidem sopore sepultus opprimitur alto. Mane autem repente orto, solem nunquam antea visum cernere meruit munere divino. Nec illa fere die unquam cessavit purpuram sancti monumento superpositam manibus pre gaudio contractare, ymaginibus et palliis circumcirca prudentibus arridere.

Qualiter matrona quedam, a medicis desperata, ab ydropico morbo illic meruerit sanari.

Interea quedam materfamilias religiosa, Athelis nomine, pago normannico oriunda, multis bonorum operum exercitiis dedita, magno hospitalitatis studio intenta, in languorem acerrimum, in eum quem

142

MIRACULA SANCTI WALDEVI.

medici ydropicum nominant morbum, decidit correptione, ut remur, divina; ita ut ingravescente per non modicum tempus infirmitate, alvo, pectore, tibiis cum pedibus ceterisque omnibus fere membris horribili tumore inflatis, jam a cunctis jaceret desperata. Que cum gravi victa dolore, reprobatis omnium medicorum sibi curam diu adhibentium favomentis, videretur sibi nec mori posse nec in hac vita amplius subsistere, reperto salubri consilio, talia ad maritum amicosque illi presentes fatur celesti ut modo daret inspiratione : «Peto, michi dilectissimi, hodie absque mora perducatis me ad veneranda1

[ocr errors]

I Hæc verba leguntur in calce paginæ Msti. cætera desiderantur.

VITA

HAROLDI.

Incipit Prologus in vita viri venerabilis Haroldi, quondam Anglorum regis.

SICUT federis tabernaculi sub Moyse, ut templi sub Salomone dominici, divine commendant littere constructores, ita et eos prosecuntur laudibus qui devocione prona offerre aut preparare construccioni necessaria fideliter studuerunt. Apud Neemiam qui deriserunt edificantes imprecacione terribili procelluntur; reedificatores Ierusalem titulis ab Hesdra perpetuis ascripti, nominis et operis sui perhennem posteris memoriam consecrarunt. Hujusmodi consideracio ad ferendum qualecunque suffragium operi sancto in quo desudatis, patres reverendi, tenuem licet censu et viribus imbecillem parvitatem meam vehementer (vere fateor) incitavit. Accedit stimulo

huic calcarium insuper vice jam ultro currenti, hinc fraterna cum amica suasione postulacio, inde cum paterna jussione sollicita commonicio. Sencio quidem laboris plenum set mercede spero refertum; et quod vester nutus injungit et quod noster animus gestit. Expetendus autem summoque nisu censetur amplectendus modici sudor temporis, quo non exigui et labentis evi celebritas immo laudis et gloriæ eo mansure quo eterne decus et splendor obtinetur. Ceterum quovis pro labore aut opere, laudis transitorie expetisse mercedem operam perdidisse est et impensam; non solum autem; sed nec nullatenus expetite ultro, tamen ingeste adquievisse favoris illecebre, interni testis et eterni judicis seipsum retribucione et laude privasse est. Extat enim de ejusmodi ejusdem diffinicio hunc habens modum : « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.» Jubet igitur ac petit auctoritas paterna et fraterna caritas vestra quatinus opus egregium, quod ceptum excellenter decenterque provectum laudabile instanter urgetis ad terminum, sumptibus in vigilem hinc inde assumptis promovere, ne forte piis desint o[peri]bus copie necessarie ad hoc perficiendum. Ex variis nempe patrum scriptis volumen insigne, in modulum unius libri compactum, ad laudem et de laude gloriose ac deifice

« PoprzedniaDalej »