Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE
ECCLESIASTICORUM

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA
FLORUERUNT,

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUE

EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM
PRIORA ECCLESIAE SECULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER Se cumque nonnullis codicibUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA ; OMNIBUS OPER:BUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIve tomos, sive AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAP TULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA: Altero scilicet RERUM. QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCR PSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO lectori compeRIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN
QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCR PTURÆ
TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERIsque omnibus faCILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS
FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINE
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

ACCURANTE J.-P. MIGNE, Cursuum Completorum IN SINGULOS SCIENTIE ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

PATROLOGIE TOMUS VIII.

CONSTANTINI MAGNI, NAZARII, ANONYMI, S. SILVESTRI PAPE, S. MARCI PAPÆ, S. JULI PAPÆ, OSI CORDUBENSIS, VICTORINI, CANDIDI ARIANI, LIBERII PAPÆ, ET POTAMII

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, EXCUDEBAT VRAYET,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRES LA BARRIERE D'ENFER.

OU PETIT-MONTROUGE.

184.

HARVARD COLLEGE LIBRARY

1875, March 22. Bequest of James Walker, G. D., L. L. I

(H. U. 1814.) President of Harv. Univ.

...

7381

41-186

20-7

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

NAZARII, ANONYMI, S. SILVESTRI PAPE, S. MARCI PAPE, S. JULII PAPE, OSII
CORDUBENSIS, CANDIDI ARIANI, LIBERII PAPE, ET POTAMII.

COLLECTIO NUNC PRIMUM REDACTA, JUXTA HÆNELII, LABBÆI, GALLANDII, MAIL,
CONSTANTII, MABILLONII PRÆSTANTISSIMAS EDITIOnes concinnaTA; PR.EDICTORUM NECNON ET VALESII, BINII,

VARIORUMQUE ANNOTATIONIBUS ILLUSTRATA.

MB I.

TOMUS UNICUS.

PARISIIS, EXCUDEBAT VRAYET,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PRES LA BARRIERE D'ENFER.

OU PETIT-MONTROUGE.

1844.

[ocr errors][merged small][merged small]

ARGUMENTUM. CAPUT PRIMUM. Prooemium, de morte imperatoris Constantini. - II. De filiis ejus imperatoribus. – III. De Deo pios principes honorante, et tyrannos puniente.-IV. Quod Deus Constantinum honoraverit. — V. Quod xxx quidem annis regnavit: vixit autem plusquam LX. VI. Quod Dei quidem famulus, gentium autem victor fuerit. VII. Comparatio ejus cum Cyro Persarum et Alexandro Macedonum rege. - VIII. Quod orbem propemodum niversum subegerit.-IX. Quod pii imperatoris filius imperium filiis reliquit.· X. Quod historia hæc necessaria et ad formandos mores utilis sit. XI.Quod sola Constan'ini gesta quæ ad pietatem pertinent narraturus sit. XII. Quod Constantinus in tyrannorum ædibus, sicut Moses, educatus sit. XIII. De patre ejus Constantio, qui Christianos ut Diocletianus et Maximianus persequi noluit.-XIV. Quomodo Constantius exprobrata ipsi a Diocletiano paupertate, ærarium impleverit, et postea collatoribus pecuniam reddiderit.-XV. De persecutione ab aliis concitata. - XVI. Quomodo Constantius simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit: illos vero qui se Christianos profiteri muluissent, in palatio retinuerit. XVII. De affectu et amore Constantii erga Christum. XVIII. Quod post abdicationem Diocletiani et Muximaani, Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole insignis. XIX. De filio ejus Constantino, qui adhuc adolescens, una cum Diocletiano in Palæstinam venit.. XX. Constantinus propter Diocletiani et Gulerti insidius ad patrem revertitur. XXI. Mors Constantii Constantinum filium imperatorem relinquentis — XXII. Quomodo elato Constantio Constantinus a militibus Augustus appellatus sil. XXIII. Interitus tyrannorum brevis conumemo ulio. XXIV. Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit consecutus.-XXV. Constantini de Britannis et Barbaris victoriæ.-XXVI. Quomodo Romum Maxentii tyrannide liberare decreverit.-XXVII. Quod Constantinus Gentilium interitun considerans, Christianismum potius elegit. - XXVIII. Quomodo Deus oranti visionem ostenderit in cœlo sub meridiem, crucem videlicet lucidam cum inscriptione, monente ut in hac vinceret. XXIX. Quomodo Christus Constantino in somnis visus, præceperit ut signo ad crucis formam facto uteretur in bellis. XXX. Fabricatio ejus signi ad crucis similitudinem. — XXXI. Descriptio sigui instar crucis formati, quod Romani labarum vocant. · XXXII. Quomodo Constantinus Catechumenus factus, sacras Scripturas legerit. XXXIII. De adulteriis a Maxentio Romæ perpetratis - XXXIV. Quomodo uxor præfecti pudicitiæ servanda causa mortem sibi conscivit. — XXXV. Cædes populi Romani jussu Maxentii. — XXXVI. Magica artes Maxentii, et alimentorum penuria Roma. - XXXVII. Maxentii exercitus in Italia superati. XXXVIII. Maxentii interitus in ponte Tiberis. - XXXIX. Ingressus Constantini in urbem Romam. - XL. De Constantini statua crucem tenente, et de ejus inscriptione tatio provinciarum, el largitiones Constantini. XLII Honores episcopis delati, et ecclesiarum extructiones. XLIII. De Constantini in pauperes beneficentia. XLIV. Quomodo synodis episcoporum interfuit. — XLV. Quomodo insipientes toleraverit. XLVI. Victoria de Barbaris relate. XLVII. Mors Maximiani et aliorum quorum insidias Deo revelante Constantinus deprehenderat-XLVIII. Constantini decennalia. - XLIX. Quomodo Licinius Orientem afflixerit. — L. Quomodo Licinius Constantino insidiatus sit.-LI. Licinii insidia adversus episcopos, et prohibitio synodorum.-LII. Christianorum exilia et proscriptiones. LIII Edictum Licinii ne mulieres una cum viris in ecclesiam convenirent.— LIV. Quomodo eos qui sacrificare renuissent, militia solvit, et carcere inclusos ali vetuit.— LV. De iniquitate et avaritia Licini LVI. Quomodo perseculionem adversus Christianos tandem excitaverit. LVII. Qualiter Maximianus fistuloso ac verminante ulcere perdomitus pro Christianis legem scripserit. — LVIII. Qualiter Maximinus Christianorum persecutor, fugiens servili habitu sese occultaverit. — LIX. Quomodo vi morbi excæcatus Maximinus legem pro Christianis dedit.

XLI. Exul

LIBER PRIMUS.

[ocr errors]

CAPUT PRIMUM.
Proœmium de morte imperatoris Constantini.

Nuper quidem universum hominum genus secunda
ac tertia magni Imperatoris nostri decennalia certis
temporum spatiis redeuntia festivitatibus et conviviis
celebravit. Nos quoque ipsi nuper eumdem victorem
ac triumphatorem coetu famulorum Dei circumseptum,
laudatione in ejus vicennalibus dicta venerati sumus.
Sed et tricennalium orationum coronas ei texentes,
nuper in ipso palatio sacrum ejus caput redimivimus.
Verum nunc anceps animi hæreo; cupiens quidem
aliquid more solito proferre, sed quo me vertam,
prorsus ignarus, inusitatæ rei spectaculo perculsus.
Nam quocumque mentis oculos intendo, sive ad Or-
tum Solis, sive ad Occasum, seu universum terrarum B
orbem, seu cœlum ipsum circumspicio, beatissimum
Principem ubique præsentem intueor. Ac liberos
quidem ejus quasi nova quædam lumina, terrarum
ambitus omnes paternis radiis implere animadverto,
PATROL. VIII.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

A illumque ipsum auctoritate ac potentia etiamnum viventem, resque humanas multo præstantius ac potentius moderantem; quippe qui filiorum successione diffusus sit atque amplificatus. Qui prius quidem honore Cæsarum affecti fuerant: nunc vero totum patrem induti, ob eximiam religionis virtutem imperatores et Augusti renuntiati sunt, cuncta patris ornamenta præ se ferentes.

CAPUT II.

Prooemium de filius Constantini imperatoribus Cumque eum qui paulo ante in mortali corpore cernebatur, et nobiscum una versabatur, admirabili quadam ratione etiam post obitum, quo tempore natura quidquid superfluum est, tanquam alienum refutat, iisdem regiis ædibus et honoribus ac laudationibus frui video, incredibili admiratione percellor. Jam vero cum ad ipsos usque cœli fornices mentis meæ aciem extendi, atque illic beatissimam ejus animam cum ipso Deo versari cogito; terrestri quidem ac mortali integumento liberatam, circumdatain vero 1

« PoprzedniaDalej »