Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

moneo, ut qua debetis et potestis sollicitudine vigi- A poterit excusare, quicumque plebem suam contra letis ad investigandos hæreticos, et inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ, et a sanis mentibus, ne pestis hæc latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus extirpetis. Quoniam ut habebit a Deo digna remunerationis præmium, qui diligentius quod ad salutem commiss.c sibi plebis proficiat fuerit executus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiæ se non

sacrilegæ persuasionis auctores noluerit custodire. Data octavo kalendas novembris, Nepotiano et Secundo (1) viris clarissimis consulibus.

[ocr errors][merged small][merged small]

(1) Facundo anno 336. At jam obierát Marcus ipsis nonis octobris ejusdem anni. Octobris substituunt quidam et inter eos Sigonius lib. Iv hist. occid. imp. ut fucum faciant.

NOTITIA HISTORICA, CRITICA ET LITTERARIA

IN SANCTUM JULIUM PAPAM.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SEVERINI BINII.

fuerit. Quod patebit infra ex notis ad epistolas et concilia sub Julio habita.

Julius. Vigesima sexta die Octobris, anno Domini 336, qui est Constantini imperatoris ultimus, Julius, civis Romanus, pontificatum Ecclesiæ adeptus est. Cujus initio Constantinus imperator catholicæ et orthodoxæ fidei confessor e vita discedens, tres filios hosce, Constantinum, Constantium ac Constantem imperii sui hæredes reliquit; hoc iis moriturus præcipiens, ut Athanasium, quem non tam relegasset, quam sanguinolentorum hostium oculis ad tempus subtraxisset, tuto in pristinum locum ac dignitatem restituerent. Quam voluntatem patris C Constantinus junior, Constantii permissu, executus fuit, ipsumque Athanasium cum reliquis exulantibus episcopis ac presbyteris sedibus suis et ecclesiis restituit. Quo facto, cum Ariani et Eusebiani hæresim suam succumbere viderent, non modo Athanasium novis calumniis onerarunt, verum etiam ipsam Nicanæ fidei formulam, omisso Consubstantialis nomine immutare, Ariique hæresim in ecclesiam introducere elaborarunt. Quod ut facilius expedirent, presbyteri alicujus Ariani, penes quem Constantinus magnus suasu sororis Constantiæ testamenti tabulas Constantio revertenti tradendas deposuerat, auxilio freti, principis ambitiosi gratiam et favorem impetrarunt, ac deinde catholicis episcopis, maxime vero Athanasio Alexandrinæ, Eustathio Antiochena, Paulo Constantinopolitana eccelesiæ episcopis bello atrocissimo indicto, cruenta tela et jacula in eos immittunt, calumnias novas comminiscuntur, habitisque desuper malignantium conventiculis, innocentes episcopos condemnatos sedibus suis exturbarunt, ac D tandem vel exilio vel morte truculenta eosdem interemerunt, et, quod fœdissimum est, Nicænæ fidei symbolum, Consubstantialis nomine expuncto, malitiose vitiarunt. Ad hanc injuriam a capite divini numinis et sponsæ illius Ecclesiæ propulsandam, Ju· lius pontifex se talem exhibuit, ut omnis ejus ponficatus in fide Nicæna tuenda, et catholicis episcopis, maxime autem Athanasio, defendendis, consumptus

Sedit annos 15, menses 2, dies 18. Qui anno Christi 352, pridie Idus Aprilis ex hac vita ad Dominum migravit, reperitur sedisse annis 15, mensibus 5, diebus 17. Ita Baronius, Vaticanos indices secutus, hic num. 1.

Quod Hieronymi chronic. Liberii ingressum referat in hunc annum, confirmat ea quæ paulo ante de Julii obitu diximus.

Hic post multas tribulationes in exilio fuit mensibus decem. Julium pontificem pro exulibus episcopis, Athanasio, Marcello, aliisque pluribus restituendis, multos labores impendisse infra multis in locis patebit; ipsum vero aliquo tempore exilium sustinuisse, præter Platinam, errorem libri pontificalis sequentem, nemo, quod sciam hactenus, asseruit. Quod ait post obitum Constantii ab exilio liberatum fuisse, nequaquam sustineri potest: omnes enim, quotquot sunt scriptores Christiani, sicut ex et gentilibus Ammianus, aperte scribunt, vivente adhuc et imperante Constantio, Liberium Romanæ Ecclesix curam egisse, ac post multas exagitationes ab eodem in exilium relegatum fuisse. Quod si verum est, imprudens compilator advertat quomodo se ex hoc laqueo exerat. Ad annum Christi 350, magnus Ecclesiæ catholicæ et sanctorum præsulum patronus, terribilis Arianorum hostis, princeps integerrimæ fidei, exulantium ex Oriente episcoporum vindex, Constans imperator Occidentis imperium tenebat, non video qua ratione, hoc defensore adhuc superstite, Julius pontifex relegari potuerit. Post occisum Constantem imperatorem, Magnentius tyrannus cum Urbe toto occidentali imperio potiebatur; vel igitur auctore Magnentio Julium relegatum fuisse oportuit, quod nemo hactenus scripsisse legitur; vel concedendum est eumdem Constantii imperio nequaquam ab Urbe extractum, in regiones exteras amandatum fuisse. Vide Baron., anno 352, num. 2 et 3.

morat litteras scribentibus Eusebio, Mario, Theodoro, Theognito, Ursacio et Valente, quibus apud Theodoretum lib. 1, cap. 8, Menophantus et Stephanus adjiciuntur.

causam quamlibet in publico ageret, nisi in ecclesia, A 1, n. 2, Julio Romano pontifici olim missas esse mcet ut notitia quæ omnibus fidem facit, per notarios colligeretur, et ut omnium monimentorum in ecclesia confectio per primicerium notariorum celebraretur, sive quod cautiones, vel instrumenta, vel donationes, vel commutationes, vel traditiones, aut festamenta, vel colligationes, aut manumissiones clericorum in ecclesia per scrinium (scrutinium) sanctum celebrentur. Hic fecit ordinationes tres in urbe Roma per mensem decembrem, presbyteros octodecim, diaconos tres, episcopos per diversa loca novem. Qui etiam sepultus est via Aurelia in cœmeterio Calepodii, pridie Idus Aprilis (Augusti). Et cessavit episcopatus dies viginti quinque.

[blocks in formation]

2. Quid iis contineretur. Scriptæ erant illæ litteræ, uti Sardicensis synodus apud Hilarium frag. II, n. 2, testatur, adversus Athanasium et Marcellum necnon secundum ejusdem synodi epistolam, qualis ab Athanasio apolog. cont. Ar. num. 49, ac Theodoreto, lib. 11, c. 8, exhibetur, adversus Asclepam Gazæ episcopum. Iisdem litteris, uti Athanasius loco mox citato n. 49, babet, rogabant Eusebiani, ut synodus cogeretur, et ipse Julius, si vellet, judex foret. Quod quidem Sozomenus, lib. II, c. 7, ita enuntiat: EuseB bius scripsit ad Julium, ut ipse judex esset eorum quæ contra Athanasium decreta erant Tyri. Ubi certe in exprimendis Athanasii verbis desideratur scriptoris hujus fides. Si tamen Julii verbis epist. 1, n. 2, hæreamus, non Eusebius, non Eusebiani ipsi, sed eorum legati Martyrius et Hesychius synodum a Julio cogi peticrunt. Hoc igitur illi non per seipsos, sed tantum per legatos suos postularunt. Sane mox laudatus Julii locus exigere videbatur, ut istud, si litteris suis rogassent ipsi, ab hoc pontifice non taceretur. At facilius largiemur Eusebianos prædictis litteris in id maxime incubuisse, ut Pisto a se recens ordinato communicatorias a Julio litteras obtinerent.

-DE EPISTOLIS, QUÆ AD JULIUM PAPAM ATTINENT. (Ex D. Coustant.)

In veteri codice Corbeiensi sedisse dicitur annos 25, menses 2, dies 8, in libro autem pontificali, annos 25, menses 2, dies 6. Ex quo libro corrigendum videtur quod in Bucheriano catalogo legimus, Julius annos 25, mensem 1, dies 11, maxime cum hanc correctionem postulent ista quæ in eodem cata❤ logo subsequuntur: Fuit a temporibus Constantini (qui quarto post ordinationem illius mense obiit), a consulatu Feliciani et Tiliani ex die 8 idus februarii in diem pridie idus aprilis Constantio V, et Constantio Cæsare consulibus. Quippe a die 8 idus februarii in diem pridie idus aprilis, non unus mensis ac dies 11, sed menses 2, ac dies 6 interjiciuntur. Unde conficitur Julium anno 337, februarii die sexta, quæ C nasium adornata fuerant, a Martyrio et Hesychio Dominica erat, fuisse ordinatum, atque anno 352, die duodecima Aprilis, qua et colitur, ad superos migrasse. § III.

3. Instrumenta a legalis allata. — Præterea inquisitionum monimenta, quæ in Marcote adversus Atha

allata fuisse Julius epist. 1, n. 10, meniorat. Unde et alia gestorum similium documenta iisdem simul eredita suspicatour.

L

I. 1. Eusebianorum litteræ ad Julium. - Anno 539 contigisse jam observavimus, ut Eusebiani Pistum Alexandria episcopum constituerent. Quo facto, Macarium presbyterum, necnon Martyrium et Hesychium diaconos, cum litteris ad Julium papam destinare non distulerunt. Eusebio uni, qui se Beryto Nicomediam, et inde Constantinopolim contra legem ac regulam, ut loquitur Alexandrina synodus, transtulerat, litteras illas Athanasius apolog. cont. Arian. D n. 1, adscribit Evceбiov ypáfavτos. Qua in re cum eo consentiunt Socrates, lib. 11, cap. 1, ac Sozomenus, lib. II, c. 7. Ipsi etiam suffragari videtur Julius epist. 4, n. 4, ubi Macarium cum Martyrio ab Eusebio (napà Eve6iov) missum scribit. Idem tamen Julius, ibid., n. 8, immo etiam Athanasius tum apolog. cont. Arian. n. 20, tum epist. ad Solit. num. 9, necnon Theodoretus, lib. I, cap. 4, de illis sic loquuntur, ut quæ non ab Eusebio uno, sed etiam 'a sociis ipsius conscriptæ fuerint. Ideo igitur Eusebio, quia partium dux el antesignanus erat, interdum sociis non memoratis, tribuuntur, licet eas ille non sine factionis suæ sociis miserit. Sardicensis synodus apud Hilarium fragm.

II.

4. Egyptiorum ad Julium litteræ. Anno 340, non longe postquam Eusebianorum legati Romam advenissent, eodem accesserunt et Athanasii presbyteri. Nec ullus dubitaverit, quin et ipsi secum în præsulis sui gratiam litteras attulerint, Saltem Alexandrine synodi ex Ægypto, Thebaide, Libya et Pentapoli novissime congregatæ epistolam, quæ Athanasio teste apolog. cont. Arian. num. 20, ad omnes episcopos et ad Julium episcopum Romanum inscripta erat, Julio per hos presbyteros redditam esse prope est indubitatum, Et hanc quidem epistolam notare videtur Julius, epist. 1, n. 9 et 11, ubi a se acceptas esse memorat omnium episcoporum Ægyp ti et aliarum provinciarum pro Athanasio litteras. Neque de litteris aliis Hilarium fragm. 4, n. 2, loqui existimamus ubi ait: Quales litteræ ex Ægypto omni atque Alexandria ad Julium pridem de reddenda exsulanti Athanasio communione, tales nunc ad Liberium... datæ sunt de tuenda. Ipse Liberius epist. 4, n. 2, octoginta episcoporum Egyptiorum litteras in Athanasii gratiam sibi scriptas memorat. Unde sequitur, ut si eis similes omnino fuerint quæ ad Julium antea missæ fuerant, hæ pariter ab octoginta episcopis conscriptæ sint. Certe non a pauciori

[ocr errors]

episcoporum numero scriptæ intelliguntur, quas ab A gorii in Alexandrinam sedem intrusi adventum aique omnibus Ægypti episcopis sibi missas Julius narrat. impia facinora enarrat. Ac demum, num. 11, narraUt ut est, certum est Ægypti aliarumque provincia - tionem sic prosequitur : Athanasius porro, bis nonrum episcopos ad Julium pro Athanasio scripsisse, dum actis, ad primum rei auditum Romam naviga▾ ac Julio epistolam eorum ante fuisse traditam, quam vit, quod hæreticorum furorem probe perspectum haEusebianos aliosve Orientales ad synodum vocaret. beret ut etiam, prout statutum fueral, synodus ibi Sed cum valde probabile sit, epistolam illam non celebraretur. Julius autem presbyteros Elpidium et aliam esse ac epistola Alexandrina synodi, quam Philoxenum cum litteris misit, tempusque illis præ. Athanasius Apologiæ suæ contra Arianos initio totam stituit, ut intra illud Romam se conferrent, aut sciinseruit, nihil est cur aliam quæramus. Quamvis au- rent se in omnibus suspectos haberi. › Unde manitem, Athanasio teste, nominatim Julio inscripta sit; festum est Elpidii et Philoxeni ad Orientales legatioquia tamen nihil, quod huic pontifici peculiare sit, nem Athanasii in urbem adventu esse posteriorem ; habet, eam hic referre supersedemus. adeoque litteras, quas legati illi secum deferebant, ab iis distinguendas esse, quibus antea cum Athanasius, tum Eusebiani simul ad synodum fuerant vocali.

III.

5. Julii ad Athanasium atque Eusebianos litteræ. Martyrius et Hesychius ab Eusebio et sociis ad Ju- B Inde quoque colligere est, Julium prioribus litteris lium missi, cum Athanasii presbyteris obsistere non nec tempus, nec locum, quo synodus haberetur, valuissent, a Julio postularunt, ut indiceretur syno- præstituisse, sed quo convenire ipsis placeret, liberum dus, ac litteræ ad Athanasium Alexandriam, necnon permisisse; utrumque vero posterioribus ab eo fuisse ad Eusebianos mitterentur, ut justum coram omni- definitum. Nisi forte dicamus, quod minus veri vide. bus judicium posset proferri. His legatorum postu- tur simile, Julium postquam Eusebianorum legati ad latis annuens Julius, ad Athanasium simul et ad Eu- Athanasium simul et ad Orientales scribi petiissent, sebianos circa anni 340 exitum litteras misit, quibus, primum Athanasio scripsisse soli, locum quo congreut loquitur Athanasius epist. ad Solitar. num. 9, in- gari synodum vellet, ipsius arbitrio permisisse, et dicavit quo vellemus loco cogendam esse synodum, ut postquam ille Romam advenisset, cum eo synodi loaccusationes illi suas veras comprobarent, sibi vero illacum ac tempus præfiniisse, idque missa in Orientem tas cum fiducia depellerent. Ipse Julius quas tunc ad legatione, iis qui sibi prius adversus Athanasium Athanasium litteras scripsit, epist. 1, num. 13, notat scripserant, litteris significasse. Istud certum, Elpihis verbis: Non enim (Athanasius) suo motu, sed dium ac Philoxenum circa mensem junium anni 341, accersitus ac litteris nostris acceptis huc accessit, in Orientem profectos, Julii secum detulisse litteras, quemadmodum et vobis litteris nostris indicavimus. › C quibus is præsul Athanasium scriptis ipsius acceptis Cum autem Athanasius auno 341, paulo post festum Pascha, quod in 19 Aprilis diem incidebat, Alexandria Romam contendere cœperit, inde sequitur ut hæ Julii litteræ saltem ejusdem anni mensi Aprili redditæ illi fuerint. Neque ambigendum, quin eodem tempore similes acceperint et Eusebiani. Immo Theodoretus, lib. 1 hist. eccl., cap. 4, istud diserte docet, ubi ait: Julius ecclesiasticam legem secutus, et ipsos Eusebianos Romam venire jussit, et Athanasium ad causam dicendam evocavit. Et Athanasius quidem citationi obtemperans statim iter arripuit. > A quibusnam perlate sint illæ litteræ, nemo indicavit.conjectura tamen est, Julii ad Eusebium ac socios litteras Martyrio et Hesychio eorum legatis in Orientem redeuntibus, necnon eas quæ ad Athana- D sium aliosve Catholicos attinebant, ipsius Athanasii presbyteris fuisse traditas,

Romam venisse indicabat; eosque præstituto die ad synodum ibi habendam vocans, huic si deessent, in omnibus, de quibus accusarant Athanasium, suspectos fore denuntiabat,

IV.

6. Alia Julii ad eosdem Eusebianos litteræ ei legatio, → Cum igitur Athanasius Romam evocatus advenisset, nec Eusebii nomine quisquam compareret, novas eidem Eusebio ac sociis litteras Julius per Elpidium ac Philoxenum presbyteros suos misit. Hæ quidem cum prioribus confundi vulgo solent : sed utrasque Athanasius, si non fallimur, in epistola ad Solitarios aperte distinguit. Nam, num. 9, habet: Romanus episcopus Julius litteris suis indicavit, quo vellemus loco synodum cogendam esse. Tum, num. 10, Gre

--

V.

7. Orientalium ad Julium litteræ querelarum ac minarum plena. Eusebius ac socii, cum Julii presbyteros Elpidium et Philoxenum ultra condictum diem, quo Roma synodus habenda erat, hoc est usque ad mensem januarium anni 342 detinuissent, Antiochia, ubi in annum cum aliis nonnullis convenerant, vicissim ad Julium scripserunt epistolam, eamque prædictis ipsius presbyteris perferendam tradiderunt. Hanc Sozomenus in Sabini episcopi Macedoniani collectione vidisse merito videatur. Quare licet prævio in primam Julii epistolam Monito non pauca ab ipsomet Julio memorata jam ex ea legerimus, etiam hic que de cadem prædictus scriptor, lib. II, c. 8, summatim expressit, exhibere non abs re fuerit. Primo quidem notat epistolam illam exquisita verborum elegantia et oratorio more fuisse compositam, plenam tamen cavillationis, nec expertem gravissimarum minarum, Tum de illa hæc subdit. Fatebantur Romanorum quidem Ecclesiam apud omnes magnificam esse, quippe quæ jam inde ab initio Apostolorum sedes (oportionρiov) et pietatis magistra ac metropolis exstiterit, licet fidei doctores ad eam ex Oriente advenissent. Non tamen æquum censebaut idcirco se

[ocr errors]

inferiore loco haberi, quod magnitudine Ecclesiæ et A mu'titudine superarentur: quippe qui virtute et animi proposito superiores essent. Deinde criminis loco objicientes Julio, quod cum Athanasio communicasset, indignabantur perinde ac si ipsorum synodus (Tyri scil. habita) contumelia affecta esset et sententia abrogata idque facinus velut injustum et ecclesiasticis legibus absonum reprehendebant. His de rebus ita conquesti, pacem quidem et communionem Julio polliciti sunt, si dispositionem eorum qui ab ipsis fuerant expulsi, et ordinationem illorum qui priorum in locum substituti fuerant, admittere voluisset sin autem decretis ipsorum resisteret, contraria denuntiabant. Nam et episcopos Orientis neutiquam contradixisse affirmabant tum, cum Novatianus Ecclesia Romana ejectus est. Quibus addit Sozomenus: De B iis autem quæ gesserant contra decreta synodi Nicunæ, nihil ei rescripserunt, multas quidem se habere causas significantes, easque necessarias, quibus factum suum defenderent in præsentiarum vero superfluum arbitrantes earum rerum defensionem instituere, cum generaliter in omnibus injuste se gessisse arguerentur. Hanc autem epistolam anno 342 ineunte scriptam esse, ex verbis Julii, epist. 1, n. 6, conficitur.

VI.

VII.

9. Julii ad Sardicensem synodum epistola. — Anno 347, Sardicam mittens Julius legatos, ad episcopos ibi congregatos epistolam scripsit, qua se corpore licet disjunctum, concordi tamen cum iis mente ac voluntate adesse testificabatur: simulque absentiam inde excusabat suam, quod status ecclesiæ suæ, cui ab hæreticis, schismaticis ac blasphemis seu infidelibus periculum imminebat, longius recedere non paticbatur. Hanc epistolam ipsa Sardicensis synodus laudat.

VIII.

10. Scripta Julio supposita ab Apollinaristis. —Apollinarista plura Julii nomine confinxerunt scripta, ex quibus epistolam unam ad Dionysium, alteram ad Docium seu Prosdocium, necnon fragmentum serinonis de homousio tomi hujus appendix græce et latine repræsentat.

8. An Julius in gratiam episcoporum ab Eusebianis ejectorum litteras scripserit quæ non exstent.—Si Socrati, lib. 11, c. 15, et Sozomeno, lib. II, c. 8, habenda fides, Athanasius, Marcellus, Paulus, Asclepas C et Lucius episcopi, cum Julio causam exposuissent suam, obtinuerunt ab co litteras, quarum auctoritate freti ecclesias suas occuparunt. Verum Athanasius nullam memorat epistolam in gratiam sui aut prædictorum episcoporum tunc a Julio scriptam, nisi quam pontifex iste iis, qui Antiochiæ convenerant, rescripsit. Si etiam propius inspiciatur atque expendatur tota Socratis et Sozomeni narratio, ei quidem nonnulla intermiscuisse deprehendentur a rerum gestarum veritate aliena, sed eos non aliam a mox dicta Julii epistola ejusdem quarta pra oculis habuisse non latebit. Certe Athanasius non post Romanam synodum, anno 342 habitam, sed post Sardicensem, anno 347 celebratam, ad ecclesiam suam rediit. Idem et de aliis episcopis superius memoratis Sardicensis D concilii gesta nos docent. Tunc vero Julius ad Alexandrinos epistolam, quam etiamnum habemus, in Athanasii gratiam scripsit. Sed idem ab ipso in aliorum episcoporum gratiam præstitum esse, nullo monimento compertum habemus. Neque vero par ei pro ipsis scribendi causa et occasio fuit. Socrates igitur ac Sozomenus tempora, quibus epistola Julii prima et quarta scriptæ sunt, non satis distinguentes, et ex eo quod idem pontifex in gratiam Athanasii ad ecclesiam illius scripsit, idipsum et in aliorum episcoporum gratiam simul præstitum esse arbitrati, narrationem contexuerunt, quam prorsus admittere veritas non permittit.

IX.

11. Ab Isidoro Mercatore. Isidorum quoque merces suas Julii nomine vendere non puduit. Ex ejus nempe officina prodierunt Romanæ synodi sub Julio gesta, hujus papæ ad Orientales epistola, Orientalium ad eumdem litteræ, Julii demum ad ipsos Orientales rescriptum, in quo quatuor ac viginti canones Nicæni, præter viginti vulgatos, laudantur. Sed alii tomo ista

servamus.

§ IV. DE DECRETIS JULIO ATTRIBUTIS.
(Ex D. Coustant.)

I.-1. Quid turpe lucrum. In editionibus conciliorum ex Gratiani et Ivonis compilationibus collecta sunt et alia decreta, quæ eidem papæ attribuuntur. Horum primum, quo quidem definitur eum turpe lucrum sectari, qui minus emit, ut plus vendat, etsi a Gratiano XIV, quæst. iv, c. 9, Julio, adscribatur, et ab Ivone, p. 6, cap. 201, post Burchardum, lib. 11, c. 127, velut ex decretis Julii papæ usurariis missis, cap. 131, citetur: ab ipso tamen Ivone, p. 13, cap. 2!, secundum Reginonem, lib. 1, cap. 125, laudatur ut ex libro Capitularium, c. 125, ubi reipsa exstat exscriptum ex Capitulari Noviomagensi, anno 806 habito, cap. 18.

II.2. Ne pœnitentia morientibus denegetur.-Allerum nomine Julii a Gratiano xxvi, quæst. vi, c. 12, ul et ab Ivone, p. 15 c. 43, et Buchardo, lib. xvn, c. 21, ita refertur: ‹ Si presbyter pœnitentiam morientibus abnegaverit, reus erit animarum : quia Dominus dicit: Quacumque die conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur. Vera enim confessio (seu con · versio) in ultimo esse potest; quia Dominus non solum temporis, sed etiam cordis inspector; sicut latro unius momenti pœnitentia meruit esse in paradiso in hora ultimæ confessionis. >

3. Verum obscurum non est, rudem hæc haberi et inelegantem quamdam summam eorum, que coneinniori stylo Coelestinus papa, epist. 4, n. 3, scripsit in hunc modum: Salutem ergo homini adimit, quis mor

tis prætereat tempore pœnitentiam denegare et de- A cretis Julii, c. 4, exhibetur: Si quis ancillam suam

speravit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel momento posse non credidit. Perdidisset latro præmium in cruce ad dexteram Christi pendens, si illum unius horæ pœnitentia non juvisset. Cum esset in pœna, pœnituit, et per unius sermonis professionem habitaculum paradisi Deo promittente promeruit. Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est æstimanda, non tempore, Propheta hoc taliter asserente: ‹ Cum conversus ingemueris, tum salvus eris. Cum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda pœnitentia postulanti. ›

libertate donaverit, et in matrimonio sibi sociaverit, dubitabatur apud quosdam, utrum hujusmodi nuptiæ legitimæ esse videantur, an non. Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes, talia connubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiæ, et nihil impium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare prædictas nuptias inhibendas existimaverimus? >

< Omnibus nobis unus est pater in cœlis, et unus. quisque dives et pauper, liber et servus æqualiter pro se et pro animabus eorum rationem daturi sunt. Quapropter omnes, cujuscumque conditionis sint unam legem, quantum ad Deum, habere non dubitamus. His apud Gratianum additur: ‹ Si autem om

III.-4. Ne frater defuncti fratris desponsatam uxorem ducat. Tertium Gratiano 27, quæst. п, cap. 15, laudatur hoc pacto Julius papa. Si quis desponsave- B nes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti rit uxorem, vel subarrhaverit, et sive præveniente non potest, sic nec servus simul conjugio copulatus die mortis, sive irruentibus aliis causis, minime cam ulterius dimitti potest. › cognoverit, neque ejus superstes frater, neque ullus, de consanguinitate ejus eamdem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore. › Cui omnino simile est istud alterum, quod idem Gratianus proxime huic sub Gregorii nomine præmittit. Si quis uxorem despon‹ saverit, vel eam subarrhaverit, quamquam postmodum præveniente die mortis ejus nequiverit eam ducere in uxorem, tamen nuli de consanguinitate ejus licet accipere eam in conjugio. Quod si inventum fuerit factum, separetur omnino. Tertio idem decrctum ita ibid. c. 11 citatur: ‹Item in Canonibus invenitur: Si quis desponsaverit sibi aliquam, et præveniente mortis articulo eam cognoscere non potuerit, frater C ejus non potest cam ducere in uxorem. › Ipsa autem verba superiora, quæ Gratianus Julio adscribit, novissimi ejus editores notant apud Polycarpum ut ex concilio Triburiensi a Julio confirmato proferri: ubi inendum esse recte observant. Nam Julio longe recentiora sunt Triburiensia concilia. Huc spectat quod in Anselmi Lucensis compilatione, lib. 11, cap. 92, legere est: Capitula B. Gregorii doctoris de linca consanguinitatis, edita Mauritio imperatore ob delatum quemdam Comitem, qui nepotis sui mortui desponsatam virginem duxit uxorem. Qui desponsatam proximi sui acceperit in conjugium, anathema sit. › Quamvis autem hæc cum iis adjunctis sint enuntiata, quibus credibilia videantur, ætatem tamen Gregorii II, potius quam primi redolent. Quæstionem ac decisio- D nem hanc de desponsata fratris defuncti haud immerito posteriorem censeamus decreto, cujusmodi legimus in concilio Aurelianensi 1, can. 18. Ne superstes frater torum defuncti fratris ascendat, neve se quisquam amissæ uxoris sorori audeat sociare. Quod si fecerint, ecclesiastica districtione feriantur. › Nam postquam hoc de uxore definitum est, inde de desponsata quæstio facile oborta est.

(

IV.-5. Legitimum esse conjugium viri, qui ancillam libertate donatam uxorem duxerit. Quartum, quod Gratianus 29, quæst. 1, c. 1 et 3, in duo dividit, ac præpostere refert, apud Ivonem p. 8, c. 156, et Burchardum, lib. 1x, c. 18, ita copulatum velut ex de

[ocr errors]

Decreti hujus prima ac potior pars a verbis, si quis ancillam, ad hæc, omnibus vobis unus est paler, ex Cod. Justiniani lib. v, tit. 4, de nuptiis, lege 26, descripta est: adeoque et quæ subjiciuntur additamenta, Julii ævo longe sunt posteriora.

V.-6. Ne quis ex propinquitate sanguinis sui vel uxoris ad septimum gradum ducat uxorem.— Quintum ex Gratiano xxxv, quæst. 11, c. 7, sic profertur. Nul lum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque in septimum generis gradum uxorem ducere, vel incesti macula copulari. >

Præterea quoque illud adjecimus, quoniam sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suæ conjugem ducere propter carnis unita

tem. ›

7. Cujus decreti item duplex pars distinguenda. Et primam quidem ea ratione, qua illam proxime a postrema separavimus, Burchardus, lib. vii, cap. 14, e Ivo, p. 9, c. 49, concilio Aurelianensi, cap. 10, adscribunt. Sed licet concilii Aurelianensis II, canon 10, adversus incestas copulationes sanciatur; ibi tamen exstat longe aliis verbis. Posterior vero ejusdem decreti pars ab ipso Gratiano xxvi, quæst. 11, c. 12, § 2, Gregorio attribuitur, suffragante Anselmo Lucensi, lib. x1, c. 92.

8. Totum autem decretum explicatiorem quamdam esse liquet interpretationem hujus, quod rursum Burchardus, lib. vì, c. 7, et Ivo, p. 9, c. 43, ut ex decretis Julii papæ laudant. ‹ Æqualiter vir non conjungitur in matrimonio consanguineis suis et consanguineis uxoris suæ : hoc est, sicut viro non licet copulari consanguineis suis, ita nec consanguineis uxoris suæ. Atqui hoc decretum sic pressius relatum est Theodori Cantuariensis in Pœnitentiali, cap. 11, apud Petitum, t. 1, pag. 12. Neque igitur fere dubium est, quin fusior ejus explicatio post ipsius tempora adjecta sit.

9. Conjugia inter filios et filias fratrum ad exitum IV sæculi licita. Certe ut fusius illud decretum

« PoprzedniaDalej »