Obrazy na stronie
PDF
ePub

dos 380; sub Tarso Cilicia, insulam Cordionum A duas (Al. quinque); patenam argenteam auro inclusam (Corycorum), præstantem solidos 900.

Eodem tempore Constantinus Augustus fecit Basilicam B. Paulo apostolo, ex suggestione sancti Silvestri episcopi, cujus corpus sanctum ita recondidit in ære et conclusit, sicut B. Petri, et dona obtulit. Nam omnia vasa sacra aurea, vel argentea, aut ærea, ita posuit, sicut in basilica beati Petri apostoli : et ita beati Pauli apostoli ornavit, sicut illam. Sed et crucem auream super locum (loculum) beati Pauli apostoli posuit, pensantem libras 150; sub civitate Tyria possessionem Comitam, præstantem solidos quingentos quinquaginta; possessionem Fromimusam præstantem solidos 700; possessionem Timiam, præstantem solidos 250; olei nardini libras septuaginta; aromatum libras quinquaginta; casiæ libras quinquaginta; sub civitate Ægyptia possessionem Cyreos, præstantem solidos 710; olei nardini libras septuaginta; balsami libras triginta; aromatum libras septuaginta; storacis libras triginta; stactes libras centum quinquaginta; possessionem Basilicam præstantem solidos quingentos quinquaginta; aromatum libras quinquaginta; olei nardini libras sexaginta; balsami libras viginti; croci libras sexaginta; possessionem insula Macchaba (forte Macaria), præstantem solidos quingentos decem; papyri racanas (forte cannas) mundas 500; lini saccos 300.

cum gemmis, pensantem libras 15; altare argenteum, pensans libras ducentas quinquaginta; amas argenteas tres, pensantes singulas libras viginti; et omnes agros circa palatium ecclesiæ dono dedit; possessionem ad Sponsas via Lavicana, præstantem solidos ducentos sexaginta tres; sub civitate Laurento, possessionem Patras, præstantem solidos centum viginti; sub civitate Nepesina, possessionem Anglesis, præstantem solidos ducentos quinquaginta; sub civitate supra scripta possessionem Terega, quæ præstat solidos centum sexaginta; sub civitate Falisca possessionem præstantem solidos centum quindecim. Item sub civitate Falisca possessionem Herculis, quam donavit Augusto, et Augustus obtulit ecclesix Jerusalem, B præstantem solidos centum quadraginta; sub civitate Tuder, possessionem Angulas, præstantem solidos 153.

Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in Palatio Sessoriano, ubi de ligno sanctæ crucis posuit, et in auro et gemmis conclusit. Ubi et nomen ecclesiæ dedicavit, quo nominatur usque in hodiernum C diem, Jerusalem. In quo loco constituit dona ista : candelabra ante lignum sanctum lucentia argentea quatuor, secundum numerum quatuor Evangeliorum, pensantia singula libras octoginta; pharos cantharos argenteos quinquaginta, pensantes singulos libras quindecim; scyphum aureum purissimum, pensantem libras decem; calices aureos ministeriales quinque, pensantes singulos libras singulas; scyphos argenteos tres, pensantes singulos libras octo; calices ministeriales argenteos decem, pensantes singulos libras

Eodem tempore fecit basilicam sanctæ martyris Agnetis, ex rogatu filiæ suæ, et baptisterium in eodem loco, ubi baptizata est soror ejus Constantia, una cum filia Augusti. Et ibidem constituit hæc: patenam auream, pensantem libras viginti; calicem aureum, pensantem libras decem; coronam, pharum cantharum ex auro purissimo, cum delphinis triginta, pensantem libras quindecim; patenas argenteas duas, pensantes singulas libras viginti; calices argenteos quinque, pensantes singulos libras decem, pharos cantharos argenteos triginta, pensantes singulos libras octo; pharos æreos ex orichalco quadraginta; cerostrotos ex orichalcho, argento clusos, quadraginta sigillatos; lucernas aureas duodecim (lychnorum) nixas super fontem; in reditibus circa civitatem Fidenas, omnem agrum, præstantem solidos centum sexaginta; via salaria sub Parento undique omnem agrum, præstantem solidos centum quinque; agrum Muci, præstantemn solidos octoginta; possessionem in vico Pisonis, præstantem solidos ducentos quinquaginta; agrum Casulas, præstantem solidos centum.

Eodem tempore Constantinus Augustus fecit ba

NOTE SEVERINI BINII.

Fecit basilicam B. Paulo apostolo. Basilica Pauli, quæ cum esset ædificata, ubi corpus ejus positum erat, inter viam Ostiensem et Tiberim, angustia loci interjacentis non potuit, ut par erat, amplioribus spa- D tiis ædificari; Valentinianus autem junior imperator, prætergressus viam illam, amplissimam reddidit. Vide Baron. ann. 324, num. 66.

Eodem tempore fecit basilicam in palatio Sessoriano. Hanc basilicam post crucem ann. Christi 326 inventam, ædificatam esse, crucis particula in eadem religiosissimo cultu collocata, evidenter ostendit : sed cur quæso in atrio Sessoriano, apud Veneris et Cupidinis templum? Ut scilicet juste ulcisceretur immane scelus, quod a gentilibus in odium crucis fuerat perpetratum dum in sancto Golgotha in crucis rupe (quod testatur S. Hieronym. epist. 13), impudica Veneris statua fuerat collocata, et locus ipse crucis titulo adeo illustratus, ab iisdem Venerarium appellatum. Quamobrem, templum Veneris, quod Romæ præ aliis celebre erat, dignum visum est, ut cum ignominia eversum, sanctissimæ cruci cederet, quæ,

proculcatis impudicitiis, virtutum omnium splendore nitesceret. Baron. ann. 324, num. 105.

Eodem tempore fecit basilicam Agnetis. Rogatu filiæ Constantiæ hanc basilicam extruxisse certum est, quo tempore, incertum est. Nam quo tempore et soror et filia imp. baptizatæ sunt, non constat. Qua autem visione admonita filia Constantia fuerit, apud Ambrosium serm. de pass. Agnetis, res gesta ab incerto auctore narratur. Verba illius vide apud Baron. num. 107. Constantia altera, cujus hic fit mentio, soror Constantini, et relicta Licinii uxor, illa, quæ aliquando Nicomediae cum ageret, titulo Augusta clarissima, miro ardore succensa videndi Christi humani generis redemptoris, quem Deum colebat, imaginem, ut voli compos fieret, ad Eusebium Pamphili Cæsareæ totius Palæstina, in qua Christus versatus erat, metropolitanum episcopum litteras dedit, ut patet ex epist. responsoria, qua idem Euseb. prædicta Constantiæ respondit: extat act. 6 in concil. Nicæn. II. Vide Baronium, num. 109.

balneo, et omnem agrum a post Sessorianam viam, et in ærarium, usque ad viam Latinam, ad montem Gabum; ipsum montem Gabum, possessionem Augustæ Helenæ, præstantem solidos mille centum (ter centum) viginti; insulam Sardiniam cum possessionibus omnibus, præstantem solidos mille viginti quatuor; Messanam cum possessionibus suis omnibus, præstantem solidos 810; insulam Martyziam, præstantem solidos 600; possessionem in territorio Sabinensi, quæ appellatur ad duas casas, sub monte Laureti, præstantem solidos 200.

silicam beato Laurentio martyri via Tiburtina in A centum ; fundum Laurentinum juxta Formiam cum agro Verano supra arenarium cryptæ. Et usque ad corpus sancti Laurentii martyris fecit gradus ascensionis et descensionis. In eo loco construxit absidem, et ornavit marmoribus porphyreticis, et desuper locum conclusit de argento; et cancellos (cancellis) de argento purissimo ornavit, pensantes libras mille. Et ante ipsum locum in crypta posuit lucernam ex auro purissimo lychnorum decem, pensantem libras viginti; coronam ex argento purissimo cum delphinis 50, pensantem libras triginta; candelabra ærea duo in pedibus denis, pensantia singula libras trecentas. Ante corpus B. Laurentii martyris argento clusit sigilla passionum ipsius, cum lucernis in nixis (myxis) argenteis, pensantibus singulis libras quindecim. In eodem loco possessionem B cujusdam Quiriacetis (Cyriaca) religiosa feminæ, quam fiscus occupaverat tempore persecutionis; Veranum fundum præstantem solidos centum sexaginta; possessionem aqua Tuscia ad latus, præstantem solidos 153; possessionem Augusti in territorio Sabinensi, præstantem solidos 120; possessionem Micenas Augusti, præstantem solidos centum decem. Possessionem Thermulas, præstantem solidos sexaginta; possessionem Aranas, præstantem solidos septuaginta; pharos argenteos triginta, pensantes singulos libras octo.

Eodem tempore fecit Constantinus Augustus basilicam in civitate Ostia, juxta portum urbis Romæ, beatorum apostolorum Petri et Pauli et Joannis Baptistæ, ubi obtulit hæc patenam argenteam, pensantem libras 30; calices argenteos decem, pensantes singulos libras quinque; amas argenteas duas, pensantes singulas libras decem; pharos argenteos triginta, pensantes singulos libras quinque; scyphos argenteos duos, pensantes singulos libras octo; patenam argenteam chrismalem singularem, pensantem libras decem; pelvem ex argento ad baptismum, pensantem libras viginti; insulam, quæ dicitur Assis, quæ est inter Portum et Ostiam, et possessiones omnes maritimas, usque ad Digitum solis, præstantes solidos trecentos; possessionem Gracchorum in territorio Ardeatino, præstantem solidos triginta; possessionem Quirini in territorio Ostiensi, præstantem solidos 311; possessionem Balniolum in terCritorio Ostiensi, præstantem solidos 42; possessionem Nymphulas, præstantem solidos triginta; item, quæ obtulit Gallicanus basilicæ suprascriptæ sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Joannis Baptistæ. Obtulit autem hæc: coronam argenteam cum delphinis, pensantem libras 20; calicem argenteum anaglyphum, pensantem libras 17; massam Mallianam in territorio Sabinensi, præstantem solidos 115 et tremissem; fundum Picturas in territorio Veliterno, præstantem solidos 43; fundum Surorum via Clodia in territorio Vejentano, præstantem solidos 56; massam Gargilianam in territorio Suessano, præstantem solidos 656.

Eisdem temporibus Constantinus Augustus fecit basilicam via Lavicana inter duas lauros, B. Petro el Marcellino martyribus, et mausoleum, ubi beatissimam Augustam matrem suam posuit in sarcophago porphyretico. Ubi et donavit patenam auream ex purissimo auro, pensantem libras triginta quinque; candelabra argentea, auro clusa in pedibus 12, quatuor, pensantia singula libras ducentas; coronam auream, quæ est pharus cantharus, cum delphinis 120, pensantem libras triginta; calices aureos tres, pensantes singulos libras decem, cum gemmis prasinis et hyacinthinis; amas aureas duas, pensantes singulas libras 40; altare ex argento purissimo, pensans libras ducentas; pharos cantharos argenteos viginti, pensantes singulos libras viginti; item altare ex argento purissimo, pensans libras ducentas; pateras ex auro duas, pensantes singulas libras 15; patenas argenteas duas, pensantes singulas libras 15; patenas argenteas duas, pensantes singulas li- D bras 15; scyphum majorem ex auro purissimo, ubi nomen Augusti desigñatnr, pensantem libras 20; scyphum aureum minorem, pensantem libras 10; scyphos argenteos 5, pensantes singulos libras 12; calices ministeriales argenteos viginti, pensantes singulos libras 3: amas argenteas 4, pensantes singulas libras 15; annis singulis olei nardini pistici libras 900; balsami libras 100; aromatum in incensum sanctis martyribus B. Marcellino et Petro, libras

Eisdem temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam in civitate Albanensi sancti Joannis Baptistæ, ubi posuit hæc patenam argenteam, pensantem libras 30; scyphum argenteum deauratum pen. santem libras 12; calices ministeriales decem, pensantes singulos libras ternas; amas argenteas duas, pensantes singulas libras 20; possessiones Laurentinas cum adjacentibus campestribus, præstantes solidos 60; fundum Molas, præstantem solidos 50; possessionem Albanensem, cum lacu Albano, præstantes solidos 250; massam Muci, præstantem solidos 170; omnia Scheneca deserta, vel domos civiNOTÆ SEVERINI BINII.

Basilicam B. Laurentio. Hic notat Baronius loca ubi corpora martyrum ponebantur, usu prisco confessiones appellata, et sumptuosissime exornata esse : ipsas vero corporum reliquias olim in cœmeteriis et recesPATROL. VIII.

sibus subterraneis, nunc erectis desuper basilicis, iisque auro et argento exornatis. coli ac venerari cœpisse.

26

tatis in urbe Albanensi, omnia in circuitu ecclesiæ A libras octo; amam argenteam, pensantem libras deConstantiniane obtulit Augustus; possessionem cem; pharos cantharos argenteos decem, pensantes horti, præstantem solidos 20; possessionem Tiberii Cæsaris, præstantem solidos 80; possessionem Marinas, præstantem solidos 50; possessionem Armatianam in territorio Corano (Sorano), præstantem solidos 150; possessionem Statilianam, præstantem solidos 70; possessionem Medianam, præstantem solidos 30.

singulos libras quinque; cantharos cerostrotos æreos sexdecim, pensantes singulos libras quadraginta; calices argenteos ministeriales quinque, pensantes singulos libras duas; fundum Percilianum in territorio Sabinensi, præstantem solidos quinquaginta; fundum Barbatianum in territorio Ferentino, præstantem solidos triginta quinque et tremissem; fundum Statianum in territorio Trebulano, præstantem solidos 66 et tremissem; fundum Beruclas in territorio Corano, præstantem solidos quadraginta quinque; fundum Sulpitianum in territorio Corano (Sorano), præstantem solidos septuaginta; fundum Tauri in territorio Vejentano, præstantem

Eisdem temporibus fecit Constantinus Augustus intra urbem Capuanam basilicam apostolorum, quam cognominavit Constantinianam. Ubi et obtulit dona hæc patenas argenteas duas, pensantes singulas libras 20; scyphos argenteos tres, pensantes singulos libras octo; calices ministeriales 15, pensantes singulos libras duas; amas argenteas duas, pensan- B solidos quadraginta duo; fundum Sentianum in ter

tes singulas libras 18; candelabra ærea in pedibus decem, numero quatuor, pensantia singula libras 180; pharos cantharos argenteos numero triginta, pensantes singulos libras 5; pharos cantharos æreos, numero triginta. Et obtulit possessiones Massam Statilianam in territorio Menturino, præstantem solidos 315; possessionem in territorio Cajetano, præstantem solidos 85; possessionem Paterni in territorio Suessano, præstantem solidos 150; possessionem ad Centum in territorio Capuano, præstantem solidos 60; possessionem Gauronicam in territorio Suessano, præstantem solidos quadraginta; possessionem Leonis, præstantem solidos 60.

Eisdem temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam in urbe Neapoli, ubi obtulit hæc patenas C argenteas duas, pensantes singulas libras vigintiquinque; scyphos argenteos duos, pensantes singulos libras decem; calices ministeriales decem, pensantes singulos libras duas; amas argenteas duas, pensantes singulas libras quindecim; pharos argenteos viginti, pensantes singulos libras octo; pharos æreos viginti, pensantes singulos libras decem. Fecit autem formam aquæ ductus per miliaria octo. Fecit autem et forum, et donum obtulit: possessionem Macarii, præstantem solidos 150; possessionem Cimbranam, præstantem solidos centum quinque; possessionem Sclinam, præstantem solidos centum octo; possessionem Afilas, præstantem solidos centum quadraginta; possessionem Nymphulas, præstantem solidos nonaginta; possessionem Insulae cum D castro, præstantem solidos octoginta.

Eisdem temporibus constituit beatus Silvester in urbe Roma titulum suum in regionem tertiam juxta thermas Domitianas, quæ cognominantur Trajanæ, titulum scilicet Silvestri ubi donavit Constantinus Augustus patenam argenteam, pensantem libras viginti; scyphos argenteos duos, pensantes singulos

In urbe Neapoli. In honorem apostolorum et martyrum, teste Adone in chron. Vide Baronium ann. 324 num. 145, etc.

torio Tiburtino, præstantem solidos triginta; fundum Cejanum in territorio Prænestino, præstantem solidos quinquaginta; fundum Termulas in territorio Prænestino, præstantem solidos triginta quinque; possessionem Cylonis in territorio Prænestino, præstantem solidos quinquaginta octo. Obtulit et omnia necessaria titulo Equitii. Hic Silvester fecit ordinationes sex per mensem Decembrem, presbyteros quadraginta duo, diacones viginti sex episcopos per diversa loca numero 65. Hic sepultus est in cœmeterio Priscillæ via Salaria, apud urbem Romam milliario tertio, pridie kalend. Januar. Qui catho⚫ licus et confessor quievit. Et cessavit episcopatus dies quindecim. Hæc Damasus.

Sn. QUANDO ET QUAMDIU SEderit.

(Ex D. Coustant.)

Acta Sylvestri papæ germana et authentica, a Græcorum corruptelis expurgata, summatim descrip

Tempus, quo pontificatum gessit hic papa, Bucheriano in catalogo accurate annotatur in hunc modum : Silvester annis xx1, mensibus x1. Fuit temporibus Constantini a consulatu Volusiani et Anniani, ex die pridie kalendas februarii usque in diem kalendarum januariarum Constantio et Albino consulibus, hoc est ab anno 314, januarii 31 die, qui Dominicus erat, ad anni 335, ultimum diem. Istud enim, usque in diem kalendarum januariarum, ita dici, ut ipse kalendarum januariarum dies ad pontificatum ejus non pertineat, plane persuadet non modo martyrologium. Hieronymianum, verum etiam sæpe laudatus depositionis Romanorum pontificum catalogus pariter a Bucherio editus, in quo Silvestri obitus ita consignatur: Pridie kalendas januarii ̈ Silvestri (depositio) in Priscilla (scil, cœmeterio).

§ I.

DE SCRIPTIS ALIIS QUE AD SIVESTRUM PAPAM

ATTINENT.

(Ex D. Coustant.)

1. Litteræ Alexandri Alexandrini ad Silvestrum. NOTE SEVERINI BINII.

ta, vide in epistola prima Hadriani papæ I ad Constantinum et Irenein imperatores: et epistola tertia ejusdem Hadriani, ad Carolum regem Francorum. Quibus locis, quibusque temporibus eadem acta per impostores Græcos corrupta fucript.

[ocr errors]

IV. Isidorus collectioni suæ cum excerpta ex gestis Silvestri, tum constitutum domini imperatoris Constantini inseruit: quæ ad integritatem collectionis, hujus non piguit exscribere, suo loco cum reliquis hujus impostoris scriptis edenda.

Circa annum Christi 319, cum Alexander Alexandrina A Ecclesiæ episcopus Arium ac socios ejus habito concilio damnassel, missis undequaque encyclicis litteris, epihac de re certiores fecit. Inter alios scripsit et ad scopos Sylvestrum papam, easque litteras Liberius epist. 4, ad Constantium, n. 4, laudat in hunc modum : Manent littera Alexandri episcopi olim ad Sylvestrum sanctæ memoriæ destinatæ, quibus significavit, ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros, quam etiam diacones, quia Arii hæresim sequerentur, se Ecclesia ejecisse. Encyclicarum hujusmodi litterarum Socrates, lib, 1, c. 6, nobis asservavit exemplum, in quo

B

et nomina recensentur undecim prædictorum, quos cum
Ario Alexander anathemate perculit, atque ab Ecclesia
et fide catholica alienos declaravit. Neque ambigendum ἦν·
videtur, quin hac Alexandri epistola, necnon Ariana
hæreseos causa , eamque consequens Nicæna synodus,
Silvestro multis scribendis accipiendisve litteris occasio-
nem præbuerint; tametsi nulla saltem genuina ad nos
pervenit.

II. Silvester a sacrilegis accusatus causam apud Con-
stantinum dixit. Romani concilii Patres apud Sir-
mondum append. Cod. Thed., pag. 88. Damasi no-
mine rogantes Gratianum et Valentinianum imperatores,
ut si concilio ejus causa non creditur, apud concilium
su imperiale defendat, Damasum hac in re nihil no-
vum petere, sed majorum suorum exempla sequi testan-
tur. Nam et Silvester papa, inquiunt, a sacrilegis ac-
cusatus, apud parentem vestrum Constantinum cau-
sam propriam prosecutus est. Quinam vero fuerint
illi sacrilegi, et quo tempore quove crimine Silvester ab C
iis accusatus sit, haud facile divinetur. Eum quidem,
cum Marcellini esset presbyter, una cum Marcello et
Melchiade sacros libros tradidisse Donatistæ anno 411
in collatione Carthaginensi objecerunt: sed hanc ca-
lumniam tunc primum ab illis confictam, ac de hujus-
modi criminatione nihil antea auditum fuisse, cum de
Melchiade disséreremus, jam observavimus. Et vero si
Silvester de hoc crimine accusatus causam apud Con-
stantinum dixisset, ex actis, quibus absolutus fuerat,
habuissent catholici unde Donatistas eamdem calum-
niam moventes atque repetentes vehementius repellerent.
Horum tamen calumniæ Augustinus, ut vidimus, nihil
opponit aliud, nisi quod se ipsa, utpote nullo teste,
nullave documenti cujusquam auctoritate fulta, funditus
ruat. De alia igitur re, quæ nos fugerit, Silvester apud D
Constantinum causam dixisse intelligendus est.

III. Scripta Silvestro supposita. — Johannis a Bosco opera in bibliotheca Floriacensi edita est Silvestri papæ epistola ad universos episcopos per Gallias et septem provincias. Item in editionibus conciliorum circumferunNicæna tur Silvestri constitutum in Romano concilio, synodi epistola ad Silvestrum, Silvestri rescriptum ad eamdem synodum, et Romanum concilium post Nicenam synodum a Silvestro habitum. Singula vero in appentice hujus tomi, præmissa eorum censura, representtabimus. Quæ autem Silvestro in libro pontificali attri= buuntur decreta, cum ex prædicto Constituto excerpta sint, nil opus est ut iis referendis autnutandis hic immoremur.

OPERA QUÆ EXSTANT.

FRAGMENTUM INCOGNITI OPERIS ADVERSUS JUDÆOS.

(Coll. Maii, t. VII, part. II, p. 26.)
ΣΙΛΒΕΣΤΡΟΥ.

Εἰ δέ τισιν ἀδύνατον δοκεῖ ἐν ἑνὶ δύο εἶναι

τινα,

καὶ

και

ἅμα μὲν κατέχεσθαι, ἅμα δὲ σταυροῦσθαι, καὶ τὸ ἓν τούτων ὑπομένειν τὴν ὕβριν, ἀνθρωπίνῳ ὑποδείγματι τοῦτο ἀποδεῖξαι πειράσομαι· ἡ βασιλικὴ πορφυρίς, ἔριον τούτῳ μιγὲν τῆς κογχύλης τὸ αἷμα, χροιὰν πορφυ ρέαν αὐτῷ παρέσχεν· ὅτε οὖν ἐνθετο τοῖς δακτύλοις, καὶ ἐκυκλώθετο γενόμενον στήμων, ποῖον ἄρα τὴν στρέψιν ὑπέμενε, τὸ ἔριον ἢ ἡ βαφὴ; δῆλον ὅτι τὸ ἔριον· χρὴ τοίνυν ὁμοιῶσαι τῷ μὲν ἐρίῳ τὸν ἄνθρωπον, τῇ δὲ πορφυμέᾳ χροιᾳ τὸν θεὸν λόγον, ὃς ἥνωτο ἐν τῷ πάθει τῷ σταυρῷ, ἀλλὰ τῷ πάθει παντελῶς οὐχ ὑπέπεσεν. Εἰ δὲ οὐκ ἀρκεῖ τὸ ῥηθὲν ὑπόδειγμα, προσθήσω καὶ ἕτερον. Δυνατόν ἐστε δένδρον ἔχον ἐν ἑαυτῷ τὴν ἀκτῖνα τοῦ ἡλίου τμηθῆναι· ἐν τῷ οὖν τέμνεσθαι, θεωροῦμεν ὅτι τὴν πληγὴν τοῦ τέμνοντος σιδήρου ἡ ἀκτὶς πρώτη ὑποδέχεται πρὶν ἢ τὸ ξύλου ὑποδέξασθαι, ἀλλ' ἡ λαμπεδὼν, καίτοι ἐκεῖ οὖσα, οὔτε τμηθῆναι οὔτε διακοπῆναι δύναται· οὕτω οὖν καὶ ἡ θεότης οὔτε χωρισθῆναι ἡδύνατο οὔτε τμηθῆναι καὶ παθεῖν· τοῦτο δὲ ὑπέπεσε τῷ πάθει, ὁ καθάπερ ξύλον καὶ δεθῆναι ἡδύνατο καὶ κρατηθῆναι. Καὶ ταῦτα μὲν τὰ ὑποδείγματα εἴρηται εὐτελῆ παρ ̓ εὐτελοῦς καὶ θνητοῦ ἀνθρώπου, ἀμυδράν τινα ἔννοιαν τῆς φρικτῆς οἰκονομίας παραστῆσαι τοῖς πιστοῖς ὀφείλοντα· οὐ μὴν δυνατὸν τοῦ παντὸς ἐφικέσθαι, ὅτι μη δὲ δύναται κτιστὴ φύσις καταλαμβάνειν τὴν ἄκτιστ του καὶ ἀκατάληπτον οὐσίαν ἐκείνην τοῦ λόγου, ὃς τούτου ἕνεκεν ἀναλαβεῖν σάρκα ἐκ τοῦ ἡμετέρου φυράματος και τηξίωσεν, ἵνα ἡμᾶς θείας κοινωνοὺς ἀπεργάσηται φύσεως καὶ ἑνώσῃ ἑαυτῷ τὴν ἡμετέραν φύσιν ένωσιν δέ φημι ἀσύγχυτον καὶ ἄτρεπτον καὶ ἀναλλοίωτον καὶ ἣν ἐπίστακαι μόνος αὐτός.

FRAGMENTUM ALIUD,
(Maii Spicil.)

Silvester, unus ex primis Romæ episcopis in alterca-
tione cum judæis de Servatore nostro Jesu-Christo,

ait :

Si quis in meridie arborem, sole splendente, cadere vellet, nonne tum securis arborem feriret, sole omnino circumvestitam? Sane, inquit Noe. Tum Silvester addidit: Num fieri potest ut sol feriatur aut cædatur, qui cæteroquin securim et arborem prorsus circumambit? Sic igitur in Christo, corpus quidem est arbor, securis passio, sol est divinitas. Passus est Christus, quin divinitas diminutionem ullam propter passionem perpessa est.

[blocks in formation]

habitum est concilium, quod in ea civitate eodem anno A nobis observetur, et juxta consuetudinem (1) litteras intra diem Kalendarum Augustarum Constantinus imperator a Donatistis interpellatus indixerat. Roma recedere cum non potuisset Silvester, Arelaten vice sui Claudianum et Vitum presbyteros, necnon Eugenium et Cyriacum diaconos destinavit. Patres illic congregati de Donati causa sententiam dicere non contenti, etiam canones ediderunt ad ecclesiasticam disciplinam pertinentes, quorum notitiam, Silvestri opera, cum omnibus communicandam duxerant. Quapropter canones illos ipsi inscriptos ad eum mittere studuerunt, rursumque paulo post, cum Constantinus de appellatione Donalistarum indignabundus, eis ad proprias sedes revertendi potestatem dedisset, antequam Arelate discederent, aliam eidem papæ scripserunt epistolam, ad cujus calcem præcipuorum canonum a se editorum summam B exprimunt. Primum quidem scriptum plures mss. exhibent: altera autem epistola, quæ nec satis integra nec a mendis purgata, e veteri codice Arelatensis eccle. siæ privilegia continente, nunc in bibliotheca Colbertina asservato, exscripta est.

ad omnes tu dirigas. Tum reliqui canones, quos in edi tionibus conciliorum legere est, subjiciuntur. Aliquanto post, et interjectis quibusdam opusculis, in Corbeiensi codice habetur: Incipiunt nomina episcoporum cum clericis suis, vel quanti vel ex quibus provinciis ad Arelatensen synodum convenerint sub Marino episcopo, temporibus Constantini, ad dirimenda schismata vel pravas hominum intentiones, Volusiano et Anniano consulibus (ann. Chr. 314). Exinde subjiciuntur nomina episcoporum et clericorum ea ratione, qua Sirmondus Arelatensibus canonibus ea subnexuit. In Colbertino autem exemplari not. 3368, post ejusdem synodi canonem 22, qui 21 in hoc codice appellatur, proxime subsequitur: Synodus habita episcoporum in civitate Arelatensium apud Marinum episcopum ecclesiæ catholicæ, temporibus Constantini augusti Volusiano et Anniano cons. (cod. ann.).

EPISTOLA I.

Convenerunt ex provincia Sicilia civitate Siracusinorum, hoc est Chrestus episcopus et Florus dia

conus.

Ex provincia Campania civitatis Capuensium Protinus episcopus, Agrippa et Pinus diacones.

Ex provincia Dalmatia civitate Aquilensium Theodorus episcopus, Agathon diaconus.

Ex provincia Apulia civitate Alpientium (Leg. Arpiensium) Pardus et Crescens diac.

Ex urbe Roma, quos Silvester episcopus misit, Claudius (Sirm. Claudianus) et Vitus presbyteri, Eugenius et Quiriacus diac.

C

Primo in loco de observatione Pascha dominicæ, ut uno die et uno tempore per omnem orbem (2) a

Ex provincia Italia civitate Mediolanensi Merocles episcopus, Severus diaconus.

ARELATENSIS SYNODI AD SILVESTRUM PAPAM.
Indidem.

Domino sanctissimo fratri Silvestro (1) Marinus vel cœtus episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatensi. Quid decreverimus communi consilio, charitati tuæ significamus, ut omnes sciant quid in futurum observare debeant.

Ex provincia Viennensi civitate Massiliensi Horesius episcopus, Nazarius lector.

Ex provincia qua supra civitate Viennensium Verus episcopus, Bedas (Corb. ms. Beflas) exorcista.

Ex provincia qua supra civitatis Vasianæ Dafnus (Idem ms. Dafenus) episcopus, Victor exorcista.

(1) Cedex Corbeiensis sæculo sexto exaratus, necnon Morbacensis monasterii in Basiliensi diœcesi, Domino sanctissimo fratri Silvestro cœtus episcoporum sexcentorum, qui adunati, omissis verbis Marinus vel, quae pariter absunt ab exemplari Colb. quod Arelatensis Ecclesiæ olim fuit. In indice autem prævio prædicti ms. Corb. similiter legitur, Epistola sexcentorum episcoporum ad Silvestrum papam de diversis ordinationibus. Et ad epistolæ ipsius calcem: Expliciunt canones quos fecerunt DC. episcopi in civitate Arelatensi. Constantinus in epistola ad Chrestum apud Eusebium, lib. x hist. c. 5, episcopos e diversis provinciis prope infinitis convocasse se scribit. Arelatensis II synodus, can. 18, concilium hoc ex omnibus mundi partibus, quarum videlicet Constantinus principatum obtinebat, congregatum dicit. Quocirca Augustinus D [ Ex civitate Aptensium Romanus presbyter, Victor illud, lib. It de bap. cont. Donat. cap. 9, plenarium el universæ Ecclesiæ concilium vocat, et lib. In contra Parmenianum c. 4, n. 21, et cap. 6, n. 51, ejusdem adversus Donatistas judicium notans, eos totius orbis judicio et auctoritate superatos atque convictos dicit.

Ex provincia qua supra civitatis Arausicorum Faustinus presbyter.

Ex portu Nicensi Innocentius diaconus, Agapetus exorcista.

exorcista] (2).

Ex provincia Gallia civitate Remorum Imbittausius episcopus, Primogenius (Sirm. Imbetausius..... Primigenius) diac.

(2) Hoc ipsum approbavit Nicæna synodus, uti Eusebius, lib. in de Vita Constantini, c. 19, testatur his verbis Placuit omnium episcoporum judicio, ut sanctissima Pascha festivitas uno eodemque die celebraretur; quomodo in urbe Roma perque omnem Italiam, Africam, Egyptum, per Hispaniam, Gallias, Britannias, Libyas, per universam Achaiam, per Asianam et Ponticam diœcesim, per Cilicium denique concordi sen.entia observatur. Unde colligere est nonnisi perpaucos tum fuisse, qui ab ea sententia quam Victor aliique pontifices Romani propugnarant, dissiderent.

Ex provincia Viennensium civitate Arelatensi Marinus episcopus, Salamas presbyter, Nicasius, Afer, Ursinus et Petrus diac.

(1) Consuetudinis hujus meminere Innocentius, epist. 14, ad Aurelium, Cyrillus Alexandrinus apud Bucherium, pag. 48, et Leo epist. 88. Epiphanius tamen hær. 70, n. 10, innuit, ab Apostolorum ævo ad Hadriani tempora totum orbem Christianum, quo die Pascha celebrandum esset, ab antistite Jerosolymitano didicisse. Verum in apostolicis Constitutionibus, quibus ille nititur, uti lib. v, cap. 16, viderc est, nibil hujusmodi decernitur.

(2) Quæ uncinis sunt inclusa, in ms. Colb. omittuntur, sed supplentur ex Corb.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »