Obrazy na stronie
PDF
ePub

fiat voluntate et concursu pontificis Armeniæ; fideique professionem, quam noviter electus patriarcha nobis significare deberet, pontifici Armeniorum siguificet; illum etenim in Asie media regione illa nostrum vicarium instituimus. (Post alia tandem his concludit idem sanctus Silvester :) Quamobrem ex hoc sublimi nostro mandato potestas pontifici Armeniorum tribuitur ligandi, atque solvendi in cœlo et in terra quemcumque juxta canones apostolicos ipse voluerit. Ab eodem igitur Armeniorum pontifice benedicti, sicut etiam a Christo Domino, a sanctis apostolis, cæterisque sanctis et a nobis ipsis benedicti atque ab illo excommunicati, in eadem retineantur excommunicatione, quousque ad pœnitentiam

ipsi pariter animo lubentissimo inclinavimus ad ho- A Hierosolymitanus novum patriarcham initiabunt, id norem strenui confessoris Jesu Christi et coepiscopi nostri Gregorii amplificandum. (Et post alia subdit :) Unde ipsum in nomine sanctissimæ Trinitatis, benediximus imponentes capiti ejus venerando dexteram divi Petri apostoli et sacrum linteum Jesu Christi; atque constituimus eum unaque cum illo suos etiam successores summum Armeniorum omnium patriarcham volumusque ut in posterum pontifex Armeniæ ordinet patriarcham Georgianorum, et potestatem habeat alios instituendi episcopos super illos Armenios, qui inter alias Christianorum nationes ubique dispersi reperiuntur: tumque Albanensium regio sub pecularis patriarchæ obedientiam redigatur; qui ex Albanensi rege promotus, ab eodem Arme. niorum pontifice consecretur. Præterea quando tres B convertantur. patriarchæ, nimirum Alexandrinus, Antiochenus et

ANNO DOMINI CCCXXI,

NAZARIUS.

NAZARII PANEGYRICUS,

CONSTANTINO AUGUSTO DICTUS.
(Ex Pan. Vet. la Baume.)

MON!TUM.

C

Pronuntiata est hæc oratio, ut ex ipso initio manifestum est, anno Christi 321, kal. martiis, die natali Cæsarum Crispi et Constantini, cum ineunte quinto anno, vota quinquennalia solverent, ac decennalia susciperent. In quod tempus Constantini Magn quindecennalia concurrebant, ac pro ejus vicennalibus vota nuncupabantur. Aberat Constantinus, ad quem tamen Nazarius conversa oratione; ‹ Præsentem, inquit, mihi alloqui videor, qui etsi conspectu abes, revelli tamen mentibus non potes. Hæc oratio Nazario sine controversia adscribitur; de quo Euzebius in Chron. ad annum Christi 325; Nazarius, inquit, insignis rhetor habetur. Et Hieronymus ad an. Chr. 337: Nazarii rhetoris filia, in eloquentia patri coæquatur. Hanc Eunomiam, virginem christianam appellat Arnaldus Pontacus in suis Chronic. fretus, ut ipse ait, quatuor Vaticanorum codicum auctoritate. Nazarii quoque apud Ausonium mentio est in professor. Bur- D digal. epigrammate 15. An vero Nazarius hic noster fuerit ille, quem clerus Massiliensis, in quo lectoris munere fungebatur, cum Oresio episcopo Arelatem ad synodum suffragiis delegavit, dubitat noster Joa. Bap. Guesnayrus in suis provincia Massiliensis annalibus.

SYNOPSIS PANEGYRICI.

In exordio. Probat ejus diei lætitia, qua Con

stantini itidem et Cæsarum quinquennalia celebrantur, parem ab oratore eloquentiam afferri non posse. Distributio. Videtur esse : I. De Caesaribus Crispo et Constantino; II. De Constantino Augusto.

1. Pars. Jam Crispus Francos et Germanos exemplo patris obtriverat. Jam Con tantinus secundum cousulatum gerebat, n. 3. Quântus uterque sit existimari potest, tum quod patri Constantino, quantum ad speciem corporis virtutesque spectat, similes sint: tum quod sint illustribus ejus factis instituti, n. 4. Institutionem hanc utrique gratulatur.

II. Pars. Transiturus ad Constantinum, in summa cjus præclare gestorum varietate, n. 5, quod primum occurrit arripit. Constantinus domito Maxentio, n. 6, mitis et clemens est in victoria, n. 7. Cum crudeli hoc tyranno confertur, n. 8. Quem mitigare clementia atque ideo oblatis fœderis legibus voluerat, n. 9. Ille rejectis pacis conditionibus, n. 10. Constantini imagines solo affigit, n. 12. Cujus injuriæ non tam memor Constantinus, quam ejus, quæ illata erat patriæ, arma capit, n. 13. Adsunt ei quasi cœlo derepente lapsi milites, n. 14. Jampridem cœleste auxilium senserat cum ferocissimis regibus Ascarico et Regaiso captis imperium feliciter auspicatus erat, n. 46. Cum Francos, n. 17. Bructeros, Clamasos, Eruscos, Vangionas, Alamannos, Tubantes ad bellum coactos uno impetu fuderat, cum dissimulato habitu in mediam

aciem progressus cum duobus barbaris manus con- A quam verior. Nec vero mediocribus bonis gaudent, seruit, n. 18. Sic igitur ad liberandam Italiam Alpes qui exultandi modum non habent. transgressurus, n. 19; Segusiam, n. 21; Taurinos, n. 22; Brixiam, Veronam, n. 25; Aquileiam, Mutinam capit, n. 27; ac tandem profligato Maxentii exercitu, ipsoque Maxentio Milvii pontis ruina oppresso, n. 28. Romam victor ingreditur, n. 30. Hujus victoriæ fama ubique spargitur, n. 32. Liberalitate et sapientia suum Romæ splendorem restituit, n. 55, quid non expectare præterea urbs debeat a Cæsaribus? Utriusque fortitudo et bonitas mirifice laudatur, n. 36.

In fine. Post tam multa sapienter a Constantino ordinata, id optandum unum dicit, ut ea perpetua sint, n. 38.

INCIPIT PANEGYRICUS.

I. Dicturus Constantini augustissimas laudes, qui tantum ultra omnium sæculorum principes eminet, quantum a privatis cæteri principes recesserunt, et dicturus in cœtu gaudiorum exultantium, et lætitiæ gestientis, quam cumulatiorem solito beatissimorum. Cæsarum quinquennia prima fecerunt; sentio nullam eloquentiam nec optari nec concipi posse, quæ di gnam afferat aut tempori gratiam, aut materiæ copiam, aut vestris studiis facultatem. Jactat quippe se nunc cum maxime alacris omnium ac beata devotio. Nec operta mentium rimari necesse est; extat

II. Fruimur quidem nos præsentium maxima voluptate, sed lenocinatur his jam futuri ratio; et quæ temporibus disseparata sunt, animorum præ. sumptione junguntur. Quintumdecimum annum maximus princeps salutaris imperii degit, sed auguramur jam vicenalia, et venturi fidem superiorum felicitate sancimus. Quinquennalia beatissimorum Cæsarum occupatos in gaudiis habent, sed in destinatis decenniis jam vota properantia et spes volucres constiterunt. Horum dehinc compotes, propagabimus optabilis boni seriem. Ita omnia, quæ éx B principibus nostris prospere veniunt, continuatos fructus ferunt, nec magis recepta delectant, quam expectata juverunt. Verum quid agimus, vicenis, aut jam tricenis annis circumscribendo, quæ æterna sentimus? Ampliora sunt merita principum quam optata votorum. Eat quinimo in immensum felicis cursus imperii, nec humanorum terminos curent, qui semper divina meditantur. Certe cupitorum irriti non sumus, qui cum optemus maxima, id faciamus benignius quam securius; quod propter cœlestem in illo favorem tam certa adipiscendi spes est, quam optandi soluta libertas. Has igitur gratulationes, quæ praesentibus excitantur, quæque superiorum memoria vigent, aut quasi in posterum redundatura cogi. tatio avida depascitur; quis omnium queat flagran•

in vultu cujusque hilaritatis publicæ decus; et in se- C tissimis audientium studiis satisfacere dicendo? Jam

renis frontibus animorum judicia pra-leguntur. Non enim se capit exundantis lætitiæ magnitudo, sed dedignata pectorum latebras, ita multa et candida foris prominet, ut intelligatur non ingentior esse

vero cum publicas tantum utilitates amplecti velim, et unusquisque privatim suas cogitet, tremebunda proferatur oratio, quæ tacita reputatione vincenda est. In ipsis etiam publicis gestorum ingentium proVARIORUM NOTÆ.

J.-Quantum a privatis. Idipsum Gregorius Magnus de Galliæ regibus dixit, lib. v, ep. 6, ad Childebertum Francorum regem. Quanto inquit cæteros homines regia dignitas antecedit, tanto cæterarum gentium regna, regni vestri profecto culmen excellit. ›

Cæsarum quinquennia. Crispi, Constantini, Constautii, et Constantis, quos Constantinus eorum pater ante quinque annos Cæsares designarat. Ex quo loco patet non imperatorum modo quinquennalia ut observavimus, celebrari solita, sed et Cæsarum.

Nec hoc est. Neque opus est scrutari intimos animi

recessus.

Operta mentium. Ut amara curarum, abdita terrarum; mox optata votorum, supra jam semel atque iterum observavi.

Nec vero hoc est. Et vero summis bonis lætantur, qui lætitiæ tuæ modum non ponunt.

II.-Fruimur. Jucundissime quidem fruimur bonis præsentibus, sed his jucunditatem addit futurorum spes occupata, et quæ temporum intervallo discreta sunt.

Disseparata. An disparata? ut Viennensis habet editio.

Quintumdecimum annum. Concurrebat 15 Constantini annus, cum Cæsarum quinquennalibus. Mos autem erat, ut in quinquennalibus vota publica pro decennalibus, decimoquinto anno vota pro vicennalibus obtinendis funderentur, ut Porphyrius poeta

D

diserte testatur in eo panegyrico carmine, quod hoc
ipso anno Christi 321, coram Constantino pronun-
tiavit, cujus fragmenta opera Pithæi in lucem exiere.
Itaque in eo carmine:

Sancte Pater (inquit), rector superum vicenia læta,
Augusto, et decies crescant solemnia natis.

Id ipsum constat ex sexcentis numis, VOTIS X MULT. et VOTIS XX, id est, votis decennalibus multis, volis vicennalibus.

Et venturis hoc est. Et judicamus ex felicitate priorum temporum, quid in futurum sperare debeamus. Id faciamus. Lege cum Acidalio: Id facimus non benignius, quam securius: Id est, vola nostra non sunt irrita: hæc vero desideramus, non magis ex propensa in principem voluntate, quam certa spe inducti id nos impetraturos.

Soluta, etc. Hoc est, expedita libertas.

Quæ ue. Et quæ præterite felicitatis recordatione animantur, aut quæ mens cupida præcipit olim abundanter percipienda.

Tremebunda. Id est, timida prodeat oratio, quæ erit infra tacitam cogitationem singulorum: imo vero qui publicas rerum præclare gestarum laudationes ex professo suscipiunt, cum videantur eas augere velle, merito timent ne ea minuant, quæ ita magna sunt, ut amplificari non possint.

indicium promit boni, cum involucra infantiæ vividum rumpit ingenium. Unde enim principis maximi tam effusus in liberos animus, nisi quod in illis jam simulacrum sui conspicit?

IV. Commendet inferioribus suos sola necessitudo naturæ, et qualescumque diligant, qui in illis, quod ex se desiderent, non habent: præstantissimum principem hoc maxime juvat, quod in annis primoribus jam sunt ductæ lineæ, quibus virtutum suarum effigies possit includi: et pater optimus, sed melior imperator, non tam sibi quam reipublicæ gaudet, cum liberos sibi similes intuetur. Quibus ad perficienda, quæ ingenerata sunt bona non segnis virtutum opifex disciplina conjungitur ut spes æquiparandi patris certa sit. Quippe indole similes, sed sub eodem magistro discendi fortuna felicior. Ipsum a tenero intuentes, in ipsum oculis ac mente conversi, nihil ab ejus contemplatione deflectunt, incerti mirentur, an diligant nisi quod necesse est utrumque permixte simul fieri. Nam et amor, factorum commendator est, unde nascitur admiratio; et facta cum mira sunt, amorem invicem creant. Ita spectantibus liberis quidquid ab eo pulcherrime geritur, cum propter ipsum magis placuit, tum studio imitationis inolescit. Jam tibi quidem in erudiendo, imperator optime, non omnia proponebantur, quæ sequi velles. Nisi quod recte factorum contemplator acerrimus, si quid secus fieret, a spectandi cura pudentes oculos abstrahebas. Dabit enim veniam clementia tua, si audaciorem veritas facit.

fessa laudatio, cum augendi cupiditatem præ se fe- A rum excellens quæque natura, nec sensim ac lente rat, non injuria minuendi metum faciunt, quæ spem amplificationis ex magnitudine sustulerunt. III. Quis, oro, Constantine maxime? præsentem enim mihi alloqui videor, qui etsi conspectu abes, revelli tamen mentibus non potes: quis, inquam, aspirare laudes tuas valeat æquiparandi magis spe, quam gratia non tacendi? Quis tam potens fandi, cujus copia tam larga, tam felix, quæ cum virtutes allrectaverit, non aut circumventa numero, desperato exitu stupeat, aut obterat magnitudinem, aut splendore obsolefacta tantum nitoris habeat, quantum ex rerum luce collegerit? Cujus cum divina virtus, et ejus misericordia comes, appendixque victo ria urbem Romam non præcipitantem exceperit, sed afflictam ac plane jacentem excitarit, recrearit, erexe- B rit, cumque aliæ felicissima tux prius ac deinceps expeditiones non minus in se operis amplexæ sint, quam ex ipsis faucibus fati Rona servata; quid dignum magnitudine tua excogitari ac dici potest, in cujus laudibus id maximum non est, quod in terrarum orbe primarium est? Nobilissimorum quoque Cæsarum laudes exequi velle studium quidem dulce, sed non et cura mediocris est, quorum in annis pu bescentibus non erupturæ virtutis tumens germen, non flos præcursor indolis bonæ, lætior quam uberior apparet, sed jam facta grandifera, et contra rationem ætatis maximorumque fructuum matura perceptio. Quorum alter jam obterendis hostibus gravis terrorem paternum, quo semper barbaria omnis intremuit, derivare ad nomen suum cœpit; alter jam C consulatum, jam venerationem sui, jam patrem sentiens, si quid intactum aut parens, aut frater reservet, declarat mox victorem futurum, qui animo jam vincit ætatem. Rapitur quippe ad similitudinem suoVARIORUM

Professa laudatio. Пanτixes ut apud Ovidium :
Solaque deformem culpa professa facit, etc.
Cum augendi. Ita post Acidalium restitui pro quam
augendi.

III. Etsi conspectu abes. Itaque non dicta est hæc oratio coram Constantino.

Revelli. Id est, avocari tamen a cogitationibus nostris non potes.

Quis inquam. Id est, quis inquam est qui cum laudes tuas celebrat, non id agat potius, ne taceat, quam quod sperel se eas æquare posse dicendo?

Aspirare laudes. Modus loquendi valde insolens. Aut oblerat magnitudinem. Fortasse aut obteratur magnitudine.

Afflictam. Maxentianorum latrociniis et ferocia. Cumque aliæ. Adversus Germanos et Francos, quorum reges Regaïsum et Ascaricum bello captos morte mulctavit.Cumque aliæ, etc. Id est, et cum cæteris felicissimis tuis antea et deinceps expeditionibus nihil minus aggressus fueris, quam Romam eripere ex impendenti exitin.

Quorum, etc. Id est, quorum in teneris annis prima semina virtutis olim extituræ apparent.

Alter jam obterendis. Crispus Francos et Alamannos per inaccessa itinera acerbissimo gelidissimæ hyemis tempore adortus, eos profligavit an. Christi 320. Id testatur Porphyrius poeta in panegyrico Constantini, sed Crispi in fortia vires, non dubie PATROL. VIII.

V. Existimare quidem de principibus nemini fas est: nam et in vestibulo suo inquirentem repellit objecta veneratio, et si qui mentem propius adegerunt, quod oculis in solem se contendentibus evenit, NOTÆ.

ripas, Rhenum, Rhodanumque tueri ulteriora parant, elc.

Alter jam consulatum. Nempe Constantinus Cæsar omnium, quos e Fausta Maximiani filia Constantinus Aug. susceperat, liberorum natu maximus, eodem an. Christi 320.

Declarat, etc. Id est, cum jam fortis sit supra ætatem. Cum involucra, etc. Id est, cum generosa ejus indoles promicat trans involucra infantiæ.

IV. Commendet, etc. Id est, iis quorum conditio inferior est tua, charos reddat suos liberos una conjunctio naturæ, et ament eos qualescumque illi sint, quibus vident deesse nullam de suis virtutibus.

Ductæ lineæ. Qui pingendam tabellam suscipit, is lineam primum circumducit, atque operi suo veluti limites præscribit, intra quos artem suam exerceat. Quippe indole similes. Alio modo legit Acidalius : Quibus indoles similis, sed, etc.

Sed, etc. Hoc est, hac in re parente suo beatior, quod patrem ipsum habeat discendi magistrum.

V. Existimare quidem. An quiadivinum quiddam habent principes, ut Pacati pan. n. 27: Si fas piumque mortalibus existimare cœlestia.

Nam. Id est, nam occurrens majestas in primo aditu rejicit curiosius perscrutantem.

Propius adegerunt. Lege adhibuerunt vel adjece

runt.

Quod. Id est, contingit iis qui solem respiciunt fixis oculis. 19

præstricfa acie, videndi facultate caruerunt; verum A virtutum. Sic enim mutuo et opera juvant, et fruc

nec

tu facis, principum maxime, ut patere videantur, quae prius obstructa fuerant, qui tam optas totus videri quam cæteri recusabant. Non terror obtentui est, nec occultandis quæ plerumque intrinsecus latent, demorandoque aspectu ostentatio speciosa prohibetur. Obtutus hominum benignus receptas, intuentem iniquus fulgor retundit, sed serenum lumen invitat nunc denique intelligimus, quæ desideranda in prioribus fuerant, postquam ca, quæ operta in cæteris veriti sumus, in te reserata veneramur. Igitur, ut facitis, beatissimi Cæsares, per omnes paternarum laudum vias ite securi. Non simplici quidem itinere humerosæ ejus virtutes ingrediuntur, sed omnia ad eumdem glorie exitum ferunt. Nullæ cupiditatum deflexiones, nullus erroris anfractus : ut verenda progredientibus non sit dispendiosa revocatio. Itaque maturiorem cursum instituistis, qui moram considerandi itineris non habetis. Sed mihi circumvento hac ipsa rerum copia, quæ potissimum capessenda sit via, qui aditus fiat incertum est: ita specie se multa offerunt paria, magnitudine congruentia.

B

VI. Verum ut in magnis domibus interiorem ornatum vestibula ipsa declarant, sic nobis venturis ad ingentium virtutum stupenda penetralia debet laudationis ingressum et prædicationis januam Roma præbere. Quæ demersa quondam tyrannidis impia malis, et quo major co miserabilior, majestatis pristinæ decus ad misericordiæ ambitum conferebat. Tibi tamen, Constantine maxime, etiam in illa sui sorte venerabilis, quod quos impense amamus observantia illorum integra est, etiamsi fortuna dilapsa est. In abjectos officia gratiora sunt quæ non ex misericordia, sed ex honore venerunt. Sed nimirum recte a sapientibus ponitur connexio inter se apta VARIORUM

Non terror. Id est, non torror obstaculo est, nec apparet superba ostentatio in tegendis virtutibus, quæ ut plurimum occultæ sunt, aut in retinendo aspectu.

Intrinsecus latent. Ita restituit Livineius pro ex

trinsecus.

Prohibetur. An potius perhibetur.
Benignus, etc. Humaniter admittis.

In te reserata. In te explicata veneramur.

Ad eumdem. Id est, ad eumdem gloriæ finem tendunt. Ut verenda, etc. Id est, ut procedentibus non D metuendum sit, ne necesse habeant cum dispendio aliquo sese revocare.

Sed. Mihi circumfuso ea ipsa rerum abundantia. Specie, etc. Id est, pulchritudine æqualia, amplitudine similia.

VI. Interiorem, etc. Id est, judicatur ex limine ipso, qualis sit interior domus ornatus.

Prædicationis, etc. Id est, exornationis aditum.
Tyrannidis impiæ. Sub Maxentio.

Majestatis. Id est, eo referebat splendorem dignitatis pristinæ, ut dignior misericordia videretur.

Quod, etc. Id est, quia quos magnopere diligimus, non minus colimus, cum fortunam adversam experiuntur.

Quæ, etc. Id est, quæ conferuntur non tam habita ratione miserie, quam dignitatis eorum quibus impenduntur.

tum operæ partiuntur, ut facile appareat inseparabilis et indiscreta permixtio. Gessisti bellum, Imperator maxime, quod tibi non minus onus Urbis imposuit, quam ejusdem ærumna persuasit. Itaque non plus ex eo laudis fortitudini tuæ datum quam pictati tributum est, quod dum scelestos persequeris, miseros liberasti. Constituta enim et in perpetuum Roma fundata est, omnibus qui statum ejus labefactare poterant cum stirpe deletis.

VII. Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec fortunæ vicissitudo, quæ plerumque prosperis rebus triste aliquid agglutinat, victorum lætitiam vulneravit, sed tanta hostium et tam ampla cædes, tam felix et incruenta victoria fuit, ut credas non bello ancipiti dimicatum, sed solas impiorum pœnas expetitas. Tantum etiam inter arma bona conscientia sibi vindicat, ut jam cœperit non yirtutis magis quam integritatis esse victoria. Spectat enim nos ex alto rerum arbiter Deus, et quamvis humanæ mentes profundos gerant cogitationum recessus, insinuat tamen sese totam servatura divinitas; nec fieri potest ut cum spiritum quem ducimus, cum tot commoda quibus alimur divinum nobis numen impartiat, terrarum se curis abdicaverit, nec inter eorum vitas dijudicet quorum utilitates gubernat. Illa igitur vis, illa majestas fandi ac nefandi discriminatrix, quæ omnia meritorum momenta perpendit, librat, examinat illa pietatem tuam texit, illa nefariam illius tyranni fregit amentiam, illa invictum exercitum tuum, tot victoriarum conscientia plenis pectoribus ardentem, tantis insuper viribus juvit quantas præstare aut Deus potuit, aut amor tuus debuit; ut horrendas acies, ut incognita ferri et corporum robora fulmineus miles everteret, ut quidquid instruxerat NOTÆ.

Connexio virtutum. Fuit hæc Stoicorum hominum opinio, ut variis in locis referunt Tullius et Horatius.

Sic, etc. Id est, nam sic operam sibi mutuam tradunt.

Juvant. Ita restitui ex veteri codice, pro juvat. Claud. Puteanus alio item modo legit, nempe sic enim mutua se opera juvant.

Onus Urbis. Quod susceperas cum Augusti nomine. Alii legunt honos Urbis, supra enim, non ex misericordia, sed ex honore venerunt.

Cum stirpe. Intellige de Maxentio cum Romulo filio in ea clade caso.

VII. Fortunæ, etc. Id est, adversum quidpiam admiscet fortuna quæ solet admiscere prosperis quidpiam adversum, corrupit gaudia victorum,

Ut, etc. Id est, ut non tam fortitudini quam probitati tribuenda.

Servatura. Observatura seu intuitura. Infra, n. 26: Quod pugnantem nemo servaret, id est, intueretur. Alii tamen legunt scrutaturu.

Nec, etc. Id est, nec discrimen ponat inter eorum animas, quorum utilitatibus studet.

est.

Fandi. Id est, quæ dijudicat, quod fas ac nefas

Tol, etc. Id est, tot victoriarum recordatione, pleno animo inflammatum.

Ut horrendas, etc. Id est: Ut milites tui fulminis in

diuturni sceleris longa molitio felici congressione A quippe est libido tam vecors, quam non capiat cum

consumeres.

VIII. O tuam, Imperator, non victoriam magis quam clementiam prædicandam! Gravate etiam apud animum tuum male pereunt. Invitus pugnasti, qui tam facile vincebas. Jamdudum quippe prævideras hominem no imperando habilem, non tantæ majestatis capacem; quod magnitudo male crediti muneris extra animi angustias effluebat: quod qui tueri nequeunt, ubi sub tanto onere fortunæ infirmitas lapsa est, faciunt licentiam de potestate. Quid ego referam infelicium indignissimas cædes? quid inexpletos libidinum pastus? quid miseras patrimoniorum direptiones? Sileantur hæc sane, non tantum ne sopitam malorum memoriam oratio mea suscitet, sed ne sanctissimas principis laudes dum aliena vitia depromimus, sermo B talis incestet. Incrementum quidem adeptæ felicitatis est malorum commemorata depulsio; verum ut in segetibus, etiamsi multa quæ humum obsederant industria revellenda sunt, laborem tamen purgati soli nesciunt qui fructus editos intuentur; sic Constantini laudibus satis est dum efflorescentia bona cernimus ne mala excisa reputemus.

IX. Ferebas tamen, Imperator, ferebas illum in tantis malis ludentem, et cum omnia tu scires, vota hominum connivendo, patiendo, fatigabas: qui ne sic quidem injuste arma caperes, etsi nondum ab homine laces-itus, jam tamen vitiorum ejus inimicus. Sed, quod erat consentaneum clementiæ tuæ, experiebaris remedia molliora, ut quod leniri quam resecari malles mitior medicina sanaret. Quin extorques animo tuo C et conveniendi studium, et concordiæ voluntatem? si concordiam quam veniam appellari fas est cum qui potest vincere optat ignoscere. Et non dubito quin hanc rationem cœlestis prudentia tua duxerit, quod conjunctione sua flagrantissimas hominis cupiditates vel extingueret penitus, vel modice temperaret. Nulla

in consortium temperantia venerit. Dejicit oculos deformis ignavia, ubi ei pulchritudo virtutis objecta est. Tergiversari atque hærere petulantiam videas gravitate, modestia et decore confusam : ut appareat te, Imperator optime, concordia imperanda non illi impunilatem vexanda Urbis daturum, sed leniorem petiisse victoriam ; cum malles vitia ejus quam arma superare.

X. Sed profecto nulla vi possunt coire, quæ naturali divortio dissident: nec ulla tam fidelis est co

pula, quæ in diversum tendentia nexu suo teneat. Perpendit scilicet secum excellens prudentia tua, eique semper pietas applicata, omnes concordiæ commoditates; illam esse fundamentum ae radicem otii, bonorum civilium seminarium, quietis publicæ segetem, et almam pacis altricem. Sed o quam æger est ad honestatem recursus bis, qui jam gradum ex nequitia protulerunt! Vocas ad societatem; appetitum tuum refugit, adversatur, horrescit; nihil sibi putat tecum commune, quia nihil simile est; jam certe quiescere virtuti integrum non est. Nam bellum animo gerere, armis abstinentem, non concordiæ ratio est, sed ignava dissensio.

VARIORUM

star diruerent armorum et corporum hostilium vim quam non norant, et feliciter everteres uno conflictu quidquid virium collegerat diuturno crimine.

VIII. Gravate. Id est, ægre est tibi quod improbi pereant; ægre adductus es ad pugnandum. Non imperando habilem. Maxentium. Quod, etc. Id est, quod angustiorem haberet animum, quam ut magno muneri male ipsi commisso par esset. Ubi, etc. Id est, postquam imbecillus animus oppressus tanto munere fortunæ: dant licentiam faciendi quod impedire non possunt.

Sermo, etc. Id est, ejusmodi oratio corrumpat. Adeptæ felicitatis. Adeptæ, narizās, sumitur Ovid. lib. iv Trist, eleg. 8, 19:

Ne cadat et multas palmas inhonestet adeptas. Et Tullius: Senectutem ut adipiscantur omnes opLant, eamdem accusant adeptam. Ubi aliqui legunt adepti, pro adeptam: sed male, ut observat Henricus Stephanus in præfatione libri de Latinitate falso suspecta. Multa ejus generis verborum exempla suppeunt apud auctores, quæ hic ego referre abstineo.

IX. Remedia molliora. Missis ad eum legatis si forte fœdus cum eo inire vellet ; quod superbe ille recusavit ejectis atque eversis per summum ludibrium ConstanLini statuis.

Quin, etc. Id est, imo tibi imperas, ut ad congres

D

XI. Licet non sit in his ratio desideranda qui semel de via præcipites ire cœperunt, mirari tamen nequeo, cum id delatum non amplexus sit, quod impudens esset si auderet optare. Utrum Urbis funestam illam lacerationem lente ac remisse te laturum putavit? Sed natura affert ut injuriæ ejus quem diligas etiam si re ipsa graves sunt, fiant tamen amore graviores : an credidit conserenda manu non inferiorem? Hoc vero quam opinari non potuerit exitus docuit, cum signis tam sæpe collatis, nihil unquam fuerit, quod aut spes aucuparetur, aut fortuna promitteret. Dolis, credo, existimavit decipi posse. Sed non virtus tua de congressione, quam prudentia est de fraude securior. Quis enim ad præsentiendum sagacior? quis vigilanNOTÆ.

sum et concordiam cum eo venias, si tamen concordia potius quam venia dicenda est.

Concordiam quam veniam. Pro magis quam veniam. Ut in illo Plauti ex Rudente, certum est moriri, quam pati, etc.

Quam. Hoc est, quam non sibi subjiciat.

Concordia, etc. Id est, te ad colloquium venire voluisse, non ut dares illi facultatem impune vexandi Urbem.

X. Nec. Nec vinculum ullum est tam arctum, quod nectendo retineat quæ in diversas partes tendunt, O quam, etc. Hoc est, o quam ægre ad honestatem se revocant, qui jam nequitiæ semita processerunt. Appetitum tuum. Id est, quod appetebas. Alii legunt affectum tuum: Alii, amicum iuum. Desiderium

tuum aversatur.

XI. Mirari tamen nequeo. Deest non vel satis. Cum id, etc. Hoc est, quod non acceperit illud quod ipsi offerebas.

Sed natura affert. Fortasse fert.

Ejus, etc. Id est: Illatæ ab eo quem ames.

Quod, etc. Id est: Quod aut spe præciperet, aut, etc.

Dolis. Quibus adversus Severum, Galerium ac Maximianum usus erat.

Sed non, etc. Id est: Sed non magis metuendum

« PoprzedniaDalej »