Obrazy na stronie
PDF
ePub

fragio hunc honorem consecuti sint, solus hic fuerit A qui contrariam prioribus illis viam iniisset; et qui de cujus promotione nemo mortalium gloriaretur.

CAPUT XXV.

Constantini de Britannis et Barbaris victoriæ.

eorum quidem errorem condemnasset, unum vero supremum omnium Deum toto vitæ spatio coluisset; eumdem servatorem ac imperii custodem, et omnium bonorum auctorem habuisse. Hæc ille cum apud sc expendisset; recteque animadvertisset, illos quidem qui in deorum multitudine fiduciam posuissent, in multitudinem quoque exitiorum esse delapsos; adeo ut nec generis illorum ac sobolis, nec stirpis ac nominis, nec memoriæ ullum inter homines vestigium remanserit contra vero Deum patris sui, multa eaque illustri potentie suæ documenta ipsi præbuisse. Cumque præterea considerasset, eos qui jam antea copias adversus tyrannum duxerant, cum deorum multitudine ad pug am profectos, turpem exitum habuisse. Alter enim re infecta cum omnibus copiis ignominiose recesserat: alter in medio exercitu ju gulatus, tanquam fortuita mortis præda exstiterat. Hæc, inquam, omnia cogitatione sua complexus, deos quidem qui nusquam essent colendo nugari, et post tot ac tanta documenta cæco adhuc errore ferri, summæ dementiae esse existimavit: solum vero Deum genitoris sui sibi esse colendum censuit.

Postquam igitur in imperio firmatus est, primum quidem imperii partibus sibi a patre transcriptis prospicere cœpit; universas provincias que antea sub patris administratione fuerant, cum summa humanitate perlustrans. Sed et Barbaros qui ad Rhenum et occidentalem oceanum positi novos motus concitare ausi essent, cunctos suæ dominationi subjiciens, ex feris mansuetos reddidit. Alios vero reprimere contentus, tanquam feras bestias ab imperii sui finibus absterruit eos videlicet quorum insanabiles animos ad tranquillam et quietam vivendi rationem traduci nullo modo posse animadverterat. Quibus ex animi sententia confectis, reliquas orbis partes sibi ob oculos proponens, interim quidem adversus Britannicas gentes in intimo oceani recessu sitas trajecit. Eas vero cum subegisset, ad alias mundi partes oculos convertit, ut ea que auxilio ipsius indigebant, persanaret.

B

CAPUT XXVI. Quomodo Romam Maxentii tyrannide liberare decrever it.

Posthæc universum terrarum orbem instar vasti cujusdam corporis animo complexus, ipsamque totius mundi caput et imperii Romani dominatricem urbem, tyrannica dominatione oppressam conspiciens; primum quidem eam vindicandi ac liberandi C partes iis cessit qui reliquas imperii romani portiones obtinebant, utpote ætate potioribus. Sed cum nullus eorum opitulari posset, adeoque ipsi qui id tentare voluerant ignominiosum exitum nacti essent; vitam sibi minime vitalem esse professus, si urbem omnium dominam tanta ægritudine affectam despiceret, ad extinguendam tyrannidem sese adcinxit. CAPUT XXVII. Quod Constantinus eorum qui simulacra coluissent interitum considerans Christianismum potius elegit

Jam vero cum intelligeret præter militares copias præstantiore aliquo subsidio sibi opus esse, ob maleficas artes magicasque pra stigias quas tyrannus studiose consectabatur: Deum sibi adjutorem quæsivit; ar- D morum quidem apparatum et militum copias secundo loco ducens; auxilium autem divini numinis invictum et inexpugnabile esse sibi persuadens. Igitur cogitare apud se cœpit, quemnam sibi Deum adscisceret. Quod dum sollicite inquirit, hæce illi subiit cogitatio ex plurimis qui ante se imperium tenuerant, eos quidem qui in deorum multitudine spem suam collocassent, et qui victimis illos ac donariis coluissent, primum vaticiniis ad assentationem compositis, et oraculis fausta omnia pollicentibus delusos, tandem infausto mortis genere interiisse; nec deorum quemquam præsto illis adfuisse, qui eos invecto divinitus exitio liberaret. Solum ipsius patrem,

CAPUT XXVIII. Quomodo Deus oranti visionem ostenderit in cœlo sub meridiem, crucem videlicet lucidam cum inscriptione, monente ut in hac vinceret.

Hujus ergo opem implorare cœpit, orans atque obsecrans ut se ipsi noscendum præberet, ac præsentibus negotiis adjutricem manum porrigeret. Hæc precanti ac suppliciter postulanti imperatori, admirabile quoddam signum a Deo missum apparuit. Quod si quidem ab alio quopiam diceretur, haud facile auditores fidem essent habituri. Verum cum ipse Victor Augustus nobis qui hanc historiam scribimus, longo post tempore, cum videlicet in ejus notitiam et familiaritatem pervenimus, id retulerit et sermonem sacramenti religione firmaverit; quis posthac fidem huic narrationi adhibere dubitabit? Præsertim cum id quod subsecutum est tempus, sermonis hujus veritatem testimonio suo confirmaverit. Horis diei meridianis, sole in occasum vergente, crucis troparum in cœlo ex luce conflatum, soli superpositum, ipsis oculis se vidisse affirmavit, cum hujusmodi inscriptione: Hac vince. Eo viso et seipsum et milites omnes, qui ipsum nescio quo iter facientem sequebantur, et qui spectatores miraculi fuerant, vehementer obstupefactos.

CAPUT XXIX. Quomodo Christus Constantino in somnis visus, præceperit ut signo ad crucis formam facto uteretur in bellis.

Interim ipse, ut aiebat, addubitare animo cœpit quidnam hoc spectrum sibi vellet. Cogitanti ipsi et diu multumque apud se reputanti, nox tandem supervenit. Tum vero Christus Dei dormienti apparuit cum signo i lo quod in coelo ostensum fuerat, præcepitque, ut militari siguo ad similitudinem ejus quod in cœlo

vidisset fabricato, eo tanquam salutari præsidio in A certo habens. Exinde ipsemet divinorum librorum præliis uteretur.

lectioni vacare instituit, et cum sacerdotes Dei sibi assessores adscivisset, Deum illum quem viderat, omni observantia colendum esse duxit. Posthæc munitus spe bona quam in illo collocaverat, tyrannici furoris incendium restinguere aggressus est.

CAPUT XXX.

Fabricatio ejus signi ad crucis similitudinem.

Ille primo statim diluculo surgens, arcanum omne amicis exposuit. Convocatis deinde auri ac gemmarum fabris, medius inter eos sedens, speciem signi eis sermone depinxit, jussitque ut auro ac lapillis similitudinem ejus exprimerent. Quod et nos aliquoties videre meminimus.

CAPUT XXXI.
Descriptio signi instar crucis formati quod Romani la-

barum vocant.

B

Erat autem ejusmodi. Hasta longior auro contecta, transversam habet antennam instar crucis. Supra in ipsa hasta summitate corona erat affixa, gemmis et auro contexta. In hac salutaris appellationis signum; duæ videlicet litteræ, nomen Christi primis apicibus designabant, litera, p, in medio sui decussata. Quas quidem literas imperator in galea gestare posthæc etiam consuevit. Porro ex antenna quæ oblique per hastam trajecta est, velum quoddam dependebat; textum videlicet purpureum pretiosis lapidibus inter se junctis, et luminis sui fulgore oculos præstinguentibus coopertum, multoque intertexto auro inexplicabilem quamdam pulchritudinis speciem intuentibus præbens. Atque hoc velum antennæ affixum, latitudinem longitudini æqualem habuit. Ipsa vero recta hasta ab infima sui parte in magnam longitudinem producta, in superiori parte sub ipso crucis signo ad ipsam veli variis coloribus depicti summitatem, auream Deo cari imperatoris et liberorum ejus imaginem depictam pectore tenus sublimem gestabat. Hoc igitur salutari signo, tanquam munimento adversus oppositas quorumvis hostium copias imperator semper est usus; aliaque ad ejus similitudinem expressa signa cunctis exercitibus præferri jussit.

CAPUT XXXII.
Quomodo Constantinus Catechumenus factus sacras
Scripturas perlegerit.

CAPUT XXXIII.

De adulteriis a Maxentio Romæ perpetratis.

Quippe ille qui urbem regiam per tyrannidem occupaverat, eo impietatis ac flagitii processerat, ut quodvis nefarium atque impurum facinus audacter susciperet. Etenim uxores per divortium a maritis sejunctas violavit, easdemque violatas ad maritos. remisit. Neque vero homines obscuros atque ignobiles, sed ipsos primores senatus Romani, eo contumelia genere affecit. Cæterum cum innumeras fere mulieres ingenuas fœde violaret, immoderatam tamen animi sui libidinem nullatenus poterat explere. Sed postquam mulieres christianas sollicitare cœpit, nullis artibus perficere potuit ut earum congressu frueretur. Hæ namque animam leto objicere, quam corpus ei ad stuprum permittere malebant.

Sed hæc postea. Tunc vero admirabili visione obstupefactus, cum nullum alium præter illum quem viderat Deum sibi colendum esse statuisset, Sacerdotes arcanæ illius doctrina mysteriis instructos ad se accersivit; et quisnam ille Deus esset interrogavit, quidve D signi illius visio sibi vellet. Illi hunc quidem Deum esse dixerunt, unius ac solius Dei unicum Filium: signum vero illud quod ostensum fuisset, immortalitatis symbolum esse, el tropæum victoriæ quam ille in terris olim versatus, de morte retulisset. Simul causas illius adventus eum docuerunt, accuratam incarnationis rationem ei exponentes. At ille hos quidem sermones discendi cupidus auscultabat. Cæterum Dei pra sentiæ suis conspectibus exhibitæ admiratione tcnebatur. Cumque cœlestem illam visionem et sacerdotalium sermonum interpretationem inter se contulisset, confirmatus est animo, harum rerum cognitionem Dei ipsius magisterio sibi tradi pro

CAPUT XXXIV.

Quomodo uxor præfecti, pudicitiæ servandæ causa mortem sibi conscivit.

Quædam ex his, nupta senatorii ordinis viro qui præfecturam administrabat, cum satellites quibus tyrannus hujusmodi flagitiorum ministris utebatur, pro foribus adesse comperisset, et virum suum metu Cadactum permisisse illis ut se prehensam abducerent

( erat autem mulier christiana) breve temporis spatium concedi sibi flagitavit ad corpus solemni cultu exornandum. Et cubiculum ingressa, solam se relictam videns, gladium pectori immersit; statimque exanimata, cadaver quidem perductoribus reliquit. Ipsis vero factis quæ omni voce clarius resonant, cunctis qui nunc sunt et qui posthac erunt mortalibus declaravit, pudicitiam penes solos christianos invictam atque inexpugnabilem, nec morti obnoxiam esse. Atque hæc quidem ita se gessit.

CAPUT XXXV.

Cædes populi Romani jussu Maxentii.

Eum igitur ad ejusmodi facinora cum omni audacia prorumpentem cuncti reformidantes, tam plebei quam magistratus, tam nobiles quam obscuri, gravissima tyrannide opprimebantur. Ac tametsi quiete agerent et acerbissimam servitutem patienter tolerarent, ne sic tamen vitare poterant cruentam tyranni atrocitatem. Denique, quodam die levissimam ob causam populum Romanum prætorianis militibus obtruncandum dedidit. Atque ita innumerabilis multitudo populi Romani, non Scytharum ac Barbarorum, sed civium suorum hastis armisque in media urbe trucidata est. Quantæ porro Senatorum cædes factæ sint, ut in bona uniuscujusque eorum invaderetur, numerari nullo modo potest; cum quotidie plurimi confic tis variis criminibus interficerentur.

CAPUT XXXVI.

Magica artes Maxentii, et alimentorum penuria Romæ.

Tandem vero tyrannus sceleribus suis quasi quoddam fastigium, magicae artis præstigias imposuit, nunc mulieres gravidas dissecans, nunc infantum recens in lucem editorum rimans viscera, leones quoque interdum mactans, et quædam nefanda peragens sacra ad dæmones evocandos, et ad bellum quod jam instabat, depellendum. His enim artibus victoriam se adepturum sperabat. Hic igitur dum Romæ tyrannidem exercet, vix dici potest quot quantisque malis subditos oppresserit atque in servitutem redegerit adeo ut ad extremam trusi sint alimentorum penuriam, qualem antea Romæ unquam fuisse, nulla hominum ætatis nostræ memoria recordatur.

A videlicet cum divina virtute Constantini partibus auxiliante in fugam actus, fluvium sibi objectum pertransiret in quo, ponte ex scaphis firmissime contabulato, ipse machinam quamdam in suam ipsius perniciem construxerat, Deo dilectum principem hujusmodi dolo interceptum iri sperans. Verum huic quidem Deus quem colebat, auxilio adfuit. At impius ille, occultas machinas in suum ipsius caput miser comparavit. Proinde et hoc merito dici potuit: Scrobem aperuit atque effodit, et in foveam quam fecit ipse incidet. Convertetur labor ejus in proprium ipsius caput, et in verticem ipsius injustitia ejus recidet. Sic igitur machinis quæ in ponte constructac fuerant cum occulta decipula tempore minime sperato dissolutis, transitus quidem subsidere cœpit : B navigia vero simul cum ipsis hominibus repente pessumiere. Et infelix ille omnium primus, deinde cuncti quos circa se habebat protectores ac stipatores, sicut divina prædixerunt oracula, instar plumbea massa in altissimum gurgitem cecidere. Adeo ut milites qui tunc ope divini Numinis victoriam adepti sunt, perinde ac olim Israelitæ quos magnus ille Dei famulus Moses ducebat, merito si non verbis, saltem rebus ipsis eadem quæ illi quondam adversus impium illum Pharaonem cantaturi fuerint in hunc modum Cantemus Domino: magnifice enim glorificatus est. Equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et protector factus est mibi ad salutem. Et iterum: Quis similis tibi inter deos, Domine, quis similis tibi? Glorificatus in sanctis, admirabilis in gloria, faciens prodigia.

CAPUT XXXVII.

Maxentii exercitus in Italia superati.

Ob hæc cuncta dolore ac miseratione commotus Constantinus, omni bellico apparatu adversus tyrannidem sese instruxit. Cumque summum omnium Deum patronum sibi adscivisset, Christumque ejus Filium servatorem atque auxiliatorem invocasset; et victoriæ tropæum, salutare scilicet signum ante milites ac stipatores suos statuisset, cum omni exercitu progressus est, eo consilio ut Romanis libertatem quam a majoribus suis acceperant, interventu suo restitueret. Porro cum Maxentius magicarum artium præstigiis magis quam subditorum benevolentia confisus, ne quidem extra urbis portas progredi auderet; C cuncta vero in circuitu urbis Romæ ac totius Italia loca, oppida, regiones quas servitutis jugo oppressas tenebat, innumerabili armatorum multitudine et dispositis ad insidiandum exercitibus undique muniisset: divino fretus auxilio imperator, primam, secundam ac tertiam tyranni aggressus aciem, cunctis primo statim impetu fusis ac fugatis, in interiora Italiæ penetravit.

CAPUT XXXIX.

Ingressus Constantini in urbem Romam.

CAPUT XXXVIII.

Hæc et alia horum germana cum Constantinus eo tempore magnum Dei famulum Mosem imitatus, in laudem Dei universorum principis et victoria auctoris factis ipsis cecinisset, Romam triumphans ingressus est. Omnesque pariter tam ex senatu quam ex equestri ordine, tanquam carceris custodia liberati, cum universo populo Romano, leto vultu faustisque acclamationibus cum inexplebili gaudio ex intimo animorum affectu eum excepere. Et cuncti tam viri quam mulieres cum liberis et infinita famulorum multitudine, illum liberatorem, servatorem ac bono

Maxentii interitus in ponte Tiberis.

Tandemque ad ipsam urbem Romam propius accessit. Verum ne unius tyranni causa Romanos omnes oppugnare necesse haberet, Deus illum quasi vinculis quibusdam constrictum quam longissime extra urbis portas protraxit: simulque prisca illa ad- D rum auctorem, incredibili clamore quem nemo cohibere poterat appellabant. Verum ille pietatem in Deum quasi insitam sibi atque innatam gerens, nec hujusmodi acclamationibus, nec laudibus elatus est. Sed cum Dei auxilium sibi adfuisse probe intelligeret, illico victoriæ auctori gratiarum actionem sup plex rependit.

versus impios edita miracula, quæ sacris voluminibus continentur, et quibus multi quidem perinde ac fabulis fidem derogant, cum tamen fidelibus fide digna videantur, cunctis tam fidelibus quam infidelibus qui hoc miraculum quod dicturi sumus oculis suis spectaverunt, verissima esse opere ipso comprobavit. Nam quemadmodum Mosis ac religiose quondam gentis Hebræorum temporibus, Deus currus et exercitum Pharaonis projecit in mare, lectissimos milites ex curru pugnantes tristatas submersit in mari rubro, et fluctibus operuit; sic plane Maxentius, et quicumque circa illum erant milites ac stipatores, instar lapidis in altissimum gurgitem ceciderunt. Tunc

CAPUT XL.

De Constantini statua crucem tenente, et de ejus inscriptione.

Et clara voce ac titulorum inscriptionibus, salutare signum cunctis hominibus annuntiavit: hoc tropæo in medio urbis regia adversus hostes erecto atque hoc salutari signo quod imperii Romani ac to

1

tius orbis præsidium est, literarum notis nunquam A opulenti prius exstitissent, postea mutata sorte in exinterituris inciso. Statim ergo sublimem hastam in modum crucis, sub manum statuæ suæ in celeberrimo urbis loco poni jussit, et hujusmodi inscriptionem latino sermone subjici : Hoc salutari signo quod veræ virtutis argumentum est, vestram urbem tyrannica dominationis jugo liberatum servavi. Senatui populoque Romano in libertatem asserto pristinum decus nobilitatis splendoremque restitui.

CAPUT XLI.

tremas calamitates inciderant, largiora vitæ subsidi commodavit. Prorsusque regio animo magnifica quædam munera in ejusmodi homines conferens, aliis agros donavit, alios variis dignitatibus ornavit. Et eorum quidem qui in orbitatis miserias incidissent, quasi pater curam gerebat: viduarum autem mulierum solitudinem sublevans, eas patrocinio suo fovebat. Quin etiam virgines parentibus suis orbatas ipse hominibus opulentis ac familiaribus suis in matrimonium deda. Idque agebat, cum prius dedisset nubentibus, quæcumque ipsas viris suis conferre oportebat. Denique quemadmodum sol supra terras exoriens lucis su radios cunctis liberaliter impertit; sic plane Constantinus primo diluculo procedens ex palatio, ac cum B colesti solis jubare quodammodo exoriens, cunetis adeuntibus beneficentia su radios impertiebat. Nec ullus unquam ad illum propius accessit, qui fructum alicujus beneficii non retulerit : nec spe sua unquam frustrati sunt, qui ab ipso aliquid auxilii exspectas

sent.

Exultatio provinciarum, et largitiones Constantini. In hunc modum Dei amantissimus imperator vietricis crucis confessionem præ se ferens, Filium Dei Romanis libere atque ingenue prædicavit. Et cuncti qui urbem incolebant, tam senatus quam populus, utpote acerba et tyrannica dominatione liberati, respirare quodammodo et purioris lucis radiis perfrui sibi videbantur, atque in novam quamdam vitam renasci. Gentes quoque universe quotquot occidentali oceano terminantur, pristinis malis liberatæ, festos dies cum omni hilaritate celebrabant; Constantinum victorem, Dei amicum, de omnibus bene meritum continuis laudibus prædicantes. Eum cuncti commune quoddam bonum, Dei benignitate humano generi donatum illuxisse, uno ore atque, una voce testabantur. Sed et imperatoris literæ ubique proposita legebantur: quibus ii qui bonis suis spoliati fuissent, eorum possessionem beneficio principis recuperabant, et qui injuste relegati essent, penatibus suis restituebantur. Vinculis quoque et omni periculo ac metu liberabantur ii, qui per tyrannicam crudelitatem iis vexati fuissent.

CAPUT XLII.
Honores episcopis delati, et ecclesiarum extructiones.

Porro ipse imperator ministros Dei a se convocatos, omni obsequio atque honore prosequebatur; eos uipote Deo quem colebat consecratos, non verbis modo, verum etiam factis humaniter excipiens. Proinde mensæ ipsius adhibebantur homines, externo quidem habitu ac vestitu despicabiles, sed quos ille minime despicabiles judicabat : quippe qui non externam hominis speciem quæ oculis subjecta est, sed Deum ipsum introspiceret. Ad hæc quocumque iter faceret, eos secum deducebat; Deum quem illi colerent, ob id etiam propitium sibi adfore pro certo habens. Quin etiam ccclesiis Dei plurima ex thesauris suis beneficia subministravit; partim sacras ædes amplificans et in sublime erigens, partim augusta ecclesiarum sacraria plurimis donariis exornans.

CAPUT XLIII.

De Constantini in pauperes beneficentia. Variis denique pecuniarum divisionibus egentium inopiam sublevans. Extraneis præterea qui ipsum adirenꞌ, humanum se ac liberalem præbebat. Ac miseris quidem illis et abjectis qui in foro mendicant, non pecunias solum et alimenta ad victum necessaria, sed etiam vestem ad tegendam corporis nuditatem suppeditari jussit. Illis vero qui cum ingenui atque

CAPUT XLIV.

Quomodo synodis episcoporum interfuit.

C

Ac generaliter quidem erga omnes talem se præstitit. Verum Ecclesiæ Dei præcipue curam gerens, cum per diversas provincias quidam inter se dissentirent, ipse velut communis omnium episcopus a Deo constitutus, ministrorum Dei concilia congregavit. Nec dedignatus adesse et considere in medio illorum conventu, cognitionis particeps fuit; ea quæ ad pacem Dei pertinent, cunctis procurans. Porro sedebat in medio tanquam unus e multis; protectores quidem cunctosque corporis custodes procul amovens, Dei autem timore contectus, et amicorum fidelium benovolentia vallatus. Cæterum quoscumque saniori sen. tentiæ acquiescere, et ad quietem et concordiam propensos esse animadverterat, eos maxime probabat; palam indicans unanimi omnium consensu se in primis delectari. Pertinaces vero et immorigeros aversabatur.

CAPUT XLV.

Quomodo insipientes toleraverit.

Quin etiam nonnullos qui adversus ipsum asperius invecti fuerant, patienter tulit; leni ae sedata voce D eis præcipiens, ut modestius agere, nec seditiones excitare vellent. Ex his alii admonitiones ejus reveriti, a pervicacia animi desistebant. Alios qui ad sanam mentem nullo remedio revocari poterant, Deo committens relinquebat; nihil adversus quemquam asperius unquam designans. Hanc ob causam, ut credibile est, qui in Africa seditionem commoverant, eo improbitatis proruperunt, ut abrupta quædam facinora tentarent; dæmone ut videtur ob præsentium bonorum copiam invidia percito, et ad gravia quædam et atrocia facinora homines incitante, quo inperatoris animum contra ipsos accenderet. Verum nihil profecit invidia, cum imperator ea quæ fiebant, ridenda esse duceret; et maligni dæmonis impulsio

nem agnoscere se afirmaret. Neque enim sanorum A hominum illa esse facinora, sed vel penitus amentium, vel corum qui nequissimi dæmonis stimulis agitarentur: cujusmodi homines miseratione potius quam supplicio diguos esse. Non enim tantæ justitiæ est, insurgere ad puniendum furorem hominum amentium, quantum eorumdem vicem dolere, extremæ humanitatis est.

CAPUT XLVI.

Victoria de Barbaris relatæ.

Et imperator quidem ad hunc modum in omnibus suis actibus Deo omnium inspectori cultum exhibens, Ecclesiis ejus inconcussa sollicitudine providebat. Deus vero ei vicem rependens, cunctas fere barbaras gentes pedibus illius subjecit; adeo ut tropea ubique de hostibus erigeret. Illum victorem apud omnes mortales illustri præconio renuntiavit; illum formidabi'em inimicis et hostibus reddidit, quamvis suapte natura minime talis, sed potius mansuetissimus, lenissimus atque humanissimus esset omnium mortalium.

CAPUT XLVII,

Mors Maximiani et aliorum quorum insidias Deo revelante Constantinus deprehenderat.

CAPUT XLVIII.
Constantini decennalia.

Dum in hoc statu esset, decimus imperii ejus annus evolutus est. Cujus rei causa festis diebus per universum orbem Romanum celebratis, preces cum gratiarum actione tanquam puras victimas, ignis et nidoris expertes, Deo omnium Regi obtulit. Et ex his quidem maximam animo capiebat voluptatem : sed non perinde cum oblectabant nuntii illi, qui de provinciarum Orientis vastatione afferebantur.

CAPUT XLIX.

Quomodo Licinius Orientem afflixerit.

Hæc dum ab eo geruntur, alter eorum qui se imperio abdicaverant, eum insidias in ejus nece compararet, deprehensus turpissimo mortis genere interiit. Primusque hic est cujus utpote impii ac scelerati hominis imagines omnes et statuæ, cæteraque id genus monumenta quæ honoris causa erigi solent, ubique C terrarum dejecta sunt. Post hunc alii queque propinquitate generis conjuncti, cum occulte ei insidiarentur, deprehensi sunt; Deo scilicet cuncta illorum consilia mirabili quodam modo per visiones famulo suo detegente. Nam et præsentiam suam ei sæpius exhibere dignatus est, divina scilicet specie per summum miraculum ei apparente, ac futurarum rerum præscientiam ipsi suggerente. Et inexplicabilia quidem illa divinæ gratis miracula, quæ Deus ipse famulo suo præstare dignatus est, ne comprehendi quidem dicendo facile possunt. Quibus ille munitus, reliquum tempus aetatis tutissime traduxit; tum ex subditorum benevolentia maximam capiens voluptatem; tum ex eo quod cunctos imperio suo subjectos in summa tranquillitate ac lætitia degere videbat; D tum præcipue ob splendorem Ecclesiarum Dei incredibili gaudio gestiens.

Etenim immanis quædam bellua tum Ecclesiæ Dei, tum reliquis provincialibus illic insidiari nuntiabater= cum nequissimus dæmon quasi æmulatione succen— sus, iis quæ ab imperatore Dei amantissimo gerebantur, contraria facere studeret. Adeo ut imperium Romanum duas in partes divisum, nocti ac diei simile esse omnibus videretur. Quippe Orientis quidem incolas caligo noctis premebat eos vero qui Occi– dentis partes habitabant, serenissimus illustrabat dies. Qui cum infinitis bonis a Deo sibi concilia' is fruerentur, non tulit id maligui dæmonis invidia bonis omnibus infesta. Sed neque tyrannus qui alteram partem orbis Romani dominatione sua opprimebat, Bid ferendum putavit. Qui cum res suas prospero cursu ferri videret tantique principis affinitate esset honoratus; religiosi quidem imperatoris exemplum sequi neglexit: impiorum vero instituta atque inprobos mores studuit imitari. Et quorum misera— bilem vitæ exitum suis ipse oculis conspexisset, eorum consilia sequi maluit, quam in amicitia et concordia cum eo qui præstantior erat ac potior, permanere.

CAPUT L.

Quomodo Licinius Constantino insidiatus sit.

Bellum igitur inexpiabile homini bene de se me rito intulit; nec amicitiæ jura, nec sacramentorum religionem, nec generis necessitudinem, nec foedera in memoriam revocans. Nam Constantinus quidem utpote benignissimus princeps, quo sincere benevolenti e certissimum ei argumentum daret, paternae stirpis nobilitatem, et imperatorii jam inde a majo – ribus generis splendorem ei communicaverat, sorore sua in matrimonium data: totiusque imperii Romani consortio eumdem frui permiserat. Licinius vero plane his contraria animo volvens, adversus præ– stantiorem occultis artibus grassabatur; varia subinde insidiarum genera comminiscens, ut bene meritum malis remuneraretur. Ac principio quidem amicitiam simulans, dolo ac fraude cuncta agebat; sperans fore ut consilia sua laterent. Verum Deus insidias quæ clanculo struebantur, famulo suo detexit. At Licinius in primis conatibus deprehensus, ad secun— das fraudes se contulit; nunc amicitiæ fidem prætendens; nunc foederum ac sacramentorum religione fidem sibi concilians: deinde pacta conventa repente violans, rursusque per legatos veniam poscens: ac denuo mendaciis foede illudens. Tandem vero bellum palam indixit, et desperata mentis audacia incitatus, adversus Deum ipsum cujus cultui imperatorem Constantinum deditum esse cognoverat, arma deinceps ferre instituit.

CAPUT LI.
Licinii insidiæ adversus Episcopos, et prohibitio
Synodorum.

Ac primum quidem Dei ministros sub ditione sua degentes, qui nihil unquam criminis adversus impe.

« PoprzedniaDalej »