Obrazy na stronie
PDF
ePub

non modo in exordio, sed etiam in progressu et in fine imperii semper propitius benignusque adfuit, quippe quem humano generi ad divini cultus informationem proposuerat. Hunc certe unum ex omnibus quos unquam auditione accepimus imperatoribus, velut clarissimum quoddam jubar, et velut quemdam veræ religionis præconem maxima voce inclamantem, innumeris in eum congestis bonis, desi. gnavit.

splendidissimæ lucis stola eamque non jam brevi A stantinus, evidenti suffragio comprobavit, dum illi temporis curriculo in his caducis sedibus volutari, sed corona perpetuo virente, et immortali vita ac beato ævo donatam esse intelligo: mutus hærco, et linguæ rationisque usu penitus destitutus. Ac vocem quidem proferre nullam possum : sed meam ipse tenuitatem ultro condemnans, mihique ipse silentium indicens, cedo potiori has partes, ut pro meritis congruas laudes expromat illi scilicet qui cum immortalis Deus sit ac Dei sermo, solus sua ipsius dicta firmare et rata facere potest.

CAPUT III.

De Deo pios principes honorante et tyrannos puniente. Cum enim prædixerit, eos a quibus cultus et honoratus fuisset, maximis præmiis a se vicissim remunerandos esse; illos vero qui se hostes atque inimicos ipsius professi essent, sibimetipsis perniciem creaturos, promissorum ac verborum suorum veritatem jam inde ab hac vita comprobavit. Quippe impiorum quidem Deique adversariorum tyrannorum abominandos exitus nobis ob oculos proposuit : famulo autem suo non vitam solum, verumetiam mortem felicissimam et maximis laudibus dignam præstitit : adeo ut hæc etiam omnium posterorum sermonibus celebrari, nec tantum caducis, sed etiam immortalibus honoribus affici meruerit. Mortalium quidem genus solatio aliquo letiferi interitus excogitato, consecratis imaginibus, tanquam immortalibus honoribus superiorum hominum memorias colere solitum est. Et alii quidem adumbratis encaustice picturæ coloribus; alii inanimis materiæ sculptura similitudinem hominum exprimentes; quidam in ligneis aut lapideis tabulis litteras altius incidentes, eorum quos colebant virtutem ad æternam posteritatis memoriam consecrare instituerunt. Verum hæc omnia caduca, et temporis longinquitate pereuntia; utpote quæ mortalium corporum figuram, non immortalis animi formam exprimerent. Hæc tamen sufficere iis videbantur, qui post hujus mortalis vitæ exitum nullius spem boni animo conceperant. Deus vero, Deus inquam, communis omnium rerum Servator, qui pietatis amatoribus majora quam quæ cogitatione hominum comprehendi possint, apud se recondidit bona, primitias futurorum præmiorum in antecessum quasi pignus dat in hoc sæculo; immortalium rerum spem mortalibus oculis quodammodo exhibens ac repræsentans. Hoc vetusta Prophetarum oracula quæ scriptis mandata sunt, aperte prædicunt. Hoc vitæ Deo carorum virorum qui variis virtutibus refulserunt, posterorum memoria etiamnum celebratæ confirmant. Hoc ipsum ætatis nostræ testimonio verissimum esse convincitur, cum Constantinus solus omnium qui Romano unquam imperio præfuerunt, summo omnium Regi Deo acceptus, quasi illustre quoddam religiosæ vitæ exemplum cunctis hominibus est propositus.

CAPUT IV.

Quod Deus Constantinum honoraverit. Iloc denique Deus ipse quem veneratus est Con

CAPUT V.

Quod xxx quidem annis regnavit : vixit autem plusquam LX.

Ac tempus quidem imperii ipsius, tribus denum annorum circulis absolutis et aliquanto amplius hoB noravit; totius autem vitæ tempus quam inter homines duxit, duplo majore spatio circumscripsit. Porro cum eumdem velut imaginem monarchiæ suæ proponere vellet, victorem eum omnis tyrannici generis præstitit, et impiorum Gigantum exstinctorem, qui desperatæ mentis audacia impulsi, contra ipsum Deum summum omnium Regem impietatis vexillum sustulerant. Verum hi quidem cum momento temporis extitissent, momento quoque ac dicto citius exstincti sunt. Famulum autem suum Deus qui unus est ac solus, cum solum adversus multos divina armatura muniisset, ejusque opera orbem terrarum impiorum hominum multitudine liberatum repurgasset, cultus sui magistrum universis gentibus constituit; clara voce cunctis audientibus testantem, se veCrum quidem Deum agnoscere, falsorum autem Numinum errorem aversari.

CAPUT VI.

Quod Dei quidem famulus, gentium autem victor fuerit.

Et hic quidem tanquam bonus ac fidelis servus, id egit ac prædicavit; servuin se palam nominans, summique Regis famulum se fateri non erubescens. Deus vero protinus ipsum remuneratus, Dominum ac victorem, solumque ex omnibus qui unquam fuerunt imperatoribus, semper invictum atque insuperabilem præstitit et ob victorias ac tropea tantum imperatorem eum effecit, quantum nemo unquam superiori memoria ullum extitisse recordatur; adeo felicem et Deo carum, adeo pium ac fortunatum, ut plures quidem gentes ac nationes quampriores imperatores sub ditionem suam redegerit: imperium vero omni molestia vacuum ad extremum usque diem obtinuerit.

CAPUT VII. Comparatio ejus cum Cyro Persarum et Alexandro Macedonum rege.

Cyrum Persarum regem præ cunctis qui unquam exstiterint enituisse vetus narrat historia. Verum ille nequaquam felicem exitum vitæ, immo turpem potius atque ignominiosum sortitus esse dicitur, utpote a muliere interfectus. Alexandrum Macedonum regem innumerabiles gentes domuisse prædicant Græci sed priusquam ad virilem ætatem pervenisset, commessationibus et temulentia confectum,

jure autem naturæ liberis ac nepotibus servata, et in perpetuum deinceps tanquam paterna quædam hæreditas propagata est. Ac Deus quidem ipse qui beatissimum illum Principem adhuc nobiscum in terris agentem divinis honoribus sublimavit, cumdemque morientem eximia quadam prærogativa dignitatis ornavit, solus vitæ illius scriptor fuerit idoneus; quippe qui certamina illius resque præclare gestas in cœelestibus tabulis consecraverit.

immatura morte periisse. Et hic quidem duorum ac A guitas a patre quidem transmi sa ad ipsum pervenit; triginta annorum spatio totius vitæ cu sum absolvit; quorum non plus quam tertiam partem tempus regui illius sibi vindicat. Grassatus au'em est per cæ des instar fulminis, gentes atque urbes integras absque ullo ætatis discrimine crudeliter servituti subjiciens. Sed cum vix dum in ipso ætatis flore ageret, et amasium suum fugeret, mors repente superveniens, il'um improlem; nulla stirpe, nulla fundatum domo; in externo et hostico agro, ne humanum genus diulius vastaret, extinxit. Mox regnum ejus varia in membra divulsum est, singulis ejus ministris partem sibi rapere atque auferre contendentibus. Verum hic quidem ob hujusmodi mala laudibus effertur.

CAPUT VIH.

Quod orbem propemodum universum subegerit. Noster vero imperator ex eo ætatis anno regnare orsus est, quo Macedo ille decessit. Ac vite quidem spatium duplo majus habuit quam ille; regni vero triplo longius. Ceterum cum exercitum suum mansuetis ac modestis religionis præceptis munivisset, in Britanniam quidem et in eos qui in ipso habitabant Oceano ad Solis occasum longe lateque diffuso, signa intulit. Scythiam vero universam quæ sub ipso Septentrione posita, in plurimas gentes et nomine et moribus discrepantes dividitur, suo adjunxit imperio. Jam vero cum ad extremos meridiei fines impefium propagasset, ad ipsos nimirum Blemmyas et Æthiopas: eos quoque qui ad Solis Ortum incolunt, in suam ditionem redigendos putavit. Denique, ad ultimos usque continentis terminos, hoc est, ad extremos Indos et circumsitos undique populos, cunctos mortales qui universum terrarum orbem incolunt, splendidissimis pietatis radiis illustrans, Regulos, Præfectos et Satrapas gentium Barbararum, sibi obnoxios ac subditos habuit: qui sua sponte et cum gaudio ipsum salutabant, et Legatos cum muneribus ad eum mittebant, ejusque notitiam atque amicitiam plurimi æstimabant. Adeo ut eum in sua quisque provincia partim imaginibus, partim statuis publice dedicatis honoraret: solusque ex imperatoribus Constantinus, ubique terrarum notissimus esset ac celeberrimus. Igitur ad has usque gentes regiis allocutionibus Deum suum cum omni libertate prædicavit. CAPUT IX.

Quod pii in:peratoris filius imperium filiis reliquit. Cæterum non id verbis quidem præstitit, re autem ipsa frustratus est. Sed in omni genere virtutis semet exercens, variis pietatis fructibus abundavit; amicos quidem ingentibus beneficiis sibi devinciens; subditos vero clementiæ legibus moderans, et imperium suum placidum cunctis atque optabile exhibens. Donec post longa annorum curricula, Deus quem coluerat, variis illum certaminibus defessum immortalitatis præmiis remuneratus, ex mortali regno ad immortalem vitam sanctis animis apud se præparatam transtulit; trium liberorum sobole, qui in imperio ei succederent, excitata. In hunc igitur modum imperialis di

B

CAPUT X.

Quod historia hæc necessaria, et ad formandos mores utilis sit.

Ego vero tametsi tanti quidem viri felicitate dignum quidpiam dicere difficile admodum esse intelligam, silere autem tutum ac periculo vacuum: necessarium nihilominus puto piissimi Principis imaginem, exemplo mortalis picturæ, verborum coloribus expressam ad sempiternam posterorum memoriam consecrare, ut desidiæ atque inertiae crimen a nobis depellamus. Me enim profecto puderet mei ipsius, nisi omnem meam industriam ac facultatem, licet admodum levis sit atque exigua, in hunc qui divinum Numen summa observantia veneratus est, conferrem. Sed et ad communem hominum vitam utile, mihique imprimis necessarium hoc opus fore confido, quo generosissimi imperatoris res gestæ, summo omnium imperatori Deo acceptæ, comprehenduntur. Quomodo enim turpe non fuerit, Neronis quidem et aliorum impiorum tyrannorum qui longe illo C deteriores fuerunt, memoriæ non defuisse diligentissimos scriptores, qui mala argumenta eleganti sermone exornantes, numerosis historiarum voluminibus condiderunt: nos vero silere, quibus Deus ejusmodi imperatorem qualem nulla unquam ætas vidit nancisci, et in ejus conspectum, notitiam ac colloquium pervenire concessit.

CAPUT XI.

Quod sola Constantini gesta quæ ad pietatem pertinent narratarus sit.

Quamobrem si cuiquam alteri, nobis certe præcipue convenit, ut tot ac lanta quæ audivimus bona, iis nuntiemus, quorum mentes bonorum operum exemplo ad amorem Dei excitantur. Quippe alii quiD dem vitam hominum minime gravium, et res gestas ad morum emendationem prorsus inutiles, aut gratia, aut odio quorumdam, aut ad doctrinæ suæ ostentationem scribere aggressi, turpissimorum flagitiorum narrationem magnifico verborum apparatu aliter quam decuit amplificarunt: iis qui singulari Dei beneficio malorum expertes fuerant, pessimorum operum et quæ oblivione ac tenebris involvi debuerant, magistros se præbentes. At nobis oratio quidem ipsa quamvis suscepti operis magnitudini prorsus impar sit, sola tamen pulcherrimorum facinorum narratione illustrari posse videtur. Ipsa vero operum Deo acceptorum commemoratio, iis utique qui animum recte comparatum habuerint, non inu

tilem sed in primis fructuosam lectionem præbitura A tyrannorum ædibus subsedit. Neque tamen eosdem

est. Itaque quamplurima alia quæ de hoc principe
narrari possunt: conflictus et prælia, fortia facinora
atque victorias, tropea ac triumphos de hostibus
partos, et quæ præterea ad singulorum utilitatem ab
eo constituta sunt: leges ad subditorum et Reipu-
blicae commodum latas; alios denique plurimos
Principatus labores ab eo exantlatos, qui in omnium
ore ac memoria versantur, prætereundos mihi nunc
esse arbitror: quippe cum instituti operis argumen-
tum admoneat me, ut ea sola quæ ad Dei cultum per-
tinent, dicendo ac scribendo persequar. Cæterum
cum hæc ipsa numero pene infinita sint; ex iis quæ
ad notitiam nostram pervenerunt opportunissima
quæque dumtaxat; et posterorum memoria dignissima
seligens, quam potero brevissime exponam. Si qui- B
dem tempus ipsum banc deinceps licentiam nobis
concedit, ut beatissimi Principis laudes quovis ora-
tionis genere libere prædicemus (Eccl. 11). Nam antea
quidem id facere nequaquam licebat, propterea quod
vetitum est ne quemquam ante obitum ob incertas vi-
tæ mutationes beatum pronuntiemus. Proinde Deum
adjutorem invoco, ac cœleste ejus verbum precor,
ut in hoc opere aspirare mihi velit. Ordiar autem a
prima illius ætate in hunc modum.

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Vetus narrat historia, gentem Hebræorum a sævissimis olim tyrannis oppressam fuisse Deumque C cum oppressos benigno ac propitio vultu respexisset, providisse ut propheta Moses, qui tum adhuc infans erat, in mediis tyrannorum ædibus et in ipso eorum gremio educaretur, omnemque quæ apud illos erat sapientiam perdisceret. Postea vero cum ille progressu temporis ad virilem pervenisset ætatem, et divina justitia quæ oppressis opitulari solet, pœnas ab iniquis tyrannis exposceret; tunc Dei Propheta ex ipsis tyrannicis profectus ædibus, divinæ voluntati ministerium suum exhibuit. Et ipsos quidem tyrannos a quibus fuerat educatus, re ac verbis aversatus est: eos vero qui revera fratres et cognati erant, amicos ac familiares elegit. Posthæc Deus cum illum totius gentis ducem constituisset, Hebræos quidem acer

cum impiis mores, tametsi admodum adolescens, sectatus est. Quippe jam inde ab illa ætate, egregia indoles divino Spiritu impulsa, ipsum ad piam Deo. que acceptam vitam,incitabat. Sed et patris æmulatio stimulos admovebat, qua ad virtutis et bonorum actuum imitationem juvenis provocabatur. Pater siquidem ei fuit (nam et hujus memoriam opportune renovare congruum est) Constantius: imperatorum nostri temporis nobilissimus. De quo nonnulla quæ ad filii commendationem pertinent, breviter a nobis exponenda sunt.

CAPUT XIII.

De patre ejus Constantio, qui Christianos ut Diocletianus et Maximianus persequi noluit.

Cum imperium Romanum a quatuor Augustis regeretur, hic diversum a collegis suis vitæ institutum æmulatus, solus cum Deo rerum omnium moderatore pacem firmavit. Illi enim ecclesias Dei expugnare adorti, solo aquarunt, et oratoria una cum ipsis fundamentis aboleverunt. Hic vero a nefaria illorum impictate puras manus atque integras servavit, nec se ullatenus eorum similem præstitit. Et illi quidem Dei cultorum tam virorum quam mulierum cædibus, tanquam civili quodam bello provincias sibi subjectas polluerunt. Hic vero animum ab hujusmodi scelere purum atque inviolatum semper servavit. Ili coacervatis impiissimæ superstitionis malis, seipsos primum, ac deinde subditos omnes nequissimorum dæmonum fraudibus manciparunt. Hic profundissimæ pacis intra imperii sui fines auctor ac signifer, subditis suis permisit ut absque ulla molestia divino cultui inservirent. Denique illi cunc. tos mortales gravissimis exactionibus opprimendo, vitam illis minime vitalem et quavis morte acerbiorem præstiterunt. Solus Constantius placidum ac tranquillum principatum suum subditis exhibens, paterna quadam cura ac sollicitudine eos fovit. Porro cum aliæ quoque innumerabiles hujus viri virtutes ab omnibus prædicentur, uno et altero ejus facinore commemorato, ex quibus conjectura fieri possit de iis quæ silentio prætereuntur, ad propositum nobis scribendi argumentum transgrediemur.

CAPUT XIV.

bissima apud hostes servitute liberavit : tyrannorum D Quomodo Constantius exprobrata ipsi a Diocletiano

autem genus cœlitus inflictis suppliciis ejus opera ultus est. Vetus, inquam, hæc historia, instar fabulæ a multis accepta, omnium aures mortalium implevit. Nunc vero idem nobis Deus majora omnibus fabulis miracula ipsis oculis spectare concessit, quod genus spectaculi apud eos qui recens viderunt, omni auditione fide dignius habetur. Nostra enim ætate tyranni quidem qui adversus Deum summum omnium Regem bellum movere instituerant, ejus Ecclesiam graviter oppresserunt. Constantinus vero qui postea tyrannorum interfector fuit; dum adhuc adolescens esset et juvenili lanugine decorus, in medio illorum, ut quondam ille Dei famulus Moses, in ipsis

paupertate, ærarium impleverit, et postea collutoribus pecuniam reddiderit.

Cum hic princeps crebris hominum sermonibus celebraretur, quod mitis esset ac placidus; quod optimus Deique amantissimus; quodque ob incredibilem erga subditos indulgentiam, nullam pecuniam in thesauris reconditam haberet : imperator is qui tunc temporis supremum imperii gradum obtinebat, missis ad eum quibusdam hominibus, objurgavit ejus in republica gerenda negligentiam : et paupertatem ipsi probro vertit; hoc maxime argumento fidem dictis faciens, quod nihil in thesauris reconditum haberet. At ille cos qui ab imperatore venerant rogavit, ut

apud se aliquantisper m rari vellent. Deinde ex om- A rempti essent; aliusque in hanc, alius in illam par

tem discessisset; et uniuscujusque propositum ac
sententia explorata fuisset: tunc eximius princeps
consilium suum quod hactenus latuerat, detegens,
illorum quidem timiditatem ac nimium sui ipsorum
amorem condemnavit: hos vero ob devolam divino
numini conscientiam magnopere probavit. Ac deinde
illos quidem tanquam Dei proditores, ne principis
quidem obsequio dignos judicavit. Nam quomodo,
inquit, fidem erga principem suum servaturi sunt,
qui erga Deum perfidi esse deprehenduntur? Itaque
ejusmodi viros a regiis ædibus procul ablegandos
esse censuit. Illos vero quos Deo dignos esse veri-
tatis ipsius testimonio constaret, eodem erga prin-
cipem animo futuros esse affirmans, protectores at-

nibus provinciis quæ ipsius imperio parebant convo-
cato opulentissimo quoque, se pecunia opus habere
iis significavit; hancque occasionem oblatam esse,
qua suam quisque erga principem benevolentiam
sponte declarare deberet. Ili vero, utpote qui jam-
pridem in votis habuissent, ut suum erga illum stu-
dium testificandi aliquando offerretur occasio: hoc
audito, confestim auro, argento ac reliquis opibus
thesauros ejus compleverunt ambitiose certantes
inter se, ut se invicem in largiendo superarent: id-
que lato atque hilari vultu omnes præstitere. Post-
hæc Constantius homines a seniore Augusto ad se
missos, thesaurorum suorum spectatores esse jussit,
et ea quæ vidissent renuntiare. Se quidem impræ-
sentiarum hæc apud se congregasse : cæterum ea B que imperii ipsius custodes constituit; ejusmodi
jampridem apud ipsos dominos tanquam apud fidos
depositarum opum custodes sibi servari. Et hi qui-
dem admiratione hujus rei perculsi sunt: humanis-
simus autem princeps post eorum discessum opum
dominos accivisse dicitur : et obsequio illorum ac
studio erga se magnopere laudato, jussisse ut cunc-
tis opibus suis receptis domum reverterentur. Hoc
igitur unum illius principis facinus est, quo singu-
laris ejus humanitas perspicue declaratur. Alterum
facinus, illustre ejus erga Deum pietatis indiciun
præbet.

CAPUT XV.

De persecutione ab aliis concitata.

Præsides provinciarum per universum orbem viros divino cultui deditos imperatorum jussu persequebantur. Primique omnium ex ipsis imperialibus palatiis progressi Dei amantissimi martyres, pro religione certamina obierunt; ignem et gladios marisque altissimos gurgites, et cuncta mortis genera alacri animo perpessi. Adeo ut brevi temporis spatio cuncta imperatorum palatia cultoribus Dei viduata sint. Quo maxime factum est, ut hujus sceleris auctores, Dei præsentia atque auxilio orbati remanerent. Dum enim cultores divini numinis persequuntur, eadem opera precationes pro semetipsis fieri solitas abegerunt.

CAPUT XVI.

Quomodo Constantinus simulans se simulacra colere, eos quidem qui sacrificare parati essent expulerit : illos vero qui se Christianos profiteri maluissent, in palatio retinuerit.

Soli Constantio sapiens quoddam consilium venit in mentem. Acres quidem ipsa quam gessit mirabilis est auditu; factu tamen longe admirabilior. Palatinis omnibus qui in ipsius aula militabant, ad ipsos usque judices in summis potestatibus constitutos, data eligendi utrum mallent facultate, hanc conditionem detulit, ut siquidem dæmonibus sacrificassent, manere ipsis in palatio et consuetis honoribus frui liceret si vero id facere renuissent, ab ipsius aditu excluderentur, et ab ipsius notitia ac familiaritate remoti discederent. Cum ergo universi bifariam di

homines inter præcipuos amicorum et maxime ne-
cessarios habendos esse dicens, multoque pluris
æstimandos quam maximarum opum thesauros.

CAPUT XVII.

De affectu et amore ejusdem Constantii erga Christum.

Hujusmodi fuit Constantini pater sicut a nobis
breviter indicatum est. Qualis autem exitus vitæ illi
contigerit, cum se talem erga Deum præstitisset,
quantumque discrimen inter illum et reliquos im-
perii consortes is quem coluerat Deus esse voluerit,
quisquis rem ipsam attentius expenderit, facile co-
gnoscet. Postquam enim multa regiæ virtutis indicia
diutissime præbuisset, unum quidem summum om-
nium Deum agnoscens, eorum vero qui plures Deos,
C
colerent impietatem condemnans, et sanctorum ho-
minum precationibus domum suam undique muni-
visset, reliquum deinceps vitæ tempus expedite ac
tranquille summa cum gloria exegisse dicitur: com-
pos ejus felicitatis quam vulgo perhibent in co posi-
tam esse, at neque ab aliis afficiamur neque alios
ipsi afficiamus molestia. Ad hunc igitur modum toto
imperii sui tempore, quod æquabile perpetuo ac
placidum fuit, universam familiam, conjugem sci-
licet ac liberos cum omnibus ministris, uni omnium
Regi Deo consecravit. Adeo ut multitudo eorum qui
in ipsius palatio simul versabantur, nulla re ab Ec-
clesia Dei differret. Inter quos erant etiam ministri
Dei, qui continuis precationibus pro salute principis
Deum venerabantur: cum tamen vulgo apud alios
ne ipsum quidem Dei cultorem nomen proferre fas

D

esset.

CAPUT XVIII.

Quod post abdicationem Diocletiani et Maximiani
Constantius primus Augustus fuit, numerosa prole
insignis.

Porro eas ob res non diu posthac mercedem a
Deo est consecutus: in tantum ut primum imperii
locum obtineret. Nam cum seniores Augusti nescio
quo pacto imperio se abdicassent, quæ repentina
mutatio proximo post ecclesiarum eversionem anno
illis contigit; solus exinde Constantius primus Au-
gustus renuntiatus est. Qui initio quidem Cæsarum

18

diademate cum Galerio decoratus priorem gradum A Constantio sub idem tempus ultimus vitæ dies im

obtinuerat: postea vero com in illa Cæsaris dignitate egregium sui specimen edidisset, summum apud Romanos honoris fastigium adeptus est; inter quatuor qui postmodum designati sunt, primus Augustus appellatus. Sed et numerosæ sobolis præstantia reliquos imperatores superavit, maximo liberorum utriusque sexus choro circumdatus. Denique cum in extrema senectute positus, debitum communi naturæ persoluturus atque ex hac luce migraturus esset, ibi Deus admirabilem potentiam suam ei denuo exhibens, providit ut filiorum ipsius natu maximus Constantinus jamjam morituro ad capessendum imperium præsto esset.

CAPUT XIX.

De filio ejus Constantino, qui adhuc adolescens una cum Diocletiano in Palæstinam venit. Quippe hic una cum imperatoribus patris sui collegis versabatur, et quemadmodum vetus ille Dei propheta Moses in medio illorum, sicut jam diximus, degebat. Cumque transacta pueritia jam adolescentiæ annos ingressus esset, summo in honore apud supra dictos imperatores crat. Cujusmodi nos quoque eum vidimus, cum per Palestinam provinciam transiret una cum seniore Augusto. Ad cujus dextram assistens, cunctis qui videndi desiderio tenebantur præstantissimus apparebat, et qui regie cujusdam celsitudinis animi jamtum indicia præberet. Nam quod ad pulchritudinem et proceritatem corporis attinet, nemo erat qui cum illo conferri posset. Sed et virium robore adeo inter æquales eminebat, ut ab illis etiam formidaretur. Animi vero virtutibus longe illustrior quam dotibus corporis fuil. Ac primum quidem modestia animum exornavit : deinde humanioribus disciplinis; et tum innata prudentia, tum sapientia divinitus infusa non mediocriter eum excoluit.

CAPUT XX.

Constantinus propter Diocletiani et Galerii insidias ad patrem revertitur.

B

[blocks in formation]

minebat. Qui cum filium insperato sibi adesse cerneret, lecto exiliens, ambabus ulnis eum amplexus est: huncque unum quo angebatur dolorem, ex absentia scilicet filii conceptum, jam ex animo penitus excussum esse affirmans, gratias Deo maximas egit, posthac mortem omni immortalitate potiorem sibi esse testatus. Dispositis deinde ex arbitrio rebus suis, et vale dicto liberis suis utriusque sexus qui instar cujusdam chori ipsum undique cingebant; in palatio et in regio cabili jacens, imperii administratione, ut naturalis ratio postulat, filio natu maximo in manus tradita, ex hac luce migravit. CAPUT XXII.

Quomodo elato Constantio, Constantinus a militibus Augustus appellatus sit.

Neque tamen idcirco absque imperatore remansit respublica, quippe Constantinus paterna ornatus purpura, et ex paternis ædibus progressus, Constantium patrem tanquam redivivum et in filio adhuc regnantem cunctis exhibuit. Posthac fonus paternum antecedens cum ingenti paternorum amicorum multitudine, quorum alii anteibant, alii subsequebantur, pulcherrime apparatu exequias Deo devoli principis celebravit. Cuncti beatissimum imperatorem acclamationibus et laudibus prosequebantur; unoque animorum consensu mortuum principatu filii restitui atque in lucem revocari censebant; et faustis acclamationibus novum principem, imperatorem, Augustum, primo statim impetu appellabant. Et hæ quidem filium laudantium voces patri mortuo ornamentum afferebant: filium vero beatum prædicabant, qui tanti patris successor esset renu 1tiatus. Sed et omnes provinciæ ejus imperio subjectæ, maximo gaudio et inexplicabili lætitia perfusæ sunt; utpote quæ ne minimo quidem temporis momento imperiali providentia destitutas se fuisse sensissent. Hujusmodi piorum ac Dei amantium hominum exitum esse Deus in imperatore Constantio universis nostræ ætatis hominibus declaravit.

CAPUT XXIII.

Interitus tyrannorum brevis commemoratio. Qualis vero exitus fuerit aliorum qui Ecclesias Dei tanquam indicto bello oppugnarunt, nequaquam hic commemorandum esse duxi, nec bonorum memoriam, malorum attexta commemoratione esse violandam. Sufficiunt certe res ipsæ, ad reprimendos et in officio continendos eos qui scenam omnem calamitatum quæ singulis illorum acciderunt, ipsis oculis atque auribus accepere.

CAPUT XXIV.

Quod Constantinus imperium Dei arbitrio sit conse

cutus.

In hunc modum universorum auctor et totius mundi moderator Deus Constantinum tali parente genitum, principem atque imperatorem per se ipse provexit: adeo ut, cum cæteri omnes aliorum suf

« PoprzedniaDalej »