Obrazy na stronie
PDF
ePub

ibi supra domum constitit, ubi esse quem annuntia A do hune qui reus non erat, contra sententiam ve

niens quam (1) tenebat, amitteret (2) potestatem. Ita rationis fuit officia corporis agere, ut ipse quidem eamdem esse carnem ostenderet, quam susce perat, eam quæ ante damnata est: ille vero carnis officia videndo, non intelligeret deitatem, ac sie contra sententiam Dei veniens, perderet potestatem; quia appetere ausus est, quem sine erimine pervidebat.

bat, ostendit. Quod scriptura testatur: Nato autem Jesu in Bethleem Judæ in diebus Herodis regis, ecce Magi venerunt ab oriente Hierusalem dicentes, ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus ad orientem, et venimus adorare eum. Quem parvulum Magi cum vidissent adoraverunt ut regem, ut hominem, ut Deum; et munera obtulerunt, quibus muneribus etiam passurus denuntiabatur. Thus enim obtulerunt ut Deo, aurum ut regi, myrrham passuro. Talis infantia divina cognoscitur, nutritur, et educatur! Sed sine doctore omnia sciens. Mirantur hoc Judæi cum viderent litteras scientem sine doctrina; dicentes : Quomodo iste litteras scit, qui non dedicit? Quod sciret, confitentes; et quod non didicerit, non negantes: unde tamen hoc haberet, non comprehendentes. Judæorum doctoribus cum loquitur, doctor doctorum invenitur. Qui cum adhuc parvulus fere annorum XII sederet in medio magistrorum, doctrinam ejus cum stupore mirabantur doctores. Ita enim Scriptura dicit: Et omnes, qui audiebant eum, admirabantur prudentiam ejus et responsa. Hæc scripturis probantur, physicis vero rationibus amplius invenitur Deus enim in homine natus, talia insignia infantiæ suæ debuit demonstrare.

B

XXIV. Hac ergo causa factum est, officia quidem carnis ostendere, non tamen ipsis officiis esse subjectum. Ut carnem veram probaret, esuriit; non ut victus jejunio manducaret. Denique cum ad probationem nostræ carnis ultra possibilitatem naturæ 40 dierum et noctium spatio jejunasset, invenitur quidem esurisse, non etiam manducasse ; ita scriptura dicente: Et consummatis 40 diebus et 40 noctibus, postea esurivit. Non tamen manducavit; esurivit autem. Quod ob (3) hanc causam manifesto factum est, ut quia 40 diebus, quibus continuis in eremo adversum Dominum tentationibus suis diabolus puguans superatus fuerat, non esset (4); et ut ne, intellegendo Deum, diffugeret; ne perirent tam necessaria beneficia passionis suæ, esurivit. Quem mox infirmum putans, iterum ut hominem aggressus est, dicendo ei, ut vel propter necessitatem sui corporis lapides in panes converteret: quique (5) nec fecit nec manducavit. Ita esurivit ob causam; non tamen subjectus est cause. Et non tantum in hoc loco, sed etiam discipul's offerentibus esurienti panes, ac dicentibus, Rabi, manduca; respondit: Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, ut perficiam opus ejus.

XXIII. At vero causam adventus ejus si requiras, hominem iterum apparere oportebat. Latere debuit tanta divinitas non eos qui credebant (1), sed principem mundi, in cujus oppressionem (2) descenderat, sed nostræ causa liberationis. Is enim non ex auctoritate sua, sed ex sententia dominica tenebat, C quia jusserat peccatorem, qui non pœnituit, mori. At vero pœnitentem liberare debuit misericors. Hoc justitia, hoc possibilitas divina poscebat, ut qui ex sententia tenebat reum, si non reum caperet, prætereundo sententiam, amitteret potestatem. Nemo autem non reus, cum et origine et natione sint ex mortalibus. At is qui natus est, ipse dedisse sententiam probatus est; qua sententia ipse reus non tenetur, qui cum susceperit carnem, sine peccato inter homines conversatus est. Sicut scriptum est : Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque eo. Invenit omnem viam prudentiæ, et dedit eam Jacob puero suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (3). Hic est, qui conversatus est sine peccato, ut iterum scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (4). Hanc carnem sine peccato produxit: quam mundi hujus princeps adversantem sibi prævidens, neque suis voluntatibus inclinatam, hominem tantum estimans, invadere ausus est permittentem. Permisit autem Dominus, ut ipse sibi princeps causa sit amittendi ; qui cum reos ex sententia sibi vindicasset, usurpan

[blocks in formation]

XXV. Sitivit, ut per sitim naturam corporis demonstraret; non quod poculis indigeret, cum ipse sit fons aque viva. Denique Samaritanam, ubi sitisse invenitur, cum aquam postulasset, atque illa judæum æstimans non dedisset, obtulit mulieri aquam per quam sitim perpetuo satiaret, sicut scriplum est: Jesus sedebat super puteum ; et fuit hora quasi sexta; et venit quædam mulier Samaritana haurire aquam. Et Jesus sedebat; et Jesus dixit ad eam: Da mihi bibere. Abierant enim discipuli ejus in civitatem ut emerent escas. Mulier tamen respondit ad Jesum, dicens: Tu, cum sis judæus, quomodo petis a me bibere, cum sim mulier samaritana? Et Jesus respondit illi: si scires donum Dei, et quis est qui tibi dixit : da mihi bibere; tu magis petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et dixit illi mulier: Domine, neque urceum habes, et puteus altus est; unde habes aquam vivam mihi dare? Ne tu major sis patre nostro Jacob, quoniam ipse dedit nobis puteum de quo bibat cum filiis suis et cum pecoribus suis. Et Jesus respon

D

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

ila ge

dit ad illam : Omnis qui ex aqua ista biberit, sitiet ▲ Dixit et stetit spiritus potestatis, et exaltati sunt fluctus iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dedero ejus. Quod autem is dispensationem omnem, illi, non sitiet in æternum; sed erit fons aquæ salien- rendo, compleverit per mortem, ascensuru-que estis in vitam æternam. Ergo non sitierat accipere, sed set ad cœlos, illico (4) subjunxit dicens: Ascendit dare, qui divinam (1) promittendo dedit. Ita ut re- usque ad cœlos, et descendit usque ad abyssos. licta hydria sua mulier, oblita sitis veteris, Samariæ cæteris Samaritanis adventum ipsius prædicaret. Hoc sitiebat Dominus docere mulierem, quam jam sciebat esse paralam : non aquam terrenam petens, sed ex petitione dans aquam vivam, quæ fontem fecit salientem in vitam æternam.

XXVII. Et hoc tamen licet a divino spiritu dictum credendum est; tamen, ut cætera, etiam hoc physicis rationibus paucis comprobemus (2). Liberatos a morte passione dominica nos iterum ad immortalitatis statum perduxit; ac nos prius cœlesti impares, nunc cœlestibns sociavit. Quibusdam tamen hoc videtur injustum ; non quia non potest Deus, sed quia justitie suæ non convenire videatur, cum protoplastum culpa adhuc vacuum et a crimine alienum, paradisi tantum dominum præstitisset, hoc donum B Dei competens judicando; nunc post peccatum offensionemque revocato, cum non esset parum ad id rediisse quod fuerat, et cœlestia regna concesserit. Quod tamen justissimum comprobatur. Si enim prius gratia sua, nullis devotionis officiis promerenti, paradisi sedem homini concesserat; utique nunc contra impatientiam carnis ac desideria iniquitatis jam mota, contra mundi principem et potestates ejus repugnantem, sæculo calcato; cœleste præmium oportuit repensare; ut et is qui, imitando Deum, vitam divinam in terris habuit constitutus in corpore, cum eodem corpore jam immortali facto cœlos habitaret, jam terrenis sublatis. Deinde ad hujus muneris causam illud accedit, quod dignum est carnem hominis cœlis inferre, cujus habitator Deus esse dignatus est: nec potest videri hominem contra meritum factum esse incolam cœli, cujus vaginam non dedignatus sit spiritus ipse Deus: justumque fuit corpus, in quo Deus habitando, terram visitare dignatus est, per quod particeps nostri ad immortalitatem genus nostrum perduxit, etiam in cœlestibus collocare. Ubi namque Dei habitatio esse debet, nisi in regno Dei? Ubi autem regnum ejus nisi in cœlis?

XXVI. Sitivit iterum in cruce Jesus, et exclamavit: Silio. Sed causa sitis ejus hæc fuit. Crucifixe rant eum, nec tamen sic erant satiati: adhuc habebant peccare: et cum in pœna positis etiam malis hominibus communis naturæ affectus misericordia debeatur; buic, cujus in curandis infirmitatibus beneficia senserant, quemque sine crimine appetissent, contra naturalem misericordiæ motum eliam post crucem insultabant; in tantum impleti spiritu furoris, ut sitientem potarent aceto. Et qui prompto animo passionem suscepit, nec hoc invitus accepit: et quantum illi audaciores ad inferenda supplicia, tantum ille ad suscipiendam injuriam mitis: quorum malitiæ opera aspiciens necdum esse completa, exclamavit: Sitio. Qui ad cumulationem injuriæ, acetum dederunt: non tamen ipse ut acetum ingererent, provocavit; sed quod illi ei dederunt, sponte suscepit. Talis Domini sitis. Denique accepto exclamavit: Consummatum est. Et continuo reddidit spiritum. Dormivit etiam Jesus, non somno victus ut videretur, C sed ut esset ordo virtutis faciendæ. Dormivit enim ut incitaretur mare, ut discipuli timentes postularent auxilium, ut impleretur prophetia David quæ in centesimo el sexto psalmo pronuntiabît dicens: Annuntientur opera ejus in exultatione. Qui descendunt mure in navibus, qui faciunt questum in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini et mirabilia ejus in profundo.

(1) Vel intellige aquam, vel scribe divina.

Codd. loco.
(2) Codd. comprobamus.

[blocks in formation]

pádiota nepepavùs ò gépov : adeoque (1) tum ob ætatis A
prærogativam, tum ob confessionem fidei, tum ob
tot ac tantos exantlatos labores honore ac reverentia
dignus. In eamdem sententiam synodi Sardicensis
patres (2) maxime venerabilis senectæ Osium prædi-
cant, qui et propter ætatem et confessionem et tanti
temporis probatam fidem, tantum laborem id ætatis
pro Ecclesie utilitate sustinuit, ut omni reverentia
dignissimus habeatur. › Sed ut omnia complectamur,
Athanasium audiamus (3) De magno ac felicis se-
nectutis viro et confessore, re vera Osio, loqui su-
pervacaneum fuerit.... Haud enim obscurus, sed om-
nium clarissimus ille senex est. Que synodus enim,
cui non ille præfuerit? Quandonam sapientibus di-
ctis suis non in suam omnes perduxit sententiam ?
Quænam Ecclesia illius patrocinii pulcherrima non B
servat monumenta? Quis illum mœstus adiit, quin lætus
ab eo recesserit? Quis aliquo egens ab eo postulavit, op-
tatumque non abiit consecutus? › Huc usque Athana-
sius, cujus præclara verba Theodoritus exscripsit (4).

II. Talem itaque ac tantum virum, confessionis gloria in primis conspicuum, ad suam pertrabere sententiam omni studio apud Constantium adhibito conabantur Ariani (1). Quorum dolis fallaciisque interceptus imperator, venerandum illum ac nobilem senem centenario majorem accivit. Accedentem vero illum rogat Constantius lenibusque dictis hortatur, ut cum Arianis communicet Athanasiumque condemnet. Verum optimus ille senex qui rei hujuscemodi vel auditum agre ferret, indignatus quod tale quippiam vel proferre ausus fuisset imperator, virum acriter compellat, verbisque suis perculsum de sententia deducit. Atque ita demum rebus integris, in patriani et ad Ecclesiam suam revertitur.

Sed vix dum ille aberat, quum ecce tibi Ariani quærimonias repetunt, lamenta instaurant, nullisque non machinis levissimum Constantii animum indesinenter pulsant: qui propterea eorum postulatis acquiescens, litteras minarum plenas ad Osium mittit, ipsumque contumeliis exagitans interminatur pericula, deportationes, supplicia: mox vero iteratis litteris senis animum blande sollicitat. At ille neque impudentium malorum formidine, neque blandimentorum illecebris vel tantillum dimotus, perstat in sua firmus sententia. Quin et imperatori epistolam rescribit constantiæ plenissimam, tantoque episcopo vere dignam significans præ cæteris se jam pridem sub Maximiano pro Christi nomine passum, paratum esse ad ærumnas quaslibet, ubi opus fuerit, pro veritate perferendas. Et hanc quidem epistolam quæ una superat, ex magno Athanasio proferimus, egregium plane Osii fidei monimentum (2).

Porro in iis Athanasianis illud maxime omnium observare placet per Baronium (5), magnum scilicet illum Osium ob singularem doctrinæ ac virtutum præstantiam, admirabilemque in rebus agendis dexteritatem atque prudentiam, inter complura concilia quibus præfuisse perhibetur, in Niceno potissimum omnium celeberrimo primam sedem Silvestri papæ nomine occupasse, et collegarum quidem legatorum primarium, ut ex Gelasio erudimur (6): Ille, inquit, Osius ex Hispaniis, nominis et famæ celebritate insignis, Silvestri episcopi maximæ Rome locum ob- C tinens, ἐπέχων καὶ τὸν τόπον τοῦ τῆς μεγίστης Ρώμης ἐπισκόπου Σιλβέστρου, una cum Romanis presbyteris Vito et Vicentio aliisque permultis in eo cœtu consedit. Gelasio concinunt scriptores alii cum Græci tum Latini. Quid quod satis aperte id quoque adstruit Gelasio multo antiquior Eusebius (7)? Neque enim aliter ejus verborum sententiam accepere Theodoritus (8), Socrates (9) ac Sozomenus (10). Ex quibus intelligas quid sentiendum de Cavei judicio (11), qui eo insignitum honore fuisse Osium tamquam Romani pontificis legatum, inane Baronii aliorumque somnium verniliter satis appellat. Viro scilicet zpitxarάto pseudodextri chronicon ejusque enarratorem Bivarium veterum auctoritati præferre

III. At vero ad ipsum a firmo ejus proposito deturbandum semper intentus Constantius, senem anno integro patria extorrem Sirmii detinuit (3). Non solum autem exilio, sed contumeliis etiam, verberibus, plagis eum adficere est ausus (4), neque Deum timens, neque viri sive canitiem sive dignitatem reveritus impius homo. Quibus tandem calamitatibus oppressus, utpote senex et corpore imbecillus, ad horam cessit Arianis, εἶξεν αὐτοῖς πρὸς ὥραν (5); eoque adductus fuit, ut cum Ursacio et Valente communionis societatem iniret, nec tamen umquam in Athanasium calculum ferret. Sed suum lapsum minime neglexit senex: instante quippe morte, Atha

libuit. Quo quidem pseudochronico haud impari dex- D nasio teste (6), vim sibi illatam quasi testamento teritate utitur quoque semel iterumque Basnagius (12). Sed revertamur ad Osium.

(1) Theodor. Ilist. eccles., l. 11, c. 8.
(2) Apud Hilar. Fragm. 11, § 2.
(3) Athan. Apol. de fuga sua, § 5, opp. t. 1, p.322.
(4) Theodor. Hist. eccles., 1. u, c. 15.

(5) Baron. ad ann. 305, § 19 et 20.

(6) Gelas. Cyzic. Hist. cone. Nic., l. 11, c. 5.
(7) Euseb. De Vit. Constant., I. III, c. 7.
(8) Theodor. Hist. eccl., l. 1, c. 7.

(9) Socrat., 1. 1, c. 8.

(10) Sozom., l. 1, c. 17.

(11) Cav. Hist. litt. ad ann. 316, tom. 1, p. 185. (12) Basnag. ad Prosp. chron., tom. i; Thes. Canis., p. 292 seq.

declaravit, Arianamque hæresim anathemate feriit, vetuitque ne quis illam reciperet. » Μέλλων γάρ απο θνήσκειν, ὥσπερ διατιθέμενος ἐμαρτύρατο τὴν βίαν, καὶ τὴν ̓Αρειανὴν αἵρεσιν ἀνεθεμάτιζε, καὶ παρήγγελλε μηδένα ταύτην ἀποδέχεσθαι. Neque aliter Augustinus; qui Osium in ecclesiæ catholicæ communione diem

[blocks in formation]

clausisse supremum agnoscit, simulque ipsum a Do- A artis criminantur: qua fraude (Socrat. I. 1, c. 23, natistarum calumnia defendit (1).

Porro Abrahamicus ille senex et pater episcoporum magnus Osius › ut eum vocat Athanasius (2), vita functus fuisse videtur ut citius, desinente an no CCCLVII. Siquidem Historiam Arianorum ad monachos ubi Osii obitus enarratur, anno insequente CCCLVIII, scripsisse Athanasium constat, ut perhibent viri eruditissimi Montfauconius (3) et Tillemontius (4). Cæterum ejus memoria in Menæis Græcorum recolitur sub die XXVII Augusti. Utinam vero in lucem emittat aliquando Fassonius V. C. quæ suis in adversariis condita servat, ad O-ium nimirum Cordubensem antistitem, reclamantibus licet historicis omnibusque theologis, ab omni impietatis labe purgandum atque tuendum comparata, ut ex ipso erudimur (5).

Theod., l. 1, c. 31) aliisque rejectis ab imperatore per impudentissimam extorquent calumniam, ut Athanasium, quod Alexandrinum frumentum Constantinopolim convehi prohiberet, Treveris in Gallia jubeat exulare: deinde (Socrat., l. u, c. 2; Sozom., l. 111, c. 2) Constantini junioris litteris Alexandriæ restitutum, in Antiocheno rursus nonaginta episcoporum (Socrat., l. 11, c. 5; Sozom., l. m, c. 5; Athan., de Synodis conventu, variis confictis criminibus, eo cum primis, quod sine communi episcoporum concilio reversus ab exilio Alexandriam invasisset ecclesiam, per summam injuriam abdicant episcopatu. Athanasius ( Athan., apol. ad Constant., et apol. 2; et ad solit. vit. agen.; Socrat., l. 1, c. 11; Sozom. 1. 11, B c. 7), et cum eo Paulus, qui e Constantinopolitana sede fuerat pulsus, Marcellus Ancyranus tunc catholicus (Athan., ep. ad solit. rit. agen., el epist. concil. Sard., apud eumdem apol. 2) habitus, Asclepas Gazæus, Lucius Hadrianopolitanus, cæterique episcopi, quos orthodoxæ fidei causa suis ejecerant sedibus Ariani, ad Romanam Ecclesiam, ut ecclesiarum omnium matrem, rectæque fidei petram, cui tunc Julius pontifex præerat, confugere. Quos ut terrerent (Athan., apol. 2; Theod., lib. 11,c. 4) Ariani, datis ad Julium litteris ex Antiocheno conciliabulo, obsequium ac pietatem simulant; delatoque ad eum totius cause judicio, rogant, ut synodum alteram, qua veritas accuratius explicetur, indicat. Indixit (Athan., apol. 2, et ep. ad solit. vit. agen.; Theod., l. 11, c. 4) Julius, cosque, C missis in orientem Elpidio et Philoxeno presbyteris,

OSI SENTENTIÆ

IN CONCILIO SARD. CENSI.

(Conc. t. 1, col. 625.) PROOEMIUM. Historia concilii Sardicens's. Posteaquam Nicæni patres, quorum auctoritas fuerat orthodoxæ fidei clypeus, impiorum terror ac luctus, ecclesiarum nexus et quies, ad capienda certaminum suorum præmia corporis vinculis evocati sunt plerique omnes; Ariana hæresis nefario quodam quasi postliminio reversa, colligere vires iterum, nec parum convalescere cœpit, auctoribus (Socrat., lib. 1, cap. 18 et seq., lib. 11, cap. 2 et seq.; Theod., l. 1, c. 21, 26 et seq., et lib. 11, c. 3; Sozom, lib. 11, C. 20 et seq.) Eusebio Nicomediensi, Theognide Nicæno, As terio Sophista, Macedonio Constantinopolitano, Ursacio Singidunensi in Mœsia, Valente Mursensi in Pannonia, aliisque id genus Arianis episcopis. Freti namque præsidiis tam (Socrat., l. 11, c. 2 et seq.; Athan. de synod.; Theod., l. 11, c. 5 et seq.; Sozom., l. III, c. 1) Constantii, qui post Constantini patris obitum toti præerat orienti; quam multorum adhuc præsidum, qui militum stipati copiis, omnibus erant formidini; Nicænæ synodi (Socrat., l. 11, c. 7) fidem quam aperte convellere non audebant, occulte frequentioribus conciliis oppugnare conabantur, studebantque (Athan., de Synod., et cp. ad solit. vit agen.; Socrat., Theod., ubi sup. ) catholicos pastores minis, vinculis, spoliatione bonorum, abdicationibus, exiliis perterrere: Athanasium imprimis Alexandrinum episcopum, adversus quem, ut fortissimum Ecclesiæ pu gilem, et acerrimum divini Homonsii propugnatorem, quot insidias struxerint, non mortuo solum, sed etiam Superstite Constantino, longum est percensere. Coacta (Socrat. l. 1, c. 21; Theod. l. 1, c. 30; Sozom., lib. 11 c. 24; Athan., apolog. 2) ad Tyrum synodo, Arsenii manum ab Athanasio amputatam ad usum magica

D

Romæ ad certam diem adesse jussit. Verum ipsi eo decreto (Athan. ubi sup. ) perculsi, quod viderent Athanasium et socios, ut Nicænæ fidei constantissimos defensores, in Romanam communionem cooptatos, remque in urbe non sicariorum manu, quibus confidebant, sed episcoporum sententiis decernen. dam esse; excusant primum bellorum tumultus, deinde (Athan., apolog. 2) præstituti temporis angustias : dumque moras ex mora, et causas ex causis nectunt, annus et sex integri menses effluxerunt. Quo toto tempore Julius, acceptis ab Egypto variis (Socrat., l. 1, c. 13; Sozom., lib. 1, c. 9) litteris, gravissimis. que episcoporum testimoniis de Athanasii innocentia, ma quinquaginta episcoporum concilio, et criminicoacto (Athan., apol. 2, et ep. ad solit. vit. agen.) Robus, que falso catholicis episcopis objecta fuerant, palam rejectis, tam Athanasium, quam socios, et ab omni noxa liberos, et dignos qui suas reciperent ecclesias, tota approbante synodo pronuntiavi. Graviter rem tulerunt (Socr., lib. 11, c. 11; Sozom., lib. 1, c. 7; el Julius in ep. apud Athan., apol. 2) Ariani, iterumque ad Antiocheni conventus latibula regressi, litteris contumeliarum plenis tam Athanasium, quam Julium ob usurpatam potestatem dissolvendi quod ab eorum synodo constitutum fuerat, lacerarunt. Quorum audacia cum in dies ad graviores spectaret tumultus, eo potissimum, quod duabus fidei (Athan., de Synod.; Socr., l. 11, cap. 14 et 15; Sozom., lib. 11,

(1) August. contr. epist. Parmen. 1. 1, c. 4, § 7. (2) Athanas. Hist. Arian. §§ 45, 46, pag. 371 et 373.

(3) Montf. ad Athan. opp. tom. vii, pag. 340. (4) Tillem. Mem. eccl. tom. 1, pag. 321.

(5) Fasson. Dissertat. de Græc. sacr. litter. edit. § 24, pag. 35.

c. 9 et 10) formulis adversus Nicænam evulgatis, om- A dit. Harum rerum (Epist. concil. Sardicen.,apud Athan.,

nia susque deque miscerent, Julius, ut afflictis rebus consuleret, negotium ad Constantem (Sozom., l. ui, c. 9; Theod.,l. 1, c. 5) detulit. Qui cum Constantio fratri, qui orientem moderabatur (Socrat., l. 11, cap. 16), per litteras ut synodus cogeretur suasisset: pontificis auctoritate (nam de ( Athan., apol. 2, et ep. ad solit. vit. agen.) præstituti ad concilium temporis angustia nonnulli orientales episcopi eum criminabantur) imperatorumque (Socrat., lib. 11, cap. 16; Sozom., lib. m, c. 14) consensu apud Sardicam Illyrici urbem synodus generalis indicitur, Rufino (Athan., apol. 2; Theod., l. 1, c. 7; Socrat., ubi̟sup.) et Eusebio Coss., anno post obitum Constantini undecimo. Eo convenere (Athan., apolog. 2) episcopi circiter ducenti octoginta ex occidente, et ex oriente septuaginta sex. Oias (Athan. ead. apol. 2, et epist. ad solit. vit. agen.; Socrat. et Theod., ubi sup.), Archidamus et Philoxenus Julii nomine præerant. Adfuit (Athan., loco cit.) et Athanasius cum sociis, ad crimina quorum postu lati fuerant, diluenda. Verum orientales Ario pleni, cum intelligerent rem agendam esse sine (Socrat., lib. 11, c. 46; Athanas., apol. 2) Musoniano, Hesychio, et Castritio, quorum muniti lictoribus, episcoporum solebant obterere libertatem: diffisi causæ, et scelerum conscientia consternati, venturos (Athan., epist. ad solit. vit. agen., et apol. 2) se in synodi conspectum, nisi prius Athanasio et sociis de medio pulsis, palam negarunt. Quod cum Sardicenses patres de inuocentibus ac sanctissimis viris, jamque in Romanam communionem receptis, abnuerent constituere, Arianos- C que iterum atque iterum commonuissent, ut e palatio quo sese (Athan., ubi sup.) abdiderant, prodirent in medium, flagitia quæ Athanasio intenderant, probaturi; alioquin ipsos reorum loco habendos esse : illi tam incorruptis judicum subselliis res suas credere non ausi, clam (Socrat., lib. 1, cap. 16; Sozom., lib. I, c. 10) Philippopolim (Athan., ep. ad Antioch.) Thracia defugere. Ubi (Sozom., lib. I, c. 10) nova fidei formula, velut ad explendum quod Nicænæ deerat, edita, damnarunt Homousion; adversus Athanasium et socios sua decreta confirmarunt; Julio, Osio, cœterisque Athanasii fautoribus edixerunt anathema, et episcopale nomen (S. Aug., lib. In cont. Crescon., c. 54, et epist. 263) abrogarunt. Quæ omnia quo plus haberent auctoritatis ac ponderis, ad hæreticorum do- D definita, ad illius decreta servanda referantur. Itaque los conversi, tamquam acta gestaque in Sardicensi synodo, cujus abutuntur nomine, ad Donatum (Epist. concil. Sardicen., apud Athan., apolog. 2; et idem Athan. in epist. ad solit. vit. agen.; Socrat. lib. 1, c.46; Sozom., lib. 11, c. 11) tunc catholicæ Ecclesiæ infensissimum in Africa, ut ipsum suis adjungerent partibus, perscripsere; tametsi ea fraus haudquaquam fefellerit Africanos patres. Nam longo post tempore cum Donatista eo concilio, quod coactum fuerat ab Arianis, in suæ causæ patrocinium vellent abuti, continuo B. Augustinus ex iniquissima Julii et Athanasii condemnatione, quæ tamquam in eo concilio facta recitabatur, opus ex Ariana officina prodiisse deprehen

apol.2, et idem Athan, in ep. ad solit, vit. agen.; Socrat., lib. 11, cap. 16; Sozom., lib. m, c. 11) indignitate, et singulari hominum impudentia commoti Sardicenses patres, in eos ut cause desertores, criminatores piorum omnium, et orthodoxæ fidei adversarios, justissimum anathema conclamant; Stephanum Antioche. num, Menophantem Ephesinum, Narcissum Neronia. dis, Theodorum Heracleensem, Acacium Casariensem, Ursacium et Valentem ex episcopali gradu dimovent, Gregorium imprimis, qui in Alexandrinam sedem armatis militibus septus irruperat Athanasium et socios honorificis judicum sententiis ae decretis ornatos, suarum iterum jubent ecclesiarum gubernacula capessere. Homousion, Nicænamque docB trinam, ut nullis egentem (Athan., ep. ad Antioch.) assumentis, sed numeris omnibus absolutam, religiosissimis acclamationibus comprobant: tabellam vero, ac novam formulam, quam adversarii finxerant, et nomine synodi Sardicensis ediderant, ut adulterinam ac supposititiam abrogant, atque rescindunt: viginti denique canones ( Nicol. I, ep. xi, ad Photium, et Dionys. Exig., in præfat. canonum) grace et latine in communem Ecclesiæ utilitatem sanciunt omniaque quo ordine gesta sunt, diligenter perscribunt, primum (apud Crescon.) Julio Romano pontifici, cæterisque (apud Athanas., apol. 2) episcopis; ut iis quos Ariani injustissime vexaverant, solatio ac perfugio essent: deinde Alexandrinæ ecclesiæ, cujus tantopere intererat, quæcumque ad Athanasii causam spectabant non ignorare: tum Constanti Augusto, qui (Socrat., lib. 11, c. 18) mox per litteras egit cum fratre Constantio, ut (quod et sancta synodus (Athan., epist. ad solit. vit. agen.) missis ad eum Euphrata Agrippinæ, et Vincentio Capuae episcopis, rogabat) Athanasio et sociis contra fas et jus omne depulsis suis reddi ecclesias imperaret. Atque hic fuit synodi Sardicensis exitus. Quoniam autem nihil novum, quod ad fidem pertineret, in hac synodo sancitum fuit, nec (Athan., epist. ad Antioch.) novus fidei articulus explicatus, sed ea tantum novis suffragiis stabilita ac confirmata, quæ patres in Nicæna synodo tradiderant: propterea synodus Sardicensis, licet ex toto fere orbe collecta, semper tamquam pars appendixque Nicæni concilii fuit habita; cum omnia quæ de fide fuerunt

licet hæc synodus altera fuerit a Nicæna, tamen quia non novas suscepit fidei vel Ecclesiæ causas, sed Nicenæ tantum fidei tutelam ac patrocinium, et, ut est in concilio Chalcedonensi (Act. xvi), Arianorum reliquias oppugnavit: el quia ipsorum Sardicensium et Nicænorum patrum una fuit sententia, una mens, unus spiritus; idcirco Sardicense concilium Nicæni nomine a multis comprehenditur, quemadmodum urbs ae urbis propugnaculum, una res censeri solet ac nominari. Quamobrem (epist. ad Victr., c. 5) Innocentius et (Carthag., vi, c. 3 et seq.) Zosimus Sardicenses canones appellant Nicænos, ut ex concilio sexto Carthaginensi apparet. Eamdem item ob cau

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »