Obrazy na stronie
PDF
ePub

non omnibus contulerint; nec non diversis generibus illatis, neque omnibus æqualibus (alterum enim ab alio differt), necesse est eos minus et amplius inferre, cognosci. Ex qua illatione major minorque per potestatem suam invenitur: quae distantia divinitatem nativitatis unam constitutam omnibus esse non concedit ex quo ad unum iterum innativitas pertinet, cæteris exclusis ab innativitate: unde natos esse necesse est. Jam quoque nati, non a se, id quid sunt, habentes; nec a se virtutem habere, sel datam, comprobatur. Quod si a se non sunt, data quoque potestate utuntur; quemadmodum omnia fecisse dicentur, ipsi creaturæ esse manifestati (1)? Et hæc quidem Omnia attingunt, si in singulis omnes conferant.

proposita fabricaret. In tantum dignitatem ejus, ut A res esse noscuntur, neque in omnibus regnare. Cum putant, deponunt, ut ipsi materiam æqualem Deo per nativitatem efficiant, quæ vim patiatur ab eo et faciat. Patitur enim, quando generat; facit, quando dissolvit; et uterque in irritum ducuntur. Deinde ab his postulandum est, si nativitatis suæ uterque proprietatem conservant? Nam (1) si vincitur Deus, suam propriam in nativitate virtutem perdidit. Rursus materia si a Deo reformatur, nativitatis formam amisit. Postea cum cœpto opere id egit quod numquam (2), ita ut coacta a fabricatore generet; ad tempus virtutem aliquam accepit ab eo in proferendo. Quod si accepit quod non habuit, jam æternitatis potentia excluditur per virtutem quam accepit. Propter quod rogo unde probatur innata quæ in forma nativitatis suæ non permansit? Nec in virtute nec in B Quod si non omnes, sed singuli singula regant, neeadem potest esse substantia, quæ mutatur virtute, colore, forma, qualitate, viribus omnibus: innata esse non potest, quæ tot vitiis et necessitatibus succumbit. Quae cum est et probatur non innata, reliquum est ut, id quod est, nata factaque cognos

catur.

IV. Quam quidem nec plurimi dii, sed unus fecisse dinoscitur. Non enim propter diversitatem rerum aut virtutum plurimos esse ratio permittit deos; cum in una terra diversa genera herbarum, frugum, arborum, gignuntur diversis corporibus procreata, diversis coloribus ornata, diversis virtutibus roborata. Nempe et anima nostra cum una sit, diversas ariium machinationes, disciplinarum doctrinas, formas institutorum, numerum mensurarum, sonorum elationes, re- C rum effectus, cogitationes, judicia rationum, constituit. Quod si in tam minimis rebus uni substantiæ (3) tot rerum effectus conceditur; quanto magis illa divinitas harum ipsarum rerum genitrix (4) una esse cognoscitur, quando tantæ majestati diversitas rerum neque vim inferre, nec auferre potestatem potuerit? Deinde interrogandum quibus generibus plurimos indu cunt deos utrum ne omnium omnes creatores, an (5) singularum rerum? Conditores omnium esse non possunt quia sufficit unus, ut dictum est. Quod si plurimi dii hoc agere existimentur, omnis (6) inferre necesse est singulis rebus quod donant. Unde imperfectum est quod ab uno infertur; deestque materiæ cæterorum illatio, quia non sufficit id quod accepit ab uno. Et jam materia melior, quæ omnium virtutes D sola in se susceperit.

V. Deinde non singulæ res ab omnibus constitutæ probantur non ex iisdem subsistit lapis, quibus et arbor; neque arbor, ex quibus pecus; nec piscis genus, ex quibus fera; nec serpentes, aut belluæ, ex quibus homo: sed necesse est minus et amplius habere confiteri. Unde non singulorum omnes condito

[blocks in formation]

que utatur alter alterius creatura, sed concidatur totum sæculum, singulis singula opera sua ad se trahentibus ac defendentibus, nec nos ipsi alterius creatura uti permittamus, et quemadmodum animantia vivere possunt discreta singula a cæteris? Quod si ob concordiam bonitatis suæ permittunt ipsi quidem imbecillos, qui nisi per alterius creaturam stare suum (2) facere non potuerint; nec ipsi suum (3) regunt, sed usus. Quod si usus detinet, ille non regit; ex quo non esse cognoscitur.

VI. Ac mundus ipse horum hominum insaniam comprimit, creatorem, rectorem, gubernatorem, dispensatorem suum ostendens. Quis enim pluvias alienis immittens, suæ operationis aliena enutrit? Quis temporum nocivas contrarietates, temperie interposita, ad utilitatem omnes sociavit? ventorum flatus, animationis causa, nascentium creationibus subministrat? Deus (4) quidem ex omni creatura dinoscitur, sicut scriptum est : Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Hic rerum omnium conditor, rector, gubernator, dispensatorque reperitur: quo cognito, prava contentione quidam, infirmitate animi sui ordinem rerum non comprehendentes, nec hoc ipsum intelligentes, quod nesciunt, calliditate animi causas ingerunt Deo; aut non ita fieri debuisse dicentes, ut caderent; aut ex eo quod cadunt, ignorantiam ei vel malitiam adscribendam. Fecit enim ut sint : quod si evenit, ut non sint; aut ignoravit faciendo quod evenit; aut sciendo, volens liberare non potuit; aut cum possit, tradidit per malitiam. Quorum neutrum ad divinitatem admittitur : nec enim fas est nescisse futura divinitatem, nec volentem liberare non potuisse, nec malitiam adscribi: qui voluit et fecit, ex eo quia voluntas faciendi, excludit malitiam negligendi. Quibus sublatis, tertium crimen iniciunt impossibilitatis Deo Quæ omnia explicanda sunt. Nec enim malus est, qui voluit et fecit,

[blocks in formation]

et quia volens fecit. Qui potest omnia, aut potest A creaturæ ratio expetebat, ita ut diversis in sæculo quæ vult, non erit imbecillus. Ita nec ignorantie subjectus qui cum semper sit, sine eo futura fieri non possunt.

conditis, et ex omnium elementorum conversione constructis, hic qui melior est omnibus (1), cæterorum habeat potestatem: non tum immemor sui creatoris; sed subjectus dominio per mandatum, cætera subjecta sibi teneat. Subjectio autem istius, qui rationabilis est, legem requirit, ne sit ipse omnium deus liber a lege: quam legem postulante ratione, in quibus danda esset, oportet pervidere. In his dandam esse legem ratio edocet, quibus positus (2) fruebatur. Quod cum cibus tune datus maxime inveniatur, in hunc dalam esse legem ratio poposcit, in hunc peccasse declaratur.

IX. Nunc nobis investigantibus causam, huc usque ratio deduxit. Cætera (3) cujus cibi, cui usui, in

VII. Jam ergo causam rerum requiramus, ne diu protrahendo sermonem, locum erroris seductoribus permittamus. Fecit omnia ut sint: sine dubio profitemur. Evenit ut non sint: nec hoc negare possumus. Sed in eodem contraria esse non possunt, ut simul esse et non esse voluntati ejus contingat. Quia si fecit ut sint, semper vult ut sint: et si vult ut non sint, desinit id velle, quod volebat: quod quidem vitium in Deum cadere non potest. Duabus vero personis in causa constitutis, conditore et condito, cum conditor est alienus a crimine, superest ut id, quod conditum est, suæ læsionis ipse sit causa, nec potuisse B quem modum lex data sit, nobis requirentibus, hissine aliqua culpa ad id cecidisse ut non sit. Rursus si culpa conditi voluntatem Dei evacuavit, fortior ipsa culpa quam conditor: ideoque renasci necesse est, ut ad ipsum venientes quod fuimus, id quod evenit per culpam, evacuemus; et vincat Dei voluntas, quæ fuit ut simus. Inde ob culpanı damnati revocamur, justitia Dei permanente eadem et virtute: justitia, in quo judicat; virtute, in quo revocat: non prohibitus salvare, qui potens est ut ex eo quod cecidit, possit revocare id quod ipse fecerat ex nihilo: et qui fecit ex nihilo, multo magis revocabit ex aliquo: et cum judicio justo damnatum dicto Dei caderet, item misericordiæ ejus dicto resurgat: nec excluditur revocare, qui semper est; et potentia ejus obtemperans voluntati, justitia potentia: at potentia C perficiente, id agit quod velit, tempore quo vult, immo tempore competenti. Nec oberit ejus potentiæ mors damnationis; nec damnatio vincit propositum voluntatis; sed misericordia ejus non inanis; nec sine ratione gratia reuovandi; his enim datur qui petunt, sicut damnati sunt non petentes.

toria necessaria est quæ conveniat his physicis rationibus jam a nobis investigatis: quæ cum nulla sit alia præter quam didicimus in divinis seripturis, ipsis physicis rationibus in eamdem nos ipsam inducentibus, requiramus si consonat legem positam esse homini abstinere se ab una arbore, cæteris largiter fruentem. Edocet scriptura hune, transgresso mandato, morte esse multatum: quod quidem graviter quidam accusant, legem dicentes datam que non potuit custodiri; ipsum præscium futurorum hoe dedisse mandatum, quod sciret eos non conservaturos; hujus abstinentiam cibi mandasse, cujus desiderium superaret mandatum. Molta quoque alia causæ esse contraria; aut enim debuit non dedisse, aiunt, hoc mandatum, quod dedit sciens non observaturos: aut hanc arborem non interposuisset, tamquam offensionem mandati. Licebat enim in cœteris jubere, in quibus desiderium non cadebat, aut hoc dare præceptum, quod posset homo conservare. Quod si non poterat auxilio suo tueri ne peccaret, invalidus vel non permitteret tentantem accedere, cujus persuasione incidit in culpam. Nunc vero simul omnia contraria: et faciendo talem, operatus est eum vincendum; et arborem plantavit nocivam; et in hac dedit mandatum, quod non observaturos esse sciebat; et sua præscientia providens peccaturum, dimisit, et adversarium accedentem ad evertendum hominem non prohibuit; et iracundia motus, quem ad vitam posuit, ipse damnavit ad mortem.

VIII. Ea causa fuit non indulgendi primis peccantibus, quos cum interrogatione sua ad pœnitentiam provocans, suam salutem vidit repellentes, damnavit. Eos autem, qui ex his nati sunt, quique ad ipsum confugerunt, miseratus est. Etenim justum est volen. tes et pœnitentes, ad eum qui potest præstare, confugientes impetrare ingratos, renitentes, facti sui culpam ingerentes Deo, damnationis causam sibi constitutos, dimittere. Ea justitia dari gratiam istam D Nunc vero liberaturum dicitis venisse, passurum pro protoplastis non permisit: non ipse noluit præstare qui damnat. Ipse fuit et ante, qui modo est, et erit: qui nune bonus, et ante bonus: qui nunc misericors, et ante misericors in eo semper permanens, qui est immutabilis: quem cum damnavit ob culpam, culpam ipsam dinoscere (1) necesse est, quam de physicis rationibus iterum inquiramus, Ilomo factus non ut aliquid conditori suo præstaret (2), sed ut ipse sæculo potiatur, ex melioribus constitutus, merito rationabilis est effectus: et hoc ipsum

(1) Codd. miscere, pro dinoscere.

(2) Id est non factus ut Deo utilis esset, qui nullius eget.

eo, qui tunc temporis noluit indulgere. Hujusmodi verba inania suæ mentis inertia proponunt; quibus omnibus respondendum est.

X. Et legem quidem dari oportuisse jam probavimus recte : illum Deo per legem esse subjectum, cui fuerant tanta subjecta. Hanc legem non gravem, ut aiunt, immo levem et facile custodiendam docemus. Cum enim omnibus frueretur, ab uno jussus est abstinere. Quod si uno tantum uti, cæteris interdictis, jussus fuisset, nonne justum vobis videretur, custodire (1) Codd. ab omnibus. (2) Ita codd.

(3) Ita codd. pro cæterum.

mandatum ejus, qui dedit licentiam fruendi? Hoc A quem (1) futuri scientia prædita auxilio suo tulatus

erat ne falleretur. At ille oblitus salutis suæ, alque immemor dictorum Dei, mulieris persuasiones præponendo, deceptus est. Hæc participem utique peccati virum suum effecit. Ad hæc vir suus sine interrogatione accepit et sumpsit (2). Et ipsa enim. comedit, ait scriptura, et dedit viro suo, et manducaverunt. Inde damnatio justior, et judicium mortis accessit; ut admonitus, non observaverit; et vocatus ad pœnitentiam, non solum repulit, sed etiam facti sui culpam Deo imputavit, dicens: mulier quam dedisti mihi, hæc mihi dedit, et manducavi; rerum esse Dominum peccati, quod dedit mulierem, adscribendo: cum maxime portionem exiguam corporis sui sciens, cui et nomen dederat, non de

tamen non fecit ipse qui dedit: quod etiam ipsum esse possibile declaratur. An non (1) etiam in hoc mundo, propter læsionem mortis aut morbi, a plurimis abstinemus? Ita possibile mandatum ostenditur. Quod si hoc possibile, quanto possibilius fruentem omnibus, ab uno se custodire? Et quomodo lex dari potuisset, si non vel in uno conceditur imperare? Quia ergo debuit lex dari, debuit autem in his quibus fruebatur dari, in his ipsis data esse recte dinoscitur. Non tamen offensio fuit arbor, nec in alteram magis quam in istam debuit mandatum transire quoniam in quacumque fuisset positum mandatum, etiam in eadem ipsa desiderium sequebatur. Et non arbor occasio (2) fuit desiderii, sed ipse sibi auctor, qui voluit desiderare. Nec querela nunc exis- B buisset subjacere, undique sibi subjectam sciens; sc tat cur voluit, cum habuerit sui potestatem rationabilis constitutus. Ipsa quoque lex expetit hanc potestatem sui habere, cui ponitur: non habenti enim agendi potestatem, lex vacat illi : et si ab aliquo na. turaliter conclusus, ab eodem ipso lege posita videatur arceri, non prohibito magis lex datur quam sibi qui regit conclusum, Ergo competenter data est sui potestas: qua competenter data usus homo in quo non habuit potestatem, merito damnatur.

XI. Jam prædicta a Domino sententia transgressionis, etiam auxilium illi fuerat datum (3) ut sciret et quid deberet cavere, et quid passurus esset ex negligentia, si non cavisset. Nec invalidum fuisse natura. Serpente enim ad persuasionem mulieris aggrediente, ubi voluit vicit mulier; et in exordio verborum men- C dacem eum intellexit et repulit, sicut ait Scriptura: Et dixit serpens mulieri: quid utique dixit Deus ab omni ligno non edetis, quod est in paradiso? mendacio fallere credens; etiam oblitam divini mandati existimans. Cui statim respondens expulit ita. Et dixit mulier serpenti: Ab omni ligno, quod est inparadiso edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non edetis ex eo neque attingetis eum ne moriamini. Judicio maximo (4) divinam jussionem præferens: quo convictus, ad aliam machinam se transtulit, non morte moriemini, dicens: sciebat enim Deus, quo die manducaveritis de eo, adaperientur vobis oculi, et eritis tamquam dii, scien'es bonum et malum. Unde cupiditate deitatis habita (5), id quod ante providebat, jactavit (6); jam aliud videns ex concupiscentia, quam quod videbat. Tunc enim ait mulier, quia bonum est lignum in esca, et quia placet oculis; ex desiderio videns, non judicio mentis; ita ut antequam manducaret, bonum in esca esse pronuntiaret: et non naturalis aspectus arboris nec usus attraxit, quam prius videndo, abstinebat; sed desiderium deitatis illexit. XII. Nec requirendum est quare permisit tentari,

(1) Codd. aut non.

(2) In margine corrigitur causa.

Notemus de gratia Dei auxiliante doctrinam antiquissimi auctoris Victorini.

(4) In margine glossa sapientissime.

(5) Codd. magis.

(6) Nempe abjecit.

quoque auctorem corporis, ortus, procreationis, etiam nominis ipsius, agnoscens: quam cum sibi præferre non deberet, multo minus (3) domino Deo qui mandavit. Tot criminibus una sententia data est. Non tamen motus iracundia judicavit, ut dicunt: nec enim hoc vitium in Deum cadere potest (4), ut passibilis videatur, ut excitatus iracundia conditionem mortis inferret. Is enim iracundia provocatur, qui ex peccato motus sententiam dicit: at qui ante delictum facti judicium promulgavit, non potest dici iratus fuisse, qui monuit; cum admonitio non iracundia sit, sed defensio.

XIII. Deinde in ipso eventu qualem sententiam dederit videamus. Eum qui manducavit, ut sit æternus, ut Deus id ipsum judicavit damuando; ne fieret, quod quidem homo futurum existimavit: et cum omnis esca ad roborandam substantiam pertinet, hoc utique alimentum ad dissolvendam substantiam profuit. Ita nec tunc infensus prædixit, qui monuit, nec postea damnavit iratus, quod homo præsumpserat, dissolvendo. Nec tamen invidia prohibuit manducare, nec invidia abstulit deitatem, vetando qui dem cibum, qui lædebat: nec enim oportuit scire malitiam, qui se ab ea non posset observare. Mali autem cognitio ex prævaricatione mandati; in quod non ceciderat, si non manducare voluisset. Sequendo enim Dominum sine discretione, bonum ipsum reperiebat: prætereundo mandatum, sibi conscius, malum cognoscebat. Igitur mandatum sequi simpliD citer, bonum est: amplius desiderando præterire, malum ostenditur. Diffidendo enim dominicis dictis, præceptum præteribat. Jam quoque boni et mali notitia esse cœpit, cogitando quod fecerat. Hac (5) implicatione eum liberabat mandatum. Igitur rationibus indicantibus, sui mali conscius fugit; et a summa sapientia in tantam stultitiam redactus est, ut

(1) Sermo jam est de Adamo.
(2) Id est manducavit.

(3) Nempe victa Eva. Est autem hellenismus ab ἐχομένη.

(4) Scilicet quatenus vitium est. Cæteroquin legesis Lactantii hac super re doctrinam in opusculo de ira Dei.

(5) Codd. hæc.

putaret se celando sub arbore Deum omnium condi- A tet conversatione, qua usus, imitando Deum, veniat

Lorem posse latere, cui et arborum omnium frondes et herbarum coma numeratæ sunt; quique de nobis dixit etiam capillos nostros esse numeratos. In tantum malum incurrit is qui cœpit habere scientiam mali et boni! Tanto malo Deus liberabat eo tempore quo prohibebat!

XIV. Nunc patefacto quod non invidia prohibuit manducare, superest ostendere quod non invidia abstulit deitatem: quod tamen facile comprobatur eo quod redditam demonstramus. Nam ab initio creationis usque ad damnationem mortis, recte omnia Deum fecisse cognovimus. Videtur tamen Dei propositum factum hominis exclusisse; cum ip-e fecit ut sint; evenit autem non ut sint, ob culpam. Quod si in tantum res steterit ut non sint, victum est ejus propositum qui fecit. Adquin (1) si revertitur, concitur peccatum ex revocatione, et in id ipsum restituitur res, ad quod facta est; ut vincat Dominus facta hominis, et non vincatur. Et possibilitas ejus etiam hoc requirit ut omnipotens ostenderetur. Si enim est aliquid quod non potuit, possibilitas ejus diminuta excludit omnipotentiam omnipotentia autem omnia prævalet et cum omnia prævalet, etiam in hoc ipso prævalere necesse est, ut qui fecit ex nihilo, revocet

ex morte.

ad deitatem; et quam ante sibi usurpatam per arborem esse putavit deitatem sine Deo, hanc ipsam accipere possit a Deo. Quia et ego dixi, dii estis et filii excelsi omnes; vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Hic qui queritur amisisse eos, quod dixit; nec ante livore abstulisse deitatem comprobatur : et qui questus est, id ipsum donare venit, quod amisimus, rogatus; ostendendo se, alloquendo, donando, revocando.

XVI. offendit tamen aliquos, quod in corpore: cum non aliter visus esset hominibus, nisi corpore; neque sui conservationem videre possent, nisi corpore : imo nec aliter a damnatione mortis liberare debuit, quam corpore; ut istud ipsum (1) liberatum ostenB deret, quod perierat. Sed quemadmodum, videamus. Mulier prima peccavit peccavit autem cum esset virgo. Hec causa fecit postea natos omnes esse mortales. Virgo enim excepit sententiam, qua cum mortalis esset effecta, mortales cæteros procreavit. Per hanc virginem mors dominata est. Propter quod per virginem debuit venire qui vitam donaret. Mortis occa sio ingressa per lignum, sed mulier ex latere viri. Ideo ligno latus Domini percutitur, ut et pro muliere patiatur. Et non totum latus mulier, sed portio lateris: una enim ex costis sumpta, ædificata est. Ideo non omne latus aperitur, sed locus ipse lateris stimulatur, unde accepta est. Spinas et tribulos sententia damnationis terra produxit: ideo spinis et tribulis coronatur: spinarum substantia, maledictum. Erat corona forma victoriæ : itaque per quæ cœpit esse peccatum, per hæc transeundo Dominus triumphavit.

XV. Oportebat itaque reverti nos ad id quod fuimus. Sed quemadmodum, › equiramus. Damnatus est ille primus ingratus, qui vocatus ad pœnitentiam, non obaudivit. Vixit tamen postea tempus aliquod post sententiam, eo quod præsentia sua Deus provi- C debat ex his ipsis justos esse procreandos: neque justum erat mox solvi, quod spem justos habuit generandi et qui justi generantur, non naturam peccasse, sed voluntatem, ostendunt; cum isdem (2) parentibus constituti servent ipsi mandata: nec naturalis substantiæ pars voluntas, sed motus; motus tamen tamquam index (3) cogitationum aliquo sociando (4). Hi vero justi, de quibus diximus, isdem parentibus in natura; moribus eis dissimiles, pœnitendo. Ac justitia deposcit non pœnitentem, præterire; donare pœnitenti. Pœnitentiæ ordo ita procedit, ut habeat effectum, per quem placendo Deo, de possibilitate ejus sperando, gratiam petat. Petitio in absolutionem (5) suum creatorem vocat; nec alium sequitur donare revocando, nisi eum qui fecit. Si enim ipse D fecit ut sint, evenit autem ut non sint, melior erit qui reparat in æternitatem, quam ille qui fecit quod cecidit. Ergo ipsum renovare, expetit (6) Deo creatori; quique fecit ex nihilo revocat etiam ex mortuo. Hic invocatur ut præstet docturus, quemadmodum gratia præstanda conservetur, ne tam magnum donum amittatur: iterum sic ut sentiens homo se liberatum sententia præsentis, sicut ante damnatum, dis

(1) Adquin pro alqui.

(2) Ita codex antiquior pro iisdem.

(3) In codd. videtur judex.

(4) Ita prorsus codd.

(5) Codd. absolutione.

(6) Id est competit.

XVII. Humana inspicientibus impossibile videtur esse quod dicitur, ut qui nasci debuit, contra naturam nasci prædicetur ex virgine; cum hoc in humanam rationem non cadat, ut præter cæteros ita nasceretur, et sit ex matre filius sine patre: cum tamen maxime hoc ei conveniat, ne terrenum patrem habeat qui habet patrem cœlestem. Nec negare patrem suum venerat, ut ex alio nasceretur; sed quod deerat in natura gignentis (2), mater ei sit virgo. Nec sub ista conditione nostræ generationis teneri debe bat omnium procreator; cum etiam primi auctores non ex coitu sint generati. Multa quoque genera sunt in sæculo gignentium quæ sine conjugio clam multis modis generantur. Conceptus vero ratio, caste inspicienti, possibilis. Ex spiritu sancto prædicatur natus esse qui sanctus est; nihil incredibile. Sed inquinari sanctitas ejus videtur ex permixtione; cum non sit permixtio. Interroganti enim virgini et causas conceptionis requirenti, angelus Gabriel ait: spiritus sanctus superveniet super le, et virtus altissimi obumbrabit te: nec utroque commixtionem nominans; sed superventu spiritus, virtute altissimi, coagulatur natura; ut quod in aliis semen efficit, adjungendo sanc

(1) Codd. ipsud.

Codd. gignantis heic et infra.

tius, ut decet Deo, per incontaminatum corpus virgi- A tam turpem mortem, pateretur : post quam mortem

nis nasceretur.

XVIII. Nec incredibile hoc cognoscitur, cum in ipso sæculo sic constringi plurima cognoscimus; cum mare transeuntibus Judaeis virga percussum, violenter quidem mare dividitur; undas vero ventus, spiritus mundialis, constrinxit, ut Scriptura demonstrat, quæ sic dicit: Extendit Moyses manum super mare : et induxit Dominus mare in vento austro valido lola nocte: et fecit mare siccum; non utique evacuatum aqua sed constrictum. Dicit enim : et divisa est aqua; et intraverunt filii Israel per medium mare per siccum; et aqua illi murus erat dextra atque sinistra. Ita constrictum docetur quod per austrum effectum est. Nec non et propheta psalmographus David de hoc ipso signo interpretando ait : disrupit mare, et trajecit eos; statuit B aquas sicul utrem. Ac siquis per infirmitatem animi sui, duritiam cordis sibi parando, probamentis istis non credit, vim ventorum inspiciat, et auras mundiales hoc ipsum operantes intelligat, quæ pluvias decurrentes in still cidius ita constringunt, ut in ipsis lapsibus glacientur. Quid oportet enumerare cætera que ex uvido constituta, supradicta vi assolidantur? Nec diu morari necesse est, cum plus adsertionibus nostris rerum clament effecta, quæ cum Deo instituente eveniunt in natura, quanto magis in adventu suo tam necessario, in conformationem adsumendi corporis per spiritum sanctum stringi potuit corpus virginis, de quo fluere sperabatur?

XIX. Quod quidem (1) aliquibus immundum esse videtur, recte autem inspicientibus ita mundum probatur. Ante corporis fluxum pars adhuc corporis constituta, totoque commixta atque concreta, nomen immundi non recipit cum vivit. At cum (2) defluxerit, et ex illo mortuum effectum fuerit, tunc immundum et mortuum; quod jam alienum est a natura, neque vivificari potest: quod dum in natura est, concretum et coagulatum generat, non immundum. Ita nec immundum illud fuisse, veritas invenit. Quod si et immundum dicentes patiamur, nec sic tamen contaminari sanctitatem ab immundo potuisse declaratur: cum solem, quem creaturam ejus negare non possumus, sic immunda sordium, sentinas paludium, putredines cœni, astringere videamus, ut cum vim suam per radios super hæc emittat, non tamen polluatur. Quod si in his sordibus non polluitur creatura, multo minus (3) in vivo (4) sancto, quia (5) corpore divinitas ipsa non polluitur.

XX. Nunc manifestata necessario (6) sancta et incontaminata nativitate per corporis formam, in qua adesse salutis nostræ ratio poscebat, superest ut probetur cur ad similitudinem nostram parvulus natus creverit, esurierit, manducaverit, sitierit, cæteraque officia corporis susceperit, ita ut et mortem, et

(1) Codd. quoddam idem.

(2) Codd. adquin. (3) Codd. magis.

(4) Ita codd.

(5) Codd. que.

(6) Codd. necessaria.

C

(quod incredibile est repugnantibus) sepultus, resurrexisse dicatur. Et quidem qui in carne veniebat salvator carnis, quod nostram debuit suscipere non alienam, manifestum est: aliena enim suscepta, salus ad nos non pertinebat. Nostra quoque suscepta carne nasci parvulus debuit ex virgine: nec enim virum consummatum per virginem nasci oportebat, quod sic docetur. Dicebatur natus, natus tamen non probabatur: quomodo enim vir consummatus nasci per virginem poterat? ut quem parvulum non creditis natum, multo magis virum editum non crederetis.

XXI. Parvitas tamen ejus quam divina sit, agnoscamus. Conceptus est homo, sed sine origine humani seminis. Natus est sicut homo, sed ex virgine, quod est sanctum. Ignobilis et deformis, sed gloriosus: in natura infans positus in cunis, sed rex ab angelis, et filius Dei nuntiatus: salvator humani generis, cœli terræque sociator gloriæ, et pacis effector. lloc apertissime pastores edocentur. Scriptum est enim ita : Factum est autem cum essent illic (dicit autem in Bethleem) impleti sunt illi (id est, Marie) dies ut pareret; et peperit filium suum primogenitum, et obvolverunt eum et collocaverunt illum in præsepio, quonian: non erat locus in stabulo. Pastores autem erant in regione illa pernoctantes et custodientes nocturnas vigilias super greges suos. Angelus autem Domini stetit, et claritas circumfulsit illos, et timuerunt timore magno: et dixit illis angelus, ne timueritis; ecce enim annuntio vobis gaudium magnum, quod est omni populo; quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Jesus in civitate David. Et hoc vobis signum : invenietis infantem involutum pannis et positum in præsepio. Et subito facta est autem cum angelo multitudo exercitus cælestium laudantium Deum et dicentium gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti. Unus angelus enuntiat nativitatem, quod hic, qui parvulus erat ante sæculum natus est nobis hodie, quia hominibus esse tunc cœpit. Ac ne eorum rex tantum annuntiatus videatur, quibus dictum est natus est vobis hodie angelorum exercitus concurrit, et dicit gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus boni decreti. Apparuit hæc ejus gloria in cœlo, et pax in terra hominibus boni decreti ab angelis nuntiatur. Utrum nostræ infantiæ similis videatur, advertitis an (1) non?

XXII. An mirum est angelos regem enuntiasse, quem sciunt Magi quoque in terra longinqua positi? Cum signum illis apparuisset e cœlo, et intellexerunt natum, et diu quæsitum adinvenerunt, inventum adoraverunt. Cujus stellæ signum cætera stellarum præibat insignia stella enim quæ nativitatis dominicæ index fuit, non ut cæteræ lucebat in tenebris, sed per diem refulgebat in sole; et sole et die in splendore superato; non quasi quæ fixa esset in cœlo, sed præcedens specie mira magis ad inquisitionem Domini pergentibus viam in itinere demonstrabat. Denique

(1) Codd. aut.

« PoprzedniaDalej »