Obrazy na stronie
PDF
ePub

agentes, et agentes pro omnibus: non enim tantum A et sine macula et sine ruga: hæc enim afferunt defor pro nobis, sed etiam pro aliis, quos correctos videmus. Et agamus gratias cui? Patri et Deo, sed Patri et Deo in nomine Domini agamus gratias. Tunc enim gratias recte agimus, si non nostro nomine, sed in nomine Christi Deo gratias agimus. Necesse est enim, et de hoc ipso quod nos liberati sumus, et de eo quod Spiritum recipimus, agamus gratias Deo : sed tunc recte, si in nomine Christi agimus Deo gratias. VERS. 21. Subjecti invicem in timore Christi. Invicem, id est alter pro altero: in timore Christi in eo quod timemus Christum ut dictum timor Domini initium sensus (1).

――――

B

VERS. 22, 23, 24. - Mulieres viris suis subditæ sint sicut Domino. Etiam præcepta dantur mulieribus, quid eas oporteat facere et quomodo. Nam quid eas oporteat facere, dixit viris suis subditæ sint. Quomodo? sicut Domino, vel sicut Christo: ut ita sint illis viri, quasi earum dominus. Denque ita esse, irationem reddit. Quoniam vir caput est uxoris (2), sicut et Christus caput est Ecclesiæ ipse salvator corporis (3). Sic etiam vir caput est uxoris. Et ut Ecclesia subdita est Christo (4), ita et mulieres subditæ in omnibus, modestæ ac moderatæ in omnibus.

mitatem et maculam et rugam ; quibus cum caret corpus, viget, floret, decorum est. Sed præter hæc adjecit aut aliquid ejusmodi, id est si quid tale etiam est ut nomen habeat; sed ut sit sancta et immaculata. Hoc egit Christus ut sit Ecclesia et sancta et immaculata. Ita sancta in eo, id est quod lavacro aquæ et verbo mundatur: immaculata, quod sine macula est et sine ruga. VERS. 28. Ita et viri debent diligere uxores suas sicul suum corpus (1). Paria præcepta etiam viro dantur, ut uxores suas diligant; ut suum, inquit, corpus. Sic enim et historia generationis ostendit, quod de viri costa fœmina effecta. Ergo sic uxorem diligat, quasi suum corpus. Qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. Eadem repetit: si enim ex corpore nostro uxor est, qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit. Et sic postea subjungit exemplum : et erunt duo in carne una. VERS. 29. Nemo enim unquam suam carnem odit (2), sed nutrit et fovet illam. Confirmat, quod secundum naturam est hic amor, ut carnem nostram diligamus. Si autem caro nostra fœmina est, et prima foemina de carne viri, et sic fœmina ut eadem uxor ipsius fuerit, cum nemo suam carnem oderit, sed magis nutriat et foveat; debet ergo et uxorem sic diligere, ut suam carnem, sicut et Christus Ecclesiam. Et circa virum eadem præcepta sunt, quæ circa uxorem' Sic enim data religio est atque formido, ut uxor viro serviat quoniam vir uxoris caput est, ut Ecclesie Christus ita nunc et viro hoc præceptum datur, ut uxorem suam diligat, quemadmodum Christus Ecclesiam.

VERS. 25, 26.-Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro illa, ut eam sanctificaret mundans in lavacro aquæ in verbo (5). Transiit ad viros, ut pari modo præciperet viris quid agendum cum uxoribus. Diligite,inquit, uxores vestras. Reddit rationem de eodem exemplo; sicut, inquit, Christus dilexit Ecclesiani. Etenim caput est mulieris C vir, et caput est Ecclesiæ Christus: et sicut Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia ut eam sanctificaret, sic et hic vir pro illa omnia patienter sustinere debet, ut eam sanctificet. Perseverat tamen quid præstiterit, Christus ostendere, quod semetipsum tradidit, ut mundaret in lavacro aquæ et in verbo Ecclesiam. Utique accipiamus Ecclesiam, omnem fidelem, et omnem qui baptisma accepit: in fide assumitur scilicet et lavacro aquæ et invocatione verbi. Hæc ad virum circa uxorem quemadmodum revocanda sint, parum clarum est potuit tamen videri id quod ad similitudinem dabat in parte superiore convenire, hac parte circa mysterii narrationem esse completum. Verumtamen etiam hoc quoque si revocemus ad viri patientiam, ut se tradat pro muliere, et omnia ejus ferat patiaturque etiam passiones tolerans, illa mundabitur lavacro et verbo; id est habebit apud Dominum purificationem; cum illam puram reddit, et patientia idoneam facit ut lavacro et verbo sanctificetur.

VERS. 27. — Ut præberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. Pro Ecclesia, inquit, se dedit Christus, ut gloriosam sibi faceret Ecclesiam suam; etiam puram,

(1) Psalm. cx, 10. Pro sensus, Vulg. habet sapientiæ. (2) Vulg.: mulieris.

(3) Vulg. addit, ejus.

(4) Vulg. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.

(5) Deest vitæ apud Victorinum heic et infra confer

vulg. propter variantes Victorini.

[ocr errors]

VERS. 30. Quoniam membra sumus corporis ejus. Et supra ita dictum Ecclesia omnes sunt sancti fideles, quæ membra sunt Christi, et fit unum corpus Christi Ecclesia, cui caput est Christus. De carne ipsius, et de ossibus ejus. Membra sumus, inquit, omnes de ipsius carne et de ejus ossibus. Non ita hic accipiendum tanquam hujus carnis, quam induit et in qua apparuit, nos partem habeamus (3), et de cjus ossibus, quæ ossa fuerunt carnis ejus, in qua Christus apparuit: sed accipiamus deitatem totam ejusdem, que est in spiritu, ubi in omnibus supra cœlum et in cœlestibus potentiam deitatis suæ habet, circa spiritum, circa mentem, quam vov Græci dicunt, et circa animam. Hic igitur quoniam et nos hæc eadem habemus, accipiendum ita est, quod membra sumus Christi, id est in substantia spiritali; et de carne ejus, id est de anima; et de ossibus, id est dico quod vous dicitur grace. Omnia enim ista virtute Dei in superioribus spiritus sunt; sicut et idem Paulus dicit in epistola ad Thessalonicenses prima (4): ipse enim Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut (5) integer spiritus vester et anima et corpus servetur.

VERS. 31.

Propter hoc relinquet (6) homo patrem

[blocks in formation]

et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne A dum alligent, plenis rationibus exposui, tradidi, docui,

illic (1), ostendens usque ad cœlum (2) nequitiam spiritalem mundanæ potentiæ maxime operari, cum miseris animis quod fiant quasi quædam nomina pollicetur (3).

una. Hoc exemplum de Genesi est, quo probatur tantam esse debere charitatem, vel esse hominem ita charam habentem (1) uxorem ut et patrem el matrem derelinquat, et hæreat uxori, et sint duo in una carne. Multis modis docet conjunctum virum uxori; et ponit ita esse debere, ut et vir uxorem diligeret (2) et uxor virum. Hoc ita, ut res est simpliciter, sic et a nobis dictum et a Paulo: verumtamen in quo (3) subjunctum est, ostendit altius patere istam sententiam : adjungit enim,

VERS. 11. Propter hoc accipite arma fidei (4), ut possitis resistere in die malo. His omnibus supra dictis cum insint magnæ difficultates, et adversus rectores hujus inundi et tenebrarum harum; et, quod est majus, adversum spiritalia nequitiæ in cœlis; his, inquam, omnibus resistere quoniam magnæ est virtutis, subjiciendum fuit, quo id fieri posset: accipite, inquit, arma fidei. Sola enim fides in Christo munit nos, uti non valeat circa nos istarum potestatum mundi ulla tentatio. Ita illud quod difficile videbatur resistere, facile factum est, si in potestate est unde resi

VERS. 32. Mysterium (4) hoc magnum est ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ultra quam simplicitas ipsa indicabat (5), esse aliquid Paulus ostendit, quando ait mysterium hoc magnum est, et tamen non apparuit quid inteliigi vellet tan- B stamus: est autem in potestate; quippe fidem in Chritummodo aliam interpretationem ipse subjecit, ut vir et uxor, hic (6) accipiatur interim Christus et Ecclesia. Sed quoniam magnum mysterium dixit, altius intelligendum. Quid igitur nos suspicamur? Ego arbitror accipi istud, ut vir et uxor sint sibi invicem juncti spiritus et anima. Hoc enim Adam et Eva; ut spiritus sit Christus, Ecclesia sit anima. Sed hoc interpretatus est Paulus de Ecclesia et de Christo intelligi debere, dummodo id ipsum spiritus sit et anima. Sed hoc facilius et quod ad populum bene perveniret. Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia: non autem dixit, Christus et Ecclesia, sed in Christo et in Ecclesia. Nam et Christus in membris suis Ecclesiam habet, et Ecclesia in suis membris caput habet Christum. Ergo in Christo Ecclesia; in qualibet una carne duo sint. C VERS. 33. Verumtamen et vos singuli unusquisque uxorem suam diligat ut se (7). Licet generaliter supra viris præcepta dederit de uxoribus, et mulier.bus de viris; nunc specialiter ad Ephesios eadem præcepta convertit et vos, inquit. lloc ideo quia per figuram exposuerat dictum esse mysterium magnum, quod in una carne ambo essent et uxor et vir. Et hoc intelligi voluit de Ecclesia et de Christo. Ideo addidit verumtamen ut, licet illud in veritate, hoc intelligi voluerit Christum et Ecclesiam, ut in uno sint corpore; tamen, et vos hoc ipsum observate et imitamini, ut unusquisque uxorem suam diligat. Et item subjungit de uxoribus mulier (8) autem ut timeat virum. Hic et amor est in timore, et servatus affectus est cum honore, ut viri uxores diligant, mulieres viros timeant.

stum habere, et plenam fidem habere, nullus labor est, nulla est difficultas, animi tantum voluntas est commodata (5) et credula. Ergo fit facile resistere his tot malis, si fidem habeamus. Sola sufficit, sola obsistit, sola munit; sed fides plena. Quamquam etiam ipse dixit si ut granum sinapi, habeamus fidei granum, possumus et montibus imperare. Ergo fides sincera et pura, fides, inquam, in Christum, et fides in Deum, adversum tot illas potestates nobis arma præstabit. Sumite nunc, inquit, arma fidei, ut possitis resistere. Quando resistere? cum tentatio advenerit, cum aliquid vos tentare cœperit. Hoc est quod ait in die malo. Malus autem dies est cum tentamur.

CAP. VI.Item transit ad personas alias filiorum et parentum. Postea adjuncturus servorum.... (9) et doleant quantum præstent quemadmodum tamen magis implicent animum quam resolvant et intra mun

(1) Notemus hellenismum ab eiva exortu. (2) Codd. liberet.

VERS. 14. Et omnibus effectis (6) stare; succincti lumbos vestros in veritate. Scit se supra multa monuisse facienda; vel per singulas personas, ut dominis et servis, maritis et uxoribus, patribus et filiis ; vel per ipsa quæ agenda sunt, vel que non »genda, ut nolite inebriari, et agite omnia in nomine Domini, et cætera supra dicta. Idcirco ait et omnibus effectis quæ supra mandavi et præcepi; state, inquit, succincti lumbos vestros, id est parati et instructi. Omnis enim conatus aut ad lumbos, si labor fuerit, cadit; aut ut labor sit et conatus, ex lumbis nostris (7) est. Inde enim omnis virtus et omnis materia ad sanguinem; hinc enerves, elumbes dicimus. Ergo ut fortitudo se præparet et corporis et animi, succincti lumbos, ait. State, inquit, in veritate: hoc enim, quod vos monemus, veritas est: reliqua autem in mundo, falsa sunt, quæ de mundi sapienD tia docentur ac disputantur. Et induti lorica justitiæ. Adjungit aliud præceptum, præter fidem, ut justitiam servemus. Quamquam illud, quod supra dictum est, id est fides in Christum (8) caput est omnium: etenim justitia non tantum valet quantum fides; etenim

(3) Ita pro in eo quod.

(4) Vulg. pro mysterium, habet sacramentum. (5) Codd. indicabit.

(6) Codd. hoc pro hic.

(7) Vulg. Uxorem suam sicut seipsum diligat. (8) Vulg. Uxor.

(9) Hoc in loco lacunam esse, nuilus dubito; quamquam in codice nullum fit indicium; id quod etiam alibi observavimus.

PATROL. VIII.

[ocr errors]
[blocks in formation]

justus ex fide vivit ; tamen quia est et hic affectus im- A omnia accipit fides. Spiritus autem lumen est, non plendus ut justissimus; tunc enim fides nobis proderit, et tunc vera erit fides si justissimus : et justitia proderit si accedat fides. Ergo adjunxit post fidem induite loricam justitiæ. Supra arma, dixit, fidei induite loricam justitiæ quoniam in armis tam illud intelligitur quod munit, quam etiam quod resistit et adversarium superat, in lorica autem nihil aliud sit quam ut muniamur; fides autem et resistit: et ideo dixit arma fidei. Quomodo autem resistit fides? scilicet si cum tentare hostis cœperit, non sequamur, et fide custodita in Deum atque in dominum Christum, a sententia non moveamur. Resistite ergo, ut resistit qui habet tela, gladios. Ergo arma, inquit, induite fidei, ut resistatis. At contra, justitia tantummodo in factis est; non adversario resistit, sed ipsa se præstat bonam clementem. Ergo lorica, inquit, justitiæ; qua bonum sectatus, et bonam mentem et bonum cor ostendit.

B

ignis. Hinc neque spiritus, dum lumen imitatur, ignis est ignis autem omnis nocet. Ergo neque spiritus nocet: verum dum in Christum est fides, a lumine in Christo accipit lumen: sic lumen fidei ignem vincit, quia ignis circa carnem valet et operatur, et ipse mundanus est, et de materie materia est. Non valet autem circa lumen æternum Dei Jesu Christi. Sic lumine illo hic ignis extinguitur: quem ignem dixi maxime concitari sermonibus ; qui sermones, quia excurrunt et volant, sagittæ sunt nominatæ. VERS. 17. Et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Quia supra dixit induti loricam justitiæ, et hic audiendum induite galeam salutarem et gladium spiritus. Utrum gladius spiritus per se accipiendum, et galea salutaris per se adjungendum, salutaris spiritus et galea est, et gladium induite (1). Sed si gladius vere certeque revocatur, quod est verbum Dei, separatum est, induite gladium spiritus. Quid ergo erit galeam salutis induite ? Christus quidem in eo quod huc descendit, et mysterio suo nos redemit, salutaris est ipse caput nostrum custodit enim caput Ecclesiæ; unde galea salutaris est. Porro autem verbum, quo adversæ potentiæ vincuntur, opprimuntur ; sicuti dictum (2) : diabolum perdet spiritu oris sui. Ergo Christus, quod est verbum Dei, ideo missus est ut omnem corruptionem et omnem malignitatem atque ipsam mortem vincat. Idcirco dictum est: gladius est spiritus verbum Dei.

VERS. 15.-Et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, quoniam Evangelium fertur, et per gentes prædicatur. Ubicumque ergo prædicatur, audiendum est. Ut autem audiamus, eundum, properandum, festinandum. Ergo calceati, inquit, pedes in præparatione Evangelii. Cujus Evangelii? pacis, inquit: quoniam Evangelium qui audit et qui in Evangelio paratus est, Domini fit, Christum credit, promissa accipit, fiduciam gerit, cum nullo hostis est. Ergo pacis Evangelium; id est pacis, quæ (1) est animis. Hoc ergo ut capiamus, calceati pedes esse debemus, id est parati excurrere, circumvolare, audire. His ergo omnibus quid efficitur? facile resistemus potestatibus, rectori- C bus spiritalibus nequitiæ.

VERS. 16.-In omnibus, accepto scuto fidei (2). Redit ad illam summam, quæ concludit onmnia, quæ implet universa aliter enim fortiter repugnare resistere tot illis potestatibus non valemus, nisi muniti scuto, ut omnes ictus atque impetus universarum potestatum munimento fidei repellamus.

Denique subjunxit ; in quo possitis omnes sagittas nequissimi igneas restinguere (5). Sagittas frequentissime et in evangelio, et in Paulo, et in prophetis, et in David positas legimus; quas intelligimus disputationes et verba et tractatus esse; sed nequissimi sagittas, id est male suadentes male vulnerantes intelligentiam animam spiritusque nostros; ideo igneas dixit perurentes, quas omnes extinguit fidei scutum, id est ipsa fides, ut apud se nihil valeant. Cum enim adest fides animis, ille ignis, qui per linguam mittitur, persuadens maligna omnia mundana, extinguetur et intepescet. Nam omnis illa persuasio maligni, quoniam carnaliter loquitur et carnaliter insinuat, per sanguinem valet: idcirco excitat ipsum sanguinem per novas intelligentias: excitatus autem sanguis igneus fit. Fiunt ergo ille sagittæ ignea, quas fides comprimit et extinguit, quia spiritaliter

(1) Codd. pacem quod.

(2) Vulg. in omnibus. Sumentes scutum fidei. (3) Vulg. In quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.

-

[ocr errors]

VERS. 18. Per omnem rationem et observationem (3) orantes, in omni omni tempore, in spiritu. Ad expellenda illa, quæ supra dicta sunt, id est potentias mundi vincendas, rectores tenebrarum et spiritalia nequitiæ, hoc quoque adjungit ut oremus quotidie et obsecremus, et per omnem obsecrationem oremus in omni tempore spiritu. Quanta hic et quam occulta præcepta sunt de eo quod rogamus ! Primum quod dixit per omnem orationem ; quæ multa sunt, nunc pro nobis, nume pro aliis, nunc ad ea quæ sunt præsentis vitæ, nunc ad ea quæ futuræ, nuc ad ea quæ animæ sunt, nunc ad ea quæ corporis, ut aliqua optemus. Omni, inquit, oratione oremus in spiritu et omni tempore: oremus in spiritu, id est non quædam verba dicamus vel proferamus, vel recitemus, orantes quasi meditata, quasi scripta; sed in spiritu, inquit, omni tempore oremus id est ut et adhibeamus affectum; et interior spiritus, id est homo interior, orationem pleno desiderio debeat et habeat omni tempore: ut etiam cum non orat, in spiritu oret. Quid deinde illud quod ait, per omnem orationem et obsecrationem ? Distantiam puto istam esse, ut oratio sit, et cum laudes Dei dicimus, et cum enarramus magnalia ejus, et cum gratias agimus,et cum alia hujusmodi: obsecratio vero est, quando Deum oramus vel propter veniam

D

(1) Ita est in codd.
Thess. II, 8.
(5) Vulg., obsecrationem.

(2)

et peccata nostra ; vel propter gratiam, ut nobis A quo quid patiatur ostendit, et quemadmodum persepraestet. Hæc, inquam, est obsecratio: et dummodo isti duo modi sint cum Deum oramus, ut et orationem habeamus et obsecrationem. Per omnem igitur, inquit, orationem et per omnem obsecrationem. Non contenti simus quasi quædam verba et consuetudine proferre, sed ex animo interiore atque ex mente; atque, aperte ut dicam, ex ipso spiritu atque in ipso spiritu ut etiam cum deest oratio vel obsecratio in verbis, oremus in spiritu.

veret, ut non deterreatur adversis, neque dolore vincatur, sed impleat munus apostolatus injunctum. Ut in ipso fiducialiter agam (1). Bene et hic fiduciali ter, inquit, et in confidentia. Quid enim aliud adversum terrores, adversum pœnas impositas aut precari, aut polliceri debuerat, nisi ut fiducia sibi esset in exponendo? ut mihi, inquit, sermo in adapertione oris detur in confidentia; id est (2) in agendo, ut in ipso fiducialiter agam; in ipso, id est, in evangelio atque mysterio. Ita ut oportet me loqui; id est enim ipsum agere evangelistam, loqui, et loqui ut oportet, hoc est fiducialiter; ne minus impleam, aut aliquid in animo meo egerint catena, et non impleam ut oportet exponens mysterium.

Et in ipso vigilantes semper in omni oratione (1). Adjecit etiam certum tempus: nam cum dixit in omni tempore, potuit accipi quod tempus homini datur, id est dies. Sed in omni tempore ut plenius adjiceret quid adjunxit ? vigilantes semper. Potest tamen ad intentionem mentis hoc accipi vigilantes sem- B per ut in omni oratione non veluti dormientes, quod patiuntur illi qui ea que nota sunt recitant, vel legunt, vel memoria pronuntiant; quid dicant et quemadmodum dicant pene non sentiunt. Idcirco ait : vigilantes semper in oratione pro omnibus sanctis.

VERS.19.-El pro me. Magnum etiam hoc monitum et frequenter quoque tetigimus,et notandum diximus: non enim pro nobis tantum, sed etiam pro aliis rogare debemus. In quo et multis locis ethic admoneo, quoniam istud præceptum duplex est, ut et ipsi illi sancti, et episcopi, et apostoli, et majores pro fidelibus et catechumenis et pro omnibus aliis inferioribus rogare debeant sicuti frequenter idem hic enumerat quod in omni oratione sua mentionem facit etiam omnium suorum. Ita et bic rursus et ipsiqui in- C feriores sunt rogent in omni oratione sua et pro sanctis, et pro episcopis, et pro me, inquit : quod attendendum et pro miraculo habendum, uti ab his, quos ipse monet, quos instituit, quibus evangelium pronuntiat, velut auxilium petat, ut oratione consequatur aliquid. Quid autem illud sit quod petendum pro se dicit, ipse subjungit ut detur mihi in adapertione oris mei sermo in confidentia notum facere mysterium (2). Monuit Ephesios ut et pro sanctis rogarent et maxime pro se. Quid autem rogarent pro se, id est pro ipso Paulo, subjecit, non salutem, non aliquas cupiditates, sed ut posset idem Paulus habere sermonem et apertam orationem, id est confidentiam in expositione evangelii atque mysterii. Vere enim etiam eorum oratione postulandum est, quibus prodesse hoc potest; ut quoniam mysterium et evangelium Paulus pronuntiat, illi qui percepturi hoc sunt, hoc orent ut sermo abundet, et os apertius proloquatur, et confidentia sine aliqua trepidatione exponens mysterium. VERS. 20. Pro quo legatione fungor in catena. Id est ego legatus a Christo, licet in catena positus, tamen mysterium pando et evangelium in

D

(1) Valg., non habet semper et pro oratione in ea legitur instanta et obsecratione.

(2) Vulg. : Ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium evangelii.

VERS. 21. - Ut autem vos et sciatis, quæ circa me sunt; quid agam, notum vobis faciet (3) Tychicus charissimus frater et fidelis minister in Domino. Bene de his quae patitur nihil epistola dare voluit, sed tantummodo per nuntium, ut cognoscant Ephesii, quid mandavit, vel quid agat, vel quæ circa ipsum sint. Duo sunt enim : nam et circa ipsum catena sunt et cæteræ injuriæ: quid autem agat; quod perseverat, quod mysterium pandit, quod evangelizat et aperit. Commendat autem personam: Tychicus charissimus, inquit, frater, et fidelis minister in Domino : non enim minister mihi, sed in Domino minister circa evangelium et circa mysterium.

VERS. 22. Quem misi ad vos in hoc ipsum. Non enim ipse cum pergeret, ego mandavi; sed propter hoc misi. Ita et de vobis curam gero, et omnia vos scire volo. In hoc ipsum ergo, ut sciretis, misi; ut cognoscatis quæ circa nos agantur. Et consoletur corda vestra. Hic jam amplius, quoniam de duobus unum hic conjunxit, quæ circa nos agantur, id est quas poenas toleremus, quas catenas: idcirco adjecit, et consoletur corda vestra: ne de me cura et sollicitudine laboretis, vobis consolationi sit ipse cum exposuerit quali animo sim et quali fiducia.

VERS. 23, 24.- Pax fratribus et charitas cum fide. Gratia cum his (4), qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in æternitate. Amen. Postrema pars epistolæ precatio est, et precatur et optat pacem fratribus item charitatem, deinde fidem. Supra enim ita dixerat, quod esset inter illos discordia. Deinde adjunxit gratiam his qui præstant fidem, et diligunt Dominum nostrum Jesum Christum. Ita omnia conclusa sunt; pax ad discordiam, charitas ad concordiam, fides ad Deum : et ex fide gratia præstatur, gratia Domini his qui charitatem inter se et pacem habent, et fidem in ipsum. In æternitatem autem quod subjunxit, ne præsentis vitæ tantum vota sint, sed et futuræ, quæ est in spe et promissione Christianis. Amen.

[ocr errors]
[blocks in formation]

VICTORINI

DE PHYSICIS LIBER.
(Maii Coll. t. m.)

Monitum libro de Physicis a Maio præpostium. Tres ad hanc commentariorum curandam editionem adhibui vaticane bibliothece codices; nempe orthobonianum 328 A, sæculi XIV, a quo exscriptus est otth bonianus 3288 B, sæc. XVI; postremo vaticanum 3546, seculi item XVI, ab alterutro otthoboniano ferme desumptum : quare lectionum varietas in his inedi is commentariis nulla propemodum est; erdem autem in cunctis codicibus lacune, ea dem plurimorum locorum corruptio vel ambiguit as atque obscuritas cæteroquin orthographia paulo vetustior est in illo priore 3288 A, quam videlicet recentiores amanuenses in aliis exemplaribus identidem immutaverunt. Porro et codicum continentia cadem cunctorum est, nempe editorum pariter ineditorumque Vietrini scriptorum. Primus occurrit Victorini in Apocalypsim commentarius (seu commentarium, ut saepius in his codicibus scribitur), cum prævia Hieronymi epistola ; quod opusculum sub controverso Victorini Petavionensis nomine exta in ma- B gua Lugdunensi Patrum bibliotheca tom. 1, p. 414, sqq. Se juuntur Victorini commentarii hactenus inediti in epistolas ad Galatas et ad Philippenses. Deinde Victorini scribuntur opuscula duo, nempe de illis verbis Geneseos factum est vespere et mane dies unus; et contra duo principia Manichæorum; quorum utrumque primus extulit in lucem Sirmondus, ex herivallensis monastérii codice sumptum; in quo codice commentarii quoque latebant Victorini ad aliquot Pauli epistolas; quos Sirmondus Ludavit quidem, et consueto Victorini stilo ploniores atque apertiores dixit (op. t. 1, p. 545, ff. v); non tamen edidit sive diversis occupationibus, sive alicujus hominis voluntate, sive alio quovis casu, prohibitus. Attamen in vaticanis codicibus opusculum contra Manichæos caret priore capitulo; quod habet textus editus vicissim vero editus textus care clausula, quam nunc ego proferam. C ́ssat enim editio cui est honor et gloria. At codices vaticani habent cui est C honor et gloria ab omnibus creaturis, et ante principia atque post fines. Ita ergo ex vero, quod est, provenit et falso esse; ut umbæ de soliais: si enim solidum non sit, neque umbra fit. Sequi ur in codd. commentarius hactenus ineditus in epistolam ad Ephesios. Extremum est in codicibus opusculum inscriptum de Physicis; quod quidem sub Victorini certe nomine non est editum; utrum vero alio sub nomine forte extet, ignoro. Mihi certe Victorini prorsus videtur, tum ob stili similitudinem, tum quia in tribus his vaticanis 'codicibus, nullum inest scriptum nisi Victorini. Quod si huic scripto Victorini nomen non præponitur, aio id ipsum nomen ne duobus quidem opusculis in his cod. præponi, que a Sirmondo edita dixi, quæque Victorini sine dubio sunt. Ergo Victorini scriptum de physicis in hoc meo volumine desiderari non sum passus.

(2) Codd. scilicet.

DE PHYSICIS INCIPIT LIBER.

I. Rerum omnium conditorem Deum (1) sensus D hominum judicio naturali motuque cognoscit. Sed (2) physici res ipsas admirantes, immo stupidi, vi miraculi (3) carcati, totius creaturæ conditorem ipsum obliti sunt. Quidam enim non esse Deum, sed natura a se generari omnia sine Deo, motu audacissimo

Codd. sui miraculo.

A contendunt. Alii et Deum et naturam confitentes, æqualem rerum naturam Deo constituunt: quem quidem vim aiunt (1) fecisse naturæ, co quod ab ipsa usurpando fabricasse docetur : rursus autem violentiam pati, ex eo quod ea quæ ipse instituit, natura resolvit. His duobus generibus adversantibus sibi, utrisque autem blasphemantibus, respondendum est: et primis his, puto, qui magis sunt audaciores, quosque diximus negare Deum, qui ex omni creatura sua manifestatur. Quis enim ambigit ordinem, qui in rerum natura est, ab aliquo esse positum, non a se? cum tempora mensuras et cessionem sibi invicem tribuant et sol quidem, licet clarior et efficacior sit, et virtutem maximam habens, minoribus sibi lunæ chroque stellarum concedat noctu, nec d'em ipsam in eodem spatio possit semper conservare sidera et Juna id ipsum quod habuerunt spatiuni potestatis admittant: ver, autumnus, hyems, et æstas præfinito spatio ordinati sperentur et veniant. Et ipsis tamen temporibus aliquotiens vis infertur, ut non id agant semper quod speratur; sed prohibente aliquo, modum excedant. Quid oportet de mari, de fluviis, de terra, montibus, cæterisque elementis, aut quæ ex his nascuntur frugibus, sermonem protrahere? Accedamus nunc ad ea quæ promissa sun!.

II. Ipsa creatura aliquem fabricatorem sui enuntiat nec enim ipsa, sibi generando, se rursus absnmit; cum aliud sit propositum faciendi, aliud absu· mendi et si rerum natura a se totum semper profenam naturam dantes et sine initio, æternam quoque rebat, totum quoque conservasset; maxime cum æterilli virtutem dare cogantur: quæ virtus cum in his que generat invenitur, et ea quæ generantur æterna, et sine initio esse necesse est: quod quotidiana rerum natio falsum esse comprobat. Et si dicatur semper esse res ipsas, ideo quia sibi invicem succedunt; tamen in singulis definitio nationis et resolutionis ostendit, singulis quoque in hoc vitio coartatis, per ipsam singularitatem omnibus vitium coapteri (2). Ita omnia nec sine definitione esse possunt, quæ facta sunt incipiunt enim et consummantur, crescunt et decrescunt. Ex quibus omnibus invenitur aliquis, qui vim infert naturæ, ut semper id ipsum vitium patiatur.

(1) Codd. dominum, ob male intellectum olim vocabuli compendium.

III. Cognito itaque de rationibus ipsis physicis, quibus etiam sensus humanus semper confitebatur; nunc ad eos respondendum est, qui talem conditorem ponunt ita indigentem, ut non de suo fabricaret, sed alienum usurpando; ut non tantum indigens, sed etiam injustus inveniatur. Quid enim illi cum aliena materie, si suam potuit habere? Ita coacti videntur confiteri Deum; non tamen intelligere Dei virtutem, neque mirari eum, qui tamquam homo ex materie

(1) Codd. ei.

(2) Codd. coaptatur.

« PoprzedniaDalej »