Obrazy na stronie
PDF
ePub

num versari: stare in via peccatorum, est in astutia A mundo. Namque si mundus tenebræ sunt, et de versari ad remedium erroris.

mundo quidquid intelligitur. Denique subjunctum
alienati a vita Dei quæ vita est Christianis cum Deum
et colunt et intelligunt. Hoc dicit a vita Dei quæ Deo
debetur a nobis. Et subjungit propter intelligentiam:
hinc enim alieni a vita Dei sumus, cum Deum
ignoramus cum autem cognoscimus, vitam Dei
agimus, et vitam a Deo meremur illam, que vere
Dei vita est, quam nobis Christus pollicitus
est. Haec autem, inquit, in ipsis per cæcitatem
cordis eorum cum eorum cor cæcatum est tenebris,
cogitat et versatur in tenebris, et istam mundanam
sapientiam quæ tenebrarum sapientia est, æstimat esse
sapientiam.
VERS. 19.

Denique hujusmodi intellectum quæ

VERS. 15, 16.-Veritatem autem facientes in charitate, augeamus (1) in ipsum omnia, qui est caput Christus. Exhortatio est, quia vult Ephesios in charitate esse, et omnia secundum veritatem agere, et magis cumulare quæ agunt. Hoc est augeamus omnia, sed augeamus omnia in ipsum Christum, ut nihil extra agatur, nisi de confirmanda fide in Christum qui Christus est, inquit, caput. Cum enim ex capite omnia membra regantur; et omnis Ecclesia a Christo regitur; id est omnis anima sancta et fidelis. Ergo caput est Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, in mensura uniuscujusque partis, incrementum corporis (2) in ædificationem B res consequatur, ostendit: Qui desperantes semetipsos sui in charitate... Diximus quod caput est, ex quo connexum est omne corpus et compactum. Ergo si Christus caput est e: principium et fons et unde omnia reguntur membra, quæ sunt in corpore per omnem juncturam; acute hic accipiendum, ut quomodo membra singula junctura cohærentia diversis in administrationibus totius corporis mensuram faciunt ; sic et in Ecclesia, singula quæque membra ministeriorum circa sanctificationem mysterii, et circa fidem Christi, juncturas præstant, et corpus suum in charitate constringunt atque ædificant: ita et membra nostra, veluti naturaliter nexa, atque amore genuino sibi cohærentia, incrementum corpori præstant suis partibus sic et omnia ministeria, quæ sunt in Ecclesia, corpus est (5) Christi, si se invicem in chari- C carne fuit, docui ut cognosceremus patrem, et in tate diligant servientia capiti, id est Christo.

nunc

et

VERS. 17, 18.-Hoc ergo dico et testificor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant (4). Sicuti semper docui, exhortatio duplex est: et quid non faciendum, supra dixit; quid faciendum, subjungit. Quid non faciendum; ne, inquit, ambuJetis ut gentes. Hoc, inquit, dico et hoc testor, testor in Domino, id est adhibeo testimonium Domini, quod moneo. Hic et terror est: exhortationi enim mixtus terror, persuasionem facilem facit. Cum autem dixit, ut non amplius ambuletis, ostendit illos diu ambulasse, et ita ut gentes vixisse. Quo autem modo ut gentes, ipse supponit: in vanitate mentis suæ (5); obscurati intellectu (6), alienati a vita Dei, propter ignorantiam quæ est in ipsis, per cæcitatem D cordis eorum. Expressit quæ sit vitagentium ; ut vani sint, inquit, et mente non sapiant, et intellectum suum obscurent (7): quod est intellectu suo de Deo nihil cogitare, sensu duci et rebus in

(1) Vulg., Crescamus in illo per omnia, etc. (2) Vulg., Secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit, etc. (3) lia codd. pro sunt.

(4) Sunt hic quædam variantes in Vulg. quasi ibi vide.

(5) Vulg., In vanitate sensus sui,

(6) Vulg. Tenebris obscuratum habentes intellectum. In sequentibus pro in ipsis, habet in illis, et pro eorum, legitur ipsorum.

(7) Codd. obscurum.

tradiderunt impudicitiæ, in operationem omnis immunditiæ et avaritiæ (1). De gentibus loquitur, quibus cœcatum cor est, et nihil sperant, id est mortales se et fatentur et probant ; neque de æternitate sua aliquid credunt ac propterea vitam mundi, quasi ea frui volentes, et rapiunt, et libidinose vivunt, et cum impudicitia exercentes, ut credunt, voluptatem (2) habendi cupidi, et in usu vivendi ducti omnibus tur. pissimis voluptatibus.

VERS. 20, 21. Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen audistis illum et in illocredidistis (3). Contra Ephesios docet non ita vivere ut gentes : quippe qui didicerint Christum : quia Christus ut immortales nos faceret, egit mysterium, præsto in

ipsum fidem haberemus, et est æternitas nobis viventibus secundum ejus mandata. Vos igitur non ita didicistis, ut gentes: quippe quia vos Christum audistis (si tamen audistis illum) id est intellexistis et credidistis. Hoc est enim quod adjunxit, qui in illum credidistis: quia, ut diximus et dicimus semper, credere in Christum, immortalitem consequi est, et vitam æternam mereri; ipse enim est vita, ipse lux, ipse æternitas, ipse qui mortem vincit et vicit, et nobis vicit, per mysterium quod implevit.

VERS. 22. ·Sicuti est veritas in Jesu; deponite vos secundum priorem conversationem (4) veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris Ante Christi adventum error omnis et vana sapientia fuit, mundana hæc, æterna æstimare; secundum carnem vivere; hunc mundi regem, Deum credere. Hic vetus homo est. Hunc, inquit, deponite, sicut est veritas in Jesu; quoniam in aliis veritas non est. In Jesu autem veritas que Jesus docuit, ea vera sunt: et hic novus homo, secundum quem vivere debemus. Vetus ergo ille (5), et prior conversatio deponatur: etenim ille corrumpitur secundum desideria erroris. Totus enim ad corpus conversus corporea æstimabat omnia et (1) Vulg., In avaritiam.

(2) Codd. voluptate.

(3) Vulg.: Et in ipso edocti estis,

(4) Vulg.: Deponere vos secundum pristinam conversationem.

(5) Homo scilicet.

alter alterius membra sumus.

carnalia. Ilinc errores et quasi sapientia mundana, ▲ nos corpus sumus; et corporis singuli membra; ergo cum omnia quæ in mundo sunt, non secundum spiritum fiant: ante Christi tamen adventum; nunc autem postea quam nos docuit illa æterna, sapimus quæ spiritalia sunt. Hic est, ut dixi, homo novus, qui sic vivit et sic sapit. VERS. 23, 24. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum spiritum (1) creatus est in justitia el sanctitate veritatis... Ut dixi, novus homo est, qui secundum spiritum sapit. Hoc ait: renovamini spiritu mentis vestræ... Ita anima melior, pura, integra; mens vero fortior spiritus est (2). Renovamini ergo, inquit, spiritu mentis vestræ ; et induite novum hominem, ut jam secundum ipsum vivatis; qui spiritalis est, cum ex spiritu sapit; qui ipse ille homo spiritalis secundum B Deum creatus est, id est juxta Deum : quomodo dictum est, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non autem vultum Deus habet aut faciem (3): sed quemadmodum Deus spiritus est, ita et nos secundum Deum creati sumus, ut secundum spiritum sapiamus; id est nihil carnaliter, nibil in mundo. Denique quid est secundum Domini creatum esse hominem, ipse dixit in sanctitate et justitia et veritate id est, ut sit justus, ut sit sanctus, sit et veras: etenim qui mundanum (4) sapit, secundum carnem sapit: qui secundum carnem sapit, verum non sapit neque justum, neque sanctum. Ergo quoniam spiritus sanctificat, spiritus vivificat et justificat, spiritus qui vere est, et semper est, et magis solus est, ipse est veritas. Hæc igitur omnia sic intelligentes, novum hominem induunt, renovati in spiritu mentis

sux.

C

VERS. 25. Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus alter alterius (5) membra. Concludit exhortationem ad omnia superiora, quibus et divisas gratias docebat, et omnem hominem tolerare debere alterum socium, et patientem esse cum omni magnanimitate, et sufferentes invicem in charitate. Ergo hic mendacium, inquit, deponite : nemo alterum fallat : loquimini veritatem; et unusquisque cum proximo suo quod verum est agat, faciat, loquatur: nihil per fraudem, nihil per fallaciam. Et qui dixit cum proximo suo, adjunxit quoniam sumus alter alterius membra. Sic et supra unum corpus, et unus spiritus, et D item reliqua. Ecclesia enim cum unum corpus sit, et omnes in Ecclesia unum corpus faciant, singuli partes sunt Ecclesiæ. Ergo alterius membrum est, et sic unum corpus efficitur (6), ut ipse dicit, Ecclesiæ: cujus Ecclesiæ, id est omnium animarum fidem habentium in Deum, hujus, inquam, caput est Christus. Ergo

(1) Vulg., Qui secundum Deum.

(2) Jam retro distinxit Victorinus animam a spiritu, secundum suam quamdam subtilitatem. (3) Hune locum suum commemoravit Victorinus in comm. ad Philip.

(4) Malim mundum.

(5) Vulg., pro alter alterius habet invicem. (6) Codd. efficiatur.

VERS.26.--Irascimini autem (1), et nolite peccare. Subjungit monita quæ multa sunt; sumens tamen, ad exemplum (2),quod positum est in psalmo quarto, sumens initium præceptorum. Verum hæc dividit, ut primum moneat Ecclesiæ hominem id est christianum, quæ agenda et quæ non agenda : deinde moneat, quæ viris agenda et uxoribus invicem; deinde quæ patribus et filiis invicem; deinde quæ servis et dominis: postque exhortatio est, quæ facienda generaliter omnibus. Verum ut se ordo contexerit, ita et nos locis singulis, et monita enumerabimus, et rationes singulis proprias intellectusque reddemus. Ac primo ecclesiastico viro christiano dat monita hæc, ne irascatur ; aut si iratus fuerit, ne peccet per iram. Deinde ne diu iram teneat, sed intra diem iram suam finiat. Deinde neque furto vivat et furtis operam det, sed magis manibus operetur ad victum, et inde etiam aliis in necessitate succurrat. Deinde ne malos sermones aliquos proferât, sed magis bonos; et ædificet alterum, et non alterum contristet ut nulla in animo amaritudo sit: ut nulla ira, nulla indignatio, nullus clamor, nulla blasphemia: ut se invicem benigne ament; sint misericordes; peccata sibi invicem donent, sicuti Deus in Christo donavit nobis peccata; ut diligant se; ut pudici sint; ut ab omnibus mundi, et ab avaritia, et a turpitudine, a turpiloquio, a scurrilitate alieni sint; magis gratias agant: etenim tales mores, id est in vitiis et peccatis positi, regnum Christi non habebunt, neque hæreditatem in regno Christi. Deinde monet ne ab aliis per sermones seducantur, idest vel ab hæreticis, vel ab irreligiosis, vel ab his quos filios appellat tentationis et diffidentiæ; quos terret, quod in illos ventura sit ira Dei. Deinde ne communicemus operibus malis infructuosis : magi-que illos objurgent. qui peccant et malis moribus vivunt, et manifestent eorum peccata; et vivant ut sapientes non ut imprudentes, vino abstineant, mullo magis loquantur in spiritu, in psalmis, in hymnis canticis, et magis in corde ista fiant: Domino gratias agant, et agant pro omnibus in nomine Dei et Domini nostri Jesu Christi : subjecti sibi sint invicem in timore Christi. Hæc sunt omnia præcepta ecclesiastico viro data. Post subjungit quæ sint observanda mulieribus,id est viris et uxoribus.

Nunc ad singula revertamur. Irascimini autem, et nolite peccare. Si Deus irascitur, sicuti dictum (3); revelatur enim ira Dei, ira de cœlo, in omnem impietatem. Et item in multis locis. Recte ergo et homini datur ira (4), id est ut irascatur: sed peccat in ira, qui non ut corrigat, irascitur; sed ut puniat. Ergo irascimini, et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Et modum iræ, et tempus ostendit, intra diem conceptam iram debere deponi.

[blocks in formation]

Hoc imitantur multi præceptum, et ponunt inter A præcepta sua. Etenim si omnis dies habet curam suam et malitiam, sufficit sibi; de præterito die nihil addi debet ad alterum (1) diem. Ergo.

-

VERS. 30. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: vel vestrum, qui est in vobis, vel qui est in altero; qui contristabitur malo sermone vestro. Nolite, inquit, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signali estis: in quo spiritu vos utique consignati estis signatione per Spiritum sanctum : et ipsum nolite contristare, vel in vobis, cum malum sermonem dicitis, vel in audientibus. Indie (1) redemptionis. Ordo: consignati estis in die redemptionis: per ipsum enim redemptio vestra factaest; quæ redemptio certum diem habet, scilicet Dei judicii. Signati enim sumus in Spiritu sancto, in die quo redimimur ac liberamur.

VERS. 31.- Omnis enim amaritudo et indignatio (2) el clamor et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Conclusit breviter quinque: amaritudinem, iram, B indignationem, clamorem, blasphemiam. Quamquam et subjunxerit genus cum omni malitia. Etenim amaritudo est et in invidendo, et in male loquendo, et in cæteris actionibus. Et item ira, animi motus est cum ulciscendi libidine atque puniendi. Indignatio est motus animi fervens et elatus ultra meritum. Clamor autem, vox aliquo furore prolata. Blasphemia, jam Deum lædens est in Deum emissa vel vox vel scelerata cogitatio. Hæc, inquit, omnia auferantur a vobis: pro eo quod est, a vobis auferte: sed ita est et ipse sensus, auferatur a vobis: quod vere dixit cum omni malitia: quia fieri potest, quod quædam sine malitia fiant, ut ignorantes in blasphemia simus, ignorantes clamemus, indignemur sine malitia. Hæc omnia auferantur cum omni malitia. Sic enim, ut supra locuti sumus, irascimini, sed nolite peccare.

VERS. 27.-Non occidat supra iracundiam vestram sol, neque locum detis diabolo (2), si enim manserit ira, in venit illeoccasionem ut nos in peccata ducat, et faciamus aliquid non faciendum; quod est diaboli voluntate peccare. Ita ostenditur ex hoc præcepto in nostra potestate esse, et irasci, et non irasci ; et diabolo iracundiam immittere, sed occasionem habere ut cum nos irascimur aliquid nos faciat (3). Hoc in omnibus affectibus animæ cogitandum, et in omni actu diaboli, nihil illum posse circa nos, nisi cum ipsi per nos et occasionem damus. Ita et domini sumus nostræ voluntatis, et merita de bonis bona habemus, et poenas de malis actibus, quia nostro vitio fit diabolo occasio (4). VERS. 28:- Qui furabatur jam non furetur. Non omnino peccare, peccatum est (5), sed in peccato perseverare: datur enim pœnitentiæ locus, datur correctioni. Ergo qui furabatur, jam non furetur. Non autem hoc ad hoc solum peccatum accipere debemus, sed ad omnia; ut qui in quocumque peccabat, jam non peccet. Omue enim peccatum cum committitur occulte, furtum est: sed cum sciat Deus omne quod geritur, non est peccandum, ut furari nos credamus peccata nostra ; quippe cum omnia manifesta sint: Magis autem laboret operando manibus. suis. Ex hoc intelligi licet, vere de simplici supra dixisse, ut nemo jam furetur, quando adjunxit magis autem laboret operando manibus suis. Qui enim labo- C rat operando manibus, habet unde vivat: non ergo furetur. Animadvertamus præterea quia simplex dictum est, cum manibus operantis laboramus; reliqua ex arte, ex ingenio, vel oratione, vel quolibet alio modo. Ubi non opera est manuum, magis furta sint, quam victus labore quæsitus; quod bonum est, ut habeat communicare necessitatem habenti; ut ex operibus per manus suas consequatur quod ipse habeat, et communicet ei qui habeat necessitatem; atque de suis operibus quod commodi consecutus fuerit, largiatur.

-

VERS. 29. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Et hoc præceptum de eo est, quod non faciendum est. Monui autem, duo esse genera præceptorum quid faciendum : nemo, inquit, proferat verbum ex malitia. Hinc enim magnum peccatum; sicuti dic- D tum (6), non quod in os intrat, sed quod de ore exit, plurimum nocet. Sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ut sermo exeat, qui est bonus. Qui est autem bonus sermo? ad ædificationem fidei. Tunc enim audienti gratiam dabit, cum id quod loquitur, ædificat fidem.

[blocks in formation]

VERS. 32.-Estote autem invicem benigni. Illa superiora, ut dixi, non facienda; hæc quæ facienda : ut invicem benigni sitis; non unus in alterum, sed singuli in singulos, ita omnes in omnes. Et misericordes, donantes vobis invicem. Et in superioribus invicem posuit, estote invicem benigni. Dixit etiam donantes vobis invicem; unde et misericordes invicem audire debemus ; donantes autem scilicet peccata. Denique de peccatis hoc dictum esse ex eo declarat, quod subjunctum est sicut et Deus in Christo donavit vobis ; utique peccata in Christo autem, ut frequenter diximus, quia pro nobis Christus mortuus est: ergo in Christo donata sunt peccata nobis. Mysterium enim illud, ut frequenter diximus, pro peccatis nostris est: quia nos peccata vincere non poteramus, venit Dominus noster, qui peccatum vinceret, et sic peccata nostra nobis donaret, cum in ipsum credentes a peccatis liberamur.

CAP. V.-VERS. 1.-Estote ergo imitatores Dei, sicut filii Dei charissimi. In hoc utique imitatores Dei, cum et vos peccata vestra invicem vobis donatis, ut Deus donavit in Christo nobis nostra peccata. Vivite ergo imitatores Dei, et sic vivite, ut filii Dei et filii charissimi. Etenim siquidem pro vobis filio suo non pepercit, et pro peccatis vestris eum peccato dedit, nt peccatum vinceret; sicuti mysterium intelligitur. (1) Vulg., in diem. (2) Vulg., et ira.

-

VERS. 2.-El ambulate in dilectione. Magnum præ- A debeat, id est istud gratias agamus : non dubium quin ceptum et utique retinendum, omnia enim concludit; Deo; quamquam et hominibus; et ideo pure positum. et sufficit charitas, in qua lex tota est; et totum myVERS. 5. Hoc enim scitote (1) quod omnis impu sterium christianitatis, dilectio et charitas. Sicut et Christus dilexit vos (1). Hoc est quod supra dictum imitatores Dei ut et vos invicem diligatis vos, sicul et Christus dilexit vos. Quid est autem dilexit et tradidit semetipsum pro vobis? Eadem substantia, unum (2) et voluntate. Et item ego et pater unum sumus. Hic tradidit semetipsum pro vobis; id est pro alio, filio suo non pepercit; ut hoc modo etiam nos invicem pro vobis nostra demus; et usque ad hoc, id est juxta passionem pro altero, invicem diligamus. Et semetipsum tradidit pro vobis oblationem et hostiam Deo in odore flagrantiæ (3). Obtulit se Deo, ut spiritus et hostia per hoc mysterium fierent omnia. Ilic est enim B odor bonæ flagrantiæ; cujus substantiam spiritus, odorem bonæ flagrantia esse dixit: de qua re est liber certus hoc exponens quid spiritus sit, et quam intelligentiam habeat, ut substantia ejus possit intelligi (4).

[ocr errors]

VERS. 3. · Impudicitia (5) autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur inter vos sicut decet sanclos. Hæc quoque præcepta sunt de his quæ non sunt facienda, ut absit impudicitia, immunditia, avaritia ; quæ tria in tantum excludenda ab animis sunt, ut nec vocabulum aut mentionem inter se habeant, maxime qui sancti sunt. Etenim ista et nominare peccatum est; quanto magis vel habere vel admittere? floc enim sanctorum exigit nomen et mens et conscientia, ut et lingua pura sit. Nam si moribus qui (6) purus nominat vitia, habet tamen peccatum, cum in eo quod loquitur, ostendit ipsa vitia se nosse.

VERS. 4.-Aul turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas. Subjungit etiam alia tria, quæ a superioribus distant. Namque impudicitia longe aliud quam immunditia. Ubi pudor nullus, est impudicitia; non continuo turpitudo: turpitudo enim est facinus atque peccatum; impudicitia vero, cum pudor deest. Item immunditia, quæ potest esse et in voce, et in vita, et in moribus. Jam vero avaritia cupiditas est habendi. Longe igitur distant hæc tria, quæ sequuntur, turpitudo, stultiloquium, etiam vane loqui. Licet cum non obsit, loqueris; tamen si stultum sit, nec sapiat nec prosit, sanctis alienum est. Itaque scurrilitas jocosa oratio, et alterum lædens joci causa, ac propterea contumeliosa. Quæ ad rem non pertinet. Potest enim et scurrilitas increpationis poni modo ex stultiloquio. Sed si ad rem pertineant, admittenda sunt ista. Hla peccata sunt si fiant, cum ad rem non pertineant. Nam si vel moneant vel corrigant, ad rem cum pertinent, complenda sunt. Sed magis gratiarum actio. Dictis quæ esse debeant, subjungit, quid magis esse

[blocks in formation]

C

D

dicus aut immundus aut avarus quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Cum tria supradicta posuisset, tria subjunxisset, præceptum hoc ita constringit, ut doceat tria superiora gravissima esse. Quippe et cum ita sit locutus, ut illa tria nec nominentur inter sanctos. Ergo gravia. Quam (2) gravia? scitote, inquit, quod hæc, nempe impudicitia, immunditia, avaritia, non habent hæreditatem in regno Christi et Dei. Avaritiam autem idololatriam dixit, sive quia qui avarus est, servit idolis; credens sibi ab ipsis præstari que in mundo sunt, in quo (5) avarus est. Etenim Deus, cum ea præstet quæ in futuro sunt; qui avarus est, utique de præsenti vita avarus est; et propterea servit idolis. An ideo dietum, quod avaritia idolorum est servitus? quia cum unus sit Deus, avaritie est multos colere, et alios adorare, et aliis servire velle. Hic igitur non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. Christus enim regnum habet in cœlis: et qui sequitur Christum, habebit hæreditatem in regno Christi. Regnum Christi, Dei regnum est. Nec in Dei ergo regno habet hæreditatem, qui idolis servit.

VERS. 6. - Nemo vos seducat vanis sermonibus (4). Propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. Et hoc quoque inter præcepta est, de quibus dixi vobis, quæ non sint facienda. Multi enim sermonibus suis et mundi utilitatem suadent, et idolorum culturam, id est habendi cupiditatem. Verum hi vani sermones sunt. Quod autem dixit propter hæc enim venit ira Dei propter illud scilicet quod hujusmodi homines in regno Christi et Dei hæreditatem non habent. Propter hæc, inquit, habent etiam pœnam, ut et bonis æternæ vitæ careant, et in ipsos ira veniat. Quos illos (5) filios dixit diffidentia? Multi enim vanum putantes esse (6), quod promittuntur regna in cœlo; ut dicant, quis hominum ascendit in cœlum? Diffidunt ergo et non credunt. Ergo in filios diffidentiæ venit ira Dei Diffidentia autem est ille diabolus, cui serviunt illi qui diffidunt, et idcirco filii ejus sunt.

VERS. 7, 8, 9.-Nolite ergo effici participes eorum. Cum generaliter supra tractaret, redit ad præceptum, et ad Ephesios, ut omni genere ab hujusmodi hominibus alieni sint neque participent cum his. Eretis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ergo ut omni genere se separent a filiis diffidentiæ, dicit quid fuerint antea cum gentiliter viverent. Tenebræ, inquit, eratis. Qui autem sequitur Christum, lux est: lucem enim accipit quicumque in Christo baptizatus fuerit. Sicut filii lucis ambulate (7). Ergo quoniam lux

(1) Vulg. addit, intelligentes, et pro impudicus habel, fornicator.

(2) Codd. quod pro quam.

(3) Codd. quæ immundos in quæ avarus, etc. (4) Vulg. habet inanibus verbis.

(5) Ita codd.

(6) Codd. se.

(7) Vulg. pro sicut habet ut.

estis et Domino (non enim lux estis, sed in Domino lux A letis, non ul insipientes, sed ut sapientes. Uno præcepto

estis); filii ergo et vos lucis cum estis, ita vivite, sicut vivere debent qui filii sunt lucis. Quid autem est vivere quasi filium lucis, ipse supponit, Nam fructus lucis in omni bonitate et justitia el veritate est. Hoc est enim, et lucem esse, et filium lucis esse, bonitate præstare, præstare justitia, præstare etiam veritate. Hæc tria ipsa sunt lux: nam contra sunt tenebræ malitia, injustitia, falsitas: quæ omnia diabolo conveniunt at vero hæc lucis sunt, quia lux est Christus. Ergo et bonitas et justitia et veritas. His ergo moribus vivite.

utrumque conclusit; monens quemadmodum ambulent non, ut insipientes, sed ut sapientes; sapientia scilicet illa quæ de Deo est, non inquit, illa que mundi est. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Omnes isti, qui in mundo dies sunt, mali sunt: mali enim, quod in ipsis est, nobis operantur: et omne quod bonum est, de futuro est. Hoc, inquit, tempus redimamus; id est nostra virtute, patientia, obsequio, tempus nostrum faciamus esse, et velut emamus illud laboribus atque patientia nostra. Tempus hoc, quod adversus nos est, nostrum sit. floc est redimentes tempus.

VERS. 17 Ideo nolite effici (2) imprudentes, sed intelligentes. Eadem rursus admonitione mone

VERS. 10, 11. Probate autem quid sit quod placeat Deo (1), et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Dixi quod per eadem præcepta se convertit, quæ sequenda, et quæ non sequenda; ut in B mur ad intelligentiam mundi et mundanam. In bonitate vivatur et in justitia et in veritate. Item et hoc; ea, inquit, probate que Deo placeant. Deinde subjunxit, quæ non sequenda: Nolite, inquit, communicare operibus infructuosis tenebrarum; quæ sunt avaritia, impudicitia, et cætera hujusmodi, et idololatria que opera fructus non revocant: nihil enim consequitur, qui hæc appetit; et idcirco fructus non habent; et ideo tenebræ sunt; quia nibil lucis, nihil fructus, ostendunt. Magis autem et objurgate (2). Ut non solum nos a malis moribus separemus, nec communicemus operibus tenebrarum infructuosis; sed etiam et objurgemus et accusemus easdem operas, hoc est eos homines qui ita vivunt.

VERS 12. Nam quæ in occulto fiunt ab his, turpe est etiam dicere (5). Prope manifeste dixit quæ ab his fiunt, quando ostendit turpe esse illa dicere. Ergo nolite participare: ergo magis objurgate.

VERS. 13. Omnia autem quæ objurgantur (4), a lumine manifestantur. Quia præceptum dedit ut et objurgent male facientes, adjecit quantum sit munus objurgatio: quoniam peccata illa in occulto, quasi lumine manifestantur cum objurgantur. Is enim qui objurga, ostendit quantum malum sit illud quod objurgat et dum ostendit, quasi illuminat malum: quod cum intellexerit ille qui admittit, discutit tenebras et ad lumen accedit. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Ostendit ipse, quod exposuimus. Intellectum enim quodcumque est, et manifestatur, et lux est, et videtur, et apertum est.

C

[ocr errors]

quo eramus (3) imprudentes; sed simus (4), inquit, intelligentes. Quid autem sit intelligentiam esse, sic subjunxit: quæ sit voluntas Domini (5). Ut hoc intelligamus quid Dominus voluerit, quid velit; id est nos cum integritate et justitia et fide vivere, et in eo spem collocatam habere, nihilque aliud nisi de Deo cogitare. Hæc, inquit, voluntas est Domini. VERS. 18. Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et hoc est de non faciendis, ut plurimo vino utamur, quod inde multa vitia. Deinde subjungit quid agendum Sed implemini spiritu, loquentes vobis invicem (6). Magnum hoc præceptum: etenim illa omnia in nostra sunt voluntate et in nostro labore, non inebriari vino, non ambulare insipienter, tum quæ supra dicta sunt. Hoc vero ex Dei voluntate tantum intelligeretur, nisi hic admoneret nostræ voluntatis esse impleri Spiritu. Sic enim ab omnibus vitiis peccatisque purgamus animam, si spiritu impleamur, ut nos nobis Spiritum faciamus, et impleamur spiritu (7).

VERS. 19, 20.-Loquentes vobis invicem in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus. Ut sibi invicem loquantur nihil aliud quam psalmos, quam bymnos, quam cantica (8). Quæ sit istorum differentia, certo loco dicemus omnia tamen Dei laude sonant, et in Deum spem homini habendam esse pronuntiant. Hæc enim vere, si ita sint, spiritalia erunt. Hæc igitur cantemus, el cantemus in cordibus; ut ipse subjungit, cantantes et psallentes. Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, pa

runtur psallentes, id est percutientes et moventes vel citharam vel cætera organa : quæ et propheta David ponit, in chordis et in cymbalis. Sed hæc, inquit, in cordibus vestris agentes gratias, et semper

VERS. 14.-Propter quod dicit : surge a mortuis, et D tri et Deo (9). Cantantes (10), quae voce profecontinges Christum (5). Dedit exemplum quemadmodum qui objurgatur in peccatis suis, lumen accipiat et intelligat se peccare et cum intelligit se peccare, illuminatur, id esta mortuis resurgit; id est tenebras dimittit, el contingit Christum; id est lumen accipit, et incipit jam et peccata vitare, et spem habere æternæ vitæ. VERS. 15, 16.-Videte (1) ergo quomodo caute ambu

[blocks in formation]

(1) Codd. vide. Confer Vulg., quæ admittit aliquas variantes.

(2) Vulg.: Propterea nolite fieri.
(3) Codd. erimus.

Codd. sumus.

(5) Vulg.: Dei.

(6) Vulg. addit, Sancto, loquentes vobismetipsis.
(7) Codd. in spiritu; sed paulo ante spiritu.
(8) Codd. canticos.

(9) Vulg. Deo et patri.

(10) Ante cantantes est in codd. ut hæc omnia.

« PoprzedniaDalej »