Obrazy na stronie
PDF
ePub

VERS. 2. Euchodiam rogo, et Syntychen rogo (1), id ipsum sapere in Domino. Ut et ipsæ fœminæ unum sapiant in Domino, id est ut Christum credentes, ea quæ de evangelio sunt circa Christum sentiant et intelligant. Sed rogo, inquit, exprimens profuturum illis. Non enim mando, non impero, sed rogo. VERS. 3. Ita obsecro, et te, germane unijuge (2), adjuva illas quæ laboraverunt simul mecum in Evangelio, cum Clemente el cæteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. Supra diximus Epaphroditum promisisse venturum ad Philippenses postea ostendit quod eum miserit, cum dixit, festinantius itaque misi eum. Ergo quasi hoc adjicitur, ut et ipsum in epistola mandatum habeat, rogetque eum atque obsecret, ut illas scilicet foeminas Euchodiam et Syntychen moneat id ipsum sapere in Domino. Adjuva, inquit, illas quæ laborant simul mecum in Evangelio. Quomodo laborant in Evangelio? ut et ipsæ vel ipsum Evangelium quod ego adnuntio agnoscant, custodiant, servent; vel ipsæ adnuntient, asserant, evangelizent; pro modo enim loquentes de evangelio, id est de Christo et de mysterio toto evangelizant etiam fœminæ.

Denique sic adjungit cum Clemente el cæteris adjutoribus meis, quorum, inquit, nomina in libro vitæ. Ita enim mysterium memorat quod omnes, qui de Christo fidem habent, et in eo fidem habent, et loquuntur at. que insinuant fidem ipsam in Christum hominibus, velut adjutores sunt evangelistis: et cum ita hoc sit, jam in libro sunt nomina eorum apud Deum, quod in vita æterna futuri siat. Istum autem esse Epaphiroditum, cui ista mandat ut adjuvet fœminas superiores ut unum sentiant. Ilinc intelligi licet quia dixit, obsecro te quoque, germane unijuge; quippe de ipso supra sic locutus est: Necessarium tamen existim wi Epaphroditum fratrem meum commilitonem meum. Ita ibi fratrem, hic dixit germane supra dixit commilitonem hic dixit unijuge.

dum operationem potentie suæ. Omnia enim fecit A
Christus ut consuleret animis, æternitatem carni
etiam daret, et æquiforme corpus nostrum faceret
corpori (1) gloriæ suæ, sed hoc fecit secundum ope-
rationem potentiæ suæ. Operatus est enim, sed po-
tentia ejus per quam operatus est Deus autem est ;
per patrem enim operatur. Christus quidem opera-
tur scilicet pater in eo est, et per ipsum operatur.
Ergo ubi dixit potentiæ suæ, illic intelligitur Deus,
cui scilicet subdit universa, et propter hoc operatur,
ut possit etiam universa illi subdere. Quod autem
dixit etiam universa, refertur ad id quod ipse illi
subditus. Nam verbum utique quod Christus (2), sub-
ditum est Deo, est enim Deus potentior (3). Et id
inultis probatum rebus est (4). Ille est qui mittit,
hic qui mittitur ille pater, hic filius hic per quem B
operatio est, ille operator. Ergo ista (5) si sic ha-
bent, Christus ad Deum ut ipse ei subditus sit. Sic
enim dictum in Epistola ad Corinthios prima : cum
vero subjecta fuerint illi omnia, tunc ipse subditus
erit ei, qui sibi subdidit omnia: ut Deus sit omnia in
omnibus. An ille sensus est, quod dixit ut possit
etiam, ut non solum æquiforme corpus humilitatis
nostræ faciat, sed etiam possit illi omnia subdere?
Superatis enim omnibus, quæ aut carnalia sunt aut
creaturæ, et mutatis, subdita universa redduntur
potentiæ Dei, per quam Christus operatur.

:

CAP. IV.-VERS. 1.--Quapropter, fratres dilectissimi, gaudium et corona mea, consistite in Domino (6). Omnis virtus in christianis charitas est et dilectio, quæ fieri non potest si non unam essentiam habeant et in uno Ĉ consistant, unum sentientes; quod est nunc in Domino, inquit, consistite, o fratres dilectissimi. Ex quo intelligi licet unum illos velle sapere quando fratres, inquit, dilectissimi. Hoc enim provenit, ut se invicem diligant qui unum sentiunt, et in uno consistunt. In quo illo? in Christo scilicet. Cum enim fidem omnes æqualiter in Christo habeant, in illo consistunt. Quod si vos, o Philippenses, id feceritis, eritis gaudium meum et

corona mea,

(1) Codd. corpus.

(2) Sequitur in codd. et óyos quod est Christus, quæ vana repetitio est.

(3) Codd. potentius.

(4) Quod attinet ad hanc Victorini doctrinam subsequentemque Pauli textum, audiamus Augustinum quest. 69, ex 83: Regula catholicæ fidei sic se habet, D ut cum aliqua in Scripturis dicuntur de filio, quod sit minor patre, secundum susceptionem hominis intelligantur: cum vero ea dicuntur, quibus demonstratur æqualis, secundum id quod Deus est accipiantur. Idemque Augustinus contra Maximinum, 1, 18: Scimus dictum esse patrem filio majorem, quia in forma servi eral filius el adhuc in forma est humana filius quam levavit in cælum. Denique Hieronymus, dialog. 1, 18, contra Pelag. Deus cui docet Apostolus juxta dispensationem carnis assumptæ subjiciendum filium. Et quidem heic valent aliorum quoque persimiles Patrum auctoritates adversus Arianos olim prolata, qui Pauli verbis abutebantur.

"

(5) Codd. ita.

(6) Vulg., Itaque, fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum et corona mea; sic state in Domino, charissimi.

[ocr errors]
[ocr errors]

VERS. 4, 5. — Gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Hoc est quod consequens sit, ut qui unum sentiunt, et in uno fidem habent, de Domino gaudeant, et semper cari sibi invicem sint. Gaudete, inquit, in Domino. Parum istud est; denuo dico, gaudete. Cum enim juncti estis corde, in Domino gaudetis et cum gaudetis in Domino, juncti corde estis, et consistitis in Domino. Modestia, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus. Valde enim ad meritum vitæ futuræ pertinet et ad regnum in cœlis, si modeste vivamus. Modestia enim cognitio est uniuscujusque modum tenens, nec ultra se tendens et extendens. Etenim cum nos hic sumus, humilitatem nostram (quippe cum in alienis sumus) recognoscamus, et modum teneamus humilitatis nostræ, Deus sublevabit nos. Ergo nota sit, inquit, omnibus hominibus modestia vestra. Quare hoc monet? ut hic placeamus? non sed ut cognoverit Christus humilitatem nostram, erigat, et modestiam suscipiat.

(1) Vulg. Evodiam rogo et Syntychen deprecor. (2) Vulg., compar.

Quid enim adjungit? Dominus prope est. Magna A lectus nobiscum est. Qui enim Deum intelligit, omnia exhortatio magnumque præceptum et ex vero et ex vi persuasionis. Cum enim jam immineat judicium, et finis istius vitæ omnibus adventet, esse nobis properatio debet, ut et bonis moribus magnaque modestia vivamus: prope enim est judicium atque adventus Domini. VERS. 6. — Nihil ad sollicitudinem redigatis (1). Id est nec curam vestri habeatis, neve de mundo mundanisque rebus cogitetis aut solliciti sitis: omnia enim necessaria vobis, et nunc in hoc vitæ genere procurat Deus, êt meliora in illa vita quæ æterna est. Sed in omni precatione et oratione cum bona gratia (2) petitiones vestræ innotescant apud Deum. Ut omnis actio jam Christiani fidelis et boni et perfecti, omissis omnibus sollicitudinibus (ipsa est enim renuntiatio) precibus vacet et orationi. Preces sunt, rogare Dominum oratio est et loqui cum rogas ipsa est enim oratio, preces cum oratione. Sed quæ illa erit oratio? aliquid petens, an nihil? Quid est quod petat ille, qui jam fidelis effectus Deum rogat? Quam igitur habebit orationem aut petitionem, quippe cum renuntiaverit omnibus mundanis? Ipse monuit ut oremus et precemur cum bona gratia; ut omnibus nobis oratio in precibus gratiarum actio sit, ut graDei tias agamus; quod consecuti tantum donum, pietate, simus. Hoc enim ait cum bona gratia. Bona äutem adjecit, ne inviti faciamus, sed vere gratias agamus, et bonas gratias deinde adjunxit. Quoniam oratio est in precibus, quæ potest esse de bona gratia, potest de petitione. Supra cum dixisset cum bona grutia, adjunxit petitiones, inquit, nostræ innotescant penes Deum. Cujus (3) autem non est honesta? Et cœlestia ipsa illa quæ promittuntur petat ut impleantur. Qui petit, utique talia petit quæ jam fideIem petere justum est. Ipsa enim cum cogitamus petenda, quæ volumus innotescere penes Deum, necessario talia sunt quæ conveniant fideli etiam cœlestia speranti et divina omnia. Hæc, inquit, id est petitiohes vestræ innotescant penes Deum.

intelligit: cum Deum intelligit, custodiuntur corda ejus qui intelligit. Item corpora vestra in Jesu Christo (1). Ecce et hic significatio est de resurrectione : et hoc quoque præmium positum vel adnuntiatum his qui ita rogant, et ita precantur cum bona gratia, ut habeant Dei pacem, et corpora in Jesu Christo. Dixit enim de corde; de intellectu, quod custodientur cum pax data est: nunc de ipsis illis, id est de corpore de anima; corpora, inquit, vestra in Jesu Christo in ipsius enim majestate et virtute corpora nostra sunt, quæ cum ejus adventu resurgent, reviviscent, merita accipient : quæ omnia erunt nobis integra, si illa præcepta servemus, in Christo unum sentientes, gaudentes, modesti, nihil sollicitudinis B habentes; in omni precatione et oratione, cum bona gratia, petitiones nostras penes Deum notas facientes. VERS. 8, 9. De cælero, fratres, quæcumque jusla, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus, hæc cogitate; quæ et didicistis, el accepistis, et audisus etiam in me; hæc agite, et Deus pacis erit vobiscum (2). Docuit preces quales habeamus, id est cum bona gratia item quemadmodum petitiones: deinde quæ pax, id est quod beneficium a Deo nobis detur ; sic agendum, et rogandum ut custodiatur intellectus noster et corda nostra, et sint omnia corpora nostra in Christo Jesu. Hæc cum ita sint, de cætero, inquit, fratres, hæc cogitate. Quid est de cætero? postquam correcti estis, sublata jam omni discordia et errato, quoniam unum sentitis; de catero sic sentite : quæcumque sint vera, hæc accipiatis et cogitetis. Quæ autem illa vera sunt? quæ in evangelio ponuntur, Christus Jesus Dei Filius, et cætera quæ sæpe diximus. Cum autem vera cogitatis, sequuntur ut casta sint: non enim corrumpitur quod verum est hoc enim castum est: quod non corrumpitur, verum est. Deinde quæ vere casta sunt, hæc et justa sunt: justificantur enim sanctificatione a Deo. Omnia quæ justa, quæ casta, quæ vera sunt, quæ sancta sunt jam et amabilia, jam et bonæ famæ. Quis enim sanctum non amet? quis non bene de eo loquatur ac sentiat? Hæc ergo, inquit, cogitate quæ ad bonam pertineant famam utique amabilia sint, et habeant charitatem, neque habeant discordiam. Omne enim amabile, concordiam habet: item quæ bonæ famæ sunt, non habent invidiam et in concordia sunt. Ex quibus omnibus superiora ad ipsam veram virtutem pertinent, posteriora ad fructum virtutis. Nam virtutis est amare vera, casta, justa, sancta, Fructus virtutis amabilia et bonæ famæ. Idcirco duo ista posuit quæ sub junxit si qua virtus, si qua laus. Vim rerum diligenter attendit. Etenim cum gratia Dei fiant omnia;

C

VERS. 7. El pax Dei quæ habet (4) omnem intellectum (5), custodiat corda vestra. Hec præmium erit si ita precemur, ita oremus, ut cum bona gratia oremus; et ita petitiones habeamus, ut innotescant penes Deum. Hoc ita est, erit, inquit, pax Dei quæ custodiat corda vestra: quæ pax Dei habet omnem intellectum. Vehementer et acute hoc positum : etenim cum pax Dei venerit in nos, D Deum intelligemus: nihil dissonum, nihil discrepans, hihil per argumenta litigiosum, nihil quod recipiat. quæstionem, ut nobis contingi in mundanis: sed ita aperta omnia sunt, cum pacem Dei habeamus uti omnis intellectus nobiscum sit: pacis enim est jam quiescere, jam securitatem habere. Quum (6) Deus pacem committit cordibus nostris, jam omnis intel

[ocr errors]

(1) Vulg. Nihil solliciti sitis.

(2) Vulg. Sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione.

(3) Codd. vetustior cujus vel quis; alii quid. (4) Ita Codd.

(5) Vulg., Et pax Dei quæ exsuperat omnem sensum. (6) Codd. quam.

[ocr errors]

(1) Vulgat., et intelligentias vestras in Christo Jesu. (2) Vulg. De cætero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancla, quæcumque amabilia, quæcumqué bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplinæ, hæc cogitate; quæ el did., et accep., el aud., et vidistis in me,

etc.

ipse enim per spiritum suum missum in nos et gu- A propter penuriam. Non enim quod volo (1) pro me sabernat (1) et regit, ut nibil in nobis sit; ita ait, si qua virtus. Et rursus si virtus, quae in nobis est, non ex nobis est, sed ex Deo, ne laus quidem nostra: et idcirco, si qua laus. Verumtamen quoniam videtur vel virtus nostra, vel laus; unde dixit ibi (2), hæc, inquit, omnia cogitate. Utique quæ illa sunt? que didicistis, me scilicet docente, et accepistis, et audistis, et vidistis in me. Perfectum primo posuit, didicistis. Unde autem didicistis? Causæ subjunctæ, accepistis. Rursusque ipsum accipere unde audistis el vidistis? ex me vidistis in me: ut non monitor soIum Paulus sit, sed etiam præbeat exemplum quemadmodum vera sequantur, quemadmodum casta, quemadmodum reliqua. Hæc, inquit, agite. Supra dixit, hæc cogitate; nunc adjicit, hæc agite; ut non solum ex cogitatione sint ista bona, sed etiam in actu. Deinde adjunxit pra-mium sicuti supra, et Deus pacis erit vobiscum: quod maxime necessarium Philippensibus præmium, ut nulla sit discordia, unum sentiant omnes, sit pax in eorum ecclesia: et Deus pacis qui est pater, et ejus Filius Jesus Dominus noster, omni anime in Deum conversa pacem præstans: hoc est quod ait pax vobiscum.

B

piatis aut in quo et ante sapiebatis, et in quo occupati
eratis ut mihi mitteretis, aut quod nunc volo ut mitta-
tis, propter penuriam dico. Sic enim et postea ait, non
quia exquiro abundantiam in oratione. Non ergo propter
inopiam istud quæro, sed ut fructus sit abundans in
oratione vestra, cum hæc omnia pro me curatis et sa-
pitis ita est enim curam gerere; non quia egeo.
Nam, et abundo, inquit; quippe sufficiens mibi sum:
sic enim subjungit: Et ego enim didici, in quibus
sum, sufficiens esse. Novi sensus (2) hic est: novi,
inquit, sufficiens esse, in quibus sum : didici enim ego
ut contentus sim quæ habeo; et in quibus sim mihi
ipsi sufficiens non enim ad sumptus tantum hoc re-
ferendum, sed curam et cogitationem et orationem ex-
hibere debent pro Paulo: ut hoc sit ad omnia referen.
dum; ut et pro me sapiatis, in quo et sapuistis. Genera-
liter ergo ut vel necessaria, vel ut oratio et cura Philip-
pensibus pro Paulo habeatur. Denique non ad fortunas
tantum vel ad necessaria quæque posuit etiam hoc:
VERS. 12. Et humiliari novi et abundare (3) : et
de virtutibus, et humiliari novi et abundare in omnia,
in eodem modo id est præbere omnes virtutes Et in
omnibus (4) institutus sum. Id est ad omnia assuefactus,
et fere sitim, famem, frigus; et rursus in abundantia
latari. Sic et de virtutibus, et de laboribus, in om-
nibus, inquit, institutus sum; et satiari, et famem sus-
tinere institutus sum, inquit, et copia satiari, el rursus
famem sustinere. Item ipsa duo repetit, et abundare,
et egere in omnibus possum. Dicendo in omnibus,
non ad necessaria victus nostri diximus, sed ad om-
nia quæ in actu sunt, labores virtutesque, referenda
sunt ista. Ita se institutum dixit, ut possit et abun-
dare et egere
omnibus. Novum est quod ait in om-
nibus egere possum id est tolero cuni in omnibus
egeo, id est egens fuero.

VERS. 10. Gratulatus sum autem vehementer in
Domino quod tandem aliquando refloruistis, ut et pro me
sapiatis in quo et ante sapiebatis (3). Ut in errorem
lapsi Philippenses fuerant docti in Evangelio ab apo-
stolo Paulo; sed nunc admoniti, reversi sunt in pris-
tinam intelligentiam ut credant in Evangelio quem-
admodum adnuntiatur. Et refloruistis, inquit; id est C
ad florem reversi estis ideo in Domino gratulatus
sum, et vehementer gratulatus: et hoc est quod ait,
ut pro me sapiatis: id est ut ego quemadmodum vos
docui, sapiatis; cœperant enim aliter sapere. Quod
autem ait, ut pro me sapiatis, quia intelligentia ves-
tra et sapientia quæ fuerat una pro me non erat :
nunc autem cum sapitis quemadmodum docui, et
Evangelium tradidi, pro me sapitis; id est prodesse
mihi potest, quoniam vos docui. Et quid illud est, in
quo et ante sapiebatis, nunc refloruistis et idem sa-
pientes pro me jam sapitis?

VERS. 13. Atque ut verum, et nihilominus ex disciplina dicat evangelica, adjungit, Per eum qui me confortat. Quod genus vitæ semper et habendum et tenendum, ut et nos laboremus, et nostri instituti sit omnia ista gerere, com plere, ferre, tolerare: ita tamen ut hoc credamus, quia nos ad omnia ista fortes Deus fecit. Cum enim dixerit, in omnibus egere possum, et famem sustinere (5), revocavit virtutem suam ad Deum per eum qui me confortat. Ita et

VERS. 11. Occupati autem eratis. Non propter penuriam dico (4). Si hic sensus superiori jungitur, quia dictum supra est, etiam pro me sapiatis, id est ut de me cogitetis, erit intellectus ut ea quæ mihi sunt D vos, et omnes qui in Deum fidem habent, credant necessaria, mittatis; sed etiam misistis; et ideo dictum sit, gratulatus sum autem in Domino quod tandem aliquando refloruistis, et abundare cœpit fructus ex operatione vestra. Sic enim postea dicit, et cœpistis pro me sapere: in quo est et illud, in quo et ante sapicbatis, ut mihi necessaria mitteretis et hoc est quod sequitur. Quo modo sapiebant? Ante occupati erant, ante in his operibus. Quod quidem Paulus, non ideo, inquit, dico

certe quæ sint, se posse fortes fieri, et in egestate, et in cæteris laboribus. Deus enim nunquam deest his qui cum diligunt, qui in eum fidem habent et spem.

:

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Codd. gubernabat. (2) Codd. sibi.

(3) Vulg., Guvisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis.

↓ (4) Vulg., non quasi pauper penuriam dico. ̧

[ocr errors]

VERS. 14. Sane bene fecistis quod tribulationi meœ communicastis (6). Id est participes fuistis vel subve

(1) Codd. voco.

(2) Codd. pro sensus habent se risus.

(3) Vulg., scio et humiliari, scio et abundare.

(4) Vulg., ubique et in omnibus.

(5) Vulg., institutus sum et satiari et esurire et abun dare et penuriam pati.

(6) Vulg., verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.

nistis mihi in tribulatione ut est communicatio, pari A miserunt : Repletus sum, inquit, cum accepi ea quæ per modo jungi mysterio: qui autem compatitur cum altero, et subvenit alteri.

Epaphroditum misistis, odorem suavitatis, sacrificium acceptum, sanctum, gratum Deo (1). Si supra nibil aliud de eo quod datur expetere se divit nisi fructum abundantem, ita et hic cum repletum se dicit, et accepisse que missa sunt, non in his quæ missa sunt gaudeo et repletus sum; sed in eo quod habuistis voluntatem curamque mittendi, quæ est benevolentia, et fructus abundantiae; unde ordo mihi suavitatis est, vos tales esse; et sacrificium sanctum, gratum Deo, Jibenter facere quæ facias; curam gerere, præstare quod præstandum est alteri ad necessitates: hoc est ipsum sacrificium et sanctum et acceptum et gratum Deo, ipsa benevolentia.

VERS. 15. Scitis autem etiam vos, Philippenses, quoniam per initia Evangelii cum a Macedonia profectus sum, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos tantummodo (1). Hic aperte exposuit, ut supra die1um est; tribulationi meæ communicastis, id est auxilium et præsidium dedistis, dando mihi necessaria. Denique hoc adjungit: scitis, inquit, Philippenses; et vos quoque scitis, quoniam in principio evangelii, quando profectus sum in Macedoniam, per omnes ecclesias evangelizavi; sed nulla mihi, inquit, communicavit. Ubi autem communicavit? in ratione, inquit, dati et accepti: id est in sumptibus, quod est datum et acceptum : nam qui dat (2), habet B rationem cum eo qui accipit: et qui accipit, habet ra tionem cum eo qui dat, quantum dedit, quantumque accepit ille qui accepit. Non quo et ipse dederit aliquid, qui accepit; sed cum munus dat, ratio dati est et accepti. Quid enim est in quo Paulus de pecunia daret? Sed quoniam ratio dati et accepti est in pecunia inter eos qui dant et eos qui accipiunt, ideo sic junctum. Non enim pecunia accipitur pro evangelio, ut ratio dati sit in pecunia; at longe aliter.

VERS. 16. Vos, inquit, tantummodo communicastis. Denique subjungit illos dedisse: Propterea quod in Thessalonicam semel et bis misistis ea quæ mihi necessaria fuerant (3). Aper tissime declaravit quid sit quod communicavistis (4) et quomodo ratio sit dati et accepti. Vos, inquit, tantummodo in Thes- C salonicam semel et bis misistis ea quæ, mihi necessaria fuerunt.

[ocr errors]

VERS. 17. - Non quia requiro datum; sed exquiro fructum abundantem in oratione vestra (5). Non egeo, inquit, neque ista necessaria exquiro, sed tantum benevolentia vos usum habere debetis, ut mihi fructus vestræ benevolentiæ sit, quod in benevolentia abundatis; id est ut cum orationem de vobis habeo, sit mihi fructus benevolentia vestræ. Cum vel Deum pro vobis rogo, vel Deo pro vobis gratias ago, est mihi fructus circa orationem, quæ pro vobis est, dum abundare vos intelligo et esse benevolos.

VERS. 18. Habeo enim omnia et abundo. Ideo, inquit, non requiro datum; nam omnia habeo : et multi habent omnia, sed non abundant: vere enim possumus D adhuc velle si non abundemus, sed habeamus. Qui abundat, et habet et plusquam necesse est habet. Supra enim dixit, quæ mihi necessaria fuerunt misistis; nunc Hæc, inquit, ego habeo et abundo. Denique persequitur ut ostendat abundantiam: Repletus sum cum accepi quæ per Epaphrod tum misistis. Ne illud quod abundat alienum sit, dicit et ipsorum esse quia

(1) Vulgata non nisi aliquantulum variat. (2) Codd. quidam pro qui dat.

Vulg., quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

VERS. 19, 20. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. Deo autem et patri nostro gloria in sœcula sæculorum. Quoniam et rectos opera ipsa, et bonos ex voluntate quod libenter mittant et curam gerant sacrificium esse hoc optimum Deo dixit et odorem suavitatis. Jam ad referendam gratiam optat, votum facit, ut Deus (sed apostoli sit Deus), Deus, inquit, meus; ne commune sit cum cæteris; impleat omne, inquit, desiderium vestrum, et impleat secundum divitias suas. Id est cum vos non expetieritis quæ mundi sunt, sed ea que Deus de divitiis suis largitur et dat, id est quæ cœlestia sunt, quæ divina; ipsæ sunt enim divitiæ Dei. Denique adjunxit, gloria in Christo Jesu, ut hæ sint divitiæ, quæ sunt in Christo Jesu, id est vita æterna, sanctificatio. Adjunxit autem, quod cum religione semper adjungitur, et devotione et obsequio: Deo, inquit, gloria, Deo patri; et Deo, inquit, nostro, scilicet Jesu Christo (2) patri nostro sit illi gloria æterna, quod est in sæcula sæculorum.

(4) Codd. communicavi istis.

(5) Vulg., Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

Finit epistola. Inde monitis præceptis quæ ad recte vivendum, sequuntur salutationes. Primo salutat ipse, vel salutari suo nomine alteros mandat. Quos tamen alteros?

VERS. 21, 22. Salutate omnes sanctos in Christo Jesu. Sanctos in Christo Jesu, an in Christo Jesu salutate? Salutant vos qui mecum sunt fratres. Non, inquit, solus saluto vel mando ut salutetis, sed salutant vos et fratres. Adjecit qui mecum sunt. Hoc de plebe et de omni christiano, qui secum sit, accipi voluit. Denique aliud; salutant vos universi sancti, quos utique accepta fide sanctificavit : præcipue autem qui sunt ex Cæsaris domo (3): ipsi vos præcipue salutant, qui sunt de domo Casaris. Et virtutem evangelii ostendit, quod de domo Cæsaris crediderunt multi : qui utique erecti esse debuerant, et nihil aliud quam de Cæsare cogitare: et rursus humilitatem ipsorum, qui et humiles sint et hospitales, et omnes fratres salutént alibi posi

(1) Vulg., Repletus sum acceptis ab Epaphrodito quæ misistis, odorem suavitatis, hostiam accepiam, placentem Deo.

(2) Nota testimonium de Jesu Christi divinitate; et recole comment. ad Galat.

(3) Vulgat. nonnisi leviter variat in his duobus versibus.

tos. Quod autem dixit præcipue intelligi licet illos ope- A tum exhortativa epistola scripta et in prece. Gratia, ram dare ut placeant in obsequio, et idcirco extra cæteros dixerit quod ipsi salutant.

inquit, Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Si enim spiritus inest, recte sentiunt. Quid ergo preces agunt apostoli? Ut gratia Domini Jesu Christi sit cum spiritu illorum in Christo Jesu. Amen.

VERS. 23.. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Qui ita sensit de Philippensibus ut illos non quomodo in cæteris epistolis rectum sentire, neque a pseudoapostolis seductos esse accepit, sed tan

Victorini commentarium in epistolam Pauli apostoli ad Philippenses explicit.

VICTORINI

IN EPISTOLAM PAULI AD EPHESIOS LIBRI DUO.
LIBER PRIMUS.

B

Epistola ad Ephesios summam illam tenet, quæ totius disciplinæ semper esse debet, scilicet ut habeant cognitionem theologiæ, id est Dei Christi, mysterii ipsius et adventus, et cæterorum quæ ad eam cognitionem pertinent. Item præcepta vivendi Christianis vel omnibus vel singulis convenientia continet: quid dominum apud servum, apud patrem quid filium, quid maritum apud uxorem, oporteat facere. Hæc igitur cum duo sint, principio de theologia disponemus universa: deinde de vite genere et præceptis ad vivendum. Sane materia illa est similiter, quæ in omnibus custoditur; quod etiam Ephesii a pseudoapostolis depravati videbantur judaismum jungere christianæ disciplinæ. Monendi igitur modo et corrigendi, epistola ista conscripta est; ut illa, quæ sunt illis male insinuata, corrigant, emendent ; et quod ante illis traditum est, custodiant, atque in eodem perseverent. Summa igitur in principio ista est Christum Dei filium, et ante mundum fuisse, et semper esse, et ipsum venisse, et in eo spem positam esse; et ejus promissa, Dei promissa esse. Quod si ita est, judaica disciplina longe discreta est, aliter accepta, aliter insinuata, aliter intellecta, sicuti frequenter diximus, et nunc exponimus. Non ergo adjungenda est vel scientiæ divinæ vel vivendi operibus et actibus.

CAP. I.-VERS. 1. -Sumit ergo initium Christum, ut insinuet et eum se evangelizare profiteatur, et quod in ipso uno sit spes. In quo principio secundum consuetudinem suam Apostolum se Jesu Christi dicit, ut ad Romanos: Paulus servus Christi Jesu. Secundo adjunxit vocatus apostolus utique vocatus a Christo; et cum prædestinatus in evangelium Dei, a Christo prædestinatus; olim prædestinatus; et si olim, ergo olim Christus; hoc enim Judæi negant. Eodem modo ad Corinthios Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, quæ est Christus: voluntas enim Dei, Christus est; quia ea facit quæ Deus vult. Ergo Christi apostolus et vocatus a Christo: hæc est enim voluntas Dei. Eodem modo et in secunda: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Nunc quoque iisdem verbis: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Sed hæc cum dicit, sanctis qui sunt fidelibus Ephesi (1), quid adjungitur? in Christo Jesu. Ita om

(1) Vulg. finem hujus vers. sic exhibet: Omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.

nibus modis confirmat omnem virtutem et evangelii et intelligentiæ in Christo Jesu consistere, et inde liberationem et promissa et æternam vitam. Eodem modo et in cæteris, ut post dicemus.

Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Christus enim Jesus in corpore, ipse autem in spiritu voluntas Dei est. Cum ergo elegit Jesus Christus et apostolum Paulum fecit, per spiritum elegit, qui est voluntas Dei, vel potentia agendi quæ velit vult autem Christus quæ Deus vult. Intelligamus igitur, ut sæpe diximus, Deum esse ipsam potentiam, magnitudinem, substantiam plenitudinis totius; Christum vero, id est λóyo» eum, qui in Christo fuit, Dei voluntatem. Et hoc si penitus aliqui (1) ac diligenter attendat, inveniet inseparabilia esse Deum et ejus voluntatem, et tamen quasi separabilia. Aliud enim Deus, aliud voluntas, juncta tamen et cohærentia, et nunquam discreta inter se sunt, et Deus et Dei voluntas. Sic fit ut sola voluntas scial, quid Deus velit

C

et cogitet. Significat ergo paternam potentiam voluntas Dei, et in patre posita; et rursus ipsa patria potentia in filio; quia filius voluntatem Dei facit. Simul et hoc attentius videndum, quomodo filius sit, ei quomodo pater. Non enim generatione mota, sed (si similitudo capienda est) quasi quodam partu mentis, cogitatione prorumpit velle conceptum et effanditur. Etenim cogitationes animæ, quasi filii sunt animæ. Porro cum Deus universali cogitatione unam voluntatem habeat, idcirco unus est filius et unicus. Non enim cogitavit prius aliquid, et postea aliud vel diversum, non modo contrarium. Unde unus Deus, unus Christus; id est unus pater, unus filius. Sed ut diximus, hæc semper voluntas a Deo, et in Deo est potentia, et ipsa Dei, et patris virtute plena et ipsa existens, et ipsa quæ huc venerit in mundum sæpe alio atque alio modo; et nunc in carne, quam sibi potentia sua formavit; et mysterium propter mundum et animas, quæ in mundo trahebantur, implevit. Scribit igitur Paulus sanctis, inquit, qui sunt Ephesi, el fidelibus in Christo Jesu. Constrinxit illos et ligavit ad religionem cæteramque vivendi legem, quod et sanctos illos appellavit et fideles in Christo, inquit, Jesu. In aliis epistolis cum ad Ecclesiam et ad populum scribit, non apponit sanctis et fidelibus; at vero nunc, quia illos ad legem nominis tenere cupiebat, ne novum aliud quod extra nomen esset adjungerent,

D

(1) Ita codd. pro aliquis.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »