Obrazy na stronie
PDF
ePub

aliquid est (1) neque præputium, sed nova creatura. A De cætero nemo mihi molestias præstet (1). Id est ultra

Quod supra tetigimus : quamquam ubique iste sensus sit, monet quid egerit mysterium, quod in Christo Jesu nulla persona sit, nulla discretio: omnes æqualiter, qui Christum sequuntur, æternam vitam me. rentur: non enim quia circumcisio, idcirco aliquid est in Christo: neque quia præputium est, ideo aliquid est in Christo: sed in quolibet horum, quicumque sit, si modo renascatur et mysterio novus fiat homo, valebunt omnes in Christo.

VERS. 16. Et quicumque hanc regulam sectatur, pax super illos, et super Israel Domini (2). Conclusit ut hæc sola sit regula, in Christo sperare, neque discernere Christi virtutem præputio a circumcisione, sed nova creatura, quæcumque fuerit; per Christum et in Christo plena spes et salutis et æternitatis et gloriæ. Hane, inquit, regulam (non ut vos Galatæ tenere voluistis) hanc gloriam qui sectantur, pax super illos sit. Et adjunxit super Israel Domini; non supra Israel quemcumque Judæum, sed Israel Domini. Etenim Israel vere Domini si Dominum sequatur, ut salvationem suam aliunde non speret. VERS. 17:

(1) In Vulg. pro est legitur, valet. Pro Domini Vulg. habet, Dei.

nemo peccatis suis faciat me anxium, tristem, molestias sustinere. Ita enim in principio diximus quod pec. casse ægre tulerit et doluerit Monet igitur in postrema epistola, ut ii non ad peccata aliqua convertantur, ne molestias præstent. Ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto. Id est omnem passionem, et illa que in cruce toleravit, clavis figentibus, corpus vel vulnere lancea per latus, et cetera, inquit, stigmata Jesu Christi Domini nostri in corpore meo porto: id est et ego passus sum, et in mysterio conservio Christo, mysterium Christi patior: unde et vos adversa multa, omnia, tolerare debetis: quoniam cum Christo erit, qui cum Christo patitur, et ea quæ Christus passus est, et ipse actu suo adB versantibus adversariis cœperit pati: ex quo ostendit, et quid ipse patiatur, quantum mereatur a Christo, et quid etiam nos pati debeamus, si volumus esse cum Christo. VERS, 18: - Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Conclusio fit epistola precatio est et benedictio ut gratia sit; sed cum spiritu, inquit, vestro gratia Domini nostri Jesu Christi; ut quia in Christo vivitis, Christi gratia cum spiritu vestro sit.

(1) Vulg. De cætero nemo mihi molestus sit.

VICTORINI

IN EPISTOLAM PAULI AD PHILIPPENSES LIBER UNICUS.

CAP. 1.-- VERS. 15 (1).— Posuit vel quatuor causas C hoc faciant, non per intelligentiam et propriam vovel quatuor personas, quæ annuntient Christum. Ex his daæ, prima et novissima, ex malignitate: duæ media, ex bono animo et voluntate. Quod (2) inter se distent, prima et postrema: quod inter se, secunda et tertia, dicendum. Prima est de malignitate, propter invidiam et contemptionem invidiam enim dixit quod sentiant (3) cum æmuli nobis sint. Postrema etiam est et ipsa de malo, ut, VERS. 17,—quidam per contumaciam 'Christum pronuntiant (4). Id est ut nobis noceant. Cum enim aperte Christum negent, finxerunt ́se anuntiare; ut nos, qui eos adversarios patamus et credimus, doleamus ab his eadem pronuntiari quæ nos pronuntiamus: per contumaciam enim, in-quit, 'non sancte neque caste, pronuntiant 'Christum ; sed ut nobis incutiant tribulationem et gemitum et 'dolorem; ut pœnis et vinculis nostris se gaudere ostendant: quomodo dictum est ipsi Christo in cruce posito, si filius Dei es, libera te, ita et Paulo dicatur : Deus tuus a vinculis te liberet; ille Christus Deus, 'Deus est; sed 'tu tamen in pœnis es lloc igitur modo distat hæc prædicatio malignorum ab illa superiore: flla non ut pœnas inserat vinculis apostoli, sed ut ipsi affectent gloriam prædicationis, cum per invidiam

[blocks in formation]

luntatem. At vero vel duplex causa, vel duplex persona, de bono sic se habet, quod quidam per bonam voluntatem Christum pronuntiant, quidam ex charitate. Hæ duæ causæ de bono adversæ sunt singulis de malo namque ad primam respondit hæc quæ secunda est. Si enim primi, quia invident et quia contendunt, ideo prædicant Christum; contra quidam de bonis per bonam voluntatem Christum annuntiant vere hoc sentientes, non invidentes nobis (1), sed quia bonum est quod sentiunt et habent bonam voluntatem circa Evangelium. Tertia autem quæ de bonis causa est, contraria est illi, quæ postrema est de malis. Nam si illa quæ de malis est postrema, talis est, ut quidam in nostram pœnam et tribuDlationem per contumaciam Christum pronuntient hæc de bonis contraria est, quia quidam ex charitate pronuntiant: hoc est me sequentes et chari mihi, non mihi insultantes: scilicet, inquit, quod in defensione Evangelii positus sum (2). Sciunt enim quia in defensione Evangelii sum, et idcirco pœnas has meas pro evangelio me sustinere: unde et ipsi ex charitate Christum pronuntiant, vel charitate in Christum vel charitate in me, non mibi insultantes, ut illi qui per contumaciam Christum prædicant; non caste, sed existimantes tribulationem (3) se suscitare vinculis meis. (1) Codd. vobis.

(2) Vulg. Scientes quod in defensionem Evangelii positus sum.

(3) Vulg., pressuram.

:

[ocr errors]

B

non continuo in salutem provenire posset istud ipsum, quod maligni praedicant, quod per invidiam prædicant, quod per contumaciam prædicant, uti posset illi et perniciem afferre et poenas, ut in catenis semper essel, verum etiam et in morte, sed utrumque. Nam apostolus prospiciens (2) dicit futurum esse ut Christus prædicetur quolibet in eventu nunquam enim, inquit, erubescam, sed ex utroque et gaudio lætabor et gratulabor, et sicut semper et nunc magnificabitur, inquit, Christus: in corpore, inquit, meo; id est cum meum corpus pœnis subjectum emnibus tolerat universa, et Christum prædicat, nec desistit, nec pœnis terretur, et omnibus pœnis non cedit. Quid est autem omnibus pœnis, ip-e exponit subjungendo sive per vitam, sive per mortem. Sive (3) enim tolerando pœnas vixero, prædicab tur Christus: sive sub pœnis mortuus fuero, magis ac magis prædicabitur; cum videant omnes me nec pœnis deterritum, nec morte revocatum, sed in evangelio aut vitam cum pœnis exegisse, aut usque ad mortem pœnas tolerasse, et tamen in evangelio prædicando perseverasse.

VERS. 48. - Quid enim? dum omni modo sive sub A cabitur Christus in corpore meo (1). Sequebatur uti obtentu sive veritate (1) Christus annuntietur. Cum quatuor supra vel personas vel causas posuerit, ut Christus annuntietur, non se omnino (2) motum a malignis quia Christum prædicant, declarat et ostendit. Frustra enim illi existimant tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim, aut quare moveor? aut quare in tribulationem mittor? cum enim gaudeam lætusque sim quod per omnem modum annuntiatur Christus sive dum illi aliquo (3), suo obtentu vel aliqua sua occasione vel nocendi vel invidendi prædicant Christum, dummodo prædicent, sive veritate pronuntient. Eventus enim mihi plurimum placet, quod de Christo pronuntiant; et Christum et nominant, et Deum, sub alio licet animo, fatentur et Dei Filium. Hoc enim cum celebratur, exercetur, agitur, sic annuntiatur Christus ab omnibus, et nos ad id pervenimus quod volumus ut Christus annuntietur. Quod si ita est, frustra existimarunt me in tribulationem mitti. Denique sic subjungit: Et in hoc gratulor, sed et gratulabor (4). Et gratulor, inquit, etiam in hoc ipso, quod annuntiatur Christus. Non enim negant etiam illi qui nocendi modo (5), ut muhi noceant, Christum annuntiant: neque illi qui per invidiam Christum annuntiant, animi causa, et latenter, et per maligna verba, tmen Christum confitentur, et Christum annuntiant in hoc, inquit, gratulor et gratulabor. VERS. 19. Scio enim quoniam hoc mihi pro· veniet in salutem per orationem vestram, et subministrationem spiritus Christi Jesu. Pene audaciter ac temere libenter accepisse et in gaudium accepisse, C quod quoque modo Christus annuntiaretur etiam ab improbis, etiam per contumaciam, etiam per invidiam: sed hoc ex fiducia Dei, et benevolentia, et, ut ipse ait, ex subministratione Christi et spiritus ejus confirmo futurum; et scio futurum, quoniam istud quoquo modo (6), quod pronuntiatur, erit verum, eritque etiam ita ut i se ille Paulus vult, qui vere annuntiat et idcirco ait, scio enim quod hoc mihi proveniat in salutem ut hoc quod illi, vel in perniciem meam pronuntiant, qui per contumaciam Christum pronuntiant, vel illi qui per invidiam et contentionem Christum pronuntiant, omnia tamen ita scio, quoniam mihi proveniant in salutem, subministrante scilicet Christo et spirātu ejus : secundum, inquit, quod

-

VERS. 21.—Mihı enim vita (4) Christus est et mori lucrum. Non igitur mortem timeo, quia mori mihi lucrum est: non ipsa mors lucrum, sed mori: vita autem Christus est, quia qui in illo sperat, semper vivit, et nune et po-tea. Etenim cum dixerit, in corpore meo magnificabitur Christus, sive per vitam sive per mortem, ad vitam istam referens; si vincit eos, qui sibi parant insidias, et perseverat in Evangelio, gloriabitur vita ejus, quia in Christo gloriatur, non in catenis, non in salute, no si nihil patiatur. Si autem occisus fuerit, lucrum est mori, cum illi vita sit Christus. Sic (5) igitur singulis singula reddidit; ut ad mortem responderit, non timeo mortem, cum mihi via sit Christus: sive in vita, sive in catenis licet me alligent, tamen mihi vita Christus est, et ipsum mori lucrum est, cum pervenio ad Christum. Sive utrumque hoc singulis superioribus datur, non timeo mortem, quia vita mihi Christus est, et mori lucrum est : sive cum vitæ mihi in pœna erit, non timeo vitam, quia vita mihi Christus est. Ergo illi nibil agunt, sive me morti tradant, sive in vita cruciatibus dedant mihi enim utrumque non nocet, quia non est apud me in tormentis vita cum

interficiant, non est mihi et ista pœna, quia vita miki Christus est, et mori lucrum.

expecto, et spem habeo, ita mihi fiducia est, ut D pœna, propterea quia vita (6) mihi Christus est : sive nunquam mihi ipsi noceant, etiamsi alia causa pronuntiant Christum, ut ego pœnas patiar et crucier : tamen quoniam spes mea et expectatio est de Christo, proveniet id mihi in salutem.

[blocks in formation]
[ocr errors]

VERS. 22. -- Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est. Quoniam supra dixi, vita mihi Christus est; et incertum quam vitam dixerit, utrum istam quæ in carne, an illam quæ postea; adjecit de ista

[blocks in formation]

vita, quæ hic in carne est, et dixit nihilominus etiam A ut ego præsens sentiam quemadmodum gloria vestra in ista vita, cum hic in carne vivimus, fructus est mihi, inquit, operis. Qui iste operis fructus? ut labore meo et Evangelio annuntiem Christum, et multis spem vitæ et salvationis efficiam, cum sperare in Chri stum cœperint, et fidem Evangelio dare. Hoc est, inquit, mihi fructus operis etiam in carne vivere. Et quid eligam ignoro. Sive enim moriar, quia mors lucrum est, ac mihi vita Christus est, et ad illum utique pervenio, cum morior (1) hic in carne: sive rursus hic in carne vivam, quia mihi fructus est operis annuntiare Christum et evangelizare; quid eligam, inquit, nescio; utrum mortem appetam, an adhuc in vita maneam.

VERS. 23, 21. Coarctor autem ex duobus, concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, quarto (2) magis optimum est. Ut vero autem in carne B permaneam, necessarium propter vos (3). Duplex, inquit, me necesitas et cupiditas in divisa (4) deducit; nam et habeo concupiscentiam dissolvi, id est discedere a corpore, et esse cum Christo; etiam illam (5), lucrum consequi; quod est quidem optimum et eligendum. Sed rursus est mihi in carne necessitas ut maneam et perseverem propter vos. Ita superiori parti concupiscentiam dedit dissolvi velle et esse cum Christo, quia summum est et præcipuum et optimum ; hic autem ut in carne adhuc maneat necessitatem magis dixit, quam illam; ut propter hoc vivam, ut vos instruam, ut vos in Evangelio confirmem. Cum igitur duas veluti concupiscentias habeat, confirmat uam quod hic in carne adhuc manebit; et hoc confidenter scio, quoniam manebo, et permanebo vobis, C ad vestrum profectum et gratiam fidei. Vere ut pater, vere ut famulus Dei, de duabus cupiditatibus suis illam quasi reliquit, quæ ipsi tantum fuerat profutura, ut jam abiret, jam dissolveretur essetque cum Christo. VERS. 25. Confido, inquit, et confidenter scio, quoniam Deus me hic adhuc esse faciet, ut permaneam; et permanebo, ut vobis omnibus prosim, et profectum habeatis ad gloriam fidei (6). Manebo, inquit, et adjecit amplius, et permanebo, id est, usque ad perfectionem manebo; perfectionem autem profectus vestri, ut proficiatis et gratiam consequamini, fidei scilicet; idest cam fidem præstatis a Deo gratiam mercamini. VERS. 26. - Ut gloria et exultatio vestra abundet in Christo Jesu penes me, per præsentiam meam denuo apud vos (7). Ut cum apud vos esse iterum cœpero, D hoc est per præsentiam meam denuo ad vos, exultet gloria vestra, et abundet ipsa exaltatio in Christo Jesu penes me, per præsentiam meum denuo apud vos : id est

[ocr errors]
[blocks in formation]

exultet et abundet in Christo, quod Christum diligitis, quod Christo servitis,quod Christo vos servire gaudetis. VERS. 27. Tantummodo digne in Evangelio Christi conversamini (1). Tota vite summa christianæ ista est, in Evangelio Christo conversari, ipsum sibi annuntiare et cæteris, in ipso spem habere, omne quod agat ex mandatis ejus agere : hoc est digne in Evangelio Christi conversari. Sed et hoc parum est: ergo jungendum ut in Evangelio Christi conversemur ante omnia, et digne conversemur. Est digne conversari, secundum ejus præcepta vivere, et ea facere quæ Christus præcipit. Ut sive cum venero, et videro vos; sive per absentiam, audiam de vobis quoniam statis in uno spiritu, una anima concertantes cum fide Evangelii (2). Ipse exponit quid sit digne in Evangelio Christi conversari, uno spiritu stantes, una anima concertantes cum fide Evangelii: Spiritu autem, inquit, stantes uno; quia unus est spiritus cum jam sapimus, et Evangelium sentimus, et ita vivimus. Animæ autem opus hoc est, ut adversa corporis expellamus: ideo una, inquit, concertantes cum fide; quam fidem vo bis Evangelium dedit. Ergo state, inquit, in uno spiritu, et colluctamini una anima cum fide Evangelii.

Verum hæc expositio illud continet quod supra dixit, digne in Evangelio Christi conversamini. Quomodo autem se habeant verba ut integra sibi et juncta sint, sic attendemus : conversamini, inquit, digne in Evangelio, ut digne vobis audiam quoniam statis in uno spiritu et una anima concertantes cum fide Evangelii. Audiam autem vel per absentiam; fides autem erit, ut cum audiam, credam, cum venero ad vos, et videro vos. Sive per absentiam audiam de vobis, jam ad utrumque videro vos,quoniam statis in uno spiritu.

VERS. 28 - Et nec in quocumque territi sitis ab adversariis (5): et hoc opus pertinet ad expositionem quod est digne in Evangelio Christi conversari, numquam terreri ab adversariis, nec in aliquo terreri : quandoquidem est illis declaratio interitus. nobis autem salutis. Hoc, inquit, non terreri (4) Evangelio servientes. Id est omnis actus christiani ad salutem est, non conturbari ab adversis, fidem Evangelii credere in Christo, pati pro Christo, simulque etiam ut sciamus ex Dei gratia provenire. Ergo hæc, inquit, res non terreri in aliquo ab adversariis, et nobis ad salutem est, et nostris adversariis causa est ad interitum : et hoc tamen donum est Dei. Et hoc a Deo : ne operæ nostræ putenius esse, quod nou terreri causa nobis est ad salutem : nam et hoc a Deo est, sicuti frequenter monui, ut Dei nutu et misericordia et gratia fiant omnia. VERS. 29, 30. Quoniam vobis donatum est a Christo (5). Omni exhortatione præcepta hæc jungit pertinet enim digne in Evangelio Christi conversari quid sit, sic ostendere secundum supe

:

(1) Vulg. Tantum digne Evang. etc.

(2) Vulg., sive absens, andiam de robis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii. (3) Vulg., Et in nullo terreamini ab adversariis. (4) Codd., terrere, et quidem sine non. (5) Vulg., Quia vobis donatum est pro Christo,

riora præcepta: et nunc cum exhortatio adjungitur ut A igitur si est consolatio dilectionis, ut quia vos diligo, credant in Christo; neque tantum credanf, sed ut etiam patiantur pro illo. Que autem patiantur, subjungit vel quæ in me vidistis, vel que de me (1) audistis: hoc est enim digne in Evangelio Christi conversari, et hoc dono datum est nobis pro Christo, quoniam ille mysterium complevit, et ad liberationem nostram passus est omnia. Pro ipso igitur donum nobis dedit, ut credamus in eum. Magnum autem donum, si sola in eum fide tantam gratiam meremur. Sed ita credamus, ut etiam patiamur pro illo; hoc enim subjungit Id ipsum certamen et agonem habentes, quem et vidistis in me, et audistis de me (2). Ut vos quoque credentes in Christo, patiamini omnia pro illo, id est propter ipsum. Facere enim omnia, neque in alium converti, et pro illo pati om- B nia, hoc est certamen: et hunc agonem habemus scilicet et contentionem et intentionem, quæ educit ad palmam et ad coronam. Hunc igitur agonem ne ignoretis, ipse est quem in me vidistis, scilicet de catenis, de carcere, de cunctis malis, quæ perpessus est Paulus: quæ utraque apud vos habent fidem me passum esse, cum aut audistis aut vidistis.

vos me consolemini in malis in quibus sum: implete ergo gaudium meum. Singulis ergo hoc adjungendum. Deinde adjecit, si qua societas spiritus. Bono ordine et hoc tertium : nam primum est advocari in Christo, deinde dilectionem habere cum autem utrumque fuerit, ut jam et advocati in Christo sint, et consolationem habeant inter se dilectus (1) et dilectionis, sine dubio est societas spiritus. Si qua, inquit, est societas spiritus. Audiamus illud, implete gaudium meum. Adjungit deinde, si qua viscera et miserationes. Unum enim corpus efficitur Ecclesiæ, cum sibi vocati in Christo charitate junguntur, junguntur etiam spiritu, et fiunt eadem viscera et eædem miserationes. Si qua igitur viscera, si quæ miserationis sint viscera, ad hoc ut vocatio sit in Christo, et societas in spiritu. Miserationes autem sunt ad hoc, si qua consolatio est dilectionis, ut omnis alterum consoletur, quod in malis semper in mundo sumus: quoniam viscera eadem sumus, miserationes invicem nobis præstare debemus. Sic ergo si qua viscera miserationis, implete gaudium meum. Quod autem gaudium, subjunxit, ut idem sentiatis, omnes id ipsum. Quid est idem sentiatis? supponit per subjecta, aut in quibus idem sentiant, aut quemadmodum idem sentiant : Eamdem dilectionem exerc eatis unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate sensus invicem vos ab alteris præcedi arbitrantes. Non sua propria tantum unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum singuli (2).

CAP. 11.-VERS. 1, 2, 3, 4. — Si qua igitur advocatio (5) in Christo, si qua consolatio dilectionis, si qua societas spiritus, si qua viscera et miserationes; implete gaudium meum, ut idem sentiatis omnes. Petiturus beneficium, ut gaudium suum impleatur quod gaudium circa hoc mandatum est, ut idem sentiatis omnes, ut nullus discrepet (tunc enim et charitas et concordia est, idem sentientibus cunctis ; et si concordia est, hoc C habebit apostolus gaudium): ut ergo hoc impetret quod suum gaudiuia vult esse, per illorum unanimitatem, concordiam, eamdemque sententiam, et cætera similia, quasi rationem meritorum pramittit, quod ab ipsis meretur, ut impleatur gaudium suum circa hoc, ut idem omnes sentiant, et cætera. Meritorum autem rationes istæ sunt, quia advocati simul in Christo sunt advocat enim Deus in Christo nos; eos enim sanctificat, quos vocavit et elegit et quos ordinavit. Advocatio ergo prima est; si est, inquit, advocatio in Christo aliqua in nobis, quod simul vocati sumus, et vocati in Christo, et meritum meuni erga vos; ergo implete gaudium meum. Prima igitur hæc ratio meritorum inter se, ut se invicem audiant : quod advo cati sunt in Christo. Ex hoc autem quod advocati D exhortationem de præceptis, in qua conclusio præ

sunt in Christo, est etiam dilectio. Item adjungit si qua consolatio dilectionis. Cum enim in malis simus, et mundi malis laboremus, si nos invicem diligamus, Deus erit nobis consolatio dilectionis. Hæc, inquit,

(1) Codd. vel quæ de me, vel quæ audistis. (2) Vulg., Idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

(3) Græcum vocabulum apáxλn ambiguitatem creat, sitne advocatio an consolatio. Recte autem Victorinus primum retinet sensum, quia secundum mox e graeco παραμύθιον habemus. Vulg. autem hunc locum sic exn.bet : Si qua ergo consolato in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis.

VERS. 5. Hoc enim sentite in vobis quod et in Jesu Christo. Ut dixi, exhortatio ista est quam nunc exsequitur, præceptis plenioribus: implete, inquit, gazdium meum, quibus in rebus effici potest: que præcepta, ut semper docuit, tenent quæ facienda sunt, et item quæ non facienda. Quæ facienda sunt, sic subjungit, ut idem sentiatis omnes, eamdem dilectionem exerceatis omnes, unanimes, unum sentientes. Interponit que non facienda, nihil per contentionem neque per inanem gloriam. Et subjungit quæ facienda rursus, sed per humilitatem sensus invicem vos ab alteris præcedi arbitrantes. Item subjungit quæ non facienda : non sua propria unusquisque perspicial. Deinde id quod faciendum, sed aliorum singuli. Sic deinde subjungit, quod ad exhortationem plurimum valet, et certam

[blocks in formation]

suit, ut aliis cæteris subveniret. Ergo hoc tenetur A deantur, aut potiores resistendi pertinacia et supein exhortatione, ut gaudium possit impleri ipsius Pauli.

Videamus igitur singula quæ præcepta sint. Primo ait ut idem, omnis christianitatis potestatis, et jus et operatio illa est non dissentire, sed unum atque idem in animo habere. Etenim si unus Deus, si unus ejus filius, si unus Spiritus sanctus est, si omnia ista tria unum, ita debemus et nos unum habere quod sentimus, ut idem sentiamus omnes. Deinde sequitur ut eamdem dilectionem exerceamus. Hoc jam ad moralem disciplinam, id est ad vitam pertinet; illud ad scientiam. Nam cum duo genera dixissem esse in Paulo, et in omni tractatu, ut alia discerentur (1) ad scientiam, alia discerentur ad actus et ad vitam; ita et hic ad scientiam, ita positum ut idem sentiatis: B deinde ad vitam, eamdem dilectionem exerceatis. Eamdem quid est ? quam alter circa vos, eamdem vos circa alterum; neque divisam (2) dilectionem, sed in Christo dilectionem. Ipsa est eadem dilectio. Deinde adjecit: unanimes unum scientes. Eadem repetisse mihi videtur verso ordine, quæ supra sunt dicta. Namque unum est unanimes quod ad eamdem dilectionem aliud est unum scientes, quod supra ut dixi, ut unum sentiatis omnes. Verum et amplius aliud in his duobus est, quod in superioribus. Namque aliud est idem sentiatis omnes, aliud unum scientes, in ipso quidem : quippe cum ad scientiam utrique pertineat. Verum illud superius idem sentire, ad hoc est, ut adhuc scientia nondum confirmata, par tamen videatur sciendi potestas, nondum confecta, jam perfecta scientia (3). C Secundo igitur præcepto cum uno in sensu utrumque sit, fortius tamen positum; unum, inquit, scientes: jam præceptio est ipsa, cum scientes dixit. At vero superius idem sentientes dixit, id est sensus eosdem intelligentiæ habentes: illud ergo adhuc in actu est, hoc in perfectione videri potest. Idem sentientes ct ad vitam pari modo, etiam in actu est, circa vitam eamdem dilectionem exerceatis. Porro autem in perfectione hoc est unanimes et utrumque de moribus et de vitæ genere: unde tamen cum eadem videantur singula in singulis, posteriora potiora sunt. Deinde adjunxit: nihil per contentionem neque per gloriam inanem. Potuit enim, et idem sentiendi, et idem sciendi esse tamen contentio. Modus igitur subjunctis est, qui esse debeat, vel potius qui non esse: nihil, in- D quit, per contentionem. Multi enim contendendi vel necessitatem habent vel voluntatem. Utramque igitur contentionem tulit, ut necessitas non sit contendendi nec voluntas. Quippe cum utrumque vitiosum sit. Alii curiositate in ipsam contentionem irruunt: alii natura tales sunt, ut contentiosi sin: : ideo adjectum, nihil per contentionem. Deinde rursus alii ad jactantiam hoc proferunt, ut contendant, et pares esse vi

[blocks in formation]

riores aut gloriandi. Hoc ergo auferri vult, dicitque, neque per gloriam inanem. Etenim gloria inanis est placere velle sermonibus, placere ingenti calliditate, et contentione disserendi. Raro enim apud christianum debet esse contentio, non in sermone jactantia.

Huic ita posito posteriori præcepto ne quid per gloriam inanem facere videamur, necessario subjunc tum, sed per humilitatem sensus. Sic enim inanis gloria poterit auferri, si humilitas sit in sensibus, id est intellectibus. Hos enim sensus posuit. Quærendi modo, proferat quæcumque tractat, non auctoritate suscepta. Invicem vos ab alteris præcedi arbitrantes. Vere enim hæc humilitas, si omnem alterum putas esse potiorem hoc est enim invicem præcedi ut vos arbitremini; ne quisquam alterum non ita putet, ut non potiorem æstimet, et præcedere et esse meliorem. Quod si ita est, hæc est humilitas sensus. Deinde subjungit : Non sua propria unusquisque vestrum perspiciat, sed aliorum. Ex hoc sensu nectitur id quod postea subjungitur. Interea referendum hoc ad superiora, tunc enim implebitis meum gaudium, si et hoc quoque faciatis ut unusquisque non tantum sua propria perspiciat, sed aliorum, et ita singuli de aliis atque aliorum curas habeant. Hoc enim nos putamus. Quod si de nobis tantum cogitemus, nobis prodesse poterimus, et de nostris tantum rebus agere, de spe, de liberatione nostra: sed hoc parum est. Tunc enim vere de nobis agimus, si et alios curemus, et aliis prodesse properemus. Cum enim omnes unum corpus simus, aliis si prospiciamus, nobis prospicimus; si de aliis cogitemus, de nobis magis cogitamus. Hine subjungit, quantum sit istud quod monet, quod præcipuum, quod vehemens, cum dicit: Hoc idem nos in nostris sensibus habeamus, quod et in Christo Jesu, Quid istud est, Hoc sentite in vobis quod sentitis in Christo Jesu; ipse exponit et explicat. Etenim si hoc sentimus in Christo Jesu, quia ipse magis de aliis, id est de nobis curam gessit, non de se, neque de eo quod ipse posset aut poterat, aut potest, sed de nobis potius cogitavit. Hoc est quod supra dixit, sed aliorum singuli curam geramus: etenim Dominus noster Christus Salvator, utique cum Salvator esset, aliis salutem attulit: et quemadmodum non modo benignitate tantum usus, neque fulgens sua benevolentia sua luce vestit et texit, atque ad se benignitate infusa et majestate revocavit. Ut ergo magis beneficium ejus, et maximum nosse possenius, exinanivit, inquit, se atque omni exuit majestate, ut in carnem descendens, ut omnem illam patientiam humilitatis suscipiens, nobis ut prodesset carne, injurias in carne, deinde crucem mortemque sustinuit. Que omnia docent et hortantur nos, ut (1) similiter imitantes Dominum, non de aliis potius cogitemus quam de nobis ipsis. Hoc est enim vere de nobis agere, aliorum curam pro eorum salute suscipere. Hoc est ergo ut hoc sentiatis in vobis, quod et in Christo sentitis. Illum profuisse

(1) Codd. autem.

« PoprzedniaDalej »