Obrazy na stronie
PDF
ePub

cvangelium suum. Ut autem det auctoritatem evange- A Paulus, sicuti probavit, a nullo apostolo, qui cum lio suo, adhibet principia, dicens, se esse apostolum non ab hominibus neque per hominem. His divisionibus, quod evangelium revelatione susceperit judæus, et acriter judæus; quod post triennium Hierosolymam ad Petrum venerit; quod quindecim diebus com eo fuerit; quod Пlierosolymam post quatuordecim annos redierit quibus omnibus hoc ostendit, nihil se ab his didicisse vel propter exiguam præsentiam, vel propter longam absentiam. Confirmata igitur auctoritate quod a Deo susceperit evangelium (1) Domino nostro Jesu Christo, subjungit ipsa præcepta, id cst non esse jungendum corporalem intellectum judaismi: et id se dicit olim ostendisse et egisse, cum ageret etiam contra Petrum. Deinde exsequitur hoc ipsum, asserens unum esse evangelium quod ipse do- B cuit, et longe errare eos qui judaismi præcepta jungunt et observationem. Hæc igitur quemadmodum tractet, suo loco dividemus interim ad principium epistolæ revertamur.

:

CAP. I.-VERS. 1.- Paulus apostolus non ab hominibus,neque per hominem, sed perJesum Christum et Deum patrem, qui suscitavit illum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiæ Galatiæ. Ordo in principio sententiæ hic est: Paulus apostolus, et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiæ Galatiæ. Et hic se laudat apostolus, non ab hominibus missum neque per hominem, sed per Dominum Christum et Deum Patrem qui suscitavit illum a mortuis; ostendens quis, cum quibus, et quibus scribat et cum soleat de se tantum profiteri Paulus apostolus Romanis, Corinthiis; ut onera- C ret Galatas, et in errore gravi notaret, conjunxit secum etiam omnes fratres qui cum eo erant, quod et ipsi illis scribant, faciens eis pudorem quod contra omnes sentiunt. Non ab hominibus neque per hominem, quo majorem vim faciat præceptorum suorum et evangelii quod annuntiat. Quippe correcturus Galatas dicit se non apostolum esse aut ab hominibus aut per hominem, sed esse per Jesum Christum et Deum Patrem. Ergo credendum mihi, et habenda fides : et verum Evangelium est quod profero; quippe per Jesum Christum et Deum Patrem. Apostolus ergo, inquit, non ab hominibus neque per homines; quoniam non per apostolos, de quibus dicit quia et paucos dies cum ipsis fuit, et quia dexteras sibi dederunt : nihil ergo ab ipsi didicit. Neque per hominem vel per prophetam aliquem, ut ambigue (2); neque per Christum hominem, sed per Christum qui in homine: Christus enim et Deus et homo. Non ab hominibus neque per hominem. Cum dicit ab hominibus, significare videtur Matthiam, qui ab hominibus didicit: hic enim suppositus est in locum proditoris; ergo ab hominibus didicit. Quod autem dixit neque per hominem, intelligit quod non missus aut doctus est ab homine, sed per Jesum Christum, scilicet Deum. Ergo in eo quod dixit non ab hominibus, apostolos innuit; quoniam apostolus

(1) Ita codices sine copula et ; quamquam Paulus in textu dicit per Jesum Christum et Deum Patrem. (2) Ita se habent codices.

D

[ocr errors]

Christo fuit, aliquid didicit. Item ne, cum per Christum didicerit, negare videatur, ut quidam hæreticus blasphemus, quod fuerit homo Christus; adjiciens, non per hominem, quid illud sit subjungit, dicendo, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Cum negavit utique per hominem, et subjunxit per Christum, intelligi licet per Deum Christum. Sed quoniam subjunxit per Deum Patrem, idcirco quidam vix a Paulo nominatum Deum dicunt Christum. Verum in multis locis probavimus Deum dictum etiam a Paulo. Etiam hic quoque intelligi licet: etenim si dictum est non per hominem, et subjunctum sed per Christum, intelligendum est quod et Christus Deus est. Quoniam tamen Deus quæ facit, I er Christum facit, sicuti multis ostendimus, idcirco dictum per Christum, et Deum Patrem qui excitavit illum a mortuis. Utique ne diceretur, quo modo per Christum didicisti qui Christum non secutus es, et Christus mortuus est? addidit, quod resuscitaverit Deus Christum a mortuis. Ergo Christus me docuit, qui resuscitatus est a mortuis; resuscitatus autem Dei Patris virtute. Quod sit hoc mysterium resuscitati Filii a mortuis sæpe exposuimus; sæpe, cum occasio erit, dicemus. Et qui mecum sunt omnes fratres, ordinem jam supra hujus sensus ostendit Paulus apostolus et qui mecum sunt omnes fratres. Quid subjungitur? ecclesiæ Galatice. VERS. 3, 4, 5. - Servata consuetudine qua addimus aut salutem aut aliquid tale, Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui se dedit (1) pro peccatis nostris ut liberaret nos de præsenti sæculo malo (2) secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in sæcula saculorum. Memores simus quid in Epistola agat hac Apostolus; quoniam Galatas reprehendit, et corrigere cupit, ut in Christum fidem habeant, et ab ipso solo spem salutis, spem æternitatis expectent, remissionem peccatorum; et omnino ne sibi credant prodesse vel opera legis vel sabbata vel circumcisionem. Ergo in príncipio pacem illis precatur et gratiam a Deo : et deinde adjunxit a Christo, quia in Christo sunt omnia nostra bona : et probat in Christo esse omnia, et per Christum omnia, cum dicit qui se dedit pro peccatis nostris, ut liberaret nos de præsenti sæculo malo. Ergo ipsius beneficio, ipsius gratia, a Deo quidem Patre, sed passione ejus, nos de præsenti sæculo maligno liberamur; et liberamur per Christum, sed virtute Dei, Dei scilicet cui est gloria per omnem æternitatem. Si igitur Deus æternus, et gloria ejus in æternum. Et ex Dei voluntate Christus mysterio functus, pro peccatis nostris se dedit, ut nos liberaret omnes, liberatio ex Dei voluntate per Christum est. Quod si per Christum est, ultra nihil quærendum, et vana sunt illa, quæ Galatæ adjungunt, id est judaismus, opera legis, et sabbati observatio, et circumcisio.

VERS. 6. Miror quod sic tam cito transferimini

(1) Vulg. habet, qui dedit semetipsum. (2) Vulg., eriperet de præs. sæculo nequam.

conturbare dum aliud suadent.

VERS. 8.-Sed et si nos vel angelus de cœlo vobis evange lizaverit (1) præter quam quod evangelizavimus vobis,anathema sit. Acrius ac vehementius coactum sensum conjunxit, errare omnes, si præter evangelium Christi quid annuntiaverint; siquid nos ipsi, quibus jam credidistis, vel amplius angelus, licet angelus de cœlo, aliter evangelizaverit vobis, aliter scilicet, præter evangelium Christi, quod quidem nos evangelizavimus, anathema sit; hoc enim dixit præter quam quod evangelizavimus vobis. Et mihi ergo, si aliter evangelizavero, et angelo qui de cœlo sit, si, inquit, aliter enuntiaverit quam nos semel enuntiavimus vobis, sit anathema; id est, quod supra exposuimus, repudietur: et sit ille sine præmio, imu.o magis cum pœna malefacti sui.

ab eo qui vos vocavit in gratiam (1) in aliud evangelium. A dideritis, et in Christo omnia speranda, volunt vos Cum evangelium certum sit quod annuntiat apostolus Paulus, id est Christum Dei Filium, virtutem Dei in salutem (2) omnibus credentibus sive Græcis sive Judæis; nihilque præterea; sed omnem spem salutis, et gratiæ Dei circa nos in fide esse circa Christum, ut cum credamus Dei filium esse, pro nobis passum esse, resurrexisse, exinde nos quoque resurgere, cum remissione peccatorum; quod est verum evangelium, quod annuntiat Paulus; siquis aliud adjungit, idest judaismum et circumcisionem et sabbati observationem et cætera, peccat hujusmodi, atque alienus a veritate est. Cum igitur Galatæ adjungendum putaverint judaismum ad evangelium Apostoli; ideo, ait, miror quod sic tam cito transferimini. Primum enim peccatum est cito transferri; non B enim habet rationem cum cito aliquid transfertur : et deinde quod transfertur, quoniam ab aliquo transfertur. Videamus ergo a quo ab eo, inquit, qui vos vocevit in gratiam. Etenim Christus qui pro nobis omnibus passus est, in gratiam nos vocavit, si in ipsum credamus; nou enim magnum est gratiam ejus consequi, si modo cum sequamur credentes mysterio suo ista præstitisse; et id gratis, et sine labore, et sine magnis operibus. Hoc cum sit nobis ab eo præstitum, cito ab eo transferri, magnum est mirandi argumentum, ut transferri maluerint in aliud evangelium, sociantes judaismi disciplinam. Unum autem est evangelium, solumque unum, Christum credere Dei Filium esse, Christum cum passione sua et adventu in carne et resurrectione ac passione solvisse omnia peccata, C vicisse mortem, corruptionem omnem exterminasse : hoc est solum evangelium. Ideo adjungit,

[ocr errors]

VERS. 7: Quod non est aliud : solum enim illud est, quod supra diximus: aliud enim non est, neque ex operibus mereri salutem, neque ex sabbati observatione, neque ex circumcisione evangelium est, id est, salus nostra.

Nisi si aliqui sunt qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi. Dicit ergo quorumdam opera fieri non ex veritate, ut cum volunt vos conturbare, et quasi minus docti sitis, vos docere. Convertunt evangelium Christi, cum evangelium non sit nisi Christi. Illud vero quod ex operibus est aut ex circumcisione, Christi non est: etenim ista carnaliter intellecta Christi non sunt ; si autem spiritaliter intel- D liguntur (3) ut circumcisio sit cordis, et omnia quæ in carne sunt, spiritaliter intelligantur, hæc inquam Christi Evangelium sunt. Porro autem qui ad opera, et ad ea quæ sunt carnalia descendunt, Christi Evangelium non habent. Ergo qui vos observare vel sabbatum vel neomenias vel circumcisionem vel cætera quæ operibus fiunt, volunt et jubent, isti Christi evangelium non habent: unde volunt vos convertere a Christi Evangelio. Porro autem cum in Christum cre

(1) Hunc versum Vulg. sic exhibet: Miror quod..... transferemini ab eo qui vos voc. in gratiam Christi. (2) Ita codd. sine verbo.

(3) Vulg. Sed licet nos aut angelus de cœlo evangelizet.

VERS. 9. Sicuti prædiximus. Potest videri quia et in superioribus tale aliquid prædixerit, ut anathema sit illis qui aliter prædicant Evangelium: sed ideo dixit sicuti prædiximus, ut adjiceret et nunc ilerum dico ut de hoc ipso quod nuper dixit intelligatur: sicuti prædiximus, et nunc iterum admoneo. Quid? illud, quod supra dictum est, si quis vobis evangelizaverit, præter quam quod accepistis, anathema sit: idest sive ego aliter prædixero et enuntiavero Evangelium, sive angelus, sive quilibet alius, anathema sit. Adjicit autem fortiorem rationem quia non hoc quod agit, ideo agit, ut hominibus suadeat, sed ut mysterium compleat, quod ei mandatum est. Sic enim adjungit,

VERS. 10. Modo enim hominibus suadeo an Deo? non enim, inquit, hoc quod ago, ago propterea ut hominibus suadeam, sed euadeo ante dominum Deum, cui velim placere, ut id quod mandatum est exsequar. Græcus aliter habet, modo enim ¿vőpárTOUS REIÐW À TÒY Oɛóv (2)? Hoc est non evangelizo homines, neque quæ hominum sunt, sed Deum. Persuadere enim non homines volo, sed Deum Christum. Ergo et sic habeo necessitatem et metum vera dicendi, et non alia et alia dicendi. Aut (3) quæro hominibus placere? Non enim ea ago quæ pro hominum commoditate sint, ut hominibus placeam, sed ut placeam Deo in eo quod obsequium præsto, et mandata compleo. Fortius autem adjungit illud quod dicit si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Etenim placere hominibus, sicuti multis rebus ostenditur, non est gratiam Dei mereri. Si quis ex operibus putat agendam vitam, hominibus placet, adhuc gratiam non merctur. Quod si hominibus placerem. Ergo si vellem, inquit, hominibus placere, Christi servus non essem, id est non a Christo redemptus essem. Hoc est enim servum esse Christi, ut redemptus per ejus passionem, a mundo atque a dominis mundi et carnis liberatus, jam Christum dominum habeam, et ejus seryus sim. Itaque qui hominibus placere vult,

(1) Vulg., sicut.

(2) Græcum textum (ut certe est in codice) a latino differre mihi non persuadet Victorinus, (5) Vulg., an.

:

pere debent illi, qui jam Christum sequuntur, ut ab
homine intelligant acceptum, cum dictum esset, re-
velavit Jesus Christus, et Galatæ jam acceperunt et
Deum et Dei filium. Reliqua quæ adjungunt, ab ho-
mine sunt, vel ab his qui illis suaserunt, vel ab ip-
so Moyse, qui legem dedit. Ipse quidem a Deo acce-
pit, verum illi parum intelligentes, omnia carnaliter
sentiunt. Ita tantum est mali! Etenim Moyses acce-
pit legem hanc, et credidit: at vero apostolus reve-
latum sibi esse dixit, et hoc exponit.
VERS. 13. Audistis enim conversationem meam
aliquando in judaismo; quia (1) supra modum perse-
quebar Ecclesiam Dei et expugnabam (2), et proficie-
bam in judaismo supra multos coætaneos meos in ge-

a Christo redemptus non est, et servit mundi dominis, A autem revelavit? Jesus Christus. Non enim ita accicum hominibus placet: servus autem Christi fit qui est redemptus a servitute in libertatem : hoc est enim servum Christi esse, liberum esse a servitio mundano is servus Christi est, qui redemptus, ut diximus, nescit illam servitutem; quæ plena libertas est. VERS. 11. -Notum enim facio vobis (1) Evangelium, quod evangelizatum a me, quia non est secundum hominem. Sive, ut supra dixit, quod non ab hominibus neque per hominem apostolus sit, et nunc hoc dixit quia non secundum hominem. Etenim apostolus nuntiat, id est evangelizat, quod est Dei Filium prædicat Christum Salvatorem omnium, per quem omnia facta sunt: et. hoc ego non secundum hominem dico, id est non ab homine acceptum. Sive quia ipse ille Salvator non homo est, ita ut quidam putant (2); neque quia in B nere meo abundantius zelator (3) existens paternarum hominem missus, idcirco homo; sed Deus mysterio carnem sumens ad carnem vincendam, sicut multis dictum atque tractatum, homo factus est (3). Non ergo, inquit, secundum hominem evangelizavi vobis. Notum ergo facio fratres qui erratis, et ad hominem deferimini et deportamini carnaliter sentiendo, observando sabbata, circumcisionem, et cætera; Evangelium meum non secundum hominem est, id est ut de homine agatur, id est de carne, sed secundum virtutem animæ. Omne enim mysterium ideo actum est, ut non eo modo sentiamus, quomodo secundum hominem sentiunt quidam, omnia carnaliter accipiendo sed ipse subjunxit quid intelligi velit, quia non secundum hominem. VERS. 12. Neque enim ego ab homine excepi C illud, neque doctus sum (4), sed per revelationem Jesu Christi. Non ergo secundum hominem evangelizavi, quia non ab homine accepi. Ergo si aliud est accipere ab homine, aliud erit secundum hominem et item si aliud est non ab homine accepi, aliud erit non secundum hominem: unde intelligi licet secundum hominem, ut corporaliter sentias; quippe cum hoc accipiat argumentum, quia non ab homine accepi. Si enim mihi homo ista tradidisset, secundum hominem acciperem, ut omnia secundum carnem intelligerem: nunc vero quod evangelizo, non secundum hominem accipiendum est; id est non carnaliter sed spiritaliter: quippe cum hoc sit argumentum, quod non accepi (5). Si enim a spiritu accepi, et a spiritu doctus sum, spiritaliter debeo in- D telligere et hoc erit non secundum hominem. Denique quid subjungit? Sed revelatum est mihi, inquit, a Christo Jesu. Plus autem fidei habet quod revelatum dixit, quam si doceatur. Etenim homines docent, et quasi rationibus asserunt aliquid; revelatio autem, ipsarum rerum visio est; quod utique plus est. Quis

:

[ocr errors]

(1) Vulg., Vobis facio, fratres.

Scilicet non homo tantummodo est, ut quidam hæretici existimant.

(5) Verba homo factus est addita fuerunt in margine; postea vero deleta.

(4) Vulg., Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici.

(5) Supplendum videtur ab hominë.

(4) traditionum. Summa hujus de se narrandi hae est, uti doceat non se ab hominibus neque per bominem didicisse, sed a Deo atque a Jesu Christo: quæ quidem res ad illud proficit, ut aliter Galate non sentiant, neque adjungendum aliquid putent ad id evangelium quod eis annuntiavit Paulus; in Christum fidem suscipiendam, et credendum quod ipse salutem dat, et alius nullus: neque ex operibus salutem dari neque ex circumcisione vel sabbati observatione hoc esse evangelium, neque aliud accipi præterea debere, quod Galatæ acceperunt. Hoc ut facile probet, adjungit, uti dixi, de se narrationem, quid fuerit, quemadmodum conversus sit; postea quam conversus a judaismo in Christum cœpit credere, quæ egerit: et quod omnia hæc non ab hominibus didicerit; si quidem neque Petrum vidi nisi jam paratus et doctus, neque aliquem apostolorum. Nam primo, inquit, judeus fui; ergo contrarius: neque ab ipsis didici, quippe cum contra eos sit, quod in evangelio de Christo dicitur. Ergo fui judæus multa faciens contra Ecclesiam; nihil ergo a judæis didici. Postea quam autem conversus sum, et per gratiam suam Deus revelare Filium suum iu me cœpit; cœpi, inquit, evangelizare inter gentes.

Deinde se ostendit non sibi pepercisse nec venisse se Hierosolymam, ne forte ibi didicerit ab apostolis. Sed recessi, inquit, in Arabiam; inde Damascum redi (5); deinde post tres annos Hierosolymam veni. Ecce jam evangelizat, et Christum docet. Non ergo ab hominibus hæc didicit post triennium enim venit Hierosolymam. Deinde ergo vidit Petrum, et quindecim diebus cum eo fuit. Quando ergo didicit a Petro aut discere potuit? Deinde neminem, inquit, vidi apostolorum nisi Jacobum fratrem Domini. In quo illud utique ostendit, a nullo se didicisse, cum et cum Petro paucis diebus fuerit: et Jacobum videns

[blocks in formation]

fratrem Domini, magis confirmavit a Jacobo se non A diximus) de sua persona redeamus. Audistis, inquit,

potuisse discere; si quidem ea in evangelio habet Paulus; contra Jacobus non hæc, ut post docebimus. Deinde isse se ad partes Syriæ dicit et Ciliciæ; omnibus tamen jam se ecclesiis et Judaeis notum fuisse, quod cum Judæus fuisset, etiam evangelium sequeretur et evangelizaret.

Post hæc narrat, post quatuordecim annos venisse se Hierosolymam. Unde ergo didicit hæc quæ evangelizat? non ab hominibus neque per hominem, sed per revelationem. Exposui, inquit, illis omnibus Evangelium, quod prædico inter gentes (1). Deinde etiam apostolis ego magis narravi Evangelium, non illi me docuerunt. Ubi et quantum per dissimulationem fecerit, docet, ut Evangelium obtineret si quidem judaismi particulam acceperit ex necessitate, ut veritas Evan- B gelii permaneret, quod loco suo quid sit docebimus. Inde Evangelium unum, et Petrum et se habere dicit; sed Petrum ut evangelizet Judæis, se ut gentibus; et hoc sibi per revelationem datum ; et hæc officia divisa esse a Deo et domino nostro Jesu Christo : ipse enim in ambobus operatus est: quod confirmaverunt sententiam suam eamdem esse Petrus et Joannes cum apostolo Paulo et cum Barnaba; et consenscrunt ut isti gentibus evangelizarent, illi Judæis. Maximum autem illud et fiduciæ suæ et scientiæ et revelationis et Evangelii sui adjungit et memorat, quod integre Petrum dicit egisse antequam a Jacobo quidam venerunt: deinde postea quam venerunt, mutatus est et hoc ipsum quod reprehenderit Paulus, et eum revicerit. Mutatus autem fuerat ut non C ederet cum gentibus, et Judæis cibis uteretur. Hoc a se dicit reprehensum quippe cum antequam venissent a Jacobo, cum gentibus vivebat: postea timens Veluti Jacobi legatos, cum Judæis vixerit; etenim Jacobus admixto Judaismo Christum evangelizabat, quod negat id faciendum. Si ergo jam hoc et repreheusum est, et in Petro cum ita ageret convictum atque superatum (2) et confirmatum; utique etiam isti Galatæ, cum hoc facere cœperint, corrigendi et commutandi sunt: scilicet ut hi per fidem in Jesum Christum credentes justificentur ex fide non ex operibus legis.

Huc usque ratio de se: deinde admonitio et enarratio est satis utilis et commoda ad id quod agere cupit, ut Galatas corrigat, ne sequentes judaismum, D Evangelium non sequantur; quod unum est, et in Christum veram fidem habere, et ab eo justificari, non ex operibus legis. Post hæc dat alia argumenta, quia ex Christo justificatio fit non ex lege neque ex operibus ; et est ista omnis lectio, quam supra dixi, usque ad illum locum, qui incipit ita, si autem quærentes justificari in Christo, inveniemur et ipsi peccatores; ergo Christus peccati minister est ? » et reliqua. Sed nunc ad narrationem (quæ quare suscepta sit

(1) Vulg. Contuli cum illis Evangelium quod prædixi in gentibus.

(2) Ita codex antiquior; at duo reliqui separatum.

[ocr errors]

conversationem meam aliquando in judaismo. Ne no-
vam rein de se narrare videatur, audistis inquit vi-
tam meam : hoc enim dixit conversationem : actum
scitis vivendi, quem actum habebam aliquando cum
in judaismo eram, et quemadmodum agebam, quia
supra modum persequebar Ecclesiam Dei. Non so-
lum, inquit, judæus eram, et legem sequebar, sed
contra persequebar ecclesiam et impugnabam. Ergo
qui talis eram ut persequerer Ecclesiam, non possum
hodie qui conversus sum a judaismo ecclesiam perse-
qui, quam persequebar; non possum, inquam, pro-
bare ut et judaismum sequar, et Ecclesiam persc-
quar simulque, et quod supra dixi, in judaismo
nihil intellexi neque accepi quod ad Ecclesiam per-
tinebat. Non ergo ab hominibus doctos sum: expug-
nabam ergo ecclesiam: parum est expugnabam: quid
adjecit? et proficiebam in judaismo supra multos cox-
taneos meos in genere meo abundantius et cum ha-
berem collegas, æque omnes viucerem cupiditate,
et professione in judaismo: et abundantius agerem,
id est fortior ac vehementior ad judaismum asse-
rendum essem æmulator existens paternarum tradi-
tionum ut codem modo traditiones paternas,
id est
lectiones judaismi et legis, exponerem et traderem.
Æmulus, id est, imitator, et quasi concertatione qua-
dam qui et idem esse vellem quales fuerunt, vel
patres mei vel ipsæ traditiones.
VERS. 15. - Hac igitur cum fuerit vita, unde
conversio tanta? Subjungit, Sed cum placuit ei, qui
me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gra-
tiam suam ut revelaret filium suum in me, ut evange
lizarem illum in gentibus. Ordo est, sed cum placuit
Deo revelare filium suum in me. Quid est autem pla-
cuit Deo revelare filium suum in me? id est ut ego
cognoscerem Christum prius enim est ut cognoscat,
deinde ut evangelizet. Sic qui me, inquit, separavit de
utero matris meæ, id est nasci me fecit. Item el voca-
vit me per gratiam suam; id est ut ad gratiam suam
venirem Deumque cognoscerem, cvocavit : nemo
enim cognoscit Deum nisi qui vocatus est. Vocavit
ergo me, et placuit ei ut revelaret filium suum in
me; ut ego, inquit, cognoscerem, et sic deinde ut
eum evangelizarem inter gentes. Hoc postea quam
placuit, quid secutum est ? continuo non acquievi
carni et sanguini. Ergo revelatum, inquit, mihi est
quod evangelizo. Et omnino laboravi carnaliter. Hic
enim labor non est. Nam si divina nuntiat, et ea quæ
gratiam Dei habent animo labor non est, sed labor
carnis et sanguinis, id est discurrere, ferre itineris
laborem, provincias et gentes peragrare (1). Non
autem acquievi, inquit, carni et sanguini. Caro enim
et sanguis homo exterior totus est. Neque veni Hie-
rosolymam ad præcessores meos apostolos (2). Ilinc
enim videri potuit ab hominibus vel per homines di-
dicisse si Hierosolymam pergeret, et cum majoribus

(1) Vulg. Continuo non acquievi, clc.
(2) Vulg. ad antecessores meos, etc.

rifice. Sed neque a Jacobo aliquid discere potuit, quippe cum alia sentiat. At neque a Petro, vel quod paucis diebus cum Petro moratus est; vel quod Jacobus apostolus non est, et in hæresi sit (1). Adjecit autem et Jacobum. Vidi ergo nominatim quid Jacobus tractet et evangelizet: et tamen quoniam cognita mihi est ista blasphemia (2), repudiata a me est, sicut et a vobis, o Galatæ, repudianda. Non enim po testis dicere, negas Jacobum, et inde ea quæ nos sequimur repudias, quia non vidisti Jacobum. Adjecit ergo vidi et Jacobum. Nec error est: quem Jacobumi fratrem inquit Domini, id est auctorem sententie vestræ. Ita nihil apud me valuit. Et cum non secutus sim, et novi ejus sententiam. Quia ergo nihil mibi

vos cum sequimini (3).

et præcessoribus diu viveret. Non, inquit, ivi ad A apostolum negavit. Videndus autem hic fuerat honoapostolos præcessores meos, non ab ipsis didici; sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Hoc est quod accepit per revelationem a Deo, ut evangelizaret inter gentes. Abii, inquit, in Arabiam, Quam longum iter! et cum redit Damascum, quam diversum? Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum. Ergo jam tribus annis evangelizaverat inter gentes. Quid utique, nisi quod a Deo acceperat, ut Christum revelatum sibi gentibus evangelizaret? Post tres, inquit, annos Hierosolymam veni. Deinde subjungit causam, videre Petrum. Etenim si in Petro fundamentum ecclesiæ positum est, ut in evangelio dictum; cui revelata erant omnia Paulus scivit videre se debere Petrum; quasi eum, cui tanta auctoritas a Christo data esset, non ut ab co aliquid B incognitum est, nec ille valuit persuadere, frustra disceret (1). Denique quid subjungit? et mansi apud eum diebus quindecim. Ergo mansi tantum. Numquid paucis diebus tantam istam de Deo scientiam tam parvo tempore a Petro potui discere? Alium autem apostolorum neminem vidi, nisi Jacobum fratrem Domini. Magua doctrina etiam hoc adjunxit magnoque ingenio primo quod ita dixit, apostolorum neminem alium vidi: nam Jacobum apostolum Symmachiani faciunt quasi duodecimum (2) : et hunc sequuntur qui ad dominum nostrum Jesum Christum adjungunt judaismi observantiam (3): quanquam etiam Jesum Christum fatentur: dicunt enim eum ipsum Adam esse, et esse animam generalem, et alia hujusmodi blasphema. Ergo hic Paulus negavit Jacobum apostolum (4), dicendo alium autem apostolo- C rum neminem vidi quod neminem apostolorum alium vidisse se dixit, nisi Jacobum. Et causa, quare Jacobum, adjecta est fratrem Domini qui frater est habitus secundum carnem. Cum autem fratrem dixit,

(1) Locus insignis pro Petri auctoritate, quam etiam sapientissimi in Ecclesia doctores revereri apprime debent.

(2) Notabilis admodum est hic Victorini locus de hæreticis Symmachianis; adjungendusque paucis illis veterum auctoritatibus, quas ob hujus harreseos tradendam notitiam, collegit Fabricius in scholiis ad Phiastrium, cap. 65.

(3) Jacobum indulsisse conversis ex judaismo christianis, ut mosaicos ritus partim saltem sectarentur, constat ex Actibus apost. xx1, 20, ubi Paulus ad Jacobum senioresque Hierosolymis versantes introductus, audivit eos sibi dicentes: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis, qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. Idem tamen Jacobus in concilio apostolico (Act. xv, 13) secutus erat Petri sententiam, ne videlicet ii saltem qui ex ethnicis accedebant ad Christum, jugo legis mosaicæ subjicerentur.

(4) Quæstio inter viros ecclesiasticos diu ventilata num Jacobus, qui primus Hierosolymorum episcopus fuit, fraterque Domini dictus, e collegio duodecim apostolorum sit, necne. Quæ rursus quæstio ex alia controversia pendet, utrum tres Jacobi fuerint an tantum duo; qua super re docte disputavit inter cæteros Florentinius ad Martyrolog. Hieronym. dissertatione illa qua tres Jacobos fuisse contendit. Victorinus certe noster Jacobum episcopum Hierosolymitanum e numero apostolorum eximit consequenterque tres Jacobos admittit: nam Jacobi duo recensentur diserte inter apostolos, Act. 1, 15.

D

VERS. 20.-Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo,

(1) Nemo heic scandalum inconsulte patiatur. Non enim Victorinus infami sensu heic hæresim dicit, sed grammatico et naturali. Ecce enim in concilio apostolico (Act. xv, 5) surrexerunt quidam de hæresi Pharisæorum, qui crediderant, dicentes quía oportet circumcidi, præcipere quoque servare legem Moysi.

(2) Damnatam fuisse a Petro in concilio apostolico sententiam de retinendis in christiana professione mosaicis ritibus, eique decreto primum omnium assensisse Jacobum, tradunt Actus apostolici, cap. xv. Ob id blasphema sententia evasit; videlicet si quis ethnicos ad baptismum accedentes Mosi obtemperare cogeret. Porro a blasphemia longissime aberat Jacobus, qui nonnisi Judæos conversos passus est œconomia quadam retinere ritus patrios. Nonne etiam Alexandria judaizantem in primordiis ecclesiam narrat Hieronymus, de Vir. ill., cap. 8? Quid quod ipse Paulus aliquando necessitati cessit, v. gr, cum Timotheum circumcidit?

(3) Ita se habet hic locus in antiquiore codice Outhoboniano, a quo duo reliqui Victorini codices derivati fuerunt. Sed enim vetustior is codex manum emendatoris interdum expertus est; quæ modo in marginibus scripsit lege caute; modo etiam, quamquam raro, textui vim intulit, deletis nempe antiquis particulis (quæ tamen omnes sub litura adhuc leguntur) diversis autem in ora libri suppositis. Has autem emendationes receperunt in textum reliqui duo codices; ita ut genuinum et sine interpolatione textum codex unus aliquando suppeditet, quem ego semper exprimendum curavi. Cave tamen putet factam esse in Vaticana bibliotheca interpolationem: namque hic codex Outhobonianus nonnisi anno 1749, beneficio Benedicti XIV, in pontificiam bibliothecam est illatus; manus autem interpolantis adeo vetustior bac ætate est, ut mihi ad sæculi xv initium referenda videatur. Igitur qui codicem interpolavit, ita scripsit hoc loco in codicis ora: Non ergo hic Paulus asserit Jacobum apostolum, dicendo alium autem apostolum vidi neminem, nisi Jacobum. Cur autem adjecit fratrem Domini? quia frater est illius habitus: videndus autem hic fuerat honorifice. Sed neque a Jacobo aliquid discere potuit, quippe cum alia sentiat. At neque a Petro, vel quod paucis diebus cum Petro moratus est; vel quod Jacobus apostolus in ea sententia est, ut servet legalia; quæ quidem a me repudiata est, sicut a vobis, o Galatæ, repudianda est. Non enim potestis dicere, Ea quæ nos sequimur, repudias, quia Jacobum non vidisti. Adjecit ergo, vidi et Jacobum fratrem Domini auctorem sententiæ vestræ. Scilicet ita nihil apud me valuit, ut eum non sim secatus, licet ejus noverim sententiam. Quia ergo nihil mihi incognitum est, nec ille valuit persuadere, frustra vos cum sequimini.

« PoprzedniaDalej »