Obrazy na stronie
PDF
ePub

operatur vita et intelligentia? Quomodo ista veluti A intelligentia definita: nam potentiæ toũ hóyou; etcforis apparere potuerunt? et quid est foris aut intus

v óyo? Quæsierunt philosophi et docti ad legem viri, quid sint et ubi sint. Quid sint, substantiam eorum vel existentiam, ut explicemus: ubi sint, utrum inde an extra, et in omnibus reliquis, an in utroque et ubique.

XIX. Hæc quidem nos in aliis libris exsequenter pleneque tradidimus. Verum nunc ista summatim breviterque dicemus. Ante o et ante λoyov, vis et potentia existendi illa est, quæ significatur hoc verbo quod est esse, Græce quod est Tò eiva. Hoc ipsum esse duobus accipiendum modis: unum, ut universale sit, et principaliter principale: unde in cæteris esse sit, alioque esse est cæteris quod est, omnium post vel generum vel specierum, atque hujusmodi cœterorum. Verum esse primum ita imparticipatum est, ut nec unum dici possit, nec solum, sed per prælationem ante unum, et ante solum, ultra simplicitatem, præexistentiam potius quam existentiam, universalium omnium universale, infinitum, interminatum, sed aliis omnibus, non sibi: et idcirco sine forma intellectu quodam auditur. et præintelligentia potius quam intelligentia accipitur, cognoscitur, creditur. Hoc illud est quod diximus vivere vel vivit, illud infinitum, illud quod supra universalium omnium vivere est ipsum esse, ipsum vivere, non aut aliquid esse, aut aliquid vivere, unde nec . Certum enim etiam quiddam est ov, intelligibile, cognoscibile. Ergo şi non v, nec λoyos, hoyos enim definitus est, et definitor: sive enim est ratio, sive existentiæ ipsius potentia, sive res illæ quas intelligentia accipit, ut uniuscujusque fit ei esse: cognoscat quod non cognoscit, nisi animadvertat et capiat quæ sint illa, quæ præstant unicuique substantiam : et hic dyos rerum per quem creata sunt omnia, universalis potentia, continens universaliter omnium res, præstans ad existentiam unicuique sua et propria. Ergo quia sua unicuique et propria præstat, definit et determinat, etiam illud o facit. Imponendo enim infinito terminum rebus ad existentiam sui unicuique format rem, et intelligentiam infinitate sublata subjicit. Est ergo in eo quod rerum est potentia ad pariendas efficiendasque existentias óyos: ex eo autem quod definit, atque concludit unumquodque formam tribuens,

¿», est jam existens, cum fuerit ejus quod est esse

certa forma.

XX. Hoc cum ita sit, videamus an nullius primi, quod est esse, sit λóyos. Si dicimus infinitum, si dicimus immensum, indiscretum, res quibus esse consistit non capimus, non tenemus: ergo λoyos ejus nullus est. Sed quoniam fieri non potest, ut sit quoquo modo et sine λoy suo sit hoc ipsum existens quod est, infinitus est, sine dubio ei λoyos suus est, sed latitans, et occultus, ut sit in eo quod est esse ipsum λόγον esse; vel potius ipsum λόγος nihil aliud est, quam ipsum esse: hoc autem est quod dixi vere primum, illud et universaliter universale vivere, quamquam, ut docuimus, sit ipsum vivere, et vita, et

B

C

D

nim definitum quidnam atque formatum est intelligentia vero et definiens : tamen quia ista intus sunt, et in se conversa sunt, omnia ἄγνωστα, ἀδιάκριτα, incognita et indiscreta sunt: ita et Deus quod est esse, id est, vivere, incognitus et indiscretus est; et ejus forma, id est, vitæ intelligentia, incognita et indiscreta est sunt enim ista nihil aliud quam esse, quod est vivere. Quod cum infinitum, et forma ejus infinita est, ibi manens, et nibil aliud quam esse existens. Cum autem foris esse cœperit, tunc forma apparens imago Dei est, Deum per semet ostendens; et est λόγος, non jam inde πρὸς τὸν Θεὸν λόγος, in qua vita et intelligentia, jam : quia certa cognitio et existentia, quæ intellectu et cognitione capitur: sed quemadmodum foris exstiterunt ista, et utrum ipsa forma, quæ intus est emissa, foras est, an se ipsum ejecit? sed cum illa intus forma indiscreta et infinita sit, quomodo et in ea quæ foris est, illa cognoscitur, an alia est hæc? sed si alia, non ergo ab illa nata vel emissione, vel sua motione et si ita ut alia non pars, nec eadem nec omnino poovuos, et deinde unde hæc apparuit?

XXI. De altero ergo duo principia, an de nihilo? nihilum non est sub Deo TV ÖYTY. Deinde si Dei potentia vel voluntate exstitit, non est nihilum Dei potentia vel voluntas. Etenim si omnipotens Deus, omnipotentia ejus et causa omnibus, et ipsa existentia est. Num ergo quod reliquum est dicere audemus, a se orta hacc forma est ? et quomodo cum esset in patre, inscio patre, an jubente? si jubente, non ergo a se an insciente? est ergo aliquid quod non potentia Dei fuit, aut est quod sine illo fuit, cum de Móy qui ejus dicitur forma, ita dictum sit: Per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil (Joann. 1, 3). Quid istud est? tantarum confusionum quæ separatio? quæ si non veritas vel vita est veritatis. Adsit Spiritus sanctus quid inspiratum nobis sit, modo auditor attendat, pura exponentes simplicitate pandemus. Interea unum moneo, sine tempore hæc accipi convenire, ex æterno semper nullo temporis principio, sed ut sit unum utrumque principium et generator et genitum. Primum in rebus æternis, divinis maximeque primis manentia quieta, et in eo quo sunt existentia, nulla sui per motum mutatione generarunt. Primus Deus, deinde 26yos, vel voūs, vel quidquid alter est, vel uterque, ut spiritus, ut vivere, vel vita, ut intelligentia, vel cognoscentia anima vero sola mota generationes habet. Haec omnia sic domus : Tpidúvapos est Deus, id est, tres potentias habens, esse, vivere, intelligere: ita ut in singulis tria sint, sitque ipse unum quodlibet trium nomen quo se præstat accipiens, ut supra docui, et iis multis: nihil enim esse dicendum, nisi quod intelligit. Triplex igitur in singulis singularitas, et unalitas in Trinitate: ista vero tria progressu suo exponemus.

XXII. Omnium quæ sunt, quæque esse possunt, aut esse potuerunt, existentiam, vitam, intelligen tiamque pro rerum ac substantiarum captu, et parti

cipationes præstant, sortita sunt: est enim in omni- A centia, et intellecta et appellata est præcognos

bus esse suum, vivere suum, intelligere suum, suumque
sentire, ut sint ista umbra vel imago trium omnium
superiorum : ergo Deus cum sit, ut ab omnibus dici-
tur, unum, et solum unum. Nonnulli autem dixerunt
Deum esse unum omnia, et nec unum ; omnium enim
principium, unde non omnia sed illo modo omnia. Istud
autem hac de caussa et primum quidem Deum esse unum
et solum. Illa tria, quia non copulatione consistunt,
sed existendo quod sunt ipso, et quod alterum credimus
sunt, necessario unum, nec ullo modo alterum. Sed
de hoc sæpe dictum. Quod vero dictum unum omnia,
et nec unum, omnium enim principium, satis aperte
dilucideque declarat, patrem rerum omnium et prin
cipium Deum qui cum unum non est, magis omnia
est: quia et omnium caussa est atque principium, et B
in omuibus omnia. Quæ cum ita sunt, erit Deus om-
nia, existens, omnivivens, omnividens, et omniintel-
ligens. Et quoniam diximus, confici ab actu poten-
tiam sic enim se prima habent, ut cum sint omnia
a divina energia, id est actus, et operationes; neces-
sarium est, ut a Deo principio omnium potentiarum,
universaliter universalium fons et origo nascatur.
Iste namque rerum progressus est, ut cum omnia a
Deo, potentiæ et actus a Deo, qui supra potentias et
actus accipitur, orta hæc esse credantur.

XXIII. Verum cum a nobis dictum sit Deum actum quemdam esse, quod est vivere, sed hoc vivere quod supra omne est vivere, et ex æterno, atque in æternum, vivere simul intellectu acceptis, et eo quod est esse, et eo quod intelligere, sed sic simul, ut ne phantasia quidem copulationis sit necessario autem vivendi actu, uti docui, confitetur atque exsistit forma quam universalem potentiam nominamus, per singula illa formata, quam ex omni exsistentia, ex omniviventi omniviventia, ex omnividenti omnividentia. Hæc singula potentiæ ut nota et determinata: Sed cum in uno omnia, vel unum omnia, aut cum unum omnia, vel nec unum, nec omnia, fit infinitum, fit incognitum, indiscernibile, incognoscibile, et quod vere dicitur copioría, id est, infinitas, et indeterminatio. Etenim omnium esse sit, et omnium vivere et omnium intelligere, et id unum, et sine phantasia alterius unum: unde nec unum, quia omnium principium: unde et ipsius unius. Ex hoc cogimur jam necessario ct illa de Deo dicere, ut ejus incomprehensibile sit et esse, et vivere, et intelligere, nec solum ut incomprehensibile ejus sit esse, vivere et intelligere; ut nec esse quidem ista videantur quod ille supra omnia sit: quare et àvúπapztos, εἰ ἀνούσιος, et ἄνους, et ἄζων, sine existentia, sine substantia, sine intelligentia, sine vita dicitur: non quidem per oriρnov, id est, non per privationem, sed per supralationem; omnia enim quæ voces nominant, post ipsum sunt: unde nec ov, sed magis poov. Eodem modo præexistentia, prævidentia, præcognoscentia horum quae conficiuntur: Ipse autem præexsistens, prævidens, præcognoscens: sed hæc omnia apparentibus secundis et intellecta sunt, et nominata. Postquam enim apparuit cognosPATROL. VIII.

C

centia; eodem modo et præexistentia, et præviventia. Erant quidem hæc, sed nondum animadversa, nondum nominata. Unde et incognoscibile omne quod Deus est. Sed quoniam tunc cognoscibile et habetur et dicitur, cum est cognoscentia relativa sunt enim, et se invicem tenent et pariunt, aut invicem interimunt, nondum cognoscibile illud non fuit, quia non fuit cognoscentia. Non quo non fuit illud, quod cognoscibile sibi fecit cognoscentia; sed quia erat quidem quod cognoscibile esse posset, non quo cognoscibile esset quod tunc fit et accipitur, cum adintelligitur, quod et intelligentia esse possit. Hoc modo igitur et in Deo, et esse poterat, et erat ex hoc cognoscibile ; quia et esse poterat, ex hoc erat cognoscentia.

D

XXIV. Quid ergo ex his? Quoniam si hæc postea nata sunt, fuerunt in Deo et si fuerunt, quia Deus unum, et ista unum, et id quod Deus, et ista unum quia Deus. Ista idem ergo cognoscibile et cognoscentia; sed ita ut cognoscibile quod sit, hoc sit cognoscentia. Etenim cum virtus horum trium una sit: esse enim nihil aliud est quam vivere, atque ipsum vivere intelligere, cum sit et intellectum esse; tota vis singulorum in eo est quod est cognoscere, vel esse cognoscentiam. Sed esse cognoscentia non potest, nisi sit cognoscibile in his autem primis ubi quod est esse, id est quod vivere, et quod intelligere, esse cognoscibile non potest, nisi ipsa cognoscentia nondum apparens, sed se intus tenens, manensque quieta ̧ cessans, atque in se versa sibi se cognoscibilem præbens. Cum enim ipsa cognoscentia lateat, atque apud se sit, forinsecus in se intrans, sed naturaliter mersa in eo, in quo ei esse est manens; ejus formæ est, ut cognoscibile esse possit cum excita cognoscentia velut egressa se circumspiciens, cognoscentiam se fecerit, cognoscendo se fit cognoscibile suum facta. Hoc igitur, si fas est dicere, hoc inquam, modo illud primum, unum illud solum, illud Deus, vel spiritus, vel spirans, vel lumen, vel Juminans, vel existens, vel omniexistens, vel existentia, vel omniexistentia, vel vivens, vel omnivivens, vel vita, vel viventia, vel omniviventia, vel intelligens atque cognoscens, vel omniintelligens, omnicognoscens, vel omniintelligentia, omnicognoscentia, omnipotens, omnimodis perfectus, interminatus, immensus, sed cæteris, sibi terminatus et mensus, super omnia, et idcirco nullum de omnibus, ac magis ex quo omnia. ergo unum et solum unum principium enim omnium. Unde non unum omnia manens in se, neque in se, ne duo, auditor, accipias, sed ipsum manens vel mansio, quies quietus, quiescens magis, quia a quiescente quies, ut supra docuimus. Unde dictus est et sedere quasi in centro Tv Távtov övtov, id est, omnium quæ sunt, unde universali oculo id est, lumine substantiæ suæ, qua vel essc est, vel vivere, vel intelligere, in eas Tŵv övtwy, non versabili aspectu videt, quia et quies est, a centro simul in omnia unus est visus. Hæc Deus, sed quomodo Deus pater, et quis filius, aut 36

ista unum tria conficiunt, potentias tres, existentiam, vitam, intelligentiam.

quomodo filius, et postea quomodo Jesus filius om- A Deus vivit ; id autem est esse et intelligere, qua nium esse principium, ante omnia esse, est omnium esse, principium non tam quietem esse est, quam ipsam quietem esse. Omnia enim que genita factave sunt ex motu genita factave sunt. Motus autem ipse, quo motus est, antequam movetur quies est; contrarius enim ortus contrariorum fiunt, ita ut contrario ortu contrarium unde hoc ortum est pereat non esse, ut ex vita mors, et ex morte vita. Item ex eo quod est esse et ex eo quod non esse, esset, Et item ex quiete motus, et ex motu quies.

C

XXV. Sed advertamus acrius, atque audaci intelligentia rerum vim, altitudinemque videamus, ut proposita ista sunt, si diligens circumspector advertat, reperiet esse existentiam quamdam et in his, quorum phantasia quadam est interire: namque cum B vita si cui adest esse, ex qua mors nascitur; est etiam morti esse, si ex morte nascitur vita. Itemque si ex eo quod est esse, efficitur non esse; necessario erit étiam ipsum non esse, si ex eo nascitur quod est esse: itemque si cessatio est, motus esse cessationem necesse est, si motus nascatur. Quid igitur? nonne ortu contrariorum contraria, aut mori, aut non esse creduntur? Videtur ita, sed contra est: nám utraque manent, nec intereunt ab æterna substantiali sua qualitate. Quomodo istud sit, dicam, adsit Deus, fiet facilior explicatio. Esse in æternis hoc est esse, quod vivere, quod intelligere. Sæpius hæc et diximus, et probavimus. Id autem esse ita est, ut sint ibi viventes, intelligentesque substantiæ : has accipiamus pro modo existentium res tres præstare, et participatione sui cuncta retinere, et in noctis vigere, sola esse simplicia, divina, æterna : in mundanis vero et hylicis inesse quidem, sed carnalibus variis ac mortalibus sustineri. Heic ergo mors si est, corporum mors est ; et si plenior adhibeatur intentio, nec corporum, id est, in eo quod hyle sunt; sed horum corporum, in ea specie quæ nunc est, effecta quodam interitu dissolutio: sola igitur corporis species dissoluta cum in elementa dispergitur, manent ac sunt unde victura reparantur. Etenim cum in mundo et hyle sit, quæ elementis certis semper existit, et cum imagines illorum trium, heic quoque, id est, in mundo se præbeant, quid mors agit illa cum et in suis imaginibus æterna sint? Imaginės dico potentias per omnia a lineis animæ de- D fluentes. Cum igitur æterna sint ista, æterna et in hyle elementa: mors si sola composita solvit funditus interit. Unde recte dicitur, quod ex vita mors efficiatur, quod ex vigore vivendi compositi cujuslibet corporis fiat usque ad certa resolutio, et rursus in aliam compositionem iisdem cunctis fiat ex morte reparatio. Hoc modo et esse in mundo accipiendum, hoc modo heic et quies, et motus at in divinis, quia nulla sunt corpora, mors nulla sed et vita alio modo, quippe illa principalis et vera; et idcirco ibi progressio non natalis, aut si placet, natalis magis apparentia et manisfestatio. Item illa alio modo esse, et nou esse, et alio motus atque cessatio: etenim

:

XXVI. Sed quia illa tria unum quomodo sint, docui unum quodlibet tria sit, sic et ista tria unum sunt: sed ia Deo hæc tria esse sunt, in filio vivere, in Spiritu sancto intelligere ergo esse, vivere, intelligere, in Deo esse sunt: existentia autem, vita, intelligentia, forma sunt: actu enim interiore et occulto ejus, quod est esse, vivere, intelligere: intus enim ita sunt et occulta, magisque supra esse, et supra vivere, et supra intelligere Deus est. Unde εἰ ἀνούσιος, vel ἀνύπαρκτος et item ἄζων, ἄνους dicitur, præintelligentia quadam inventus, et magis per formam suam cognitus, sed inhærentem et consubstantialem sibi. Et hoc est, quod in patre est filius: quod cum ita sit, idem filius quod pater, unde et filius Deus, quia hoc est forma, quia id quod est ¡is cujus forma. Etenim cum esse, vivere, intelligere Deus sit, forma autem sit existentia, vita, intelligentia : ista me dicere sic accipias velim, ut supra ista sit Deus. Quod si ita est, fit idem forma quod substantia: Eodem enim modo valent et sunt ista habentia vel existentia, esse, vivere, intelligere: ita cum duo oyo sint, unus per quem unumquidque sit: alius per quem quomodo sit tamen quia eadem vi habet, quomodo et quidque sit, necessario fit unus

óyos, idem valente forma quod substantia. Ergo si idem valet, et idém est formá, istius tamen substantiæ quod ipsa substantia, substantialis enim forma est, idem erit filius quod pater, aut nèque pater, neque filius ante egressum foras, sed unum ipsum solum.

XXVII. Hoc cum ita sit; cum sit ei intelligere et intelligentia, sit idem intelligentia quod vita et quod est esse: cum auteni magis agendi virtus sit intelligere, quain esse, quam vivere; et cum hoc esse sit intelligere quod sit, et cum hoc sit vivere, intelligere quod vivat: necessario sit intelligere, vel intelligentia Deus est, cum intelligit Deus, se ipsum intelligit, eum autem se ipsum intelligit, non ut alter alterum, fit ut intelligentia ipsa se intelligat. Quod cum est, se essc efficit, atque in existentiam provenit, fitque sibi quod est esse : atque eodem modo intelligendo existit et suum vivere, quibus cunctis a se natis, vel magis a se existentibus, ingenitus Deus est, existens ex ingenitis: quæ unum cum sint, unum et simplex, unus Deus est, et hæc est ut intus intelligentia, quæ sine aliquo motu se intelligit, quippe quæ cum intelligit, existit, et cum existit, intelligit. Et hoc est Deus, et utique hoc ex æterno atque in æternum.

XXVIII. Verum quoniam imaginem Dei filium dicimus Dei, genita est enim forma, ut ab eo quod est esse, vivere, intelligere, gigneretur existentia, vita, intelligentia. Quædam enim in his forma est, per quam ut per imaginem intelligitur quid sit esse, vivere et intelligere ; necessario per forinam intelligitur Deus, nam ipsum (Joan. 1, 18) nèmo vidit unquam. Ergo forma Dei cum accipitur in Deo Deus est

cum autem intelligit se Deus, per formam se intel- A Simul anibo: hoc enim significat pooúotov, præter

[ocr errors]

ligit sed et ipsa forma intelligat necesse est. Ete- eamdem ovcía. Hæc cuncta illo pleno intelligi possunt nim intelligens ac vivens existentia, cum nihil (Joan. xvi, 15): Omnia quæ habet pater, mihi dedit. aliud intelligat,quam quod ista Deus sunt. Et hæc Et, Omnia quæ habet pater, et ego habeo. Omnia sæpe jam docui. Cum autem ipsa intelligentia intel- inquit: si omnia duoooúrov filius patri: Idem ergo: ligit quod sit intelligentia (necessario enim sequitur, et si idem, par; et si par, recte Paulus de filio Dei ut et se intelligat intelligentia), veluti existens a se- Jesu Christo dixit (Philipp.11, 6): Qui cum esset in Dei metipsa se intellexit, fecitque se extra: quod foris forma, non rapinam arbitratus est ut esset æqualis Deo. est intelligendo, se, id est, motu suo. Unde est bæc XXX. Multa heic divina et magnifica mysteria foris intelligentia, et hic est filius, hic est Xoyos, continentur. Primun quod Christus forma Dei est, natus filius, quia alius a Deo, de Deo tamen, id in quo ostenditur omnia habere quæ Deus habet : est, de co quod est existens et vivens, intelligen- hoc enim est quod et imago dicitur, sicuti de ipso tia, que Deus est, atque intus intelligendo se intel- dictum (II Cor. iv, 4; Coloss. 1, 15): Qui est imago ligentia foras se protulit, atque exstitit patri, in Dei. Habet igitur et Deus imaginem suam: et filius quo et ipsa fuit, atque est semper imago existens imago Dei est, etenim si dictum (Exod. xxxIII, 20): per intelligentiam internam, quæ esse est atque B Faciem Dei nemo unquam vidit. Et dictum (Ibid.23): existere, ac propterea imago imaginis genita. Posterganea mea videbis. Est sine dubio facics Deo, est filio, vel potius est et filius imago Dei, ut dictum est: Qui cum in forma Dei fuisset. Unde jure dictum (Gen. 1, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Est ergo Filius, et si alter, est: non enim idem pater, idem filius illis rebus omnibus supra a me positis idem, idem autem, hoc est, eadem habens existentia sua propria. Unde et idem, et alter: etenim cum heic dictum : cum fuisset in forma Dei, utique aliud accipiendum quòd forma est, aliud Deus. Sed videris, sit calumniae locus, ut forma Dei sit in ipso Deo forma, ut sit una et indiscreta substantia. Quid sequentia quemadmodum intelligemus? Non est arbitratus rapinam se æqualem Deo. In sua existentia positi est, se cum altero credere, vel dicere qualem. Quid vero illud (Philipp. 11, 7) se exinanivit, et formam servi suscipiens? De Christo accepimus, quod mortuus est, an de Deo? At nullus dixit unquam. Deinde cum dicitur de patre, qui filium suum excitavit a mortuis, nonne sa

C

XXIX. Duæ igitur intelligentia, una intus existens quod est illi esse: alia existens, quod est illi intelligendo esse. Hæc foris, hec filius. Quoniam vero intelligendo se intelligentia Deum intellexit, utique intelligentiam internam, illa autem Deus est; intellexit et verum esse, et verum vivere, et verum intelligendo exstitit et ipsa verum esse, verum vivere, verum intelligere. Etenim qui unum intelligit, et habet unum, et est unum: secundum ejus apud se intelligentiam: sic ergo filius, id est, intelligentia, intelligendo se genita, intelligentia intellexit Deum, et omnia illa quæ ingehita Deus sunt, et intelligendo rápʊua quærendo, et pop intelligendo, unde idem extitit quod pater. Etenim cum popa pater sit necessario, xopapa suum habet infinitum, licet et sibi finitum: ubi papa suum tenet et capit, eodemque modo filius recipiendo et quærendo: hoc est enim recipere zápnua, existere, intelligendo autem totum quod pater npwuz, exstitit genitus, et ipsetis clarum est, alium esse patrem, alium filium, tolus ex toto et quia intelligentia est intelligens intelligentiam, cum lumen rerum sit intelligentia, existit lumen ex lumine: et quia intelligentia utraque, verum lumen ex vero lumine. Itemque cum Deus sit intus intelligentia, ista intelligendo se intelligentia Deus, ex Deo est: quoovcov ergo in omnibus, in eo quod esse, et vivere, et intelligero. Item in co quod uterque xópnμa el пńрoμa est: item in eo quod imago et imago: dictum est enim (Gen. 1, 26) ad imaginem nostram. Et in eo quod lumen et lumen, et in eo quod verum lumen et verum lumen, et in eo quod Spiritus et Spiritus: et in co quod motus et motus sed pater motus quiescens, id est, interior, et nihil aliud quam motus, non motione motus, filius autem motione motus est, uterque tamen motus. Item uterque actio et opera, uterque vita, et uterque a se habens vitam voluntas et voluntas, eadem virtus, sapientia, verbum Deus, Deus et Deus vivus et Deus vivus, ex æterno et ex æterno invisibilis et invisibilis: nam dictum a Matthæo (Matth. x1, 27): Nemo novit filium nisi pater, neque patrem nisi filius.

[ocr errors]

D

alium esse suscitantem, alium suscitatum? Ergo forma Dei. Aliud forma, áliud Deus est ; et est quidem Deo forma, sed filius Dei forma in manifesto, Dei vero in occulto: sic enim omnia et existentia, et vita, et cognoscentia Dei intus in occulto, filio in manifesto: sic cætera xópnμa, mλńpwμz, imago, lumen verum, veritas, spiritus, motus, actio, operatio, vita, et a semetipso vita, voluntas, virtus, sapientia, Verbum Deus, Deus vivus, et cxtera alia omnia. Sed hæc veluti foras, et in manifesto; illa in se atque circa existentiam, vel ipsa potius quod est existentia hæc autem in actu agente quod est in manifesto. Postremo hæc omnia filius habet, sed patre dante quod vehementer expressum in eo, quod cum filius habet a se, inquit, sed adjunxit (Joan. v, 26): Pater ei dedit ut haberet a se vitam. Vera igitur imago, atque existentia in omnibus cadem, sed paire dante: ergo pooúciov et pater et filius, sed patre dante. De eo enim quod diximus patrem esse, vivere, intelligere; existentia genita est, ut vita, intelligentia et haec est Dei forma, hac est filius: sed filius cum in patre est, unum totum intus,

Deus agens, operans, se utens, se fruens, fons at- A in multis libris docuimus, passio exstiterit recessioque in se plenitudo omnium.

suum

nis a patre, unde tenebræ, id est, hyle consecuta est, non creata. Sed hæc plenius alibi.

XXXII. Nunc quid assertum est, quid probatum? Deum patrem, filium Deum poovaio esse, esse tamen et patrem in substantia, et filium in ea quidem substantia, sed sibi existentem actum agente in actu passione exstitisse, numquam separatum a patre, ex æterno et esse, et fuisse, et futurum esse. Actu, quia intra naturam agendi est, et cum patre, vel in patre esse; et extra hoc dici, et intus et foris cum ipse agat, quia de patre ei actus est, patre agente agere dicitur, et tamen omnia patrem per illum agere dicitur; hunc esse óyov omnium, et universaliter universalium, et generum, et specialium, et partialium

XXXI. Sed quoniam, uti docuimus, intelligentia vi potentiæ suæ, necessario dum in semet sese vertit, intellexit semetipsam, hoc quodammodo gemina facta, velut intus et foris filius est, genitus ab existentia patris: nam existentia est intelligentia, quæ et vita est apparens ergo et existens est Deus de Deo. Et quoniam in quolibet uno de tribus cuncta sunt, esse, vivere, intelligere: cum intelligentia intelligentiam genuerit, genitus est filius, et omnia habet filius quæ pater, et habet a patre. Item quoniam hæc omnia sunt per quæ creantur omnia : quæcumque enim sunt, accipiunt suum esse, vivere, suum intelligere; filius cum bæc omnia sit, quippe imago patris, et actu actuoso sit, id est, B óyo. Et quia omnium et incorporalium, ergo et ut hoc præstet cæteris pro natura existentium, est necessario universis totisque cunctis 20s, id est, vis et potentia, per quam, quæ sunt ut sint esse provenit, per quem Deus fecit et facit omnia, et sine quo nihil fit. Hoc appellant alii motum activum, verbum, rationem operantem. Quoniam tamen cum operatur, inest in illo vis patria, in se operatur, unde multa ita dicuntur, ut cum ipsius sit quod faciat, tamen ipse in patrem refert omnia, ut (Joann. vi, 58): paler me misit. Eɩ (Ibid., 38): Non meam sed patris facio voluntatem : Et mille talia. Attendamus tamen istum locum: inveniemus quasi ipsum per se facere, ut sua sponte (Philipp. 11, 6): Non est arbitratus rapinam se æqualem Deo. Et item (Ibid., 7): Se exinanivit, et formam servi sumens, qui habe

bat dominium. Ista omnia sunt sua voluntate facientis. Sed potest credi ipse facere, cum in ipso pater sit, ex quibus sunt et illa (Joan. x, 23): Ego do vitam in æternum. Et (Ibid., 7): Ego sum janua (Joan. XVI, 6), ego vita, ego veritas. Item (Joan. v, 21): Sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Ilæc vera, hæc varia, et in omnibus magis vera intelligentia facit et filium in patre esse, et in filio patrem, et tamen ut pater, ut alter sint et unum, tamen duo sint, quoniam autem alter pater, alter filius: quippe cum pater filii fons, filius ut flumen, quod excurrit ex fonte: in fonte autem ut manens aqua, et quieta est, pura, immaculata, sine scatendi specie, sibi occulto motu apertiore per diversa discurrens, terrarum quas sulcat qualitatibus et afficitur, et quodam modo patitur; sic et filius aqua sua suaque substantia, quæ patris est, semper purus, immaculatus, impassibilis, regionibus per quas discurrit, locisque, vél supracœlestibus, vel cœlestibus, vel intracœlestibus spumat, ut occurentibus saxis, quæ sunt ex generibus animarum campus quietus excurrit. Recipit igitur passiones, non in co quod substantia est, sed in actu atque operatione. Nam cum mysterium adventus sui compleret, tum jam passionem sustinuit, ut se exinaniret, ut personam servi susciperet. Sic et reliqua, in quibus omnibus actus est et operatio. Quamquam et in primo existentiæ suæ actu, sicuti

[ocr errors]

nunc

C

D

:

corporalium pro sua vi ad id quod esse possunt, ut sint 20s unde et mysterii ordinatione novissimis seculis óyos, quia omnium existentium adumbrata per Spiritum sanctum Maria Virgine incarnatus est ipse ille, quem supra demonstravimus, filius, eodem modo ut esset in corpore, quo Spiritus sanctus in nobis, non totus: nam ut Deus ubique est, sed ut pars ejus omnium enim divinorum pars hoc semper est, quod est totum, ut est anima in corporibus, ut virtus ac disciplina in animis, vel sol aut ejus lux in oculis. Ipsum autem 67o», ipsumque illum quem demonstravimus filium, fuisse in corpore, omnia Evangelia declarant, Apostolus omnis, omnes Prophetæ. Cum enim prædixerunt futurum Christum, in carne futurum prædixerunt, quippe cum ante in carnem dicant et visum, et apparuisse, ut Abrahæ, ut Jacob. Et ipse in carne dixerit ( Joan. vi, 56): Abraham vidit diem meum, et gavisus est. Et Apostolus, in sacro isto ac mysteriis pleno loco, declarat maxime filium Dei ante carnem, et ipsum postea sumpisse carnem (Philipp. 11, 5, 6) Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei constitutus fuisset. Utique hoc quando ante carnem fuit, ergo et ante carnem et fuit qualis et quantus. Forma, inquit, Dei. Quid istud est, forma idem quod pater. Quid est forma? in qua pater cernitur (Joan. xiv, 9): Qui me videt, videt et patrem. Utique non in eo quod videbatur, sed in co quod ipse Deus divina substantia, óyos, vita. Hoc igitur fuit ante carnem namque quid adjungit? Non arbitratus est rapinam ut esset æqualis Deo. De se ergo cogitat, et de Deo: facit igitur ut non sit æqualis, sed fuit. Quid deinde adjicit? Sed se exinanivit (Philipp. 11, 7, 8). Quid exinanivit? aut unde, si non fuit? Adjicit adhuc: Et servi sumpsit formam in similitudinem hominum factus, et habitu inventus tanquam homo. Humiliavit semetipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Quid hic non ex omni parte declarat Jesum Christum et filium Dei? Nam sic dictum (Gal. IV, 4): Deus misit filium suum et missum suæ potentiæ, ac suæ etiam voluntatis arbitio cuncta facientem, ut se nollet æqualem, ut se exinaniat, ut induat servi formam fuit ergo qui fuit Dei forma, fuit qui se exinanivit is autem ipse est Jesus,

« PoprzedniaDalej »