Obrazy na stronie
PDF
ePub

non consonamus ipsi publice dicenti Ingenitogeni- A Confortari te in Domino, preces facio, memorem tus est, semper Deus, semper Filius, simul Pater, tribulationum nostrarum, Collucianista, vere Evσésimul Filius consubsistit ingenite Filius Patri sem- 6. Hæc Arius dicit. per genitus est; neque ad intelligentiam, neque exiguo aliquo præcedit Deus filium: semper filius ex ipso est Deo filius. Et quoniam Eusebius frater tuus qui in Cæsarea est, et Theodotus, et Paulinus, et Athanasius et Gregorius, et Actius, et omnes qui cir. cum orientem dicunt, quod præexistit Deus filio sine principio anathema facti sunt, excepto solo Philogonio, et Hellanico, et Macario hominibus hæreticis, quibus non insonuit, quod filium dicunt alii eructationem, alii emissionem, alii simul ingenitum. At istorum sacrilegia nec audire possumus, etiam si decies mille mortes nobis minentur hæretici. Nos autem dicimus et sapimus, et docuimus et docemus; B quoniam filius non est ingenitus, neque pars ingeniti juxta illum modum, nec ex subjecto aliquo, sed quod voluntate et cogitatione subsistit ante tempora et æones plenus Deus, unigenitus, et immutabilis, el antequam genitus esset aut creatus vel definitus aut fundatus, non fuit: ingenitus enim non fuit. Persequimur, quoniam diximus principium habet filius, Deus autem sine initio. Propterea persequimur, et quia diximus quia non de existentibus est. Sic autem diximus, juxta quod nec pars Dei est ; nec ex subjecto aliquo idcirco persequimur. Jam tu scis. VARIORUM

Ingenitogenitus est. Gr. ἀγεννητογενής ἐστιν. Consubsistit ingenite Filius Patri. Hæc male interpunguntur in editis. Græce, συνυπάρχει ἀγεννήτως ὁ υἱὸς TOO, Filius Deo coexistit ingente.

Semper genitus. Theodoritus, revvns; Epiphanius C vero et Nicephorus, derevs, per simplex v.

Neque ad intell. Gr. οὔτε ἐπινοίᾳ οὔτε ἀτόμῳ τινί. Vales. Nec cogitatione, nec ullo temporis puncio. Magis placet Ariani Candidi versio, nec exiguo aliquo. Mentio enim temporis, ubi agitur de Filii æternitate, minus apta videtur.

Semper filius.... Deo filius. Hæc semper filius paulo ante dieta, heic redundant, absuntque a textu, ubi lantuan sic : ἐξ αὐτοῦ ἐστι τοῦ Θεοῦ ὁ υἱὸς. Cæterum hæc omnia in Graecis aliter digesta.

Athanasius. Editi perperam Anastasius. Epiphanius, Theodoritus et Nicephorus, 'Aaváσtos. Nimirum Arius Athanasium illum heic nominat Nazarborum episcopum, qui Arianorum patrocinium suscepit adversus Alexandrum episcopum Alexandrinum, quique apertius hæresim suam prodidit, cum ait Filium Dei unam ex centum ovibus: ut nos edocet magnus Athanasius, lib. de synod. § 17.

Præexsistit Deus filio sine principio. Candidus presse Græcis inhæret que sic se habent: ponάρуε ó D Acòs tou vioũ àvάpxos. Valesius clarius: Deum principii omnis expertem existere ante Filium, asserunt omnes per orientem episcopi.

[ocr errors]

Quibus non insonuit. Gr. ἀκατήχητων nec eruditis in fide. Mox interpres simul ingenitum reddit quod est Grace wyśwntov. Vales. coingenitum.

Sacrilegia. Gr. καὶ τούτων τῶν ἀσεβειῶν οὐδὲ ἀκοῦσαι δυνάμεθα. At istorum IMPIETATES ne audire quidem pos

sumus.

Dicimus et sapimus. Gr. τί λέγομεν καὶ φρονοῦμεν : quid dicamus et sentiumus.

Cogitatione. Gr. Bovky, consilio. Mox interpres et æones. Gr. pò aivov, ante sæcula.

Persequimur. Gr., did toûto Siosnópɛlu, Propterea perseculionem patimur. Paulo ante in textu, oùx ŵv. ¿yév

II. Et de his Eusebius juxta istum modum talia ad Paulinum Quoniam enim neque duo ingenita audivimus, neque unum in duo divisum, neque corporale aliquid quod patiatur, dicimus aut credidimus, domine sed unum quidem ingenitum, unum autem quod ab ipso vere, et non ex ejus substantia factum, universale naturæ ejus quæ sit ingenita, neque participans, vel non ex ejus substantia: sed factum omnino alterum natura et potentia, ad perfectam similitudinem et affectionis et potentiæ ejus qui efficit quod factum est. Cujus principium non solum sermone inenarrabile, sed et excogitatione; nec hominum solum, sed et eorum qui super homines sunt omnino esse incomprehensibile credidimus. Et hæc non legimus nobis substituentes, sed a sancta scriptura didicimus. Dicimus conditum eum esse, et fundatum, et factum substantia; et immutabili et ineffabili natura et similitudine ea quæ sit ad facientem didicimus: Sicut ipse Dominus dicit (Prov. v. 22, 23): Deus condidit me principium viarum suarum, et ante æonem fundavit me, ante omnes colles genuit me. Si autem ex ipso, hoc est, ab ipso erat sicuti pars ejus aut ex effluentia substantiæ, non conditum jam, neque fundatum esse dictum, nec tu ignoras, domine. NOTÆ.

INTOS yàp oùx v. Non erat: ingenitus enim non erat.

Principium habet filius, Deus autem sine initio. Ita sane Græca sed ea omisit Valesius interpres : vel forte typotheta ob repetita, propterea persecutionem patimur.

Jam tu scis, etc. Hic locus in editis ita male habitus: Jam tu scis confortari te in Domino. Preces facito (al. facio), memores tribulationum nostrarum ColLucianista vere Εὐσέβιε. Greece : λοιπὸν σὺ οἶδας. ἐῤῥῶσο θαί σε ἐν Κυρίῳ εὔχομαι, μεμνημένον τῶν θλίψεων ἡμῶν, συλλουκιανιστὰ ἀληθῶς Εὐσέβιε. Quæe sic vertit Valesius : reliqua tu nosti. Opto te in Domino valere vexationum nostrarum, vere Conlucianista, vere Eusebi.

memorem

Quoniam, ect. Hanc Eusebii Nicomediensis epistolam ad Paullinum Tyri recitat Theodoritus, Hist. eccl. lib. 1. cap. 6.

Universale, etc. Græce καθόλου τῆς φύσεως τῆς ἀγεννήτου μὴ μετέχον : nec ullo modo natura ingeniti particeps.

Affectionis. Gr. diabéσɛws. Valesio interprete, naturæ. Multa de hac voce lexicographi veteres. Hesychius prae caeteris : Διάθεσις, σχῆμα, ἀγάπη, ἀπόδοσις, πроuipeσis.

[ocr errors]

Et hæc non LEGIMUS nobis substituentes. Scripserit fortasse interpres Græce, ut alibi sæpe, koyoμous pro legimus. Sic enim in textu: zai taūta ovxi doyeoμoùs έKvτāv úπoléμEVOL. Valesius: Atque hæc non ratiocinatione nostra, collecta.

Et factum substantia. Habet quidem Theodoritus ; καὶ γεννητὸν τῇ ουσία. Sed noster interpres legebat yento per simplex. Et sic sane scribere mallet etiam Valesius. lloc enim, inquit, magis convenit dogmati Arianorum, qui Filium Dei factum et ereatum esse dicebant.

Ad facientem. Sic in Hæresiol. edit. Basil. 1556. Perperam in bibl. PP. Paris. 1644, ad faciendum. Gг. Aρòs TOV TERоinxóta, ad factorem. Mox, ante œonem, Gг. прò τoû aiŭvos, ante sœculum.

Vere id enim quod ab ingenito existens est, condi A unicujusque eorum que generata sunt, ex ejus votum amplius ab altero, vel a seipso, aut fundatum non fuisse, a principio ingenitum quod fuisset. Si autem natum illud dicere, substantiam quamdam præstare est, veluti ex substantia paterna ipsum fuisset, et habere ex ipso identitatem naturæ, cognoscimus quod non de ipso solo natum esse dixerit scriptura, sed, et in dissimilibus ipsi in omnibus naturaliter. Etenim et in hominibus dicit (Isa. 1, 2) Filios genui et exaltavi, ipsi autem me respuerunt. Et : (Deut. XXXII, 18): Deum qui te genuit, dereliquisti. Et alibi (Job. xxxvin, 28): Quis, inquit, est qui peperit glebas roris? Non naturam ex natura exponens, sed naturæ

luntate generationem: nihil est enim de substantia ejus cuncta autem voluntatc ejus facta, unumquidque ut et effectam est. Et ille quidem Deus: quædam autem ad similitudinem ejus per ipsum λó similia futura quædam autem juxta participationem substantiae facta, omnia autem per ipsum a Deo facta, omnia autem ex Deo. Que accipiens et destruens secundum quæ adest tibi divinitus gratia, scribere domino meo Alexandro cura. Credidi enim quia si scripseris ipsi, pudorem illi facias. Saluta omnes qui sunt in Domino. Salvum te, et pro nobis orantem divina gratia custodiat, domine. >

VARIORUM NOTÆ.

Sed et IN dissimil.... naturaliter. Leg DE dissimil. Gr. ἀλλὰ καὶ ἐπὶ τῶν ἀνομοίων αὐτῷ κατὰ πάντα τῇ φύ σɛt. Vales., sed etiam de aliis quæ naturu prorsus ab illo discrepant. Sic mox Arinus interpres π' ¿v0ράπ WY vertit in hominibus; rectius, de hominibus.

Glebas roris. Theodoritus juxta LXX Job XXXVIII, 28: τίς ὁ τετοκὼς βώλους δρόσου ; Vulg. Quis genuit sillas roris ?

Ad similitudinem ejus per ipsum. Verba per ipsum et

B alia nonnulla bic redundant. Locus integer græce sic se habet : τὰ δὲ, πρὸς ὁμοιότητα αὐτοῦ λόγῳ ὅμοια ἐσόμενα, τὰ δὲ καθ' ἑκουσιασμὸν γενόμενα, τὰ δὲ πάντα δι' αὐτοῦ ὑπὸ τοῦ Θεοῦ γενόμενα, πάντα δὲ ἐκ τοῦ Θεοῦ. Id est: Quæ autem ad similitudinem ejus verbo similia sunt futura, ejus voluntate facia sunt. Omnia autem per ipsum a Deo. Omnia denique ex Deo.

El destruens.... gratia. Gr. zai šķεpyacáμevos xatá τὴν προσοῦσαν σοι θεόθεν χάριν. Εt pro divinitus concessa tibi gratia perpoliens.

VICTORINI

ADVERSUS ARIUM LIBER PRIMUS.

1. In primo sermone hujus operis, et multa et fortiora quædam etiam borum, o amice Candide, proposita atque tractata abs te sunt; quæ quanquam ut C oportuit dissoluta sunt, tamen idcirco ista ex eorum epistolis audire voluimus; ut dum hæc omni refutatione convincimus, illa quoque ex istorum refutatione vincamus. Et primum definiendæ sunt Arii Eusebiique sententiæ, in quo nobis consentiant, in quibus discrepent, in quibus ipsi sibi videantur adversi. Arius ait, quoniam filius non est ingenitus. Item Eusebius, hoc idem quod duo non sint ingenita. Nobis quoque ista sententia est. Arius, filius, inquit, pars ingeniti non est, neque est ex aliquo subjecto: hæc duo et Ensebius. Et adjicit : neque unum in duo divisum ; id est autem, filium partem ingeniti non esse. Sed Eusebius Neque pars, neque effluentia, inquit, est. Hoc nos consimiliter negamus: nam neque pars patris filius, neque effluentia quæ manando inde, minus D fecerit unde manarit. Jam vero ex non subjecto esse ferre non possumus: non quod nos ex aliquo subjecto es e dicamus, sed quod a patre ut filium. Arius, voluntate, inquit, Dei subsistit filius ante tempora el cones. Idem et Eusebius: Nos ante omnes æcones, et ante omnia tempora; sed genitum dicimus, non factum, non creatum, non fundatum. Arius dicit: Filium factum, scilicet plenum Deum, unigenitum, immutabilem, qui antequam crearetur non fuerit, propterea quod non sit ingenitus. Ilarc eadem Eusebius, adjiciens, quod filius omnia facienti sit similis nos contra, non enim similem, sed eumdem dicimus, quippe ex eadem substantia. Præterea addit Eusebius, principium filii sciri nec ab homine posse,

neque ab aliqua superiore vel potentia, vel excogitatione, et audet tamen dicere, figmentum esse filium, voluntate et sententia patris subsistere, non ex aliquo existenti. Istud non est principium filii dicere: si enim dicit hoc, ex non existentibus est, non est patris neque pars, neque efluentia. Non solum principia novit, sed et tous λóyous principiorum. Si autem non, quæ audacia est dicere: Hoc Deus, hoc Christus est hoc pater, hoc filius? Nos autem dicimus, patrem ut patrem, filium ut filium.

II. Et primum ut ille versiculis, quinque quod asserebat, docuisse se credidit, filium factum esse, non natum; sic nos filium natum primum sacra omni lectione docebimus. Deinde id ipsum, hoc est, substantialiter filium, permittente Dei spiritu, ut possumus asseremus. Atque ex hoc primum sumatur exordium. Paulus ad Ephesios (Ephes. 1, 14-21): Hujus rei gratia flecto genua mea ad patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute confortari per spiritum suum in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo et longitudo, el altitudo et profundum : scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut imple‹mini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem qua operatur in nobis, ipsi gloria in Christo Jesu, et ixxλnoią, in omnes generationes sæculorum. Quid ex his apparet possibile esse coguoscere Deum et Dei filium : et quomodo pater,

enim etiam, si imperfectionem operatur, in molestia motus ista beatitudo est, secundum quod est operari perfecta.

quomodo filius? Est autem et illud in Evangelio se. A dinem est pater et idcirco ipsum requiescere. Operari cundum Joannem (Joan 1, 18): Deum nullus vidit unquam unigenitus filius qui est in gremio patris, ille exposuit. Possibile igitur dicere de Deo, et idcirco et de filio. Quis enim de patre exposuit? filius. Quis iste? qui est in gremio. Non solum igitur processit, sed et in gremio semper est filius, sufficiens doctor de patre. Quid enarravit? quomodo Deus. Et Judi ante et ethnici enarraverunt: quid ergo enarravit? patrem Deum, se autem filium, et quod ex eadem substantia, et quod a patre exierit. Dicit enim (Joan. VII, 19) Neque me nostis, neque patrem meum. Si enim me nosselis, nossetis et patrem meum. Hoc nunquam diceret, nossetis, nisi filius, et filius substan tialiter: Si me nosselis, nossetis et patrem. Figmentum enim si esset, non ex ipso pater nosceretur, sed potentia Dei et divinitas, ut Paulus dixit: (Rom. 1, 20). Mirabilia enim ejus a creatura mundi per ea quæ facta sunt, intellecta noscuntur : æterna quoque ejus virtus ac divinitas. Et Spiritus sanctus exposuit de Christo, sicuti dicit Salvator in Evangelio secundum Joannem (Joan. xvi, 16): Spiritus sanctus quem mittet Pater in meo nomine, ipse vos docebit omnia. Si igitur sie sunt ista, didicimus et patrem et filium et in sanctis scripturis, et a spiritu quem doctorem habet fide sanctus vir.

:

III. Dicamus igitur scripturas, et primum secundum Joannem dicit enim (Joan. 1, 1), quomodo 260s et in prin ipio erat, et circa Deum erat, et quomodo Deus erat 26yos. Numquid de alio dicit Róyov; omnino de filio. Quid ergo óyos, si ex nullo est subjecto? quomodo λóyos potentiam habet, ut per ipsum creentur omnia, ipse qui sit ex nullo subjecto? Impossibile enim, semen esse omnium quæ sunt, quod ex nihilo factum est. Deinde si in principio erat, quomodo principium secundum quod princi pium est, sine principio est: qui erat in principio, erat semper. Quæ igitur audacia? quæ blasphemia? Non erat aliquando, dicere, toties Joanne dicente: Erat oyos in principio, erat ad Deum, erat Deus yos ipse? Erat hic in principio ad Deum. Licet enim erat præteriti temporis significationem habeat, frequenter non sine principio; sed hic sine principio accipiendum, quoniam dixit: In principio erat. Quod et vos significatis ante tempora, ante æonas dicen

B

C

IV. Audi igitur et aliud. Quod est esse, pater est: quod est operari, 26yos: et prius est quod est esse ; secundum, quod est operari. Habet quidem ipsum quod est esse, intus insitam operationem : si enim motu, hoc est, operatione, quæ vita aut qui intellectus est ergo non est solum esse, sed ipsum quod primum est esse, propter quod est ei quiescere solum ipsum esse est isto modo et quod est operari, quod est secundum, quoniam non intus, sed cum foris operatur, operari dicitur. Apparente enim operatione, et est et nominatur operatio, et ut generatio sui ipsius et æstimatur et est sic igitur id ipsum quod est operari, et ipsum esse habet, magis autem non habet: ipsum enim operari esse est; simul enim et simplex, et esse et operari, eorum quæ supra sunt natura est declarans et sortita : secundum quod est requiescere, ipsum esse et substantiam; secundum autem quod est in motu esse, actionem, operationem : hoc autem quod est in motu esse,declaratio est ejus quod est esse secundum actionem. Et idcirco (Ibid. 9) erat lumen quod est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. Aóyos ergo lumen est quod est verum; et idcirco (Ibid. 3, 4) quod est factum, in ipso vita est, et vita lumen hominum : et ipse λóyos, lumen verum (Ibid., 19) in mundo erat, et mundus per ipsum factus est; qui filius est Dei, de quo dicit ( Ibid. 18): Deum nemo vidit unquam : unigenitus filius qui est in gremio patris, ipse enarravit de λów.

V. Omnia supra dixit et conjunxit de filio, nullum alium filium declarans, quam Tòv λóyov. Erat igitur filius ad Deum, et in principio erat, et ipse Deus erat, et per ipsum omnia facta sunt, et ipse est unigenitus et veluti prodiens quidem a patre, ad patrem erat propter hoc quod est operari; propter vero quod est esse in gremio patris existens, enarravit de patre, declaratio patris effectus secundum quod est operari. Quod maxime 20yos est ipse filius, ipse lumen, ipse vita. Quod Deus est filius, sic dicit Joannes (Ibid. 1): Et Deus erat dóyos. Et rursus: (Joan. III, 13): Nullus ascendit in cælum, nisi qui de cœlo descendit. Quod vita est filius (Ibid. 15): Ut qui credit in ipsum non pereat. Et rursus (Ibid.): Sed habeat spem, vitam æternam. Quod filius (Ibid. 16): Unde filium suum unigenitum tradidit. Filium dixit, et suum, et unigenitum. Quid amplius ad verum filium? Quod ipse vita: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. Quod ipse filius Christus est (Ibid. 17): Non enim misit Deus filium, ut judicet mundum, sed ut salvet mundum. Quod lumen, de ipso dicit (Ibid. 19): Quoniam lumen venit in mundum. Joannes non erat verum lumen, et idcirco dicit (Joan. 1, 2)): Num sum Christus, sed quod VARIORUM NOTÆ.

tes (Ibid. 3): Omnia, dicit, per ipsum facta sunt, et sine illo effectum est nihil. Etenim sine oye quid est, quod non ut sit accipiat? Solus enim óvós, secundum quod óyos, est et sibi et aliis ipsum quod est, ipse præstet omnibus quæ sunt. Et idcirco æqualis quidem patri. Causa enim principalis et sibi et aliis causa est, potentia, et substantia. Causa exsistens. Prae causa autem pater. Unde filius distabit hoc, quod movetur et operatur in manifestationem, propter magnam divinitatem nobis incoguosibiliter operantes patre. Supra enim beatitu

D

Ipse præstet. Aut præstat, aut cum ipse præstet, legendum videtur.

missus sum. Missus est ergo Joannes. Christus autem A Panis vitæ sum ego (Ibid. 59): qui istum manducat, filius (Joan. 1, 31), qui desuper venit, supra omnes est. Et rursus: De cœlo veniens. Dicitur quidem quod sit missus a Deo; ut (Ibid.17) filium enim misit Deus. Sed ista duo, et veniens, et misit, et filium in patre, et patrem in filio esse significant; quoniam Christus vita Samaritidi dicit (Joan. iv, 10): Tu ab eo peteres, et tibi dáret aquam viventem. Et rursus (Ibid. 13, 14): Omnis qui biberit ex aqua ista, iterum sitiet: qui autem biberit ex ista aqua quam ego dabo ipsi, non sitiet in omni sæculo: sed aqua quam ipsi dabo, efficietur in ipso fons atque scatentis in vitam æternam. Quod Christus Salvator (Ibid. 42): Et scimus, quoniam iste est Salvator mundi. Quod filius Dei est (Joan. v, 17) : Pater meus usque nunc operatur. Quis hoc dicit ? Christus. Quæ blasphemia ipsius, patrem dicere qui B non sit pater? quæ ira Judæorum (Ibid. 18) audientium patrem Deum, et irascentium in eum, qui dixit, quod filius esset Dei, cum non esset filius Dei: si enim non fuisset, non diceret. Sed dixit, et Dei cultor dixit; veritate igitur dixit, et idcirco incredulitas Judæorum punitur.

VI. Post ista, omnis responsio ad Judæos, et filium Christum, et patrem Deum declarat (Ibid. 19-21): Quæ facit pater, et ego facio: non facit filius a semetipso, nisi viderit patrem facientem: pater enim amat filium suscitat pater a mortuis, suscitat et filius. (Ibid. 26): Habet pater vitam in semetipso, habet et filius. Et omnia deinde. Quod 26705 filius, et filius Christus (Ibid. 38): Et dózov ejus non habebitis in vobis manentem, quoniam quem misit ille, ipsi vos non C creditis. Quod filius (Joan. vi, 52): Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Quod Christus non ab homine homo (Ibid. 33): Panis enim ex Deo est, qui descendit de cœlo. Quod vita: Et vitam dans mundo. Et postea dicit (Ibid. 35): Ego sum panis vitæ. Quod ex Deo (Ibid. 46): Non vidit patrem aliquis, nisi qui est a patre. Quod pater et filius alius in alio (Ibid. 58): Sicuti misit me vivens pater. Si vita filius, vivens pater, filius in patre: sicuti enim quale prius est, deinde qualitas; sic vivens primus Deus, sic vita. Qui enim genuit vitam, vivens est: vivit vita a vivente patre. Non enim ante vita, et sic Deus vivens, sed Deus vivens prior. Sic vita, et sic vivens vita. Et idcirco deinde dicit (Ibid.): Et ego vivo propter patrem. Ergo et pater in ipso. Quod et panis est, et vita (Ibid.): Et qui accipit me, ille vivet propter me (Ibid. 59). Hic est panis de cœlo descendens: Non sicuti patres vestri manducaverunt, et mortui sunt, manducans istum panem vivet in onine sæculum.

VII. Numquid homo ista dicit de semetipso, qui, sit solum homo? si enim homo ista dicit, blasphemat, et (Joan. ix, 51) peccantes Deus non audit. Sedenim dicit Christus quod audiat illum Deus: Non ergo peccator, neque homo. Et dictum est (Psal. cvni, Vana spes in hominem. Et dicitur (Psal. x1x, 8): Nos vero in Deum nostrum speramus. Christus ergo Deus, non ab alia substantia (Joan. v1, 58): Vivens pater, et ego vivo propter patrem. Et (Joan. vi, 35, 48):

3):

vivet in sæculum. Cuncta ista unam substantiam siguificant: Et idcirco dicit Jesus quod desuper est, qui dicit ista (Ibid. 65) : Si igitur videritis filium kominis ascendentem ubi fuit prius? Quod spiritus Deus est, dictum est (Joan. iv, 24): Spiritus Deus est. Et quod filius spiritus est vivificans, quod ista fides sit perfecta in Christum, dicit Petrus (Joan. vi, 69, 70): Verbum vitæ æternæ habes: et nos credimus in te, Domine, quoniam tu es Christus filius Dei. Quid est verbum vitæ æternæ ? quoniam si quis te audit, vivet in æternum. Quod a Deo (Joun. vii, 29): Ego scio ipsum, quod ab ipso sum. Quod substantia patris Christus (Joan. xiv, 10, 11): Ego in patre, el pater in me. Hoc non per dignitatem solum, sed per substantiam. Si enim per dignitatem solum, quomodo ipse dicit (Ibid. 28): Pater meus major me est : et pater mittat, mittatur filius? Rursus autem datur filio a patre dignitas Secundum hoc igitur pater in filio. Numquid et filius dat dignitatem patri, non habenti substantiam? Igitur et pater in filio, et filius in patre.

D

VIII. Sed ista. Et iterum quod ipse Christus, qui filius patris, et ipse est Spiritus sanctus (Joan. VII, 37, 38): Jesus stabat, et clamabat: Si quis est qui sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, quemadmodum dixit scriptura, flumina ex ventre ipsius manant aquæ viventis. Est illud quidem dictum de illo qui accipit spiitum; qui accipiens spiritum efficitur venter, effundens flumina aquæ viventis. Dat autem hunc spiritum Christus; dat et aquam viventem, ut ipse dicit, scriptura de spiritu dixit istud. Venter igitur qui accipit spiritum, et ipse spiritus venter, a quo manant flumina aquae viventis: sicut scriptura dicit (Ibid. 59) Hoc autem dixit de spiritu quem futuri erant accipere credentes in ipsum : nondum enim spiritus erat datus, quia Jesus nondum erat glorificamus. Sed rursum iterum flumina spiritus, venter autem ex quo flumina Jesus; Jesus enim est spiritus. Jam ergo Jesus venter de quo flumina spiritus. Sicuti enim a gremio patris, et in gremio filius; sic a ventre filii spiritus; poovσov ergo tres; et idcirco in omnibus unus Deus. Quod non sit ex mundo (Joan. VIII, 3) Ego sum lumen mundi; propter ipsum enim vivit mundus, ac vivet quamdiu obedierit ei. Quod omnes tres spiritus, jam dixit (Joan. iv, 24 ): Deus spiritus est. Et dicentibus quibusdam (Joan. vii, 19): Ubi est pater tuus? dixit: Neque me nostis, neque patrem meum: Si me sciretis, scire possetis et patrem meum. Spiritus autem sanctus Spiritus manifeste; ista autem omnia et pater, et ex patre: opúc ergo. Non enim spiritus ut alii: illi enim a Deo, non ex Deo: oμooútov igitur ista tria. Quod filius verus (Joan. xvi, 27, 28): Ego enim ex Deo exivi, ut ex gremio patris, et advenio in mundum. Quod antequam in carne esset, erat Christus ( Joan. vù, 56, 58): Abraham, pater vester, lætabatur ut videret diem meum: et vidit et gavisus est. Et rursus : Ante Abraham ego sum. Quod non homo (Joan. 1x, 5): Cum sum in mundo, lumen sum mundi. Quis autem dedit cæco vi

[ocr errors]

sum? homo? impossibile: et ego, quod filius Dei A cimus, secundum patrem Deum dicta sunt: Non (Joan., 1x, 35-37): Tu credis in filium Dei? Respondit enim mendax Deus, nec impius, filium se dicens, et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Dixit ipsi Je- patrem Deum qui omnino non esset: sed propter corpus sus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. passionem induxit, ut implerentur omnia in mysterio. Quod ex eadem substantia et potentia (Joan. x, 30) : Quod et antequam in corpore, fuit Christus (Joan. Ego et pater unum sumus. Et rursus (Joan. XIV, xn, 28): Et glorificavi, et rursum glorifico: in mys10, 11) : Pater in me, et ego in ipso. terio enim in carne humiliavit semetipsum. Ergo ante istud et post istud glorificatus est Jesus. Quod propter mysterium et timens inducitur, et postulans aliqua (Ibid. 30): Non propter me venit hæc vox, sed propter vos. Eadem similiter ista facio, non propter me, sed propter vos.

XI. Quod filius hominis ipse Christus, lumen in mundo filius Dei est (Ibid. 34, 35): Nos audivimus a lege, quoniam Christus manet in æternum: et quomodo

IX. Unde dictum in Paulo (Philipp. 11, 6): Qui in forma Dei existens, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo. Ista igitur significaut et unam esse substantiam, et unam potentiam. Quomodo enim, Ego et pater unum sumus? et quomodo, Pater in me, et ego in patre, si non a patre substantiam habuisset el potentiam, genitus de toto totus? et quomodo, Non rapinam arbitratus est, æqualem esse patri? Non enim dixit: Non arbitratus est æqualem esse, sed, B dicis tu, quod filium hominis oportet altificari? Quis Non arbitratus esse rapinam. Vult ergo inferior esse, non volens rapinam arbitrari æqualem esse. In istis enim arbitrari est, aut non arbitrari rapinam esse æqualem, quæ sunt æqualia. Sed putavimus aequalem, secundum potentiam dictum esse. Primum non est illud Arii dogma, quod major est pater dignitate, potentia, claritate, divinitate, actione: æqualia enim dixit et si secundum istud æqualia, impossibile secundum istud æqualia esse, si non et substantia eadem, Dei enim eadem ipsa est et potentia, et substantia, et divinitas, et actio: Omnia enim unum, et unum simplex. Huc accedit, si ab alia substantia erat filius, et si maxime ex nihilo; quæ illa substantia recipere valens istas divinitates et potentias? æqualitas æquali connectitur, et simile simili. Æqua- C lis igitur filius et pater, et propterea et filius in patre, et pater in filio, et ambo unum.

X. Sed ista nunc. At vero illa Joannis videamus. Ipse Salvator dicit (Joan. x1, 25); Ego sum resurrectio, quoniam ipse vita: Quis autem iste? Martha dicit (Ibid. 27): Quoniam tu es Christus filius Dei, qui in mundum venisti. Quod non sic filius, quemadmodum nos: Nos enim adoptione filii, ille natura. Etiam quadam adoptione filius et Christus, sed secundum carnem (Ps. 11, 7): Ego hodie genui te. Si enim istud, solum hominem filium habet: sed (Joan. vп, 58) Ante Abraham ego sum, dicens quod natura filius erat primum, declaravit. Non igitur Photinianum dogma verum. Deinde nos non gentes solum, sed et qui dispersi sunt filii. Dei igitur filius Christus; filii et nos: sed nos per adoptionem, nos per Jesum Christum, nos ut filii dispersi num et Christus sic filius? Natura igitur Jesus filius, nos adoptione filii. Quod natura filius, et ipse dicit sæpe (Joan. x1, 41): Pater gratias tibi ago quod me audisti. Et (Joan. xi, 27): Pater, salva me ex ista hora. Et rursus (Joan. XVI, 28): Ego ex ore patris processi. Ista non, ut nos di

Et ego. Forte, sed ego.

D

est filius hominis. Dixit ipsis Jesus: Adhuc paululum tempus lumen in vobis est. Et deinde (Ibid. 38): Quamdiu lumen habetis, credetis in lumen, ut filii luminis efficiamini. Quod opoovaios Deo (Joan., XIV, 6, 7): Ego sum via, et veritas et vita. Nullus venit ad patrem, si non per me. Si cognovistis me, et patrem meum cognoscetis: et amodo cognoscitis ipsum, et vidistis ipsum. Et rursum ad Philippum (Ibid. 9, 10): Qui vidit me, vidit et patrem. Non credis quod ego in patre, el pater in me est? Et rursus ista et talia, in quibus manifestum est, quod et pater est juxta quod est, et filius est juxta quod est, et idcirco duo sunt. Sed quoniam et pater in filio, et filius in patre, provato. Non oportet igitur dicere duæ personæ, una substantia; sed duo piter et filius, ex una substantia; dante patre a sua substantia filio substantiam in hoc in quo genuit filium et ex óproovσior ambo. Quod ipse facit, et faciet omnia, quoniam ego a patre (Ibid. 13): Et quod resurgitis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur pater in me. Quod paracletus et Christus (Ibid. 15, 16): Si me dilexeritis, et mandata mea custodieritis: et ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in æternum. Quis autem est alius paracletus (Ibid. 17): Spiritus veritatis, quem mundus videre non potest: quod eum non videt. Alium autem paracletum, id est, Christum viderunt ; quod in carne, non crediderunt in ipsum. Quod potentia Christi sit paracletus (Ibid.): Vos autem cognoscitis ipsum, quoniam apud vos manet. Ergo dedit ipsum ipsis Christus, dixit enim Manet in vobis, et in vobis est.

VARIORUM

Ante Abraham. Ita corrigendos duximus editos codices, præ se ferentes ante Adam. Credetis. Forte, credatis.

Quod ipse facit, et faciet omnia. Legendum vi

XII. Ex his quid apparet? Si Deus spiritus, et Jesus spiritus, et sanctus Spiritus, spiritus, ex una substantia tria; poovaia ergo tria. Quod a Christo Spiritus sanctus, sicut Christus a Deo, et idcirco unum tria (Ibid. 18): Non vos relinquam orphanos, veniam ad vos. Et rursus dicit (Joan. xiv, 20): Illa die NOTÆ.

detur. Quod ipse facit: respicit enim ad illud (Joan. XIV, 12): Opera quæ ego facio, et ipse faciet........ quia ego ad Patrem vado. Sic statim: Et quod RESURGITIS in nomine meo, legendum plane PETIERITIS: hic enim locum recitat, Joan. xiv, 15.

« PoprzedniaDalej »