Obrazy na stronie
PDF
ePub

non sunt, ut et sibi a se sit, atque aliis ut sint fundat A quæque omnis mundus enumerat. Verum omniex se, non sui opera, non labore, non materia, non natura, neque substantia. Si enim est omnipotenti esse totum, quod extra est, ejus est. Quod si quid sine eo obvenit, est neuter omnipotens, et actu casu principia accedentibus crescunt minuta utique quando addita fecerunt. Umbræ denique que materia, quæ natura est, quæ sine altero non apparet, neque habetur in tenebris? Sed quia hæc sua substantia non est, neque a seipsa est, evanescit ac deperit, et tamen solidum, e quo interdum umbra est, consistens suo robore perseverat. Mirare Manis Babylon ista mysteria, et has omnipotentis divitias: confitere nihil esse quod non ejus sit quem æternum venereris, quem dominum fatearis, cui sit nihil anterius. Et quemadmodum convenit aliquid non ejus vel ab eo esse, ante quem B aliud nihil intendas? Sed quod turbaris anceps vagi erroris cura sollicitus, immo vani studii labore confusus, deceptus hebeti sensu, auspicantis animæ rudimenta majoris inquisitionis amentia sauciasti. Revoca in prima vestigia curas indomitas, et cessa credere unam æternitatem duo regna sumpsisse, et se quidem, ut ais, ipsa tentantia.

potenti hæc adscribi non possunt. Est disciplina ut lex ei sit quid ex co es-e possit, quid non possit, quid ab ipso, quid per ipsum. Recte ista colligis ct astringis, si omnipotentem minime confiteris. At si sparsa per totum ejus virtus est e: æternitas, neque ei ut esset ex altero obvenit, utique omnia aut ab co aut de eo, aut per eum, aut obveniunt, aut creantur. Ideo ergo et malum ab eo ut esset accepit. Malum tamen hoc quod dæmon dicitur; cætera enim si qua sunt quæ malum dicas, substantiam non habent, aut naturam. Dæmon autem nunc bonus, nunc malus, Angelica creatura consistit, sicuti docet Attici oris expressio, dicentis : ΑΓΑΘΟΣ ΔΑΙΜΩΝ, et ΚΑΚΟΣ ΔΑΙMON.Et eum ipsum bonum esse, qui xaxòs dicitur post di cemus. Reliqua autem quæque malum dicis, si errorum vitia conquiescant, nascendi originem non habebunt.

C

XVI. Ne sane conteris mali impulsu esse qui in vitia ire præcipitet, quasi existentis alicujus, aut orti factive substantia. Anima est, quæ in libertate consistens, dominationem sibi concessam liberi arbitrii licentia violavit. Cupiditate et concupi scentia curiosa potius decipitur quam superba. Deinde duarum substantiarum dominum nobis esse dominantem, aut geminæ vel potius multiformis naturæ humana regna innumeris gentibus dominantur. Ita enim delectaris exemplis, ut diligas æterna perpetua per mortalia et caduca perspicere. Carnem negas in Christo, et hominem confiteris natum non vis, et vixisse non abnuis: occisum a Judæis clamas, et quod vulneratum est æstimas non fuisse. Ita mortua membra asseris damnatorum dextra lævaque cruciatorum, ut in ipsius Christi est impletus interitus et verum hominem carne non vis, ubi veram invenis sepulturam. Ecce, Justine, quod vere est, non fuisse conaris asserere, et quod non est nec fuit, persistere niteris approbare. Sed te ipso commonitus præceptore constanter cloquor: Mori æterno possibile fuit; carnem non fuit habere possibile? Possibile ei et firmasse quod non erat; non fuit possibile duas naturas mundo concedere, lucis et tenebrarum? Dominus contrariorum origo virtute non esset, qui sibi ut esset ex se est? Cessa, Justine, cessa istius vanitatis barbariem diligenti cura cap. tare, et Romanus vir a Persico vel Armenorium sa

XIV. De duobus æternis si vinci uni erit, æternitas præcisa residebit. Habent ergo lux et tenebræ paria, atque in se diversa, immo contraria: potentia una convenit, sed in altera aliquando cessabit. Jam non cadem est, si ubicumque speratur, si alter ipsorum ante deficiet, erit, Justine, ut fatearis unum esse principium, si unus victor est de duobus. Certe quod intelligo in superioribus excelsis, et omni altitudini extremo, nihil habitare quod malum dicatur, quod ultra Angelos et Archangelos humanæ devotionis pavens veneratio suspicatur. Sacrilegum est eloquium malum in talibus habitare, aut si ei illic est sedes, et ipse creator accipitur, creaturæ omni, et ipsi soli diabolus dominatur. Si enim coæternus est, ibi est, aut si ibi non est, in suo nescio quo regno est. Credo alterum non habet solem, non coelum, non mundum, non lucem, non veritatem. Et si ci ipsi alibi regnum est, nihil commune ejus est nobis: aut si in hoc mundo est, jam victus est, jam sole est, jam non habet vires. Quod si fateris, intelligis ipse hoc dici non posse principium, quod dominanti perspicis captivatum. Numquid convenit rebus duo esse summa, duo ima, duo infinita ? Infinita duo dici non possunt, quia ubi alter incipit, est finis alterius: summum autem ideo est, si ultra eum nihil est, atque ita imum, si intra eum nihil est totumque tunc habetur, quando aliud non habetur. Hoc si unus et solus Deus est, summus, infinitus, ac totum, atque omnipotens, atque omnitenens, ipse principium unus et solus est.

:

D crilegio nitere removeri. Nequaquam enim convenit tenebris, aut diabolo auctoribus Mani in vitæ æternæ gloria regnis veræ lucis habitare. El cassum nunc usque jugi inedia inimica, ut ais, carnis membra tenuasti, censens ipse animæ officere meritis ac naturæ pasti corporis succos, ad pinguedinis distentæ grassamina, atque ipsorum abdominum mole prægravari, si post hunc jejuniorum laborem ad creatorem tuum, quem ais aut diabolum, aut exteriores tenebras, reverteris. Melius arbitror ac plane pronuntio, Deum omnipotentem tuum conditorem esse fatearis, ut vere templum Dei sis, sicut Apostolus eloquitur Paulus dicens: Vos templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Quod si hoc honore

XV. Ne perturberis, ne anxius tam venerandi veri admiratione territus obstupescas et cæceris, eo quod de bono auctore malum non potest oboriri. Recte in creaturis ista percontor, ut quæ creata sunt aliud ex se quam ipsa sunt non emittant, ut amarum de dulce, ex igni aqua, ex umbra inferi partus, ex ligno homo, ex incarneo caro, et alia

viduaris, ut neque templum Dei sis, neque spiritus A sumus, utroque ejus sumus, et anima et corpore, cjus habitet in te, Christus non Salvator hominis venit, sed abactor: quod quidem dicere prohibet fas divinum, et majestatis ejus æternitas non admit. tit. Si enim templum ejus non sumus, neque spiritus ejus in nobis est, quid ei et nobis est? Si cnim ejus

et est illud verum ac catholicum sancto ore prolatum Omnia in omnibus Deus (I Cor. xv, 28): qui unus et solus principium est, omnipotens sine initio, et universi totum, infinitus per omnia. Cui est honor et gloria.

VICTORINI

A DE VERBIS SCRIPTURÆ : FACTUM EST VESPERE ET MANE DIES UNUS.

COEPERITNE A VESPERA DIES, AN A MATUTINO.

B

I. Si divinæ scripturæ simpliciter legerentur, numquam lectio cujusquam capituli ab aliquo male intelligeretur, sed ut se continent pie et juste unanimiter susciperentur. Cessabat philonica disputatio, cessabat et syllogisticus sermo, cessabat omnis superstitiosa adinventio: nec unquam agnosceretur in quocumque hominum tenebrosa collatio. Omnes unum sentirent, invicem sibi acquiescerent, eadem profiterentur, ut lucidissima lectio se declarat. Namque carus noster et amicus fecit nobis quæstionem, utrum totus mundus competentes sibi horas haberet, necne: Denique, ait, ego enim dico, si hic prima hora est, totum mundum prima hora teneret. Nam absurdum mihi videtur audire diversas horas dici per quatuor partes terræ contineri. Dico autem cum sint omnes habitabiles, quomodo probari mihi potest unam horam non omnes homines possidere? Sed dico, cum hic dies sit, ostendite mihi in qua parte noctem esse asseveretis, quando tota plagæ cœli per diem inlucidentur. Nec enim Moyses aliter nos docuit libro Geneseos, quam ut dies, dies toto mundo essel, et nox, nox orbem universum tenebris obtineret. Itaque, amice, si sufficiunt ad quæstionem hæc quæ a te dicta sunt, peto ut concedas patienter, et audias a nobis quæ vera sunt. Sed non quo deprehendas humana commenta, quam magis approbes divina esse dicta. Unde si auctoritatis inventa fuerit lectio, locum nobis concedere habes dicendi, ut possis planius ediscere, qualiter beatissimus Moyses breviter de die ac nocte significaverit. Namque et Salomon docet nos dicens: Bonus spiritus tuus est in omnibus; propter quod quicumque errant, partibus corripis de quibus autem peccant, admones alloquendo, ut relicta imperitia credant in Dei verba (Sup., x1, 1). Omnis enim scriptura spiritu Dei inspirata, dicit Apostolus Paulus quia indiget interpretatione (II Petr. 1, 20). Nam et Apollo potens in Scripturis (Act., xv, 24) erat maxime, qui et spiritu fervebat: et tamen hunc apprehenderunt Aquila et Priscilla, et diligentius illi viam Domini manifestaverunt. Facile enim sapientes reprehenduntur. Scit enim Dominus cogitationes sapientium quoniam vane sunt.

cere. Est quidem quod tenebræ totum mundum pos. sidebant, ut lectio superiori textu declarat. Sic namque dictum est: Fiat lux, et facta est lux (Gen. 1, 3). Requiritur a sapientibus ubi facta sit lux: nec enim tenebræ substantivæ erant, ut philosophi dicunt, et figuratio quædam materialis in illis erat: nihil sunt. Sed absit a nobis cum illis aliquid sentire, quando divina scriptura dicat Deum creasse tenebras et fecisse cœlum. Quod ergo a Deo fit, substantivum esse creditur. Unde si substantivæ sunt, non luce facta in nihilum redacta sunt. Sed neque simul mixtæ sunt, quia utrumque substantiæ sunt, quæ sibi contrariæ hodieque sunt, ut calidum frigido, vel dulcedo amaritudini. Sed quando temperantur invicem, sibi necessaria esse dignoscuntur. Cesset itaque calumnia, si secundum substantiam contrarias diximus, sed necessarias in gignendi creatura, et requiescendi ab operibus omnibus esse. Ostendimus tamen luce facta tenebras non ablatas, sed immo docet Scriptura in parte eas redactas, hoc est in medio orbe condensatas, ut lux facta mediam partem mundi illuminaret. Nec enim Dei substantia est lux mundialis, que facta est ut totum orbem possideret. Alia autem lux quæ vera est, quæ totum mundum illuminare potest, de qua Evangelista dicit: Est lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Vera itaque lux illuminat totum mundum, quia tenebræ cedunt locum suo auctori : sicut et sol a vero lumine obscurabitur, tenebrisque contegetur. Illa autem quæ vera lux necdum est, ideo mundum universum suo apice desemel illuminare non potuit, immo non debuit, ne dies definita esse adjudicaretur, sed momentis horarum velociori cursu statueretur. Infirmitas enim creaturæ apparet totum mundum non posse circumvallare, ideoque partibus hodieque dignoscitur peragrare.

C

D

II. Pandimus itaque singula quæ lectio Geneseos doceat. Sed longum est sermonem de his quæ supra dicta sunt facere et de cœlo ac terra, tenebris et abysso, aqua et spiritu disputare intermittamus, quia necdum tempus est aliquid de his dicere, quam nunc magis ad proposita respondére atque satisfa

III. At vero, si totum orbem luce sua possideret, nequaquam horam in die aliquam demonstraret: quandoque totum mundum illuminaret, non erat quod perambularet. Secundum hanc rationem, quam disputavimus, recte intelligere poterimus prophetam Moysem dicentem: Et separavit Deus inter lucem et tenebras (Gen. 1, 4). Quid autem est separare, si non distantiam inter hæc facere? Qui si distantia instituit et contra alterum, et ea ipsa in divisione esse decrevit, ita ut lucem vocaret diem, tenebras vero noctem, aliud nunc audimus ex alio appellatum. Cur vero aliud non erat gratum, si quod primum denuntiatum

1011

MARII VICTORINI AFRI AD JUSTINUM MANICHEUM.

1012

est sufficeret? postea vocaret diem tamquam in men- A priorem reversi sunt, unde processerant, Non ergo

tem illi venerit. Sed absit a nobis nolle requirere manente prædicto nomine diem appellari: quod subsecutus est utique duodecim horarum spatium conclusit significare. Nec enim dies hodie si dominica appellatur, sine horis competentibus definitur. Cum ergo diem dicis, horam quamcumque definitam usque ad vesperam statuis. Ita dominus meus Moyses lucem vocatam dicit esse diem, ut nos non sine officio duodecim horarum usum quotidianum dictum fuisse dignosceremus. Denique subsecutus ait: Et factum est vespere, et factum est mane dies unus (Gen., 1, 5). Quod si vesperam et postea diem factam appellat, consummatas horas facturæ illius designat. Namque Salomon in libro Ecclesiastes interrogat : Quid est quod factum est? ipsum quod fiet: quod autem fuit, ipsum est quod futurum est (Eccle. 1, 9).

pausaverunt cum totum cyclum cucurrerunt: aut doce scriptum esse, et ego conquiesco. Sed non doces, quia nec invenis, sicut Salomon dicit; Oritur sol, et occidit sol, et ad suum locum revertitur. Ipse oriens vadit ad Austrum, et gyrans circumit usque ad Aquilonem (Eccle. 1, 5). Si existimas occidere solem, redde nobis rationem quomodo ad suum locum revertitur. Unde si subterfugit te sensus falsa eftingere, crede Salomoni dicenti ipsum orientem ad Austrum ire, ita ut gyrans perveniat ad Aquilonem: Quia gyrans gyrando peragral spiritus, in circuitum suum convertitur spiritus (Ibid., 6). Quid apertius poterimus nos disputare, quando propheta paucis verbis quæstionem nostram deliniaverit, spiritum esse qui gyrans B gyrando incessabiliter orbem totum peragret? Sic dies unus definitur, et ad alium matutinum transitur, propter quod in dies, menses, annos instituti sunt.

IV. Igitur, amice, si hodie dies ita definitur, quare non credamus prophetæ dicenti ipsum in initio factum esse quod hodie fiat: nihil novum sub sole esse, neque adjectum aliquid esse, neque diminutum? Ma net vespera usque in matutinum, noctisque horas adimplens, et sic una dies definita appellatur, in quo matutinum non primi diei esse dicatur, sed secundi initium inveniatur. Requirimus autem utrum in die Dominus noster operatus est, an in nocte? Certe si in die, matutinum istud non primi diei esse adjudicatur, quando firmamentum cœli in eo fieri mandatur. Si autem secunda die firmamentum factum est, secundi diei matutinum esse apparuit. Æquilibratio enim diei et noctis definita extiterat: propter quod C unus dies in numero appellatus erat. Iterum dicit scriptura Congregetur aqua in congregatione una, el pareat arida (Gen. 1, 9), quam germinare mox præcepit herbam pabuli secundum genus suum, et ligna fructifera. In quibus factum est vespere, factum est et mane dies tertius. Itaque si matutinum istud de die tertia suscipis, cur dieit Scriptura: Fiant duo luminaria in firmamento cœli, sic ut luceant super terram in inchoatione diei et noctis ; ita ut dividant inter diem et noctem, et sint in signa, dies et tempora et annos? (Ibid., 14). Nullus autem hominum legem sciens, qui tibi consentiat tertia die solem et lunam factam fnisse.

VI. Fac tibi de cætero satis, et consenti parentibus nostris prioribus hæc tradentibus quæ supra memorati sumus, lucem istam non totum orbem tenere, sed medium. Et ideo quacumque sol respexerit, diem et horas fieri. Ita cum peragrans agrando delato spatio horas mutet. Quod si verum est, ubi matutinum factum fuerit, manere diutius non poterit ibi matutinum : quia cum sol ambulat ad alia loca, horæ semper se mutant, et ita fit ut perveniatur ad vesperam. Sequens vero est in officio noctis quod hore supplent. Sed cum matutinum oriri videmus, defectum tenebrarum esse recognoscimus, et quando vespera fit, dies occasum patitur. Sic enim climata cœli distinxit inter diem el noctem, ut quacumque parte sol gressum fecerit, matutinum habeatur: totidemque luna ubi peragrarit, vespera esse agnoscatur, quæ sequentis diei esse dicitur. Stultum namque est audire noctem priorem secundum vesperam factam fuisse, postque matutinum ortum esse. Quod si vespera prior facta fuisset, non aliquem noster legislator reveritus esset, unam noctem in numero noctium illam pronuntiare. Nemo quod primum et principale habet contemnit illud enuntiare, et id quod subsequens est audiat nominare. Itaque si ab hominibus nihil tale deprehenditur, quomodo a vobis reputatur ut matutinum posterius factum dies unus appelletur? Quare non profiteris quod prius legisti,

V. Forte si te ipsum interrogem, respondebis mihi quarta die facta esse, et contendes matutinam is- D lucem factam et diem appellatam, postque tenebras

noctem vocatam? Non ergo ante nox facta est, quam dies. Sic nec vesperam credere debes, quam matuti. num diei primum intelligas factum fuisse.

tam de tertia die esse. Quæ matutina vere de tertia die si fuisset, numquam priores nostri quarta die factum solem et lunam professi fuissent. Qui si quarta die facti sunt, matutinum istud non de tertia die est, sed de quarta, in qua sol et luna et cætera facia sunt. Denique dividunt inter diem et noctem in inchoationibus suis, Sic enim æquilibravit inter eos auctor eorum, ut tantumdem mundi spatium tenerent, percurrerent : non quo adimpleto officio receptaculum haberent requiescendi, sed immo suis limitibus incessabiliter currunt. Namque sol quod per annum ambulat, luna illud triginta diebus currere dignoscitur. Peragrantes cyclum orbis ad punctum

VII. Quod autem matutinum scriptura tacuit, rationem pandit quando lucem fieri præcepit. Quid autem ortus lucis ostendere potuit, si non matutinum esse definivit? Nec enim dies extra matutinum ap. pellari potuit: recteque dicimus, Deus cum lucem vocavit diem, matutinum intra eum conclusit. Namque finito die vespera oriri cœpit, quæ nocte tota operando perveniret ad matutinum de secundo die, in qua firmamentum fieret. Et licet de tertia et quarta die, in qua solem et lunam fabricavit, dispu

[ocr errors][ocr errors][merged small]

CANDIDI ARIANI

LIBER DE GENERATIONE DIVINA,

AD MARIUM VICTORINUM RHETOREM.

I. Omnis generatio, o mi dulcis senectus VICTO- C rationem alicujus, nedum in Dei. Manet enim potentia RINE, mutatio quædam est. Immutabile est autem in eo, quod est potentialiter esse, sine actione. Unde omne divinum, scilicet Deus. Deus autem qui pater igitur natus est Deus? est in omnibus, et omnium prima causa est. Si igitur Deus, inversibile et immutabile : quod autem inversibile et immutabile, neque genitum est neque generat aliquid. Si igitur hoc sic se habet, ingenitus est Deus. Etenim generatio, per conversionem et per mutationem generatio est. Nulla enim neque substantia neque substantialitas, neque existens neque existentitus, neque existentia neque existentialitas, neque potentia, ante Deum esse, fuit. Quis enim potentior Deo? Num potentia, aut existentia, aut substantia, auto? Ista enim omnia, aut ipsum est quod Deus est, aut post ipsum. Ipse enim cuncta præstat. Sed fuerint prius ista. Et quomodo potuerunt, cum D receptaculum effecta illo scilicet potior, cujus est

II. Videamus igitur, num fortasse substantia, num substantialitas, antequam Deus fuit, fuerit? Num existentia, num existentialitas? Sed enim substantia subjectum cum sit, alteri subjectum est, ei quod in ipso est et ut alterum est, ab eo quod in ipso est. At vero aliud et aliud non recipitur circa Deum. Non enim in alio, ut aliud est, Deus est. Non enim aliud Deus, aliud Deum esse. Simplex enim quiddam, Deus non igitur ex præexistente substantia. Ingenitus ergo Deus. Magis enim præstat Deus substantiam, quam præexstitit substantia ante Deum : quæ quidem est subjectum, et alterius, ut aliud, et ut

voluerunt, Deum generare? Neque enim erant perfecta, neque sui ipsa substitutiva. Imperfecta igitur. Quomodo ergo sua et ipsorum potentia aut genuerunt aut fecerunt Deum, imperfecta cum essent, perfectum? Si autem Deus imperfectus, sine causa est generare, quod jam fuit. Eadem ratio, si perfecta perfectum genuerunt. Sive igitur perfecta fuerunt, sive imperfecta; Deum generare, aut sine causa, * aut per superfluum, aut impossibile. Primo quidem antiquius dicitur, ab omni quod est potentia: sed ad ■ipsum esse aliquid, sine actu et operatione, non pervenit potentia ipsa per semetipsam; cum sit potentia, non actio; non potentificata potentia in gene

receptaculum, et idcirco posterius adnata. Ista eadem oportet intelligere ex existentia et existentialitate. Differt autem existentia ab existentialitate, quoniam existentia jam in eo est, ut sit jam esse ci: at vero existentialitas potentia est, ut possit esse quod nondum est. Multo magis autem differt existentia a substantia: quoniam existentia ipsum esse est, et solum est; et non in alio esse, aut subjectum esse alterius, sed ipsum unum et solum esse: substantia vero non solum habet esse, sed et quale, et aliquid esse subjacet enim in se positis qualitatibus; et idcirco dicitur subjectum. Quomodo igitur Deus, præexistente existentia, aut existen

[ocr errors]
[ocr errors]

taverimus; tamen plenius requiramus in qua die A omnia consummata invenimus esse, ut sexta die dehomo factus sit, utrum quinta die aut sexta, ut inveniatur vespera si prior est a matutino. Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit eos, deditque illis omne pabulum ad escam. Et factum est vespera, el factum est mane dies sextus (Gen., 1, 26, 27 et 31). Unde si matutina ista de sexta die est, homo ergo quinta die factus est. Nam si sexta die factus est, approbatur matutina ista de septima die esse, in qua Deus requievit. Quod si minime, redde mihi hic opera sexti diei ubi sunt, quo consummata sunt omnia quæ die sexto facta esse dixit, Quinto autem die invenio aquas produxisse, reptilia atque volatilia; non hominem, qui de terra factus cum B vesperam matutino, in quo actus et opus diei definitum ostenditur, et sic vespera prosecuta appellatur. Denique post sexti diei vesperam cessavit mentionem facere ex ipsa, sicut de matutina, quam aperte lucideque septimam diem propheta denuntiavit ipsam esse. Unde si non ipsa, tu nunc doce de dilectione septimam vesperam, ut sequatur illam et matutinum. Quod si non invenis, crede lectioni septimam diem ipsam esse, quæ post vesperam matutinum appellata

fiuiamus, Deum ab omnibus operibus suis requievisse. Quod si post aquarum creationem intelligas vespcram, invenire poteris non quarti diei principia, sed quintæ noctis initia. Quod si verum est, matutinum istud, quod post vesperam appellatum est, nou ad quintam diem pertinere, sed ad sextam, quia in co scriptura docet nos, quod homo factus est. Unde post facturam ejusdem hominis vesperam factam dicit, et matutinum, quod vere septimi diei est principium. In ipso enim matutino requievit Deus ab omnibus operibus suis, quæ cœperat facere non in vespera quæ sexti diei sequentia erat. Tu nunc, amice, perspice planius lectionem, et fac animo tuo satis, non posse noctem præponi diei, sic neque

quadripedibus et bestiis terræ. Quod si quinta die homo cum supradictis factus est: neque ea quæ aquæ produxerunt invenimus, neque illa quæ sexta die consummata sunt. Et quomodo Scriptura dicit septima die requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quando invenio post hominem et ea quæ cum homine sunt facta, consummatam esse omnem operam quam Deus initiaverat facere? Itaque si quinta die homo et supra memorata facta sunt, quinta die

est.

[ocr errors]
[ocr errors]

tialitate, aut potentia existentiali sive ipsa existen- A non semper est. Quid deinde? Non est inversio, eftia, natus est, in solo quod est esse, his existentibus, et non habentibus actionem vel agendi virtutem atque vim?

fulgentia? A substantia enim luminali, quasi fugiens et eructatus splendor. Refulgentia enim substantialis, non substantia. Et si substantia, non eadem substantia. Jam ergo inversio prioris, quod secundum.

V. Videamus igitur generationem juxta radii emissionem. Est igitur connexus radius, et connectitur illi a quo progressus est radius. Nihilominus inversus est, si est genitus: aut non est generatio, si radius semper in ipso manet. Si juxta puncti fluentum gene ratio ibi, quomodo? immobile enim punctum et terminus lineamenti, quod neque partem habet neque alterius pars est. Si ergo illud sic est, non procedet a semetipso si enim procedit, jam non punctum, sed jam lineamentum. Immutatur ergo. Sed enim Deus, invisibile (1) est. Non igitur Deus, quod punctum. Si autem manet punctum, non ab ipso lineamentum. Immobile enim punctum in motu autem vel a motu, lineamentum et juxta istum modum nulla in Deo generatio, nec a Deo. Quid deinde juxta emissionem? quemadmodum secundum eam in Deo generatio? Si enim emittitur a semetipso, aliquid primum minuitur aut ergo in substantia, aut in divinitate, aut in actione. Deinde, id quod emittitur, aut ipsius potentiæ est, aut non ipsius. Si ipsius, et quomodo duo dii et æquales? et ut quid duo, si æquales? Quod autem potest unus, hoc idem et alter et non est necesse multiplicari perfectam plenitudinem in uno. Si autem non ejusdem potentiæ quod progreditur ; el immutatur Deus, et a parte totum passus est: quod Cincongruum Deo est. Nulla igitur generatio in Deo et juxta hoc.

III. His ergo, sic se habentibus, neque ante Deum fuit, neque ¿vróτns; multiplica enim est et composita ex substantia et qualitate. Si igitur neque potentia fuit, neque existentia, neque existentialitas, quæ imaginem habent simplicitatis: multo magis et ovτórns, et substantialitas et substantia. Post genita enim sunt ab existentialitate et ab existentia. Si ista omnia postgenita, genita ergo sunt : si genita ista, aliud fuit a quo genita. Ingenitum igitur illud, a quo genita ista omnia. Quid istud, nisi illud ex quo omnia, Deus? Ingenitus igitur Deus: siquidem causa horum omnium, Deus. Quid vero B esse Deum? qualis? aut qua causa ipsum Deum esse? Etenim prima causa est et sibi causa; non quæ sit altera alterius: sed ipsum hoc quod ipsum est, ad id ut sit, causa est ipse sibi locus, ipse habitator. Non sic ut imaginatio duorum fiat, ipse est unum et solum. Est enim esse solum. Enimvero ipsum esse, ipsum idem est, ipsum vivere et intelligere. Secundum enim quod est, et vivit et intelligit: et secundum quod vivit, et est et intelligit: et secundum quod etiam intelligit, et vivit et est et secundum unum tria, et secundum tria unum, qualitas simplex et unum simplex. Simplex autem, principium compositorum principium autem, sine principio præcedit enim, nullum ante se principium habens, propter quod est principium. Hoc est autem Deus. Sine ortu igitur, et ingenitus est Deus. Quod autem ingenitum, sine ortu: quod sine ortu, sine fine. Finis enim incipientis est. Si vero ista duo habet, infinitum est: si infinitum, incomprehensibile, incognoscibile, invisibile, invertibile, immutabile. Inversio enim et mutatio, principium et finis est alii quidem principium, alii finis. Sed nihil horum Deus. Inversibilis ergo et immutabilis Deus. Si autem ista Deus, neque generat neque generatur. Inversio enim quædam et immutatio, generari et generare. Huc accedit, quod generare est dare aliquid ei qui natus est, aut tolum aut partem ejus qui generat. Si totum dat, interit qui generat, aut minuitur, si partem. Si enim Deus manet semper idem, non igitur general.

IV. Hoc idem apparebit, si quis dixerit genera- D tionem a Deo secundum istos modos esse: scilicet, juxta effulgentiam, juxta radii emissionem, juxta puncti fluentiam, juxta emissionem, juxta imaginem, juxta characterem, juxta progressum, juxta quod superplenum est, juxta motum, juxta actionem, juxta voluntatem, juxta nominatum typum: aut si quis alius fuerit ad istud modus. Sine inversionem enim, et nihil horum talium est. Primum quidem refulgentia, et motus est, et assignat tempus, et recessionem quamdam secedentem in propriam substantiam. Quæ refulgentia etiam si semper manet, discernibilis pars a toto est. Si autem non vana generatio est, ab eo quod semper est, in id est quod

VI. Similiter autem et xta imaginem. Multum enim differt imago ab imaginabili: illud ut substantia, istud juxta qualitatem solum adumbratum phantasma. In aliquo enim alio substantiam habet imago, et non a se subsistit: neque secundum quodpiam est, in quo est. Non ergo imago, id quod genitum a Deo est. Consecutio enim quædam, imago est, ejus cujus imago est. Eadem ratio est, si juxta characterem. Character enim signaculum est substantiæ: et ipse per semet nihil et est in alio, qui figuretur. Igitur nil tale in Deo. Oportet enim quod generetur a Deo, consubstantiale esse. Character autem non est consubstantiale. Non igitur juxta characterem generatio in Deo est. Sed an juxta progressum et motum generatio a Deo? Differt autem progressio a motu. Quoniam omnis quippe progressio a motu et in motu: non tamen omnis motus est progressio: intus enim motus, non progressio, sed solum motus. Est enim progressus, foras pergens motus. Quid ergo dicimus, juxta progressum generationem esse a Deo? Semel, an sæpe, an semper? Si semel, qui usus? et si bonum quod progreditur, cur pauper Deus in progressu? Si sæpe vel semper, quid novum genuit? Et prima progressio, necessario imperfecta, si alius fuit indigens in sui perfectione.

(1) Au indivisibile?

« PoprzedniaDalej »