Obrazy na stronie
PDF
ePub

solata est omnis terra; et velut totam mali designans originem, subdit: Quia nullus est, qui recogitet corde (XII, 14). Quod quidem appositè dictum fuit. Miraris enim, ô homo, animam tuam ad Creatoris imaginem factam, modò jumentis, quibus non est intellectus, comparari. Sed si causam tantarum miseriarum desideres nosse, dico cum Ieremia Quia nullus est qui recogitet corde. Non recogitas quomodo te similem sibimet Deus condiderit. Non recogitas nobilitatem conditionis tuæ, ideò te adeo vilem reddere non vereris.

Igitur te rogo, quisquis hæc legis, ut paulisper mentis oculum digneris abstrahere ab omni re creatâ extra te posità, quo teipsum melius recogitare valeas. Si singulos interrogavero: Tu qui es? Utique respondebunt, se homines esse. Si verò petiero, in quo natura hominis consistat; vereor profectò ne plurimi sint, qui se hoc ignorare fateri cogantur. Sed quæ causa tantæ ignorantiæ? Non alia quam suprà data: Quia non est qui recogitet corde. Sicut enim non videmus equum in molâ laborantem, nisi velatis oculis, sic nec hominem reperimus sensibus deditum, nisi sensûs intimi et rationis oculos fere clausos habuerit. Nobis tamen Deus conscientiæ oculum contulit; ut nobilitatem animæ nostræ considerantes, mente in cœlestibus habitaremus; et ecce, diu noctuque, vermis instar, per terram repimus!

Maxima itaque pars humanitatis et decus omne vitæ humanæ, quo distamus à bestiis, inest primùm in sensu quodam divinitatis. deindè in dictis factisque ad illius sensûs normam componendis fingendisque. Existit in mente nostrâ cognitio quædam Dei, per omnes vitæ intellectualis actus fusa et explicata; congenita est animis nostris Dei cognitio; impressus est menti nostræ visus quidam et intuitus naturalis quo incommutabile verum perspicimus et aliquomodo contemplamur. Ad hanc verò cognitionem homines non adtendunt; mentem suam non inspiciunt; seipsos ignorant; sensus Dei in ipsis elanguescit, Deum non agnoscunt. Hac de re itaque usque adeo stipites et plumbei, inertes et stolidi, inconsulti et excordes sunt hujus sæculi homines, et somniis quibusdam immersi, ut vix ad Stentoris vocem, ut est in proverbio, videantur experrecturi.

Hunc sensum Dei, fateor quidem, animale corpus pondere suo terreno obruere nititur. Mens nostra corporeâ caligine circumfusa sublimia ægrè adspicit. Corpus quidem instrumentum est quo, cognitione singularium, mens elicit atque evolvit cognitionem intellectualem universalium. Sed ita est nunc anima nostra huic corpori conjuncta, ut istud sit menti pondus aggravans. Anima enim nostra

rebus corporalibus, quæ sensu percipiuntur, facilè implicatur; et dum sens.bilium appetitu fervet, illis hæret dedita et affixa, atque ab istis inferioribus ægrè se abripi patitur. Quare animi adversio in ipsum actum intellectualem et in ejus objectum nonnisi perrarò fertur; atque ita porrò facilè objecta sensibilia mentis oculo injiciunt velamen, quo miserrimè obcæcati, homines nobilitatis humanæ obliti, præcipites, irrationabilium instar, in omne malum ruunt. Miseræ enim hominum animæ sensationibus semper laborant, et nisi reflexionem in actus mentis sedulò exercitent, crassà ignorantiâ rationis lumen obtegitur, ipsæque mentes spissis tenebris implicatæ degunt.

Cùm enim ea sit mentis natura ut continuò cogitet; laborem autem refugiat quo seipsam et objecta insensibilia intellectui propria considerare discat, evenit ut rebus corporeis transvorsum actus homo de viâ magis magisque deflectat. Ita sæpissimè neque se, neque intelligibilia, neque Deum reflexè, explicitè et scientificè plurimi homines sciunt apprehendere. Hac scientia verò carent, quia se in hanc consuetudinem non adducunt ut seipsos et intellectûs objecta reflexè et explicitè perspiciant. Dei utique cognitio naturalis est exercenda et explicanda: quævis enim scientia exercitatione comparatur et perficitur. Facilè constat, v. g., oculum in aliquo genere exercitatum, videre quod alii non cernunt, qui se non in eodem genere exercuerunt. Quod non mirum videbitur, cum etiam aures, exercitatæ audiendis musicis concentibus audiant, quæ aliæ non assequuntur.

Quare multos reperies, qui rebus creatis affixi, ab iis abrepti, semper iis anima et corde inhærent. Toti porrò in illis rebus caducis et fluxis, quomodò possent ad Deum converti, artemve discere Ens illud summum cognoscendi? Quomodo possent mentis propria curare aut ea, quo addecet, animo perpendere? Nesciunt revocare mentem à sensibus, et cogitationem à consuetudine creaturarum abducere. Summum itaque bonum non sufficienter cognoscunt, ac proindè illud non summè, ut decet, appetunt. In tantum enim unumquodque à nobis potest diligi, in quantum cognoscitur à nobis. Cùm autem vix in mentem eorum intrent quæ Dei sunt, quomodo eadem coguoscere homines possent? Qualia molæ imposueris, talia molit. Cùm ergò nihil præter transitorias creaturas intueri plurimi hominum discant; hinc fit, ut talibus tota mente continuò occupentur, nec de Deo, vel Divinis vix ulla insit ipsis memoria.

Idcirco si quis interrogaverit homines corporeis deditos rebus, quare sursum cor ad superna bona non erigant; paucis homines isti respon

dere possunt : « Quoniam non fertur affectus in bonum ignotum. » Et reverà quamvis Deus sit menti humanæ semper præsens, homines, illi Deum quasi ignorant, quia de illo nec volunt nec sciunt reflexè explicite et scientificè cogitare. Ut Paulus enim loquitur: Animalis homo non percipit ea quæ Dei sunt (4, Cor. II, 4). Quod hâc similitudine patet: si quis invitatus ad magnum convivium, se totum grossioribus cibis oppleret, absque dubio amitteret appetitum ad delicatiora. Idem omninò fit plerisque in mundo, qui invitati ad Dei mensam, adeò replent his rebus caducis desideria sua, ut ad coelestia non modo nullum habeant appetitum, sed etiam nauseent.

Notandum hoc quoque, quod rerum corporearum fervens affectus, propemodum soleat mentis oculum excæcare. Dum enim rei cujusdam amore inordinatè accenditur homo, omnem rationem inquirit ad malum suum justificandum. Porrò in ipsâ negligentià quà seipsum excutit, apprimè rationes invenit quibus actus suos excuset. Hâc enim de causâ faciliùs pulvere bonorum terrestrium visus noster intellectualis impeditur ne ideas æternas prospiciat. Quare et rectè etiam dicere possumus, amorem creaturarum esse humorem quemdam, qui super pupillam oculorum mortalium incidens, lumen divinum, quod super nos signavit Vultus Domini, ferè obnubilet. Undè facilè intelliguntur quæ narrantur de duobus senioribus, qui contra castissimam Susannam falsum fabricârunt testimonium. Causam enim attende tanti sceleris: Et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum (Dan. XIII, 9). Oculum à Deo avertunt, et prius sensum suum evertunt; velant nempe oculum intellectûs, conscientiæ oculum extinguere conantur. Verum certè est hanc Dei cognitionem vel maximè exiguam, nunquam planè extingui. Sed ignis ille cœlestis non ardet in istorum hominum mentibus. Licet adhuc scintilla cognitionis Dei in ipsis remanserit, tamen fumo rerum corporearum adeò est obfuscata ut ferè nihil luminis remaneat. Et licet magnus ille mentium Doctor, Deus, continuò luminis influxu in mentes radiet, tamen, quia desunt subjectivæ dispositiones, luminis illius cognitio extinctioni plenariæ proxima hebescit.

sensum

Tenetur tamen homo hanc cognitionem promovere, Dei fovere, excitare, et quidquid splendorem hujus intelligibilis Solis offuscat removere. Nam ubi ille sensus Dei viget, aliturque suis nutrimentis, et acuitur artibus idoneis, ibi omnia accipiunt suum ornatum ac decus consentaneum naturæ humanæ dignitati. Quare necesse est ut anima discat intrare ad seipsam et in intimis

suis Dei præsentiam suspirare. Nisi enim ad Deum aspiremus, dici de singulis nobis potest: Sic in non hominem vertitur omnis homo. Hominum tamen plurimi nesciunt, quantò cognitio suî ipsius, propriæ, inquam, animæ, aliarum rerum scientiæ præstet. Turpe esse non vident aliena in mundo rimando vagari; propria et domestica, internas animi opes naturamque ignorare. Atque hinc magnoperè necesse est refricare vulgatum illud Appollinis Delphici templo præfixum oraculum : NOSCE TE IPSUM ; quo sapiens quisque admonebatur, ne, dum in alienis rebus noscendis est oculatus, domi suæ cæcutiat.

Insignem verò hujus cognitionis usum, imò summam necessitatem, nemo non videt. Quare ad illam acquirendam nos sæpè hortantur sapientes, qui sæpissime nobis dicunt: Vosmet explorate, an non nostis vos ipsos? Non enim minor est dignitate hujus scientiæ utilitas, imò his maximè temporibus necessitas. Documento sunt funesta illorum exempla, qui hujus scientiæ ignoratione in tot tamque fœdos in dies proruunt errores, ut omnem non modo rationis, sed et humanitatis exuisse sensum videantur. Sudant prela, et novos in generis humani perniciem, effundunt partus, æternis tenebris dignos, quibus unum id est propositum, ut ostendant, Numen nullum esse, animum hominis nomen esse inane, bestiasque cum homine æquiparari.

Hic enim speciatim deploranda est eruditorum et litteratorum multorum negligentia, qui rebus corporeis unicè intenti, in seipsos nunquam descendunt, et suam mentem minimè norunt. Et reverà scientiam mentis ignorant innumeri homines, cæteroquin docti, qui seipsos Anthropologistas, Medicos, Phys.cos, Chymicos vocant. Apud ipsos multi multa sciunt et seipsos nesciunt, corpus curant et animam negligunt. Oculo fugitivo ac velut cursorio animam perspiciunt, neque fracto exteriori cortice in medullam intimam perrumpunt; res psychologicas nunquam consulunt, et tamen eas, sicut et res metaphysicas, parvifaciunt aut damnant. Anatomiam corporis, physiologiam, ethnologiam et varias scientias quæ circa res maximè corporeas occupantur, optime tenent et perficiunt; propter eas altè supercilia attollut et ex summo cæteros despiciunt. De iis verò quorum nec scientiam nec usum unquam habuerunt, sententiam pronuntiant.

Optandum igitur foret, ut homines illi ea priùs scire inciperent, de quibus sine doctrinâ pronuntiant ac sciscunt. Hæc verò physica et, ut ita dicam, secundi Ordinis, studia, quibus se tradunt, sunt

vini instar, cujus nimius potus, alioquin salubris, non modo gignit morbos, aut enecat bibentem; sed etiam sensum gustûs retundit atque hebetat, ut suavitatem nullam percipere possit ; itaque illi qui nimium in observatione rerum sensibilium versantur, omni studio psychologico neglecto, non gustant res metaphysicas; et quando de illis loquuntur aut scribunt, res non exactè uti decet pensitant. Discernere nesciunt actum homini convenientem secundùm partem præstantiorem, videlicet intellectum, et ratione objecti præstantissimi. Non vident contemplationem veritatis primæ homini congenitam esse quatenus ratione induto, et secundùm propriam ejus naturam. Idcircò tam abjectè sentiunt de homine; illum ita demergunt in materiam, ut ejus animus non habeat facultatem emergendi magis quam canis aut jumenti anima.

Hinc oritur crassum et humile anatomistarum, medicorum et aliorum, de anima rationali judicium. Homines illi docent animam rationalem ex elementorum crasi derivari et è potentiâ materiæ educi ; cognitionem Dei menti nostræ conantur eripere, et sic nullo pacto augustissimam hujus mentis conditionem atque excellentiam agnoscunt, quâ anima infantis ab animâ canis differt. Humanum genus igitur ad bestias redigunt. Differentiam quamdam essentialem inter hominis et reliquorum animalium naturas admittere recusant. Perfectam pariter homines inter et belluas similitudinem statuunt, nisi quod homini tribuunt facultates bestiales modo quodam quoad evolutionem magis perfectas. Sed juxta ipsos non alia seu non alterius generis est facultas cognitiva homini propria: belluis rationem non secus ac hominibus inesse volunt. Cùm incredibilem in brutis solertiam conspiciant, animam intellectualis cognitionis sive discursus capacem neque humanæ menti dissimilem ipsis concedunt, ut nullo ferè discrimine ab hominibus distinguantur.

Non est sanè inficiandum bruta principio quodam vitali, sentiendi, appetendi, ac spontè movendi vi prædito animari. Observamus in bestiis, non motus duntaxat, sed ejusmodi motuum adfectiones qucis objecta ipsis jucunda, aut molesta ostendant. Canis ad frustum panis advolat avidè, et fugit cum indicio timoris à fuste. Aliæ bestiæ gestibus ac sonis, quos emittunt, signa gaudii, tristitiæ, doloris, timoris, desideri, iræ, amoris, etc., edunt. Aviculæ pro pullis alimenta conquirunt cum sollicitudine quâdam. Adde varias artes quas tenent, sagacitatem in construendis nidis, quærendis aptandisque foveis ac spelæis, industriam ad comportandam annonam, aliaque sexcenta

Ex ipsis igitur brutorum actionibus facilè perspicere licet, illa

« PoprzedniaDalej »