Obrazy na stronie
PDF
ePub

17296

PRÆFATIO.

PHILOSOPHIE CULTORIBUS

PACEM ET GRATIAM A DEO PRECATUR

JULIUS FABRE D'ENVIEU

Occasionem adripio, studiose Lector, iterum te adloquendi, initio hujus voluminis, in quo tibi exhibetur Spiritualismi, id est Platonismi augustiniani seu Ontologismi breviarium notabile, et jam pridem à docto quodam theologo elaboratum. Nova enim, quam molior, hujus libri editio, præfationem novam, monita nova, postulat. Quippè nonnulla sunt, de quibus te in limine monendum censeo, quo melius perspicias quibus rationibus ad hunc denuò typis evulgandum Juvenalis Annaniensis libellum, inductus sim.

Ea est sanè ratio quæ me impulit, ut animum applicarem ad hanc novam bujus libri editionem, quod in hoc ipso, indubiis argumentis, comprobatur, fusè et quidem eruditè pertractatur nobile illud systema, Ontologismi nomine notum, cujus præcipuum caput est : Ens summum esse lucem mentis humanæ, Deum esse lumen rationis, immediatè menti nostræ semper præsens, in quo cernimus veritates æternas et incommutabiles, quæ generatim veritates absolutæ nuncupantur. Ad hanc vero thesim rursùm proponendam, triplici moveor ratione primò, quia principalior est in philosophiâ; secundò, quia valdè utilis est ad multas ex quæstionibus gravioribus theologiæ; tertiò quia valdè oppositos in ipsius intelligentia philosophos et theologos reperio. In hac tamen ipsâ hujus thesis discussione cardinem totius philosophiæ verti liquidò patet. Hanc thesim præterea axim esse totius religionis naturalis facilè inter doctos constat Nam absque immediatâ atque innatâ Dei apprehensione, non daretur in animo nostro vis seu facultas quâ de Deo reflexè et scientificè possemus cogitare; destitueremus spe ullius communionis cum Ente summè perfecto. Quare rectè dictum existimamus ab hoc dogmate momentoso pendere religionem naturalem et totam rem philosophicam.

Philosophiam itaque scitè et præcisè nemo defendere potest, nisi quæstionem, cujus tractationem Juvenalis Annaniensis aggressus est, noverit solvere. Seposità enim systematis Ontologici veritate fundamentali, nullo modo poterunt philosophi impugnare sensualismum sive practicum sive theoreticum, quem non nescimus fontem esse innumerabilium malorum. Sensualistarum enim systema damnosa est sævientium errorum pestis, quæ subrepit in vitam et mores mortalium sensualimus est causa, cur plurimi Dei existentiam et providentiam negent; sensualimus profectò causa est quare variæ scholæ philosophicæ in scepticismum, in materialismum aut in pantheismum se impegerint; sensualismus denique causa est quare tam multi citra ullam futuri sollicitudinem, Epicureorum instar, molliter ac libidinosè ævum transigere omnibus expetunt votis.

Neque adeò mirum est tantoperè invaluisse hunc errorem, quum vix alius excogitari possit, qui ingenio humano ad rerum sensibilium amorem proclivi plura indulgeat, quàm hic ipse, qui hominibus persuadet eos in rebus finitis speculandis circumscribi, constringi et coerceri. Hinc enim homines brutis se assimilant, quæ solo sensu corporalium moventur, et ad id solum quod adest, quodque præsens est, sese accommodant. Quid itaque periculi à sensualismo, immineat veritati, facilè quisque videre potest: quæ mala sensualismus in orbem humanum introduxerit, quàm fœdè illum deformaverit, facilè erit in propatulo.

Conferamus nos paulisper in orbis theatrum, et cernemus hîc campos militibus inundantes, illic maria navibus plena; ibi aurum et metalla, istic lapides crudeli conatu effodi; alibi tormentorum tonitru aera concuti et fulmine scindi. Urbes si ingrediamur, curias litibus repletas, officinas sudore laborantium madidas, fora, plateas, vicosque negotiantibus inquieta: de minimo ad maximum, cunctos mille curis distentos videbimus. Si verò finem tantorum negotiorum et tumultuum requiramus, non alium reperiemus, quam modica, fallacia, vana et terrestria bona.

Certè quidem homini licet saluti, securitati et prosperitati familiæ et patriæ consulere, res humanas curare, artes operosas et urbanas exercere, atque ad promovendum bonum commune intendere in hunc finem utique conspirare omnes debent, ut se mutuò juvent, ac defendant. Cui que licet sibi honesto labore comparare ea quibus indiget quoad vitæ conservationem et modum transigendi illam. Verùm semper et in quâque re facultates hominis dirigendæ sunt ad finem honestum, ita ut semper motivo divino stimulentur et impel

lantur. Delectabilitas ipsa, ipsum levamen naturæ vel quælibet corporis commoditas, si fiant considerando solùm naturam animalem non sunt bona et honesta; ut sint bona et honesta debent dirigi ab humanâ naturâ, ut rationali. Quod quidem fit, quando ad operandum propter commoditatem naturæ adhibet homo rationis regulam, et judicat illam commoditatem esse sibi convenientem, etiam ut ratione regulatam. Quare non minus verè, quam doctè docet Aristoteles : Ut homo perfectionem nactus, animantium est optimus, sic cùm à lege justitiâque discessit, omnium pessimus habetur (Lib. I, Pol. Cap. 2). Undè benè nos admonet Psalmista: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9). Homines enim sensibus dediti pecudum instar vitam agunt, belluinam naturam induunt, et de iis dici potest: Cum in honore essent, non intellexerunt; comparati sunt jumentis insipientibus et similes facti sunt illis (Ps. XLVIII, 12).

[ocr errors]

Si quis ergò paulo altiùs expendat et subductâ ratione aliquantò vividiùs secum reputet, quantum dominentur in omni statu hominum inordinatus terrestrium bonorum appetitus et cæcitas animarum, vix, aut mea me fallit opinio, contineat sese, - nisi sit ab omni humanitate longè alienus, quin flebilibus modis lamentetur et ejulet. Locum enim si demus rationi, fatebimur rationales modò super omnes irrationales creaturas à ratione longiùs deerrare. Paucos enim invenies qui finem perpendant, ob quem Deus hominem creaverit; tantaque est plurimorum cæcitas mentis, ut vitam suam post septuaginta aut plures annos finientes, ne semel quidem intra tantum spatium considerarint, ad quid in hoc mundo à Deo creati fuerint. Homines itaque penè innumeri nugis, in hâc vitâ, immodicè distinentur seque occupationibus conterunt quæ nec decent, nec replent animam rerum multò majorum et meliorum compotem. Hos videmus sine Numinis sensu explicito et reflexo ita ætatem agere tanquam si Numen aliquod non sit, quod res humanas inspiciat, et sapienter justeque regat. Ad tantam multi deveniunt dementiam, ut in idolatriæ scelus irruant: toti inhiantes fluxis opibus, flexo poplite Mammonam adorant, Venerem et Bacchum commensales habere conantur. Effrenata ergò hæc vitæ licentia homines cæco impetu ad amorem creaturarum convertit, et cos penitus avertit à notitiâ et cultu Creatoris. Serpit hæc dira contagio non tantum inter humiles casas ignaræ plebis, sed vel maximè inter homines specie politos, populique duces, et ipsas sapientium hujus ætatis scholas pedetentim invasit. Hinc fit ut nostro ævo plurimi passim inveniantur, qui reli

gionis omnis expertes, existentiam Numinis parum curent, et rerum creatarum idolis affixi, nullam alterius vitæ curam admittant.

Et quidem non sine acerbo doloris sensu videbis homines, quos Positivistas et Materialistas vocant, Deum à sese expressè conantes excludere, aut Deum non esse vel credere vel cupere. Apertè vel callidè innumeri homines Deum esse negant. Quare nostrà hâc tempestate innumeros penè libros à litteratoribus et à doctis scriptos facile est offendere, in quibus monstrosæ, in Deum blasphema, excitantur opiniones, arduoque et indeside conatu traduntur. Adeò itaque modo invaluit omne malum, ut videatur ab hominibus Deus toto mundo extorris ejectus. Pecudum prætereà animabus mentem humanam æquare satagunt; neque volunt agnoscere dotes esse in animâ nostrâ quæ hominem essentialiter à beliuis distinguant. Ita ut si nobis Xerxis instar supra montem stare liceret, unde cunctos saltem hujus hemisphærii mortales intueremur, lacrymas funderemu 3, quod adeo sint plerique divinæ naturæ suæ obliti, ut in vilitatem jumentorum conversi videantur.

Verùm querelis nihil proficimus; philosopho non sufficit instruere et deplorare hominum cæcitatem. Ad ipsum pertinet aliquâ ratione mali originem prodere et præscribere nonnulla remedia quibus curetur hic animorum morbus.

Cernamus igitur quomodo creatura rationalis ad talem perveniat rationis defectum. Dic nobis, ô anima Dei cognitione insignita, cur sic immemor nobilitatis tuæ, te degenerem reddideris, ut de humanâ ad brutalem sortem deveneris; et si fortè hactenùs hanc tui lapsûs causam neglexeris, modò precor, ut paululum mecum eamdem scrutari non dedigneris. Haud difficulter comperies stirpem ac semen totius mali in hoc esse, quòd mentem tuam inspicere negligas, et indè sequi quod dignitatem naturæ tuæ non perpendas.

Rationalis enim anima habet actiones reflexas quibus seipsam, suas facultates, suasque operationes sentit, quibus speciatim se intelligere animadvertit. Verùm plerumque mens suam intellectionem attentè apprehendere, seipsam sedulò videre recusat aut negligit; quid sit ipsum intelligere ne philosophi quidem scire conantur; naturam seu essentiam intelligentiæ non animadvertunt. In perscrutandis mentis viribus aut enodandis naturæ intellectualis phænomenis, in reserandis abditissimis animæ nostræ facultatibus, cæci sunt et duces cæcorum. Uno verbo, ipsimet philosophi non sufficienter versantur in rebus psychologicis.

Deplorans Ieremias calamitatem populi exclamat: Desolatione de

« PoprzedniaDalej »