Obrazy na stronie
PDF
ePub

mine, orbem christianum pervolet, sitque Tyrolensium philosophus tubæ instar excitantis ad bellum adversus Sensualistas, cæterosque omnes infensissimos, sive conscientes sive inscios, Dei ejusque Ecclesiæ hostes! Bono publico rursus in publicum prodibit Juvenalis Libellus. Utilem philosophis et theologis, omnibus denique cujuscumque status hominibus proficuam in eo doctrinam reperiet lector. Ad morbos enim animorum profligandos medicinam præsentissimam et per quam efficacem Annaniensis propinat. Faxit Deus ut Spiritualismi seu Ontologismi doctrina hæc philosophos toto orbe jacentes curet, sanet atque ab omni errore eripiat; sicque possint faciliùs homines ad cœlestis Revelationis Templum manuduci et perduci !

Nolo itaque te, Lector benevole, diutiùs in hoc vestibulo detinere. Hic igitur est præloquiorum finis. Quod restat, et quod pietas monet, Deum Optimum Maximum in vota voco, ut Philosophiæ studia, quæ hoc nostro tempore elanguescunt aut de viâ decedunt, exolescere apud nos nunquam sinat, sed servet, increscere faciat et dirigat in gloriam suam. Tu verò, si sapis, aureo, quem te donamus, libello fruere ac vale. Perscriptum Parisiis, pridiè Kal. Martias, anno Domini MDCCCLXXVIII.

***

PRÆMONITIO AUCTORIS AD EUM QUI LEGIT.

Primò Lectoris humanitatem imploro, ut si mentem ac scopum, quò verba mea collimant, ex uno loco non consequitur, prout non semper fieri potuit, ne in immensum paginæ excrescerent, ex aliorum fusiorum locorum facta collatione inquirere non gravetur.

Secundò: Per decursum reperies citari antecedentia, rarissimè consequentia ; quia sicut de futuris contingentibus non prænoscimus, sic ignorabam, quem folii, aut marginis numerum, antequam sequentia imprimerentur, indicarem. Tamen ex citationibus antecedentium toties replicatis non turberis, quasi necessarium esset ad illa recurrere, non omnino. Ad bonum tuum feci, si recurrere velles, si non lubet relinquatur.

Tertiò Ex indice velut totius Opusculi, ac mentis meæ compendium invenies, ubi ferè, singulæ materiæ referuntur, aut tanguntur: sed quia solùm per breviores et mancas sententias, non poterunt hæ servire ad intelligendum integrum verborum sensum: unde quoties dubitas ad ipsum Textum recurrere necessarium erit.

:

Quartò Cùm varii termini passim occurrant per decursum Opusculi, qui tibi obscuritatem offundere, ac te suspensum tenere possent, illorum quosdam hîc paucis annotare volui, præsertim cùm ex illorum rectâ intelligentiâ hujus integræ controversiæ vera notitia multùm pendeat.

1. Intellectus sumi potest quadrupliciter : (vide D. Thom. de ver. q. 17. a. 4.) pro potentia intellectiva : pro habitu principiorum speculativorum : quandoque pro re intellecta, vel etiam pro actu intellectionis aut rei alicujus, vel nominis aut verbi sensu ac mentali conceptu. Sic accipit D. Bonaventura f. 560. Num. 5. et f. 561. Num. 6.

2. Lumen est id entis, quod potentiæ cognoscitivæ res manifestat, et dupliciter accipitur, 1. pro sensibili ac corporeo (quod respicit oculum corporis, ac inservit ad res corporeas sensibiliter videndas) 2. pro intelligibili ac spirituali (quod oculum mentis, id est, intellectum respicit et datur ad res intelligendas, seu interiori spirituali visu cernendas.)

3. Lumen objectivum est, quod se tenet ex parte objecti (ut lumen in Sole, lumen in aëre; sic et quævis objectiva veritas, aut objectiva entis ratio; et potest etiam appellari lumen externum, ac motivum, quia potentiam movet) lumen subjectivum, quod se tenet ex parte subjecti, cujus est interna dispositio, etc.

(ut interna oculi claritas, seu pelluciditas: acies seu acumen intellectûs, etc. fusius intelliges ex dicendis hypoth. 4. 5. 6. 7. etc.)

4. Lumen circumscriptum dicitur, cujus natura, et actus, seu radiatio est limitata ad circumstantias loci, temporis, mutationis v. g. lumen candela A. quod solùm hâc nocte, el intra cubile lucet, et nunc clariùs nunc obscuriùs, et tandem extinguitur, aut extingui potest) lumen verò incircumscriptum, cujus natura et radiatio nullis terminis nec loci, nec temporis, aut mutationis, aliarumque, circumstantiarum clauditur : ac proinde illimitatè, indeficienter, et inextinguibiliter lucet; semper et ubique quantum est ex se (ut sic quævis absoluta æterna veritas lucet.)

5. Lumen deficiens seu extinguibile, et lumen indeficiens, seu inextinguibile. Possunt intelligi ex præcedenti.

6, Lucere supra tempus et supra locum. Hi bini termini sæpissimè occurrunt : et nil aliud important, quam radium luminis incircumscripti, indeficientis et inextinguibilis qui omne tempus, quantumvis diuturnum; et omnem locum, quantumvis amplum, excedit: ac proinde cuicumque potentiæ capaci rutilat semper et ubique independenter ab omni tempore et loco.

7. Ex his intelliges terminos, quibus utitur Doctor Seraphicus f. 550. n. 4. et f. 552. n. 7. ubi ait, quòd Ratio abstrahat à loco, tempore, et motu: ac per hoc sit incommutabilis, incircumscriptibilis, interminabilis, et omnino spiritualis. Et alio cit. loc. ait, quòd in luce veritatis cuncta reluceant infallibiliter, indelebiliter, indubitanter, irrefragabiliter (id est ut ei prudenter contradici non possit) indijudicabiliter (ita ut pro illius firmitate necesse non sit ad altiorem appellare judicem) incoarctabiliter, interminabiliter, indivisibiliter, intellectualiter. Vide ibidem.

8. Lux Domini incommutabilis. Hunc terminum usualem habet D. Augustinus. Vide f. 243. n. 85 86. et seq. f. 245. n. 90. 91. etc. et apud eumdem idem significat ac lux, seu lumens indeficiens, ac inextinguibile, ex se nulli mutationi, aut obumbrationi obnoxium, quod proinde lucet supra omne tempus, et omnem 'locum, et ex se incircumscriptibiliter radians illuminat omnem hominem, et mentem quamcumque venientem in hunc mundum. Quo sensu ritè dixeris omne reale conceptibile, nulli loco, aut tempori, aliisque finitis circumstantiis alligatum, aut determinatum, aut limitatum, esse, ut sic, lucem Domini incommulabilem. Et ideo Veritas ut sic, bonitas ut sic, justitia ut sic, perfectio ut sic, imò cujuslibet entis abstracta, et illimitata ratio, ut sic, est lux Domini incommutabilis, radians super hemisphærium mentis creatæ ex se incircumscriptibiliter, et inextinguibiliter. V. g. Scriptura vult, ut omnia ultimate operemur propter DEUM. Et tamen dicitur: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ergo justitia ut sic (id est non qua virtus creata est, sed secundùm abstractam rationem justitia) non est quid distinctum à DEO. Ut sic enim benè operari propter virtutem, sive, ob præcisam rationem virtutis, sanctum est, imo sanctíssimum.

9. Ens de genere intelligibilium, et ens de genere existentium vel concretorum. Hos terminos quandoque reperies: quibus res in duplici statu considerantur,

:

nimirùm mentes sunt et est alligata, definita ac limitata (saltem definitivė) a certum locum, et temporis differentiam sed posterior, quæ ut ratiocinar possimus debet semper, ac necessariò versari ante oculos mentis, est increata una, eademque, respectu omnium; et nulli aut loco, aut tempori illigata, limi tata, aut definita: sed eadem immutata manet hic et ibi, respectu mei, et tui heri et hodie, ac semper, et ubique, et respectu omnium, qui ejusdem objectiv rationis capaces sunt. Prima ratio non tam dicenda est esse, quam exister (omne creatum enim propriè loquendo existit) sed posterior verè est (verun enim esse est esse incommutabile, et illimitatum. Vide D. Aug. 1. 7. Conf. c. 11. Ex hac duplici significatione rationis puto sumsisse originem distinctionem illam quâ aliqua distingui dicuntur ratione raciocinante alia verò etiam ration ratiocinata. Prior est subjectiva.

11. Reperies ad mentem D. Aug. f. 505. et sæpiùs, DEUM esse in creaturis, e creaturas esse in DEO. Imo DEUM appellari omnia in omnibus: quo loquend modo nec deviatur à Scripturà (quæ utroque modo loquitur. Joan. 14. v. 20. I illo die vos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me et ego i vobis. 1. Cor. 15. v. 28. Ut sit DEUS omnia in omnibus) nec à commun Theologorum, dicentium : DEUM esse eminenter omnia id est DEUM esse to tum id, quod perfectionis est in creaturis, resectis omnibus imperfectionibus V. g. Lapis dicit esse (hoc habet DEUS) dicit verò etiam esse limitatum, crea tum, temporale, non vivens etc. hoc non est DEUS.

12. DEUS multoties nominatur ratio omnium rerum, et quod in ipso sint ratio nes omnium rerum in sua puritate (sic D. Bonav. f. 559. in Itiner. n. 4.) no tamen ideo dicendum est, quòd DEUS sit essentia omnium rerum. Vide f. 578 n. 4. DEUS enim et res creatæ vel creabiles toto cœlo in essentia differunt. Ne ratio et essentia ex integro conveniunt. Nam essentia est prædicatum rei totali liter intrinsecum, et cum est rei imperfectæ necessariò includit saltem partialer conceptum imperfectionis. Ratio verò, non necessariò est prædicatum intrinse cum, et si sumitur in sua puritate nullam imperfectionem includit, sed est con ceptus innocens, impollutus, segregatus à peccatoribus et imperfectionibus. E hinc puto intelligi posse quod ait Augustinus f. 291. n. 67. sine ideis neminer posse sapientem esse (sic enim ait: Tanta in eis vis constituitur, ut nisi his in tellectis sapiens esse nemo possit) Intelligit ergo Sanctus, eum solúm fore sapien tem, qui de rebus conceptum format, qualem habent non in se, sed in DEO Vide Coroll. 21 f. 298 n. 78. 79. 80. 81.

J

13. Audire sicut auditur in corde. Hoc termino utitur quoque D. Aug. et puto eum nil aliud exprimere velle, quàm internam rationis naturalem loquelam, quæ intus menti ea eloquitur, quæ per illud lumen, quod signatum est super nos, interiùs proferuntur, sive homini gratum sit interna illa dictamina audire sive non. Vide f. 214. n. 87. 88.

14. Adhuc plures alios terminos hîc prænotare possem, quos diligentius expono Cap. 1. Sect. 3. Quid videlicet intelligatur nomine animæ, animi, spiritus et mentis (vide f. 15.) Quid nomine partis intellectivæ et affectivæ ? Quid nomine intelligentiæ (vide f. 19.) Quid sit apex mentis, fundus ac centrum animæ, vel syntheresis scintilla (vide f. 20. et seq.) Quid ratio superior et inferior. (vide f. 25.)

« PoprzedniaDalej »