Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

EX DICTIS IN PRIORI CAPITE, TOTIUS CONTROVERSIÆ STATUS ERUITUR, ET DE NOVO CLARIUS EXPONITUR.

SUMMARIUM. 1. Etsi status quæstionis ex dictis colligi possit, tamen hîc clariùs et breviùs declaratur. 2. Ignorato enim statu quæstionis nihil dicendorum utiliter 3. Quem proindè explicabo ut potuero.

percipi potest.

1. Existimo, Lector amantissime, quòd ex dictis in præcedenti Capite, aut jam videris, seu prævideris vel saltem à longè subolfacere potueris, quò mea in sequentibus progressura sit intentio. Credo te facili conjecturâ posse mentem meam divinare. Sed nolo te de sensu meo solùm conjectare, at volo, ut firmiter de illo judicare possis. Undè, jamjam dictis et exaratis nihil obstantibus, ut via, quà tibi subsequenti præcedo, adhuc magis trita, ac lucidior paretur, in hoc secundo Capite ipsum totius controversiæ, seu quæstionis statum velut ab ovo, et de novo, ac speciali diligentiâ manifestandum esse duxi. Nec puto hanc meam abundantiorem industriam inopportunam, aut crambem bis coctam futuram : at potiùs servituram, ut animum tuum et proximiùs, et uberiùs, ac coposiùs ad intelligentiam mei quæsiti principalis disponam ad quam Te non disposuero, nec Te præparavero, nisi scitissimè priùs cognoveris, quò mea, ac omnium dicendorum ultimò feratur intentio, et quid illud propriè sit, de quo præsens quæstio instituitur.

2. Status enim quæstionis in acquirendis scientiis, et dissolvendis opinionum dubiis est ipsum centrum totius studiosæ circumferentiæ: est ipsa causa, circa quam lis vertitur: est cardo, circa quem disceptatio volvitur est primum cognitum, antecedens omnia cætera : non minùs, quàm apud Medicos esset solet notitia affectûs curandi: vel apud Judices corpus delicti, in faciendis processibus; vel cognitio viæ, seu termini, cum aliò progredi volumus. Frustra enim medicus consilia multiplicat, pharmaca præscribit, applicat remedia, nisi priùs benè cognitum habuerit patientis affectum. Injustus erit Ju lex, si processum formet, nisi priùs de corpore delicti constiterit: errandi periculo se committit peregrinus, viam ingrediendo, quam ignorat. Eodem prorsus errandi periculo tenetur, quisquis controversiam quamcumque decidendam accedit, cujus statum quæstionis priùs explora

tum non habuerit. Qui eò clariùs exponendus erit, quò subtilioribus, abstrusioribus, et à sensibus magis remotis latebris eadem controversia delituerit. Et hinc credo factum esse, quod hæc præsens quæstio, licet alioquin nec indigna, nec ignobilis, vix ab ullo (quantùm mihi constat) ex professo tractetur. Quamvis enim plures olim fuerint (ut ex dicendis patebit) qui de ipsâ scripserint, eamdemque probaverint, et oppositum confutaverint; vix tamen reperio quemquam illorum claris terminis quæstionis hujus statum nescientibus explicâsse. Cùm tamen in hujusmodi abstrusioribus materiis difficulter possibile sit aliquid dicendorum intelligere, nisi priùs benè ac dilucidè, in quo versetur quæstio palam fiat.

3, An ergò ego tam leve pondus hoc efficere potuero! illudque præstitero, illudque supplevero, quod aliis facere potuerunt, sed noluerunt! an ego hasce tenebras effugavero, vel potiùs luci densiorem obscuritatem superinduxero! Quidquid futurum sit de eventu, si sat meipsum intellexero, explicabo, si non quod debeo, saltem prout mihimetipsi rem、istam intelligendam depinxi.

SECTIO I.

Quid sit certum et quid controversum circa Divinum

SUMMARIUM.

intelligentiæ solem?

4. Quid non quæratur, sed extra omnem controversiam ut verum ṣvp`ponatur ? 5. Quid propriè quæratur, seu quid nomine Solis intelligentiæ lumen indificiens etc. intelligatur?

4. Dico igitur me per Solis intelligentiæ, cui nox non succedat, indeficiens ac inextinguibile lumen; et ejusdem immediatum internum magisterium, non intelligere ipsam nudam gratiæ illustrationem ; quam soli DEO attribuendam esse, vel ipsis pueris convenit esse notum. Nec quoque sermo est de ipsà supernaturali doctrinâ fidei; nec etiam de externo Ecclesiæ, vel ipso seculari magisterio. Quibus proindè nec in minimo præjudicare volo. Undè statim à Capite fateor, quòd etiam per homines nobis DEUS loquatur; et quòd præceptiva, ac decisiva Ecclesiæ vox, sicut est ipsiusmet DEI verbum (cum ex ejus Spiritu loquatur) ita pariter cum omni reverentià suscipienda est, tanquam absolutè infallibilis, et ab omni errandi periculo immunis et quæ simul nos obliget, ne illi unquam contradicere possimus; et exteriùs nos doceat, ac illuminet, dum nos DEUS intùs illustrat.

5. Non igitur de his aut sermonem facio, aut dubium moveo: sed potiùs meo Sole intelligentiæ ea confirmo. At benè quæritur de illuminatione naturali, et de ipso interno naturali mentis magisterio, quo mens nostra naturaliter imbuitur: cui nimirùm, aut unicè, aut potissimùm oporteat illud adscribi, an creaturæ, vel DEO creanti; an Magistro creato vel increato. Et proinde assero hunc esse præsentis quæsiti integrum statum, ac Opusculi mei controversiam totam, an scilicet verum sit, quòd menti creatæ ipse æternus intelligentiæ Sol DEUS, ejusque indeficiens, ac inextinguibile veritatis lumen, naturaliter fulgeat, et quidem ante omne rationis argumentum [saltem directè, et aliquo subobscuro modo) et hoc suo naturali fulgore eamdem ad agendum ex ratione objectivè permoveat. Quæritur ergò, quo, vel quali modo primum rerum principium DEUS (appropriatè Christus, seu Verbum) menti creatæ, per intellectum, voluntatem, ac memoriam, rationabiliter operanti conjungatur : et quid entis illud sit, quod has tres animæ rationalis spirituales potentias ad operandum ex ratione, ultimatè, ac simul immediatè stimulat, et movet? An videlicet ipsa mens ad hoc sibi sufficiat, et seipsam moveat, vel, si etiam alio distincto motivo indigeat, ar motivum hoc sit ipse DEUS, vel potius creatura, an ens reale, an potiùs sufficiat ens fictum; et signanter, an hoc distinctum mentis creatæ motivum sit ipsum primum principium; ipsum æternum Numen, seu infinitum æternum, et incommutabile Ens entium, seu ipsa DEI Sapientia, ipsa prima Veritas, et summa Bonitas [vel appropriatè loquendo Verbum, seu Christus.] An, inquam, DEUS, vel aliquod ejus intrinsecum, æternum, ac immutabile attributum sit illud entis, quod semper menti creatæ, quoties rationabiliter, sive ex ratione, operatur, aliquo modo visibiliter [visibilitatem mentalem intelligo, non corporalem] imò advertere, ac se reflectere volenti, etiam aliquo modo experimentaliter conjunctum, et unitum est, videlicet tanquam ultimata, et simul immediata objectiva, et motiva ratio ad operandum: et veluti Lux, Regula, et Mensura, omnia, et singula, ex ratione vel rationabiliter, intelligendi, et amandi; aut quomodo libet intellectualiter, rationabiliterque operandi, ac vivendi : ita ut ad quemcumque actum scientificum, ad quamcumque intellectionem, ad quemcumque amorem ; aliamve operationem ex ratione procedentem, ipse DEUS, vel aliquod ipsius intrinsecum verum attributum, menti sic operanti, si non clarè, saltem aliquo modo subobscuro, lucere debeat, veluti ratio formalis talis operationis. Hic est totus status hujus integræ Controversiæ. Sed ut adhuc magis capiatur, et intelligatur, eumdem per sequentia magis

clarifico expedit enim, ut in hujus incæptæ viæ principio dictis abundem.

SECTIO II.

Status quæstionis dilucidatur per analogiam Solis, et oculi corporei.

SUMMARIUM. — 6. Analogia Solis et visus corporei controversiam declarat.

7. Inter oculum carnis et oculum mentis est magna proportio. — 8. Præter objectum quod, qualiter sit necessaria ratio objectiva. — 9. Triplex dependentia operationis mentalis. - 10. Similitudo monentis, et lumen cubili inferentis.

6. Inter sidera cœli Sol velut Rex eminet, inter humanos sensus oculus, seu visus, excellentiæ primatum tenet: ambo menti nostræ sicut summè obvia, ita præ aliis entibus notissima: sicut et notissimum est, quòd oculus carnis, ad hoc ut videat, necessariò indigeat externâ luce. A simili quæritur, an etiam oculus mentis, ad hoc ut videat mentaliter, indigeat suo externo Sole, suà externâ luce: et an iste mentis Sol, seu mentis externa, et objectiva lux sit ipse DEUS : ita ut eo modo, quo Sol corporeus, et sensibilis ista lux, concurrunt, ac requiruntur ad oculum carnis, dum visionem suam corporalem, ac sensibilem elicit ; sic etiam DEUS [vel aliquod DEI reale, ac verum internum attributum] concurrat, et requiratur ad oculum mentis, dum operatur, et visionem mentalem, sive intellectionem, producit? An, inquam, ipse DEUS sit verus intelligentiæ Sol, idem proportionaliter conferens, ac præstans oculo mentis, quod Sol corporeus confert ac præstat oculo carnis : An nimirùm sicut corporeus Sol, mediante sua luce, ac radiis solaribus, objectis visibilibus surperveniens [v. g. coloribus] eosdem, priùs solùm potentià, nunc actu visibiles facit, ac potentes reddit, ut species producere, ad oculum transmittere, et eumdem ad visionem eliciendam permovere, ac stimulare valeant: ita, inquam, etiam ipse DEUS sit Sol intelligentiæ, qui mediante suo æterno lumine, ac radiis veritatis, objectis intelligibilibus, et menti operaturæ superveniens, et illa ex ratione intelligibilia faciat, et hanc ad operandum, et intellectualem visionem eliciendam stimulet, ac permoveat, et veluti lucernam ad operandum accendat: non tanquam subjectiva species, sed ut objectiva ratio, veritas et operationis mensura. Ita, ut omnes rationes, et omnes æternæ veritates sint quasi radii hujus Solis intelligentiæ, sive DEI, idem supplentes oculo mentis, quod radii sensibiles dant oculo carnis?

7. Ut hanc comparationem Solis [quæ statum quæstionis optimè declarat] meliùs capias, observare debes id quod et Capite seq. iterùm explicabitur: videlicet inter oculum corporis, et oculum mentis. magnam reperiri proportionem cùm operantur. Consequenter, sicut in oculo corporeo, ad hoc ut actu videat, non sufficit ejusdem oculi sanitas, et interna ejusdem perfectio: aut ut apertus aspiciat. Nec sufficit objecti debita approximatio: sed insuper necessarium est aliquod sensibile lumen, quod oculo disposito, aperto, et aspicienti dicta objecta illustret [quæ aliàs essent in tenebris] et eadem visui pandat, et prodat, et manifestet, [quæ, lumine absente, essent occulta] ita quoque in visu interno, id est, oculo mentis, sive intellectu, ad hoc ut actu intelligat, et intellectualiter videat, non sufficit ejusdem oculi sanitas, aut interna ejusdem perfectio; aut ut cum intentione intelligendi aspiciat nec etiam sufficit objecti intelligibilis debita approximatio: sed insuper necessarium est aliquod intelligibile lumen quod ipsi visui interno, seu oculo mentis [id est, intellectui] disposito, aperto, et aspicienti, dictum objectum intelligibile pandat, prodat, ac manifestet : quod aliàs, eo lumine absente, maneret in tenebris, et occultum. Vide infrà Cap 3. Sect. 4. Hipoth. 4.

8. Hæc eadem comparatio meliùs intelligetur, si in mentem reducatur id, quod communiter tenent Philosophi, et Theologi, videlicet cuilibet potentiæ vitali hoc esse commune, quòd ad actualiter operationem suam eliciendam, præter suam intrinsecam vim activam (non impeditam) et præter objectum Quod, debitè approximatum, indigeat insuper aliquâ ratione objectivâ, et motivâ, quæ compleat objectum in esse objecti, et ipsam potentiam verè moveat, et stimulet ad operandum et simul operationem specificet. His suppositis, quæritur, an hæc ratio objectiva, et motiva, an hoc spirituale lumen, quod mentem creatam, ejusdemque tres spirituales potentias ad rationaliter operandum stimulat, ac movet, sit ipse DEUS, vel aliquod ipsius æternum attributum? Vel an potiùs sit aliquod ens reale creatum [v. g. ipsum objectum reale, aut intellectus agens, aut species intelligibilis, aut ipse creatus Doctor, et Magister] vel denique solum ens fictum, seu rationis (v. g. aliqua ratio, seu universale, per intellectum abstractum, et primum fabricatum.) Præsens Opusculum resolvit hoc luminis, et rationis objectivæ motivum, respectu mentis creatæ nemini competere posse, nisi soli DEO, vel appropriatè loquendo ipsi Verbo, seu Christo pro nobis Crucifixo.

9. Secundò, constat in data similitudine Solis, Radios solares, ipsamque corpoream visionem, ex impulsu dictorum radiorum elici

« PoprzedniaDalej »