Obrazy na stronie
PDF
ePub

70. Modo sic arguo: Aut hæc vera sunt, aut falsa? Hoc nemo dicet, ergò primum erit dicendum. Si vera sunt, aut per fictionem mentis primum incipiunt esse vera aut vera sunt per seipsa, etiam nemine cogitante? Prius dici non potest, quia veritas, quæ non fundatur in re, sed in conceptu, est potius falitas, seu fictio, quàm veritas Ergò erunt vera per seipsa. Ergò id, de quo (velut objecto, et motivo formali) est scientia erit vera res necessaria, æterna, immutabilis; ex se abstracta, non contingens: Ergò id, quod causat scientiam erit realiter veritas æterna, et necessaria; res distributa pro omni, et universalis. Sed nihil datur realiter necessarium, æternum, immutabile, non contingens; realiter abstractum, et universale, præter DEUM, ac rerum Ideas: Ergò DEUS, vel rerum Ideæ erunt id, de quo velut objecto formali; et id, per quod habetur scientia; Ergò juxta Philosophiam DEUS solus causat scientiam; Ergò juxta Philosophiam solus DEUS docet. Ergò et Philosophis est nota (saliem per rimas) LUX DOMINI INCOMMUTABILIS, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

71. Ergò Sol intelligentiæ Christus, quamvis ab hominibus ut talibus testimonium non accipiat (Joan. 5. v. 34.) accipit tamen ab operibus, quæ ipse facit; et non solum ab operibus naturam excedentibus, quibus Lux rerum supernaturalium comprobatur: sed etiam ab operibus naturæ, à mentibus creatis videlicet, quæ cùm ad imaginem DEI factæ sint, non possunt non attestari Divinum exemplar, à quo processerunt: et illud ipsum velut naturalem intelligentiæ Solem proclamare, à quo sicut cætera entia solùm ut nuda. DEI vestigia, sic creatæ mentes honorificentiùs ut Ejusdem imagines pro

creantur.

CAPUT VII.

[ocr errors]

SOLIS INTELLIGENTIÆ LUMEN INDEFICIENS SIVE DEI UT ENTIS SUMMMI INTERNUM MAGISTERIUM PROBATUR EX RATIONIBUS.

1. Hic conglobantur rationes alibi sparsa, pro quarum intelligentia

SUMMARIUM.
refricantur Hypotheses.
et de parte affectivâ.

[ocr errors]

2. Ex rationibus pro parte intellectiva, facilè intelligitur 3. Omnes rationes reducuntur ad unum Syllogismum.

:

1. Quamvis plurimæ rationes, et argumentorum ratiocinia in favorem unius solius intelligentiæ Solis fuerint in præcedentibus adducta; tum in expositione hypothesium; tum in allegatione testimoniorum Sacræ Scripturæ, SS. PP. et Doctorum Scholasticorum lubet nihilominùs in hoc speciali, et separato Capite, omnia, aut præcipua hujusmodi argumenta, et solo lumine naturæ, vel ratione naturali deducta, ante oculos seorsim ponere: ut cuique compertum sit, hoc lucis æternæ mysterium non solùm auctoritate multiplici, sed etiam rationibus efficacibus comprobari. Ut autem hæ meliùs capiantur, oportet hypothesium, quas suprà Cap. 3. ut inconcussas supposuimus. meminisse et inter alias etiam decimæ tertiæ, quà probatum fuit, id verum internum docere, ac verum interni magisterii genus esse, quo verè in discipulo doctrina producitur: ita ut ille solus hoc sensu verus Magister sit, qui facit scire, qui transfert discipulum à statu ignorantiæ ad statum scientiæ; qui verè tenebras ignorantiæ suâ actione expellit; qui facit, ut discipulus, cum suo oculo mentis, non solùm credat; sed etiam intellectualiter videat id, quod sibi à docente Magistro dicitur: sive dein apprehendendo, judicando, aut concludendo prout nimirum scientia, quàm alter docet, aut fuerit apprehensiva (seu definitiva) aut judicativa, vel illativa, ac formalis. 2. Porrò cùm integra Operis quæstio sit de immediatà mentis motione, non solùm quoad partem animæ intellectivam, sed etiam affectivam, tamen facilè ex dicendis de immediatâ motione intellectûs, ob paritatem rationis, colligere possumus etiam pro immediatâ motione voluntatis. Si enim solus DEUS potest intellectum nostrum intus docendo illuminare, etiam solus DEUS potest voluntatem nostram ad agendum efficaciter et sufficienter inclinare. Prout Doctor

Sed nec homo, nec alia creatura potest internè docere.
Ergò solus DEUS internè docet.

Major est certa ex sufficienti partium enumeratione: Nam præter DEUM, et creatum nihil datur, cui actus docendi valeat adscribi : Minor igitur demonstranda erit, et consequentia confirmanda. Et pro utroque inservient hæ binæ Sectiones cum suis Paragraphis.

SECTIO I.

NEC HOMO, NEC ALIA CREATURA INTELLECTUALITER, SEU INTERNÈ DOCERE

POTEST.

[ocr errors]

SUMMARIUM. 4. Ratio prima, quia sensibilia verba non possunt causare internam scientiam : 5. Aliàs signum ad placitum posset causare primum significatum conceptum rei. 6. Cùm tamen nec suum proprium formalem possit. 7. Quod ostenditur exemplo D. Augustini. — 8. Et per experientiam Auctoris. 9. Unde absque aliquo rerum intuitu nec rerum, nec nominum scientia acquiritur. 10. Discipulorum introversio. 11. Verba solùm respiciunt auditum; non visum; ubi fit scientia. — 12. Omnis Scientia fit per mentalem visum, seu mentalem experientiam. — 13. Si homo posset intus docere, posset docere cæcum de coloribus. - 14. Non sola objecti apprehensio, sed etiam judicium, et illatio debent causari per mentalem intuitum. 15. Verba non eruunt res ex tenebris, sed solum lumen hoc facit. 16. Verba sunt tantùm monitoria signa. 17. Solùm manuducunt ad verum Magistrum.-18. Magister creatus causat scientiam, in discipulo audiente, sicut imago exemplaris visa causat amorem in vidente. 19. Si homo posset mentem alienam docere, posset et liberum arbitrium movere. Objectio ex D. Thomà solvitur. - 20. Si intus docere posset secreta alicni cordis penetraret. 21. Probatur denique per argumentum in formâ, et quidem, ut puto, demonstrativum. 22. Expenditur argumentum, confirmatur.

-

--

et

4. Probatur specialiter de homine sic: Si homo posset interiùs docere, posset in mente discipuli scientiam, et doctrinam causare: sed consequens non potest, ergo nec antecedens. Probatur minor, si

.

posset scientiam, et doctrinam in mente discipuli causare, causaret eam per vocem, per verba, et alia signa sensibilia; sed per hæc eam causare non potest, ergo, etc. Major per se constat, quia in his consistit totus exterior hominis concursus, quo nititur in discipulo doctrinam producere: nec aliud immediatè à discipulo percipitur, quam Magistri vox, verba, aliaque Magistri sensibilia signa. Probatur ergò minor. Juxta Hypothesim decimam quartam, decimam quintam, et decimam sextam, doctrina, vel scientia fit, et inest subjecto spirituali, ac interno, id est in ipsâ mente, non autem in corpore, aut aliquo subjecto corporeo. Et consequenter non potest attingi, produci, vel causari ab actione sensibili, quæ tota foris in corpore, ac corporeis organis, et sensibus terminatur: sed vox, verba, aliaque signa, in sensus incurrentia, sunt actio sensibilis: ergò non possunt attingere, producere, vel causare doctrinam, vel scientiam. Totum argumentum fuit in dictis 3. Hypothesibus sufficienter probatum, et demonstratum.

5. Confirmatur 1. Si homo posset in discipulo per sua verba scientiam, et doctrinam causare, tunc signum instrumentale ad placitum (quale inter alia et etiam signum verbale) haberet vim producendi, et ingenerandi in mente, cui objicitur primum conceptum rei significatæ : sed hoc convenit tantum signo formali et naturali (quæ habent vim audienti, aut videnti id objiciendi, ad quod significandum à naturâ instituta sunt: quæ signa etiam à bestiis percipiuntur) signa verò ad placitum non possunt illi, cui objiciuntur primum conceptum rei, ad quem significandum ordinata sunt ingenerare, sed illum supponunt jam inesse, de quo eumdem solum commonefaciunt, ut illius. iterum recordetur hædera v. g. (quæ est signum instrumentale ad placitum vini) in æternùm mihi non denotabit hic divendi vinum, nisi aliunde noverim, quid sit vinum. Et sic hædera objecta oculis solùm monet illius rei, quam aliunde jam cognitam habeo, ut refricatâ memoriâ vini, inducar ad credendum hic divendi vinum. Nec enim. signum exterius, sive instrumentale de internà veritate me certificat; sed solùm facit, ut credam hîc divendi vinum : naturalem verò, seu primum conceptum vini supponit me jam aliunde habere.

6. Confirmatur 2. Signa instrumentalia ad placitum (qualia sunt omnia verba, quibus loquimur) non tantùm nequeunt, si per se nuda spectentur, scientificum rerum significatum menti audientis imprimere (sive nequeunt per se sola rerum scientiam docere) sed nec quidem seipsa, sive proprium suum conceptum, ac notitiam: id est nec quidem ipsorum signorum scientiam edocere valent: seu, ut

clariùs loquar, verba nec possunt me docere scientiam realem (v. g. Physicam, etc.) nec verbalem (v. gr. Grammaticam, aut peritiam novi idiomatis). Imò potiùs hanc signorum, seu verborum veram notitiam, ac intelligentiam tunc primùm acquirimus, cùm ad pronuntiationem signorum, seu verborum, ipsas res significatas oculo mentis, vel carnis intuemur. Patet manifestè in iis, qui in Regione peregrinâ novam, et priùs incognitam addiscunt linguam. Hi certè ad nudam loquentium pronuntiationem nullum omnino addiscunt verbum, cum omnia illis (ut suppono) sint æqualiter incognita. Unde ergo, quando, et ex quo, verborum peregrinorum scientiam, ac notitiam acquirunt? Nimirum tunc, cum unà cum pronuntiatione verborum res ipsæ demonstrantur, et digito, aut alio corporis gestu indicantur, et veluti eorumdem oculis inspiciendæ coram exhibentur : tunc primum ex inspectione rerum, verborum significationem addiscunt: id est incipiunt cognoscere tali verbo, cum istis syllabis sic et sic pronuntiato, talem, et talem rem ex hominum placito, vel condicto significari. Hoc eodem modo contingit infantes, ac pueros nativas linguas primitus edoceri, id est plùs ex inspectione rerum, sensibus exhibitarum ; quàm ex auditione verborum.

7. Loquatur Vir magnus Augustinus de se, ut puero prima verba addiscente: Non enim docebant me majores homines, præbentes mihi verba certo aliquo ordine doctrinæ, sicut paulò post literas: sunt verba ipsius Libro 4. Confess. Cap. 8. sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, DEUS meus, cum gemitibus, et vocibus variis, variisque membrorum motibus, edere vellem sensa cordis mei, ut voluntati pareretur nec valerem, quæ volebam omnia, nec quibus volebam omnibus: prensabam memoria, cùm ipsi appellabant rem aliquam, et cùm secundùm eam vocem corpus ad aliquid movebant, videbam, et tenebam hoc ab eis vocari rem illam, quod sonabant, cùm eam vellent ostendere. Hoc autem eos velle ex motu corporis aperiebatur, tanquam verbis naturalibus omnium Gentium, quæ sicut vultu, et nutu oculorum, cæterorumque membrorum actu, et sonitu vocis indicante affectionem animi in petendis, habendis, rejiciendis, fugiendisve rebus. Ita verba his variis sententiis, locis suis posita, et crebrò audita, quarum rerum signa essent; paulatim colligebam, measque jam voluntates edomito in eis signis ore, per hæc enuntiabam. Hæc de se Augustinus.

8. Sed meipsum quoque in exemplum hujus rei puerilis adduco. Undecimum agebam annum, et à parentibus in regionem non adeò longinquam missus fueram, ut ibi discerem alienum, quod ignorabam idioma. Unde nec numeros, nec alia regionis usualia verba

« PoprzedniaDalej »