Obrazy na stronie
PDF
ePub

illum esse nobis, quàm hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam magis sunt timendi, quòd, quid cogitent, me scire sentiunt, neque tamen permoventur. Video, cui Apulia sit attributa, qui habeat Etruriam, qui agrum Picenum, qui Gallicum, qui sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum depoposcerit: omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt ; patefeci in Senatu hesterno die : Catilina ipse pertimuit, profugit; hi quid expectant? nae illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

IV. Quod expectavi, jam sum assecutus, ut vos omnes factam esse apertè conjurationem contra rempub. videretis nisi verò si quis est, qui Catilinae similes cum Catilinâ sentire non putet. Non est jam lenitati locus, severitatem res ipsa flagitat; unum etiam nunc concedam : exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere : demonstrabo iter: Aureliâ viâ profectus est : si accelerare volunt, ad vesperam consequentur. O fortunatam remp. si quidem hanc sentinam hujus urbis ejecerit! uno mehercule Catilinâ exhausto, relevata mihi et recreata resp. videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut excogitari potest, quod non ille con

9. Apulia Apulia was assigned to Caius Julius, Etruria to Manlius, and the Picene territory to Septimius. Lentulus, Cethegus, Statilius, and Crassus were appointed to burn the city, to murder their enemies, and to put the Senators to death.

1. Superioris noctis-The night, on which the conspirators met at the house of Marcus Lecca.

2. Hi-This word refers to the conspirators who remained in the city.

ceperit? quis totâ Italiâ veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subjector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilinâ non familiarissimè vixisse fateatur ? quae caedes per hosce annos sine illo facta est? quod nefarium stuprum non per illum ? Jam verò quae tanta in ullo unquam homine juventutis illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissimè, aliorum amori flagitiosissimè şerviebat: aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum, non modò impellendo, verùm etiam adjuvando pollicebatur. Nunc verò quàm subitò non solùm ex urbe, verùm etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat ? nemo, non modò Romae, sed nec ullo in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus adsciverit.

V. Atque ut ejus diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur : nemo in scenâ levior et nequi

er,

3. Gladiator-Gladiators were men who fought against each othand against wild beasts for the amusement of the people. They were cruel and bloody-minded, often employed in assassination. 4. Testamentorum subjector-Forger of wills.

5. Ludo gladiatorio-There were schools in Rome, in which gladiators were kept and maintained by persons called Lanistae, who purchased and trained them. Gladiators were at first composed of captives and slaves, or of condemned malefactors. But afterwards also free born citizens, induced by hire or by inclination, fought on the stage, some even of noble birth.

6. In scena levior-Actors were not so much respected among the Romans as among the Greeks, but were held infamous.

S

or, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione assuefactus, frigore et fame, et siti ac vigiliis perferendis, fortis ab istis suis sociis praedicabatur, cùm industriae subsidia, atque instrumenta virtutis in libidine audaciâque consumeret. Hunc verò si sui fuerint comites secuti, si ex urbe exierint, desperatorum hominum flagitiosi greges, ô nos beatos ! ô rempubl. fortunatam! ô praeclaram laudem consulatûs mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanae audaciae, ac tolerandae : nihil cogitant, nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas: patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligurierunt : res eos jampridem, fides deficere nuper coepit ; eadem tamen illa, quae erat in abundantiâ, libido permanet. Quòd si in vino et aleâ comessationes solùm et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc verò quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, confecti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis caedem bonorum, atque urbis incendia; quibus ego confido impendere fatum aliquod : et poenas jamdiu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitas, aut instare jam planè, aut certè jam appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit; non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagârit reipublicae ; nulla est enim natio, quam pertimescamus: nullus rex, qui bellum populo

Romano inferre possit; omnia sunt externa, "unius virtute, terrâ marique pacata; domesticum bellum manet: intùs insidiae sunt : intùs inclusum periculum est: intùs est hostis; cum luxuriâ nobis, cum amentiâ, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites: suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt, quâcunque ratione sanabo; quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manare. Proinde aut exeant, aut quiescant: aut, si et in urbe, et in eâdem mente permanent, ea, quae merentur, expectent.

VI. At etiam sunt, Quirites, qui dicant a me in exilium ejectum esse Catilinam: quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos ejicerem, qui haec loquuntur; homo enim videlicet timidus, et permodestus, vocem consulis ferre non potuit: simul atque ire in exilium jussus est, paruit. Quid, quòd hesterno die cùm domi meae penè interfectus essem, Senatum in aedem Jovis Statoris convocavi? rem omnem ad patres conscriptos detuli? quò cùm Catilina venisset, quis eum Senator appellavit? quis salutavit? quis denique ita aspexit, ut perditum civem, ac non potiùs, ut importunissimum hostem? quin etiam principes ejus ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. Hic ego, vehemens ille Consul, qui verbo cives in exilium ejicio, quaesivi a Catilinâ, an nocturno conventu apud M. Leccam fuisset, necne: cùm ille homo audacissimus, conscientiâ convictus, primò reticuisset, patefeci

7. Unius virtute-The person, to whom these words refer, was Pompey, who by his military talents had at this time successfully terminated the Mithridatick war, and the war of the Pirates.

caetera quid eâ nocte egisset, ubi fuisset, quid in proximam constituisset, quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta, edocui; cùm haesitaret, cùm teneretur, quaesivi quid dubitaret eò proficisci, quò jampridem parârat; cùm arma, cùm secures, cùm faces, cùm tubas, cùm signa militaria, cùm aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium scelerum domi suae fecerat, scirem esse praemissam. In exilium ejiciebam, quem jam ingressum esse in bellum videbam? Etenim, credo, Manlius iste, centurio, qui in agro Faesulano castra posuit, bellum popul oRomano suo nomine indixit; et illa castra nunc non Catilinam ducem expectant ; et ille ejectus in exilium, 'se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet.

VII. O conditionem miseram non modò administrandae, verùm etiam conservandae reipublicae ! nunc si L. Catilina, consiliis, laboribus, periculis meis circumclusus ac debilitatus, subitò pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abjecerit, ex hoc cursu sceleris et belli iter ad fugam atque exilium converterit ; non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus ac perterritus meâ diligentiâ, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus, innocens in exilium ejectus a consule vi et minis esse dicetur : et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum; me non

8. Etenim credo-This sentence is ironical.

9. Se Massiliam-Marseilles was a celebrated city in Narbonese Gaul. It is said by Sallust, that Catiline, after his departure from Rome, wrote letters to the most important inhabitants, in which he pretended that, being unable to withstand the persecution of his enemies, who had falsely accused him, he had retired to this city, not because he was conscious of any guilt, but to prevent the tumults and insurrections, which might be raised in his favour.

« PoprzedniaDalej »