Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cap. 13.

Lectio iij. RAT Judith sola in cubíEculo. Porro Holofernes jacébat in lecto nímïâ ebrietáte sopítus. Dixitque Judith puellæ suæ, ut staret foris ante cubículum, et observáret. Stetitque Judith ante lectum, orans cum lácrymis, et labiórum motu in silentio, dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et réspice in hâc horâ ad óperâ mánuum meárum: ut, sicut promisisti, Jerúsalem civitátem tuam érigas; et hoc quod credens per te posse fíeri cogitávi, perfíciam. Et cùm hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caputléctuliejus; et pugiónem ejus, qui in eâ ligátus pendébat, exolvit. Cùmque evaginasset illum, apprehendit comam cápitis ejus, et ait: Confirma me, Dómine Deus, in hâc horâ. Et percussit bis in cervícem ejus; et abscídit caput ejus. R. Noli timére, 368. FERIA TERTIA. De libro Judith.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

próximo suo: sed inclináto cápite, relictis ómnibus, evádere festinábant Hebræos, quos armátos super se veníre audiébant, fugientes per vias campórum et sémitas cóllium. Videntes ítaque fílii Israël fugientes, secúti sunt illos; descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. Et quóniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites; filii autem Israël uno ágmine persequentes, debilitábant omnes quos inveníre potuissent. R. Quia pátiens, 368.

[ocr errors]

Lectio ij.

OACIM autem summus Póntifex de Jerúsalem venit in Bethúliam cum universis presbyteris suis, ut vidéret Judith. Quæ cùm exisset ad illum, benedixérunt eam omnes, unâ voce dicentes : Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri; quia fecisti viriliter, et confortátum est cor tuum; eò quòd castitátem amáveris, et post virum tuum, álterum nescíeris: ídeò et manus Dómini confortávit te, et ideò eris benedicta in æternum. Et dixit ómnis

pópulus: Fiat, fiat. Per dies autem triginta vix collecta sunt spólia Assyriórum à pópulo Israël.

R. Non in multitúdine, 369.

En

Cap. 16.

Lectio iij. T factum est post hæc, omnis pópulus post victóriam venit in Jerúsalem adoráre Dóminum: et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocausta, et vota, et repromissiónes suas. Porrò Judith universa vasa béllica Holofernis quæ dedit illi pópulus, et conópeum quod ipsa sustulerat de cubíli ipsíus, óbtulitin anathéma obliviónis. Erat autem pópulus jucundus secundùm fáciem sanctórum, et per tres menses gaudium hujus victória celebrátum est cum Judith. Post dies autem illos unus

quisque rédiit in domum suam; et Judith magna facta est in Bethúlia, et præclárior erat universæ terræ Israël. Erat étiam virtúti cástitas adjuncta, ita ut non cognósceret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. Erat autem diébus festis procédens cum magnâ glóriâ. Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam líberam, et defuncta est, ac sepulta cum viro suo in Bethúlia. Luxitque illam omnis pópulus diébus septem. R. Dómine, Rex, 369.

[graphic][ocr errors]

EXCERPTA QUÆDAM È RUBRICIS

USUM COMMUNIS SANCTORUM CONTINGENTIA.

Officium Duplex, et suprà, nisi cum æquali aut digniori concurrat, habet I. et II. Vesperas integras ; et að Matutinum tres Nocturnos, et Psalmos Feriales, vel de Dominica, vel proprios qualitate Festorum, ut fusè dicitur in Communi Apostolorum.

Officium Semiduplex habet etiam I. Vesperas integras, sed isto modo: quinque Psalmi dicuntur sub unica Antí– phona, quæ est prima è I. Vesperis de Communi, nisi adsit propria. Unico verò ad Matutinum constat Nocturno, in quo dicuntur tres Antiphona super novem Psalmos; scilicèt unaquæque Antiphona super tres Psalmos; deindè Versiculus, tres Lectiones et tria Responsoria. Lectio j. semper est de Scriptura occurrente, tribus in unam junctis, ij. et iij. habentur in Proprio Sanctorum : tres autem Antiphona, y. et RRR. sumenda sunt secundùm Feriarum ordinem, id est : Feria II. et V. de primo Nocturno; Feriâ III. et VI, de secundo; Feria IV. et Sabbato de tertio Nocturno. Quinque habet Antiphonas ad Laudes et ad II. Vesperas, nisi aliter fieri debeat propter Octavam, ut suis locis no

tatur.

Officium simplex incipit à Capitulo I. Vesperarum, unicam habet Antiphonam ad Laudes, quæ semper est quarta ex assignatis. Hoc Officium desinit ad Nonam in

clusive. Unico ad Matutinum constat Nocturno, quod ordinatur ut in Officio Semiduplici. Excipiendæ tamen Lectiones j. et ij. quæ erunt de Scriptura occurrente, è tribus duæ: scilicèt j. legitur sola, ij et iij. in unam junguntur ; Lectio verò iij. ut assignatur in Proprio Sanctorum.

Modus dicendi Invitatorii in quolibet Officio variatur pro gradu Festorum. In solemnibus et suprà, Invitatorium ante Psalmum Veníte bis dicitur, et post singulos ejus Versus repetitur integrum: post Glória, cum Sicut erat, repetitur ab Asterisco, id est à medio, ac posteà integrè adhuc dicitur. In Duplicibus quibuscumque et Dominicis, idem servatur ritus, nisi quod post II. et IV. Versum repetitur dumtaxat à medio. In Semiduplicibus et infrà, semèl tantùm dicitur ante Psalmum Veníte.. repetitur integrum post I. Versum et Glória, cum Sicut erat, à medio autem post alios Versus.

Responsorium in I. Vesperis assignatum dicitur tantùm in Duplicibus-majoribus, et suprà. Modus autem illius dicendi variatur in Solemnibus et Annualibus. In Solemnibus quibusvis, post Glória Patri, omissâ reclamatione, repetitur . integrum usque ad . In Annualibus, post Glória, dicitur reclamatio, post quam resumitur . integrum usquè ad y. Ad Officium Nocturnum in Solemnibus-minor. R. IX. omissá reclamatione post Glória, repetitur usque ady. In Solemnibus-major. B. III. VI. et IX. dicitur modo supradicto. In Annualibus verò dicitur Glória Patri in omnibus RR. sed ad III. VI. et IX. post ultimam reclamationem, resumitur . integrum usquè ad y.

Doxologia unicuique Communi assignatæ dicuntur ad

Horas et ad Completorium, præterquam intrà Octavas. Antiphona ad Completorium dicuntur de Festo, de quo dicta sunt Vesperæ, vel de quo factum est à Capitulo.

Quocumque Festo etiam Annuali occurrente infrà Octavam Corporis Christi, dicetur in omnibus Hymnis ejusdem metri Doxologia, Qui carne. de Festo Corporis Christi, necnon . in l. br. Primæ, Hymnus ad Completorium, ac Canticum ad Laudes (nisi Festum occurrens proprium habeat).

[graphic][subsumed][subsumed]
« PoprzedniaDalej »