Obrazy na stronie
PDF
ePub

et Fílio, * non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.

Unus ergo Pater, non tres patres; unus Fílius, non tres filii:* unus Spíritus sanctus, non tres spíritus sancti.

Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil majus aut minus; * se totæ tres persóna coæternæ sibi sunt et coæquáles.

*

Ita ut per ómnia sicut jam suprà dictum est, et Unitas in Trinitáte, et Trinitas in Unitáte veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, *ita de Trinitáte séntiat. Sed necessárium estad æternam salútem, ut incarnatiónem quoque Domini nostri Jesu Christi fidéliter credat.

Est ergo fides recta, ut credámus et confiteámur * quia Dominus noster Jesus Christus Dei Fílius, Deus et homo est.

Deus est ex substantia Patris ante sécula génitus, et homo est ex substantia matris in século natus.

Perfectus Deus, perfectus homo; * ex ánima rationáli, et humána carne subsistens.

Equális Patri secundùm divinitátem, * minor Patre secundùm humanitátem.

Qui licèt Deus sit et homo, * non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem non conversióne divinitátis in carnem, *sed assumptióne humanitátis in Deum.

Unus omníno, non confusióne substantiæ, * sed unitáte persónæ.

Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salúte nostra; descendit ad ínferos; tértia die resurrexit à mórtuis;

Ascendit ad cœlos; sedet ad dexteram Dei Patris omnípotentis, inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos: Ad cujus adventum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis,* et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.

Et qui bona egérunt, ibunt in vitam æternam; * qui verò mala, in ignem æter

num.

Hæc est fides cathólica ; * quam nisi quisque fidéliter firmiterque crediderit, salvus esse non póterit.

Ant. In toto corde meo exquisívi te, Dómine: doce me justificatiónes tuas Ps. 118. CAPITULUM. Ephes. 5.

RATIS aliquando tenebræ ; nunc autem lux in Dómino. Ut filii lucis ambuláte; fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et

veritáte probantes quid sit | logii, in cujus fine nihil res

:

beneplácitum Deo.

*

R. breve. Christe, Fili Dei vivi, Miserére nobis. Repet. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis. y. Qui surrexisti à mórtuis (Hic versus quandoquè mutandus est, ut notatur in Proprio), * Miserére nobis. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto. Repet. Christe, Fili Dei vivi, Miserére nobis. Matt. 16. Tob. 8. Rom. 6.

*

y. Exurge, Dómine, ádjuva nos; R. Et rédime nos propter nomen tuum. Ps. 43. y. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

ORÉMUS.

ÓMINE Deus omnipotens, Do qui ad princípium hujus diéi nos perveníre fecisti, tua nos hódie salva virtúte, ut ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciendam nostra procédant elóquia, dirigantur cogitatiónes et ópera: Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritûs sancti Deus, per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

y. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

y. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.

AD OFFICIUM CAPITULI.
Primò fit lectio Martyro-

pondetur; sed statim Hebdomadarius dicit quæ sequuntur. Si verò non legatur Martyrologium, Officium capituli incipitur absolutè sic. y. Pretiósa in conspectu Dómini, R. Mors Sanctórum ejus. Ps. 115.

ANCTA María, et omnes

Sancti ádjuvent nos in oratiónibus suis pro nobis ad Deum; ut secundùm eum qui vocávit nos, Sanctum, et ipsi in omni conversatióne sancti simus. R. Amen. Rom. 15. I. Petr. 1.

Lector, Jube, domne, benedícere. [ Lectrix dicit, domna. ] Solus vel sola recitans dicit absolutè Benedictionem.

Bened. Det Dóminus leges suas in mentem nostram, et in corde nostro superscribat eas. R. Amen. Hebr. 8.

Tum fit lectio Canonis, qui pro singulis diebus habetur suo loco: in cujus fine dicitur: Tu autem, Dómine, miserére nostrî.

R. Deo grátias.

Post lectionem, Hebdomadarius dicit: Adjutórium nostrum in nómine Dómini: R. Qui fecit cœlum et terram. Ps. 123.

Submissiori voce dicit: Benedícite. Lector versus ad eum, Deus. Hebd. Deus pacis aptet nos in omni bono,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Tuas refúsus íntimis
Accende flammas córdibus.
Qui caritátis vínculo
Cum Patre nectis Fílium,
Et nos amóris mútui
Arctis coapta néxibus.
Qui nos creávit, laus Patri;
Laus, qui redémit, Fílio;
Qui caritáte nos foves,
Par sit tibi laus, Spíritus.
Ant. 6. Da mihi.

Ex Psalmo 118.
EGEM pone mihi, Dó-

L mine, viam justifica

et

tiónum tuárum, exquiram eam semper. Da mihi intellectum, et scrutábor legem tuam; et custódiam illam in toto corde meo.

Deduc me in sémitam mandatórum tuórum, * quia ipsam vólui.

Inclína cor meum in tes

[blocks in formation]

*

Amputa opprobrium meum quod suspicátus sum, quia judícia tua jucunda.

Ecce concupívi mandáta tua:* in æquitáte tua vivífica me.

Et véniat super me misericórdia tua, Dómine, * sa| lutáre tuum secundùm elóquium tuum.

Et respondébo exprobrántibus mihi verbum, * quia sperávi in sermónibus tuis.

Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáquè, * quia in judíciis tuis supersperávi.

Et custódiam legem tuam semper, * in séculum, et in séculum séculi.

Et ambulábam in latitú→ dine, quia mandáta tua exquisívi.

Et loquébar de testimoniis tuis in conspectu regum, * et non confundébar.

Et meditábar in mandátis tuis, * quæ diléxi.

Et levávi manus meas ad mandáta tua quæ diléxi, * et exercébar in justificatiónibus tuis.

Divisio Psalmi 118. EMOR esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

timónia tua, * et nonin M

avaritiam.

*

Hæc me consoláta est innium timéntium te, * et.

[ocr errors]

humilitáte mea, quia elóquium tuum vivificávit me. Superbi iniquè agébant usquequáquè à lege au

tem tua non declinávi. Memor fui judiciórum tuórum à século, Dómine;

et consolátus sum. Deféctio ténuit me * pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.

Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ in loco peregrinatiónis meæ.

Memor fui nocte nóminis tui, Dómine; * et custodívi legem tuam.

Hæc facta est mihi, * quia justificatiónes tuas exquisívi.

[ocr errors]

Pórtio mea Dómine, * custodire legem

dixi, tuam.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

custodiéntium mandáta tua. Misericórdia tua, Dómine, plena est terra: * justificatiónes tuas doce me.

Divisio Psalmi 118.

BITATEM fecisti cum servo tuo, Dómine, * secundùm verbum tuum.

Bonitátem, et disciplínam, et scientiam doce me;* quia mandátis tuis crédidi.

Priusquam humiliárer ego delíqui: * proptéreǎ elóquium tuum custodívi.

Bonus es tu ;* et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.

Multiplicáta est super me iniquitas superbórum: * ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.

*

Coagulátum est sicut lac cor eórum: ego verò legem tuam meditátus sum.

Bonum mihi quia humiliasti me: * ut discam justificatiónes tuas.

Bonum mihi lex oris tui * super millia auri et argenti.

Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me; * da mihi intellectum, et discam mandáta tua.

quia

Qui timent te, vidébunt me, et lætabuntur; * in verba tua supersperávi.

*

Cognóvi, Dómine, quia æquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliasti me. Fiat misericórdia tua, ut

consolétur me, * secundùm elóquium tuum servo tuo.

HYMNUS.

Véniant mihi miseratio- JAM solis excelsum jubar

[ocr errors]

Toto coruscat lúmine,

nes tuæ, et vivam; quia Sic, Christe, tu mundum lex tua meditátio mea est.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

་ ་

nova Sol verus accendis face. Fac plena nostris fulgeat Lux veritátis méntibus; Fac nostra plenam cáritas Crescendo surgat ad diem. Qui nos creávit, laus Patri;

[ocr errors]

Laus, qui redémit, Fílio;
Qui caritáte nos foves,
Par sit tibi laus, Spíritus.
Amen.

Ant. 2. D. Inclinávi.
Ex Psalmo 118.
EFECIT in salutáre tuum
ánima mea,
* et in
verbum tuum super-

D

sperávi.

Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, dicentes: * Quandò consoláberis me?

Quia factus sum sicut uter in pruína; * justificatiónes tuas non sum oblitus.

Quot sunt dies servi tui?* quandò fácies de persequéntibus me judícium?

Narravérunt mihi iníqui fabulationes; * sed non ut lex tua.

Omnia mandáta tua, véritas : iníquè persecuti sunt me, ádjuva me.

Paulò minùs consummavérunt me in terra: *. ego autem non derelíqui man

✯. Deus, † in adjutórium. | dáta tua.

« PoprzedniaDalej »