Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qualem commendes, etiam atque etiam adspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Fallimur, et quondam non dignum tradimus: ergo
Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri;
Ut penitus notum, si tentent crimina, serves
Tuterisque tuo fidentem praesidio : qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paullo ventura pericula sentis?

80

Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.

85

Dulcis inexpertis cultura potentis amici;

Expertus metuit. Tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes tristemque jocosi,

Sedatum celeres, agilem gnavumque remissi,
Potores bibuli media de nocte Falerni
Oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos jures te formidare vapores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
Qua ratione queas traducere leniter aevum ;
Num te semper inops agitet vexetque cupido,
Num pavor et rerum mediocriter utilium spes:
Virtutem doctrina paret naturane donet;
Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum:
Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum:
An secretum iter et fallentis semita vitae.
Me quoties reficit gelidus Digentia rivus,
Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,

Quid sentire putas, quid credis, amice, precari?

Sit mihi, quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam

90

95

100

105

87. metuet; metuat.

93. tepores. 98. Ne te.

99. Ne.

Quod superest aevi, si quid superesse volunt di:
Sit bona librorum et provisae frugis in annum
Copia: neu fluitem dubiae spe pendulus horae !
Sed satis est orare Jovem, quae donat et aufert :
Det vitam, det opes: aequum mî animum ipse parabo.

110

[blocks in formation]

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

Nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus. Ut male sanos
Adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus:

5

Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda. Forum putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis;
Hoc simul edixi, non cessavere poetae
Nocturno certare mero, putere diurno.

10

Quid, si quis vultu torvo ferus et pede nudo.
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis?
Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile: quodsi
Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe jocum vestri movere tumultus!

15

20

13

Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit,
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,

25

35

Quod timui mutare modos et carminis artem ;
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
Nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, 30
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
Vulgavi fidicen; juvat immemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus?
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Impensis coenarum et tritae munere vestis;
Non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,
Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
Hinc illae lacrimae. Spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare et nugis addere pondus,
Si dixi; Rides, ait, et Jovis auribus ista
Servas; fidis enim, manare poetica mella

Te solum, tibi pulcher. Ad haec ego naribus uti
Formido, et, luctantis acuto ne secer ungui,
Displicet iste locus, clamo, et diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
Ira truces inimicitias et funebre bellum.

E. xix. 22, 23. fidet-reget.

40

45

[blocks in formation]

Vertumnum Janumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves et grata sigilla pudico:
Paucis ostendi gemis, et communia laudas,
Non ita nutritus. Fuge, quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui? dices, ubi quis te laeserit; et scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quodsi non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae, donec te deserat aetas;
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille,

Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus; quis enim invitum servare laboret ?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertino natum patre et in tenui re
Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis urbis belli placuisse domique;
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

[blocks in formation]

5

10

15

20

25

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER SECUNDUS

EPISTOLA I.

AD AUGUSTU M.

Cum tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes, in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dam terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem

5

Speratum meritis. Diram qui contudit Hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.

10

Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes

Infra se positas; exstinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,

15

« PoprzedniaDalej »