Obrazy na stronie
PDF
ePub

In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula coena,
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo, ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes, nec non verniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne, quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque
Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis

105

110

Personuit canibus. Tum rusticus: haud mihi vita 115
Est opus hac, ait, et valeas; ine silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

SATIRA VII.

Jam dudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus Pauca, reformido.-Davusne ?-Ita, Davus, amicum Mancipium domino, et frugi, quod sit satis, hoc est, Ut vitale putes.-Age, libertate Decembri, Quando ita majores voluerunt, utere; narra.Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget Propositum; pars multa natat, modo recta capessens, Interdum pravis obnoxia. Saepe notatus Cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani,

109. praelibans. 116. valeat.

Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas;
Aedibus ex magnis subito se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honeste;

10

Jam moechus Romae, jam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurna
Conductum pavit: quanto constantior isdem
In vitiis, tanto levius miser ac prior illo,
Qui jam contento, jam laxo fune laborat.-

15

20

Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, Furcifer?-Ad te, inquam.-Quo pacto, pessime?-Laudas

Fortunam et mores antiquae plebis, et idem,

Si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres,
Nequicquam coeno cupiens evellere plantam.
Romae rus optas, absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad coenam, laudas securum olus, ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
Quod nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se
Maecenas serum sub lumina prima venire
Convivam: Nemon' oleum feret ocius? ecquis
Audit? cum magno blateras clamore fugisque.
Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
Discedunt. Etenim fateor, me, dixerit ille,
Duci ventre levem; nasum nidore supinor:
Imbecillus, iners; si quid vis, adde, popino.
Tu, cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultro

13. doctor. 18. idem. 34. fert. 35. furisque.

25

30

35

40

[ocr errors]

Insectere velut melior, verbisque decoris
Obvolvas vitium? Quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis? Aufer
Me vultu terrere; manum stomachumque teneto,
Dum, quae Crispini docuit me janitor, edo.
Te conjux aliena capit, meretricula Davum :
Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me
Natura intendit, sub clara nuda lucerna
Quaecunque excepit turgentis verbera caudae,
Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
Dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
Ditior aut formae melioris meiat eodem.
Tu, cum projectis insignibus, anulo equestri
Romanoque habitu, prodis ex judice Dama
Turpis, odoratum caput obscurante lacerna,
Non es, quod simulas? Metuens induceris, atque
Altercante libidinibus tremis ossa pavore.

45

50

55

Quid refert, uri, virgis ferroque necari
Auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
Quo te demisit peccati conscia herilis,

60

Contractum genibus tangas caput? Estne marito
Matronae peccantis in ambo justa potestas?

In corruptorem vel justior. Illa tamen se
Non habitu mutatve loco peccatve superne,
Cum te formidet mulier neque credat amanti;

65

Ibis sub furcam prudens, dominoque furenti

Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam.
Evasti: credo, metues doctusque cavebis ;

Quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
Possis O toties servus ! Quae bellua ruptis

70

Cum semel effugit, reddit se prava catenis?

Non sum moechus, ais; neque ego, hercule, fur, udi vasa

48. incendit.

Praetereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Imposita haud unquam misera formidine privet?
Adde super, dictis quod non levius valeat: nam,
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos

75

Vester ait, seu conservus: tibi quid sum ego? Nempe 80
Tu, mihi qui imperitas, alii servis miser, atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.-

Quisnam igitur liber ?—Sapiens, sibi qui imperiosus,
Quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent:
Responsare cupidinibus, contemnere honores

Fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
Externi ne quid valeat per leve morari,

In quem manca ruit semper fortuna. Potesne

Ex his, ut proprium, quid noscere? Quinque talenta Poscit te mulier; vexat, foribusque repulsum

85

90

Perfundit gelida; rursus vocat: eripe turpi

Colla jugo: Liber, liber sum, dic age! Non quis:

[blocks in formation]

Re vera pugnent, feriant vitentque moventes
Arma viri? Nequam et cessator Davus, at ipse
Subtilis veterum judex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus coenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?

81. aliis. 83. sibique.

100

Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, opsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine. petitae,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant

105

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili; qui praedia vendit,

110

Nil servile, gulae parens, habet? Adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas fugitivus et erro,
Jam vino quaerens, jam somno fallere curam ;
Frustra: nam comes atra premit sequiturque fuga-

cem.

115

Unde mihi lapidem ?—Quorsum est opus?—Unde sagittas?—

Aut insanit homo aut versus facit.-Ocius hinc te

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.

SATIRA VIII.

Ut Nasidieni juvit te coena beati ?
Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic
De medio potare die.-Sic, ut mihi nunquam
In vita fuerit melius.-Da, si grave non est,
Quae prima iratum ventrem placaverit esca.-
In primus Lucanus aper: leni fuit Austro
Captus, ut aiebat coenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum

S. viii. 4. Dic.

5

« PoprzedniaDalej »