Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
Scilicet ut plausus, quos fert Agrippa, feras tu,
Astuta ingenuum vulpes imitata leonem.—
Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur?—
Rex sum.-Nil ultra quaero plebeius. Et aequam
Rem imperito: ac, si cui videor non justus, inulto
Dicere, quod sentit, permitto.-Maxime regum,
Di tibi dent capta classem deducere Troja!
Ergo consulere et mox respondere licebit?—
Consule. Cur Ajax, heros ab Achille secundus,
Putescit, toties servatis clarus Achivis,

185

190

Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, 195
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ?—
Mille ovium insanus morti dedit, inclytum Ulixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.-
Tu, cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
Ante aras, spargisque mola caput, improbe, salsa,
Rectum animi servas ?-Quorsum ?—Insanus quid enim
Ajax

200

Fecit, cum stravit ferro pecus? Abstinuit vim
Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis,

Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.—
Verum ego, ut haerentes adverso litore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine divos.-
Nempe tuo, furiose.-Meo, sed non furiosus.-
Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet, commotus habebitur, atque
Stultitiane erret, nihilum distabit, an ira.
Ajax cum immeritos occidit, desipit, agnos;
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,

205

210

Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor?

191. reducere. 194. Putrescit.

201. Quorsum insanus? quid enim-. 208. veri vero.

211. immeritos cum, Orellius.

Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,

Huic vestem ut gnatae paret, ancillas paret, aurum, 215
Rufam aut Pusillam appellet, fortique marito

Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus
Praetor, et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis gnatam pro muta devovet agna,
Integer est animi? Ne dixeris.
Stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,

Ergo ubi prava

220

Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,

Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.

Nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum:
Vincet enim stultos ratio insanire nepotes.

225

Hic simul accepit patrimoni mille talenta,
Edicit, piscator uti, pomarius, aucėps,
Unguentarius ac Tusci turba impia vici,

Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
Mane domum veniant. Quid tum?

tes.

Venere frequen

230

Verba facit leno: Quidquid mihi, quidquid et horum Cuique domi est, id crede tuum, et vel nunc pete vel cras. Accipe, quid contra juvenis responderit aequus:

In nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum

Coenem ego: tu pisces hiberno ex aequore verris.

235

Segnis ego indignus qui tantum possideam: aufer!
Sume tibi decies: tibi tantundem tibi triplex,

Unde uxor media currit de nocte vocata:
Filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
Scilicet ut decies solidum exsorberet, aceto
Diluit insignem baccam: qui sanior, ac si

240

Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam?
Quinti progenies Arrî, par nobile fratrum,

216. et Pusillam.

235. vellis.

240. obsorberet, Orellius; absorberet.

Nequitia et nugis, pravorum et amore gemellum,

Luscinias soliti impenso prandere coemptas,

245

Quorsum abeant? sanin' creta, an carbone notandi?

[blocks in formation]

Postquam est impransi correptus voce magistri ?
Porrigis irato puero cum poma, recusat:
Sume, Catelle, negat: si non des, optat. Amator
Exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
Invisis foribus? Nec nunc, cum me vocat ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?
Exclusit; revocat: redeam? Non, si obsecret. Ecce
Servus, non paullo sapientior: O here, quae res
Nec modum habet neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore haec sunt mala, bellum,
Pax rursum haec si quis tempestatis prope ritu
Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
Reddere certa sibi, nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione modoque.
Quid, cum Picenis excerpens semina pomis,
Gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
Quid, cum balba feris annoso verba palato,

260

265

270

246. sani ut-notati? 259. optet, Orellius.
262. Ne nunc; vocet.

Aedificante casas qui sanior? Adde cruorem

275

Stultitiae atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam,
Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
Cerritus fuit? an commotae crimine mentis
Absolves hominem, et sceleris damnabis eundem,
Ex more imponens cognata vocabula rebus?
Libertinus erat, qui circum compita siccus

280

Lautis mane senex manibus currebat, et, Unum,—
Quid tam magnum? addens-unum me surpite morti!
Dîs etenim facile est, orabat: sanus utrisque
Auribus atque oculis; mentem nisi litigiosus
Exciperet dominus, cum venderet.

285

Hoc quoque vulgus

Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
Jupiter, ingentes qui das adimisque dolores,
Mater ait pueri menses jam quinque cubantis,
Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus
In Tiberi stabit. Casus medicusve levarit
Aegrum ex praecipiti, mater delira necabit.
In gelida fixum ripa, febrimque reducet.

290

Quone male mentem concussa? Timore deorum. 295
Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico

Arma dedit, posthac ne compellarer inultus.
Dixerit insanum qui me, totidem audiet, atque
Respicere ignoto discet pendentia tergo.—
Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
Qua me stultitia, quoniam non est genus unum
Insanire putas? Ego nam videor mihi sanus.-
Quid? caput abscissum manibus cum portat Agave
Gnati infelicis, sibi tum furiosa videtur ?—
Stultum me fateor, liceat concedere veris,

276. scrutare modo, inquam. 283. Quiddam magnum addens.

[blocks in formation]

300

305

Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
Aegrotare putes animi vitio.—Accipe: primum
Aedificas, hoc est, longos imitaris, ab imo
Ad summum totus moduli bipedalis; et idem
Corpore majorem rides Turbonis in armis
Spiritum incessum: qui ridiculus minus illo ?

An quodcunque facit Maecenas, te quoque verum est
Tantum dissimilem et tanto certare minorem?

Absentis ranae pullis vituli pede pressis,
Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Bellua cognatos eliserit. Illa rogare,

310

315

Quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset ?—
Major dimidio.-Num tanto?-Cum magis atque
Se magis inflaret: Non, si te ruperis, inquit,
Par eris. Haec a te non multum abludit imago:
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino;
Quae si quis sanus fecit, et sanus facies tu..
Non dico horrendam rabiem.-Jam desine !-Cultum

320

Majorem censu !-Teneas, Damasippe, tuis te.—
Mille puellarum, puerorum mille furores.—
O major, tandem parcas, insane, minori!

325

SATIRA IV.

Unde et quo Catius?-Non est mini tempus aventi Ponere signa novis praeceptis, qualia vincant Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.

313. Tanto dissimilem.

317. num tandem, se inflans, sic—? 318. tantum ?

S. iv. 2. vincunt; vincent.

« PoprzedniaDalej »