Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores, et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his majoribus orti
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: Equi te
Esse feri similem, dico. Ridemus, et ipse
Messius: Accipio; caput et movet.

O, tua cornu

Ni toret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum
Sic mutilus miniteris? At illi foeda cicatrix
Setosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus, Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat:

55

60

70

Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrus ad haec: donasset jamne catenam. 65
Ex voto Laribus, quaerebat: scriba quod esset,
Deterius nihilo dominae jus esse. Rogabat
Denique, cur unquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo?
Prorsus jucunde coenam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Paene macros arsit dum turdos versat in igni :
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos coenam servosque timentes
Tum rapere atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.

Quatuor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,

60. minitaris, Orellius.

70. producimus.

75

80

67. Nullo deterius; Nihilo deterius, Oreliius. 72. Paene arsit, macros dum-.

[ocr errors]

Signis perfacile est. Venit vilissima rerum
Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator:
Nam Canusi lapidosus; aquae non ditior urna
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit moestus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior, via pejor, ad usque
Bari moenia piscosi: dehinc Gnatia, lymphis
Iratis exstructa, dedit risusque jocosque,

85

90

Dum, flamma sine thura liquescere limine sacro,
Persuadere cupit. Credat Judaeus Apella,

95

Non ego; namque deos didici securum agere aevum: Nec, si quid miri faciat natura, deos id

Tristes ex alto coeli demittere tecto.

Brundusium longae finis chartaeque viaeque est. 100

SATIRA VI.

Non, quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos Incoluit fines, nemo generosior est te,

Nec, quod avus tibi maternus fuit atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarent,

Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,

S. vi. 4. regionibus imperitarunt; imperitarint.

5. acuto.

5

Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos saepe viros nullis majoribus ortos

Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos;
Contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice, quo nosti, populo, qui stultus honores
Saepe dat indignis et famae servit ineptus,

10

15

Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe longeque remotos?
Namque esto, populus Laevino mallet honorem,

Quam Decio mandare novo, censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus :

20

Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos gloria curru

Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum fierique tribuno?
Invidia accrevit, privato quae minor esset.

25

Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus et latum demisit pectore clavum,

Audit continuo: Quis homo hic est? Quo patre natus?

Ut si qui aegrotet quo morbo Barrus, haberi

30

Ut cupiat formosus, eat quacunque, puellis
Injiciat curam quaerendi singula, quali
Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo :

Sic qui promittit cives, Urbem sibi curae,
Imperium fore et Italiam et delubra deorum,
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quaerere cogit.—
Tune, Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives aut tradere Cadmo?—

[blocks in formation]

35..

At Novius collega gradu post me sedet uno;

40

Namque est ille, pater quod erat meus.-Hoc tibi Paullus
Et Messala videris? At hic, si plostra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit
Cornua quod vincatque tubas; saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,

45

Nunc, quia sum tibi, Maecenas, convictor, at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est: quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Praesertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit; optimus olim
Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat plura profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

50

55

65

Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos, 60
Pauca; abeo; et revocas nono post mense jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
-Non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore naevos,
Si neque avaritiam neque
sordes aut mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
Ut me collaudem, si et vivo carus amicis;

47. quia sim. 49. forsan.
67. reprendas.

70

[blocks in formation]

Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus aera;

Sed puerum est ausus Romam portare docendum
Artes, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. Vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si qui vidisset, avita
Ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes

[blocks in formation]

Circum doctores aderat. Quid multa? pudicum,
Qui primus virtutis honos servavit ab omni

Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi;
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

85

Mercedes sequerer; neque ego essem questus; at hoc nunc Laus illi debetur et a me gratia major.

Nil me poeniteat sanum patris hujus; eoque

Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis.
Et vox et ratio; nam si natura juberet
A certis annis aevum remeare peractum,

90

Atque alios legere, ad fastum quoscunque parentes

95

Optaret sibi quisque; meis contentus honestos

Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod

Nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.

Nam mihi continuo major quaerenda foret res,

100

Atque salutandi plures, ducendus et unus

Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve

79. si quis. 87. ad hoc; ob hoc. 102. peregre aut.

« PoprzedniaDalej »