Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

mentariis; præsertim cum scribat, nullum esse locum in totâ philosophiâ tam necessarium.

Minime vero assentior iis, qui negant, eum locum a Panæætio prætermissum, sed consulto 5 relictum, nec omnino scribendum fuisse, quia nunquam posset utilitas cum honestate pugnare : de quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divi~sione Panætii tertium est, an plane omittendum: 10 alterum dubitari non potest, quin a Panatio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e divisione tripertitâ duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam. Præterea, in extremo libro tertio, de hac parte pollicetur se deinceps 15 esse dicturum.

Accedit eodem testis locuples, Posidonius, qui etiam scribit in quâdam epistolâ, P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panætium audierat, ut nemo pictor esset inventus, qui Coæ Veneris 20 eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat); sic ea, quæ Panætius prætermisisset, et non perfecisset, propter eorum, quæ perfecisset, præstantiam, neminem esse per

25 secutum.

III. Quamobrem de judicio Panætii dubitari

non potest: rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adjunxerit, an secus, de eo fortasse disputari potest. Nam, sive honestum solum bonum est (ut Stoïcis placet), sive, quod honestum est, id ita summum bonum 5 est (quemadmodum Peripateticis nostris videtur), ut omnia, ex alterâ parte collocata, vix minimi momenti instar habeant; dubitandum non est, quin nunquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus, Socra- 10 tem exsecrari solitum eos qui primum hæc, naturâ cohærentia, opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoïci assensi, ut, quidquid honestum esset, id utile esse censerent, nec utile quidquam, quod non honestum.

15

Quod si is esset Panætius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset (ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel indolentiâ metiuntur), liceret ei dicere, utilitatem aliquando cum honestate pugnare. Sed, 20 cum sit is, qui id solum bonum judicet, quod honestum sit; quæ autem huic repugnent specie quâdam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri, nec decessione pejorem; non videtur ejusmodi debuisse deliberationem intro- 25 ducere, in quâ, quod utile videretur, cum eo quod honestum esset, compararetur. Etenim, quod summum bonum a Stoïcis dicitur, "Con-.

venienter naturæ vivere," id habet hanc, ut opinor, sententiam, cum virtute congruere semper; cætera autem, quæ secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent. 5. Quod cum ita sit, putant quidam, hanc comparationem non recte introductam, nec omnino de eo genere quidquam præcipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id in sapientibus est solis, neque 10 a virtute divelli unquam potest; in iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem perfectum honestum nullo modo, similitudines honesti esse possunt.

Hæc enim omnia officia, de quibus his libris 15 disputamus, media Stoïci appellant. Ea com

munia sunt, et late patent; quæ et ingenii bonitate multi assequuntur, et progressione discendi. Illud autem officium, quod rectum iidem appellant, perfectum atque absolutum est, et (ut iidem 20 dicunt) omnes numeros habet; nec, præter sapientem, cadere in quemquam potest. Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum; propterea quod vulgus, quid absit a perfecto, 25 non fere intelligit; quâtenus autem intelligit, nihil putat prætermissum. Quod item in poëmatibus et picturis usu venit, in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti, laudentque ea

quæ laudanda non sint, ob eam (credo) causam, quod insit in his aliquid probi, quod capiat ignaros, qui iidem, quid in unâquâque re vitii sit, nequeant judicare. Itaque, cum sunt docti a peritis, facile desistunt a sententiâ.

5

IV. Hæc igitur officia, de quibus his libris disserimus, quasi secunda quædam honesta esse dicunt, non sapientûm modo propria, sed cum omni hominum genere communia. Itaque his omnes, in quibus est virtutis indoles, commoven- 10 tur. Nec vero, cum duo Decii, aut duo Scipiones, fortes viri commemorantur, aut cum Fabricius, Aristidesve justus nominatur, aut ab illis, fortitudinis, aut ab his, justitiæ, tanquam a sapientibus, petitur exemplum. Nemo enim 15

horum sic sapiens est, ut sapientem volumus intelligi: nec ii, qui sapientes habiti sunt et nominati, M. Cato et C. Lælius, sapientes fuerunt; ne illi quidem septem: sed, ex mediorum officiorum frequentiâ, similitudinem quandam 20 gerebant speciemque sapientûm.

Quocirca nec id, quod vere honestum est, fas est cum utilitatis repugnantiâ comparari; nec id quidem, quod communiter appellamus honestum, quod colitur ab iis qui bonos se viros 25 haberi volunt, cum emolumentis unquam est comparandum: tamque id honestum, quod in

nostram intelligentiam cadit, tuendum conservandumque est nobis, quam id, quod proprie dicitur, vereque est honestum, sapientibus. Aliter enim teneri non potest, si qua est ad virtu5 tem facta progressio. Sed hæc quidem de iis, qui conservatione officiorum existimantur boni.

Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis, neque ea volunt præponderari honestate, hi solent, in deliberando, honestum cum 10 eo, quod utile putant, comparare: boni viri non solent. Itaque existimo, Panætium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere: etenim non modo pluris 15 putare quod utile videatur, quam quod honestum; sed hæc etiam inter se comparare, et in his addubitare, turpissimum est. Quid est ergo, quod nonnunquam dubitationem afferre soleat, considerandumque videatur? Credo, si quando 20 dubitatio accidit, quale sit id, de quo conside

retur.

Sæpe enim tempore fit, ut, quod plerumque turpe haberi soleat, inveniatur non esse turpe. Exempli causâ, ponatur aliquid, quod pateat 25 latius. Quod potest majus esse scelus, quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem, occidere? Num igitur se astrinxit scelere, si quis tyrannum occidit, quamvis familiarem?

« PoprzedniaDalej »