Obrazy na stronie
PDF
ePub

parvum tantae Maiestati offerre ausus fuerim. At quam neque in me, neque in meo opusculo deprehendere excusationis rationem potui, eam in Te, BEATISSIME PATER, tuaque benignitate comperire mihi datum est cumulatissimam. Ecquis enim ignorat quanta clementia, quantaque humanitate polleas, qua non modo quaeque licet minima non despicis, sed benevolo potius favore complecteris, eorumque auctores ad maiora usque capessenda hortaris, excitas, exstimulas? Sed, ut verum fatear, non tam studium, quo bonis hominum coeptis faves, ad id me impulit, quam ille, quo ardentissimo semper amore in Angelorum Reginam flagrasti. Probe enim norunt omnes, quanta diligentia et industria et studio iam inde a iuvenilibus annis non solum per Te Ipse Deiparam et sanctissime observaveris et ferventissime dilexeris, verum et aliorum animos curae tuae concreditos ad hanc tenerrimam dilectionem in formare, hac illos imbuere, ad hanc eos excitare atque in flammare studueris. Qui quidem animi fervor in Dei Parente veneranda, atque in eius cultu amplificando ardor tum in Te effulsit splendidior, cum episcopali ornatus dignitate filiolos, quos Tibi commendaverat Ecclesia, lacte Marianae pietatis fovebas atque educabas. Atque haec tua obsequentissima in communem christianorum Matrem pietas si in ceteris illius colendis praerogativis elucebat, ea in immaculati Conceptus veneratione exardescebat. Istoc enim tam Dei Genitrici decorum, tam dulce ac iucundum christianis omnibus privilegium singulari semper ac pe. nito amoris sensu non modo es prosecutus, verum et praedicare et colendum proponere nullo tempore dubitasti. Quod si tam diligenter tamque studiose Marianum cultum propagaveris, cum exiguam adhuc christiani gregis pascères partem, quidnam sperandum cum in tanta imperii excelsitate locatus universae Ecclesiae praesides militanti ? Quare iure meritoque existimavi, immo et absque ulla dubitatione mihi persuasi, factum iri unquam non posse, ut qui ab ineunte fere aetate immaculatam Dei Genitricem observantissime coluisset atque amasset tenerrime, is opusculum, quod tantum illius privilegium vindicaret, aequi bonique non esset consulturus. Quamquam opella istaec non in vindicando solum hoc Deiparae privilegio, verum in disquirendo versatur praecipue, an illud talibus tantisque instruatur veritatis notis, quibus fieri possit, ut dogmatico decreto definiatur. Quod

quidem decretum licet ab una Sede apostolica sit expectandum, nil tamen prohibet, quominus ad augendam scientiae supellectilem privati homines, rationum momentis aequa utrimque lance pensatis, ostendant et hasce veritatis notas minime in praesentia desiderari, ac dogmaticam definitionem iis non immerito posse fulciri. Huc porro tota quanta est dirigitur lucubratiuncula mea, in qua an finem, quem mihi praestitui, attigerim, profecto affirmare non audeo. Illud tamen unum me in hac du bitatione solatur, quod hisce temporibus quaestioni finiendae non incommodis, viam ego prior illi recluserim, quam alii fortasse validiori mente pollentes ac pleniori eruditione praestantes felicius postmodum percurrent. Mihi satis superque erit factum, si quod virium mearum exiguitati inchoare dumtaxat est datum, id potentioris ingenii alacritati perficiendum concedatur. Quare ea, qua par est, in re tanti momenti verecundia ac reverentia, ego libellum istunc et Sanctitati tuae of. fero ac tuae auctoritati penitus submitto. Ex quo non aliud unquam pollicitum mihi me esse credas velim, quam benevolentem tuac voluntatis in eam caussam inclinationem, quam pro virili parte propugnare ac luce aliqua spargere sum conatus. Hac spe fretus, quae mihi inter scribendum laborum vigiliarumque molestias non minimum lenivit, finem facio, illud a Deo Optimo Maximo enixe precatus, ut Te ad universi Orbis catholici diutinam felicitatem diu etiam feliciterque sospitet.

Ex aedibus Collegii Romani idibus sextilibus anno christiano M. DCCC. XXXXVII.

« PoprzedniaDalej »