Obrazy na stronie
PDF
ePub

Explanantur Patrum ver

ba.

tuit caro peccati, licet eius anima speciali privilegio intacta a peccati sorde fuerit servata; uti et nostra vere peccati caro dicitur, quamvis per regenerationis lavacrum peccati macula in ea prorsus fuerit detersa. Quum vero huiusmodi beneficium Patres B. Virgini non denegent, patet nullum exinde adversus piam sententiam argumentum posse deduci. Qua ratione praeter s. Augustini verba et illa quoque s. Fulgentii, s. Petri Damiani, Ruperti abbatis, et s. Anselmi commode explicantur, a quibus peccatum improprie vocatur concupiscentia, qua B. Virginis caro procreata est, quaeque a s. Augustino recte filia materque peccati dicitur (1). Hoc item sensu davidica verba accipienda sunt, quae Patres a B. Virgine veluti prolata exhibent: Ecce in iniquitatibus concepta sum et in peccatis concepit me mater mea; siquidem et haec de concupiscentia, ac proinde de peccati debito intelligi facile possunt. Quo quidem peccato ratione generationis etiam Virgo perfusa fuisset, nisi eius anima singulari Dei beneficio, cum primum corpusculo adhesit, anteoccupata gratia fuisset. Quinimo ex eo quod Virginis anima in sanctitate sit condita (ex quo factum ut haec ipsa sanctitas cum eius carne suo quodam proprio modo fuerit communicata) illarum dictionum vim melius assequimur, quibus Patres interdum asseruerunt Virginem emaculatam, emundatam, purgatamque fuisse, seu totum eius suppositum mundum sanctumque effectum (2).

[ocr errors]

anima possit esse subiectum culpae,
caro autem de se non habeat quod
sit subiectum culpae, quidquid pro-
venit de corruptione primi peccati
ad animam, habet rationem culpae:
quod autem pervenit ad carnem,
non habet rationem culpae, sed
poenae. Sic igitur anima est subie-
ctum peccati originalis, non autem

caro.

(1) In lib. 1. De nupt. el concup. c. 24. n. 27. ubi scribit: Ex hac con

cupiscentia carnis, tanquam filia peccati, et quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum, quaecumque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in Illo renascatur, quem sine ista concupiscentia Virgo concepit: propterea quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus.

(2) Cf. Vasquez loc. cit.c.11.et12.

Ne vero quis autumet eiusmodi explanationem a nobis pro lubito confingi, addimus, nonnulla ex allegatis Patrum testimoniis illam necessario exposcere, nisi velimus ex iis alios contra alios committere. Exemplo sit s. Paschasius Ratbertus, cuius verba sub s. Hildelphonsi nomine pro contraria sententia afferuntur; quibus is affirmat Mariae carnem carnem esse peccati, quam a Spiritu Sancto sanctificatam et emundatam dicit. Si enim de formalis, ut vocant, peccati in eam propagatione accipienda forent, quanam componi ratione possent cum aliis eiusdem s. archiepiscopi seu potius Ratberti effatis, quibus asseritur constare eam (B.Virginem) ab omni originali peccato immunem fuisse, et ab omni contagione peccati originis alienam, qua de causa inficiatur carnem Mariae vere fuisse carnem peccati? Fatendum igitur est nonnisi ratione generationis per concupiscentiam peractae, minime vero ob labis originalis contagium Virginis carnem in priori textu carnem peccati appellatam fuisse.

Quid plura? Nonne Patres interdum vel ipsam Christi carnem vocavere carnem peccati ratione propagationis, quam a progenitoribus peccatoribus est sortitus? Exemplo locupletissimo sint s. Hilarius pictaviensis, et s. Proclus. S. Hilarius quidem dum lib. 1. de Trinit. n. 13. de Christo scripserit: CARNEM PECCATI recepit, ut assumptione carnis nostrae delicta donaret, dum eius fit particeps assumptione, non crimine (1). S. vero Proclus constantinopolitanus Orat. VI. n. 14 vocat corpus Christi corpus peccati; sic enim Christum B. Virginem alloquentem inducit: Nisi in PECCATI constitutus sim CORPORE eoque tanquam mortuus in novo recliner monumento etc. (2). Quinimo s. Gregorius Nazianz. Orat. 51. n. 18 asserere non dubitavit, a Verbo assumptam esse carnem damna

(1) Opp. edit.Coustant. tom. II. col. 11. quem in locum Cf. notam eruditi editoris. Cf. pariter eiusdem editoris praefat. S. 1.n. 50, et 51. pag. XVII; ubi inter cetera in rem nostram profert similem phrasin ex Tertulliano lib.1. de carne Christi n.16. scriben

te: Defendimus autem non CARNEM
PECCATI evacuatam e se in Chri-
sto, sed peccatum carnis; non mate-
riam sed naturam; non substantiam
sed culpam.

(2) In Biblioth. Gallandii tom. IX.

pa. 642.

Patres in

terdum voca

runt Christi carnem car

nem peccati

tam (1). Nemo tamen, qui vecors plane non sit, affirmabit ob eiusmodi locutiones hosce Patres existimasse, Christum peccatum contraxisse originale; sic nemo prudens ob easdem locutiones dixerit allegatos Patres censuisse, B. Virginem vere originalem labem incurrisse.

Idem de s. Anselmo sentias velim, qui in libro Cur Deus homo non e proprio sensu, sed ex Bosonis interloquentis ore citata verba protulit. Siquidem cum in libro de Conceptu Virginis propriam aperit sententiam, iis verbis effert B. Virginis puritatem, quae originalem maculam vel ipso Doctore angelico interprete, omnino excludunt (2).

Ex iis Patrum ecclesiasticorumque scriptorum effatis, quae pro utraque contendentium parte diligenter excussimus atque contulimus, pronum est colligere. 1. Sententiam, quae virgineo privilegio favet, alteri sententiae temporis antecessione praescribere: haud pauci enim ex quatuor prioribus seculis Patres, ut vidimus, pro ea sunt; dum contra nonnisi ab Augustino numerari primum possint, qui eidem adversari videntur. 2. Neque etiam post Augustinum ipsum seriem interruptam fuisse Patrum atque doctorum, qui piae causae suffragarentur, sed potius auctam numero, dictorumque pondere et gravitate magis communitam. 3. Quae praeclaro Virginis decori de immaculato Conceptu maxime videntur officere, perfacili expositione eaque opportunissima intelligi et explicari posse; imo ex iis pleraque ita prorsus, uti supra memoravimus, intelligenda esse atque explicanda, ne secum ipsi pugnare dicantur: contra vero nulla ratione in oppositam sententiam detorqueri aut distrahi posse illorum Patrum oracula, quae ad pium adstruendum placitum ad

(1) Opp. s. Gregor. Nazianz. edit. Paris. 1630. tom. I. p. 742. quem in locum cf. Commentar. Eliae cretensis ibid. tom. II. col. 1290.

(2) Sane vel ipsi Centuriatores Magdeburgenses centuria XI. cap. 10. De episcopis et doctoribus Ecclesiae, agentes de doctoribus bri

tannis, naevis illis quibus doctrina s. Anselmi cantuariensis ipsis videtur aspersa et hunc accensent, quod senserit omnes in peccatis mortuos, dempta solummodo Matre Dei. Un decima centuria Ecclesiasticae Historiae. Basileae 1567. col. 615. lin. 8.

ducuntur. 4. Nullum plane e Patribus disertis verbis asserere B. Virginem fuisse cum labe originali conceptam eaque inquinatam secus autem se rem habere quoad Patrum textus, qui ia privilegii favorem afferri solent. Etenim in illis reperimus, B. Virginem idoneum Christo habitaculum in se praebuisse pro gratia originali, ut ait s. Maximus; item eam ab omni originali peccato immunem fuisse, ut s. Paschasius Ratbertus asserit, qui id pro certo ratoque habet, cum adhibet voculam illam constat; nec minus asseveranter id ipsum declarat, dum adiicit oportere nos B. Virginem ab omni contagione primae originis confiteri alienam: nec non ad eamdem Dei Matrem serpentis aditum non patuisse uti s. Io. Damascenus loquitur; ne phrases bene multas aequipollentes recenseam, quae apud eosdem ceterosque Patres passim occurrunt, ut cuique illorum textus oculis perlustranti facile patebit. Hi vero, omissis etiam qui ex operibus dubiis peti possent, supra viginti numerantur.

Atque hi quidem omnes aetate Bernardi anteriores sunt, seu ad ea tempora spectant quibus nondum controversia haec agitari coeperat. Sed quid de ipsius claraevallensis Abbatis mente sentiendum est, qui Patrum agmen claudit? Equidem ipsum praeterire potuissem, utpote eum a quo disceptatio haec originem duxit, cum nobis propositum fuerit antiquitatis monumenta expendere huc pertinentia, quae exorsum quaestionis antecedunt. Verumtamen nonnulla de eius sententia delibabimus. Ac 1. in confesso est s. Bernardum suam ad canonicos lugdunenses dedisse epistolam, ut eos redargueret, quod inconsulta Sede apostolica novam festivitatem de Virginis Conceptione adoptaverint: 2. exinde ipsum B. Virginis ortum sanctum fuisse deducere, quod solemnitas Nativitatis in Ecclesia universa celebraretur: 3. impetivisse Conceptionis cultum eo quod careret obiecto. Siquidem ex ipsius mente Virgo sancta esse non potuit priusquam conciperetur, quum nequiverit ante sancta esse quam esse: sed nec in ipso conceptionis momento id potuit: quomodo namque, ipse pergit, aut sanctitas absque Spiritu sanctificante, aut sancto Spiritui societas

Nemo ex Patribus expresse dixit B. Virginem fuisse in pec

cato conceptam.

Contrarium vero Patres aliqui expresse dixerunt.

Quid sentiendum de

mente s. Bernardi.

Videtur locutus de conceptione Virginis activa.

Ita antiquio

cum peccato fuit, aut certe peccatum quomodo non fuit, ubi libido non defuit? Nisi forte quis dicat de Spiritu Sancto eam, et non de viro conceptam fuisse; sed id hactenus inauditum etc. Nempe ideo claraevallensis Abbas sanctam Virginis conceptionem inficiatur quia maritali complexu genita est. Minime vero perinde peccatum appellat libidinem utpote peccati causam, quasi censuerit libidinem in coniugali actu formale, ut vocant, peccatum esse. Quod vel suspicari in tanto viro nefas esset. Quae cum ita sint, patet s. Doctorem de prima Virginis conceptione quam activam dicunt, non autem de conceptione passiva, seu de animationis momento, de quo nos agimus, esse locutum.

Reipsa hoc sensu auctores s. Bernardo suppares conres s. Ber- ceptionis vocabulum usurpasse ostendit Mabillonius (1); Qui proinde s. Bernardi effata de conceptione activa, seu

nardi men

tem intellc

xerunt.

(1) In nota 141. in epist. LXXIV. s. Bernardi col.LXII.ubi scribit:" Qualis fuerit s. Bernardi mens in hac epistola,non una et eadem est Doctorum antiquiorum, ac neotericorum sententia. Huius diversitatis causa profluxit ex diversa acceptione vocis conceptionis, quam aliter neoterici, aliter auctores Bernardo suppares usurparunt. Nam isti quidem conceptionis nomine significabant conceptionem activam, seu confluxum seminis ad formandum embrionem. Unde Alensis p. 1.q.1. ar. 2. Conceptio, inquit, dicit commixtionem, quae est in principiis seminalibus viri et mulieris etc. Neoterici vero conceptionem sumunt pro conceplione passiva, id est pro instanti illo, quo anima corpori iam efformato infunditur. Superiorem conceptionis rationem clarius exprimit Alensis, quaestionis iam citatae 2. ar. 1. in quo distincte quaerit 1. An. B. Virgo fuerit sanctificata in concepiione; 2. an post conceptionem

[ocr errors]

ante animae infusionem etc. Quam significationem complectens s. Thomas in Mag. dist. 3. q. 1. ar. 1. c: Ad hoc dicendum, inquit, quod B. Virgo non ante conceptionem, nec in conceptione ante animae infusionem sanctificata sit. Ex qua quidem interpretatione contigit, ut quamvis isti Doctores, immo et Albertus M. et s. Bonaventura, in ea fuerint sententia, B. Virginem in instanti infusionis animae fuisse peccato originali obnoxiam (quod tamen alii inficiantur); numquam lamen s. Bernardum in hac parte adduxerint in suae sententiae patrocinium, ut multi allucinantur; sed tantum eo usi sint ad praesidium et argumentum illius partis, quae eidem B. Virgini sanctificationem negat ante animae infusionem. Ita enim inter ceteros expresse docet Albertus M. in 3. dist. 3. ar. 4. c. Dicimus,

inquit, quod B. Virgo non fuit sanctificata ante animationem, et qui dicunt oppositum, est haeresis con

« PoprzedniaDalej »