Obrazy na stronie
PDF
ePub

inquiram quae edicendo dogmatico decreto sint paria. Quibus explanatis, sic progredior.

CAPUT I.

DE CONTROVERSIAE ORIGINE

S. Bernardus celebrationem festi Conceptionis impelit.

Quaestionis statu ita definito, vulgo eruditi huiusce controversiae originem a s. Bernardo claraevallensi abbate arcessunt, perinde ac si ipse non satis constare de immaculato Virginis Conceptu senserit, adeo ut ea de causa festum in eiusdem Deiparae honorem ad hoc recolendum privilegium institui ex eius mente nequiverit.

Iam enim alicubi eiusmodi festum celebrabatur; canonici proinde lugdunensis ecclesiae voluere et ipsi pro sua in Dei Parentem pietate idem festum adsciscere atque adoptare. Quod cum aegre ferret s. Bernardus, eo quod absonum ipsi videretur canonicos illustris adeo ecclesiae privato consilio, ac sine praevia Ecclesiae romanae consultatione et consensu, cultum hunc sub dubio adhuc titulo exhibere B. Virgini, epistola satis vehementi eos obiurgavit velut novitatis inconsultae molitores. Sic enim eos alloquitur s. Doctor: Miramur satis, quod visum fuerit quibusdam vestrum roluisse mutare colorem optimum, novam inducendo celebritatem, quam ritus Ecclesiae nescit, non probat ratio , non commendat antiqua traditio (1). Quae deinceps per partes evolvit, concluditque: Si sic videbatur, consulenda erat prius apostolicae Sedis auctoritas, et non ita praecipitanter atque inconsulto paucorum sequenda simplicitas imperitorum. Ex quibus novimus nedum probatum b. Bernardo festum immaculatae Conceptionis non fuisse, sed neque privilegii ipsius sententiam, quam sufficienti ratione traditionisque antiquo praesidio destitutam putavit. Id enimvero totius epistolae allegatae series evincit.

(1) Epist 174, edit, Montfaucon n. 1.

S. Bernardi mens.

Quapropter ea stetit d. Bernardo mens, non satis, ut benigni simus, .constare in antiqua traditione privilegium eiusmodi B. Virgini a Deo concessum fuisse. Singularem sanctae conceptionis, adeoque et immunitatis a quavis labe praerogativam uni Christo vindicat, quippe qui de Spiritu Sancto conceptus est. Ceteris vero Sanctis omnibus, ipsique Deiparae illud davidicum applicat, dictumque de ea quoque esse affirmat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quamvis ultro det nonnullos Sanctos,multo vero magis B. Virginem, ante ortum sanctitate fuisse exornatam (1), seu in ipso utero ab originali labe detersam. Quanquam nec desint auctores gravissimi qui censeant, claraevallensem abbatem non de passiva, sed de activá Virginis conceptione fuisse locutum; quod idoneo loco expendemus.!

Hanc epistolam vere dixeris agitatae deinceps de immaculato Virginis Mariae Conceptu controversiae originem primam. Siquidem exinde coepere doctores in varias scindi sententias, dum alii eidem adstipulari epistolae, alii vero eam impugnare visi sunt (2). Huius pugnae diversis temporibus ac diversis in locis varius fuit exitus, prout ex insequentibus patefiet.

(1) Ibid. n. 6-7.

(2) Nonnulli eo progressi sunt, ut veluti commentitiam sive suppositam hanc s. Bernardi epistolam habuerint, quos inter recensentur Petrus Oieda in Inform.pro immacul. Concept.c.14, 9.2 et3. atque Aegydius lusitanus De Concept. Verum candide fatetur Theophilus Raynaudus in Dipthycis Marianis tom. VII, opp. edit. Lugdun. p. 48, prae ceteris epistolam banc uli genuinum s. Doctoris foetum esse agnoscendam, scribens: Nisi tamen

omnes d. Bernardi epistolas ei abiudicare placeat, hanc, quae omnium maxime Bernardum sapit, al. teri tribuere tanquam germanum foetum plane prohibemur. Nonnulli insuper nescio quod excogitarunt visum, in quo quidam monachus cisterciensis visus sibi fuerit videre s. Bernardum iam mortuum, qui ob hanc epistolam macula notatum praeseferebat pectus. Quo non abripit hominum mentes disputationis aestus!

CAPUT II.

DE CONTROVERSIAE PROGRESSU POST S. BERNARDI

OBITUM USQUE AD IOANNEM SCOTUM

S. Bernardus impugnatur.

Nicolaus monachus s. Albani.

Vix post editam a s. Bernardo commemoratam epistolam auctor sermonis inscripti De Conceptione (1), eam impugnavit, atque praecipua fundamenta quibus permotus fuerat s. Doctor ad illam edendam, evertere connisus est, cum ipse adhuc in vivis ageret. Post eiusdem vero obitum recruduit contentio inter Nicolaum monachum s. Albani anglum, quondam s. claraeyallensis abbatis discipulum ex Ordine cisterciensi, postea Ordinis s. Benedicti, atque Petrum Cellensem cisterciensis Ordinis abbatem, deinde episcopum carnotensem in Galliis. Etenim Nicolaus utpote anglus festum de immaculata Conceptione non ita pridem in regione sua institutum acriter propugnavit adversus s. Bernardi epistolam; Petrus vero Cellensis magistri sui honori consulens sese Nicolao opposuit, donec post diuti

lao opposull, donec post arulinum certamen iunctis demum dexteris quoad immaculatam Virginis Conceptionem, eo deducta est controversia, ut in una festi celebratione versaretur, quam Petrus citra Ecclesiae romanae auctoritatem institui haud posse contendebat. His enim verbis scripsit ad Nicolaum : Virginem laudas, et ego laudo. Praedicas sanctam, et ego. Extollis super choros Angelorum, et ego. Dicis immunem ab omni peccato, et ego..... Versa et reversa in quolibet statu venerationis et glorificationis, tecum vado, tecum sentio. Si vero extra communis monetae formam vis fabricare aliam, quam non approbaverit Sedes Petri, cuius est approbare vel im

Petrus Celsosis cisterciensis.

Controversia de festo.

(1) Ab aliis hic tractatus Ricbardo a s. Victore, ab aliis vero Petro Comestori tribuitur apud Th. Strozzi

Controversia della Concezione del-
la beata Vergine Maria. Par.), lib.3,
c. 15. Palermo 1700.

Continuata controversia.

probare ordinem universalis Ecclesiae, pedem sisto et terminos constitutos non transgredior (1).

Haec eadem pugna per seculum XII solidum duravit, dum alii cum s. Bernardo festum in honorem B. Virginis sine labe conceptae improbarent, alii vero pro eiusdem institutione magnis animis feliciori successu instarent. Inter eos porro qui obsistebant, praecipue inclaruerunt Mauritius Soliac Petri Lombardi seu Magistri sententiarum in cathedra theologica successor, deinde vero episcopus et ipse parisiensis, qui festi huius celebrationem Lutetiae interdixit argumentis, ut verisimile est, s. Bernardi permotus (2); ac Photo abbas monasterii Ordinis Benedictinorum premiensis in Germania. Alii contra eidem favebant, ac longe lateque in Hispania, Flandria, aliisque regionibus eam instituerunt (3).

Hoc tamen inter utrosque intercedit discrimen, quod qui propugnabant festi institutionem, ad unum omnes inniterentur privilegii huius veritati; qui vero festi institutioni adversabantur, non omnes privilegium a Virgine abiudicarent. Nam plures ex his sese opposuerunt vel quod nondum privilegii veritatem, silente praesertim apostolica Sede, satis ratam arbitrarentur; vel quod censerent de illa prima conceptione Virginis agi, quae ex maritali parentum congressu oriens non sine concupiscentia perficitur, et in qua aliquid originalis labis inesse autumarent (4).

Non omnes festi impugnatores fue. runt adversa. rii immaculatae Conceptionis.

(1) Petrus Cellensis epistolar. lib. 9, ep. 10 in Bibliotheca Max. Patrum. Lugduni 1677, tom. XXXIII, pag. 906, col. 1. .

(2) Cf. Guillelm. Altissiodorens. Summae lib. 3, c. 3.

(3) Cr. Strozzi op.cit. lib. 3, c. 16.

(4) Nempe ratione poenalitatis, ut vocant: nec defuere Scholastici, quorum effata postea expendemus, qui visi sunt existimare concupiscentiam ipsam, qua generatio perficitur, esse peccatum, aliis plane repugnantibus.

Atque hinc multiplex causa intelligitur vel omissae vel interruptae per illam aetatem huius festi celebrationis, quamvis positive maculata non censeretur Virginis Conceptio. Alii enim arbitrabantur celebrari primam et inchoatam conceptionem , seu quam diximus activam,quae cum cultus capax non sit, ideo ab eo festo abhorrebant; alii autem quod autumarent ipsam concupiscentiam qua fit generatio esse malam, multo magis ab ea sollemnitate alieni erant. Contra

[ocr errors][merged small]

Exploratum tamen est festi obiectum illud momentum esse quo anima corpus informavit ad personam constituendam humanam, cum anima sola subiectum sit sive peccati sive sanctitatis. Quo priori sensu exponi solent textus illi, qui in Gratiani Decreto contrarii festo exhibentur, nec non Glossae iisdem adiectae (1). Cum autem non omnes Glossae ad eiusmodi intelligentiam trahi facile possint, ab insequentibus Decreti adnotatoribus sublatae seu expunctae sunt, aut etiam reiectae (2).

Res ita se habuit toto seculo XII, in quo luctatio perseveravit inter adversarios et fautores institutionis festi de immaculata Virginis Conceptione. Postea vero controversia agitari coepit inter Doctores seculi XIII et XIV circa

Quaestio agitata de ipso iminaculati Conceplus privilegio.

vero alii, qui negabant concupiscentiam esse peccatum,etiam in ipsa sententia quod prima et inchoata conceptio celebraretur,eam festi institutio Dem probabant ex pluribus capitibus, et ex eo praecipue, quod concepta es. set Mater Dei. Haec omnia constant ex jis quae habet Caesarius ab Heisterbach monachus cisterciensis illius aetalis scriptor in Sermonibus festivitatum omnium B.M. V. in Biblioth. pp. Cruciferorum, Coloniae lib. D. n. 24, Serm. 1. Apud Strozzi op. cit. lib. 3, c. 17.

(1) Quinque capita in Decreto Gratiani recensentur adversus immaculatam Conceptionem; primum est in cap. Pronuntiandum, ac ita se habet: Pronuntiandum est laicis, ut sciant tempora feriandi per annum etc. In Decreto Dist. 3. de Consecrat. c. 1. In quod haec Glossa apposita babet: De festo Conceptionis nihil dicitur, quia celebrandum non est, sicut in multis regionibus fit, et maxime in Anglia, quia in peccatis concepta

fuit, sicut reliqui Sancti, excepta unica persona Christi. Gloss. Hug. Alterum est caput Firmissime Dist. 4. De Consecrat. c. 3, cum apposita Glossa. Tertium est Per Baptismum Quartum est Placuit; Quintum denique est Quisquis , quae brevitatis ergo solum indicavi. Cf. Strozzi op. cit. lib. 3, c. 18. Notum enim est Decretum Gratiani minime au'thenticum esse, seu ex se auctoritatem non facere, neque unquam a romanis Pontificibus fuisse probatum.

(2) In quinque editionibus Decreii quae prodierunt Basileae, Lugduni ac Lutetiae ab anno 1500 ad annum 1540, notae marginales adiectae sunt ad illas Glossas corrigendas; sic in parisiensi quae data est anno 1522 legitur: Virgo Maria fuit sine peccato originali concepta, quidquid dicat Glossa,et sentientes cum Glossa sunt haeretici. Textus est in Extravagante Sixti IV, quae incipit GRAVE NIMIS.

« PoprzedniaDalej »