Obrazy na stronie
PDF
ePub

contrariam sententiam concederent. Attamen nec illud praetereundum silentio est, negari haud posse plerosque Patres omnimodam in B. Virgine sanctitatem eamque perpetuam aperte agnovisse et praedicasse. Omissis enim, quae ex Origene allata sunt, testimoniis, utpote saltem suspectis (1), certum est vetustiores Augustino Patres et ecclesiasticos scriptores docuisse, B. Virginem fuisse terram immaculatam, ex qua efformatum est Christi corpus, prout terra immaculata extitit illa, ex qua plasmatus est primus homo, ut vetustissimus auctor epistolae nomine presbyterorum et diaconorum Achaiae vulgatae scripsit. Similiter in comperto est, B. Virginem cum Eva ita ab illis esse comparatam, ut quemadmodum Eva adhuc incorrupta ac prorsus innocens, seu divina gratia fulgens ab angelo tenebrarum seducta fuerit, illi assensum praestando, sic et B. Virgo incorrupta prorsus et nulla adhuc culpa aut labe infecta Angelo lucis assensum praebuerit. Potior autem fuisset Evae quam Mariae conditio, si maculatus eius conceptus extitisset, quamvis ab originis vitio iam contracto postmodum fuisset mundata. Porro isthaec comparatio apud Patres fuit communis. Praeterea iidem tradunt ipsummet Verbum divinum sibi veluti in templum B. Vir

(1) Origenis testimonia quae a piae sententiae adsertoribus proferuntur, quaeque nos suo dedimus loco, desumpta sunt ex Hom. 1. ex decem Homiliis in diversos locos Novi Testam.in cap. Matth. CUM ESSET DESPONSATA; nec non ex Homil. 3. in cap.2.Matth ANGELUS DOMINI APPARUIT IN SOMNIS IOSEPH : adducuntur vero a P. Plazza op. cit. Act. II. art. 3. Test. VII. pag. 186 ex Origenis operib.edit. Paris. ann. 1604. par, 2. Re quidem vera allegata loca in cit, editione reperiuntur ; adnotat autem Plazza duas hasce homilias non esse ex illis, quas ab Origene abiudicant Bellarminus, et Labbé, atque Raynaudus Tom. XI. Erotemate 10.

De libris supposititiis. Attamen exploratum est, illas haud Origenis esse. Cf. Huetium in Origenianis lib. 3. in appendice $.5. pag. 275: ubi praemittit, has homilias fuisse a Merlino, quod hic ipse fatetur, e variis locis simul collectas, et eo dispositas ordine, quo secum internexae colligataeque cernuntur, Deinde ostendit argumentis tum intrinsecis tum extrinsecis, eas spurias esse, et ab ignotis scriptoribus latinis confectas. Cf. etiam D. Gerhardi Patrologiam pag. 139. et seq, nec non Io. Albertum Fabricium in Bibliotheca Graeca ed. Hamburgi 1801 cum supplementis Heumanni vol. VII. lib. 5. c. 1. §. 26. pag. 233, n. 18.

Patres favent B. Virgini post s. Augustinum.

Plerique Patres favent

B. Virgini.

ginis corpus atque animam, seu totam Mariac personam ita aedificasse, uti Bezeleel tabernaculum construxerat, quemadmodum s. Ephraem ac vetus auctor nomine s. Io. Chrysostomi affirmant; immo et ex lignis corruptioni non obnoxiis, sicut ait s. Hippolythus martyr, adeo ut beata haec Virgo, testante s. Ambrosio, fuerit per gratiam ab omni integra labe peccati.

Sed neque post Augustinum exortamque pelagianam ■ haeresim in Patribus atque ecclesiasticis scriptoribus isthaec sublimis de omnimoda B. Virginis sanctitate opinio elanguit aut loco cessit. Quin immo magis in dies ac magis ex eo tempore increbuit. Etenim non solum et ipsi avitae traditionis filum producunt spectantes B. Virginem uti a Christo seu potius a Verbo ipso tanquam in templum, aut tabernaculum sibi extructam, vel tamquam in domum in qua habitaret sibi aedificatam, immo uti eam a qua corpus assumeret; verum praeterea hanc ipsam similitudinem exornant et amplificant, ut s. Maximus taurinensis, s. Proclus, anonymus auctor Tractatus contra quinque haereses, ac s. Germanus episcopus apprime faciunt. Insuper eamdem Virginem vocant expresse innocentem, sine macula, omni culpa vacantem, aliisque eiusmodi titulis decorant, quae quamlibet labem penitus excludunt. Neque his contenti, servatam eam asserunt integram gratia Dei; negant carnem Mariae dici posse carnem peccati; ac probationem adiiciunt, quia nimirum constat eam ab omni originali peccato immunem fuisse, ut loquitur s. Paschasius Ratbertus. Eam demum tali puritate nitere decuisse asseverant, qua maior sub Deo intelligi nequeat, uti s. Anselmus ait; quod quidem effatum angelicus Doctor de immunitate a peccato originali et actuali interpre

tatus est.

Quae cum ita se habeant, pronum est inferre, Patrum doctorumque catholicorum non unam esse sententiam quoad hoc privilegium a Deo B. Virgini communicatum. Plerique tamen, iique vetustiores immaculato B. Virginis Conceptui favent, atque ita favent, ut eorum dicta nullam aliam probabilem interpretationem contrariam patiantur. Si vero de

recentioribus sermo est, conceptis verbis B. Virginem originis labe omnino eximunt, eamque prorsus immaculatam ac immaculatissimam praedicant.

At concedi ne debet Patres omnes, qui huic privilegio adversari videntur, illud reipsa Virgini denegasse? Rationum momenta proferam, quae contrarium cato cuilibet et cordato homini facile non suadebunt modo, sed persuadebunt.

Et sane praetermissis illorum Patrum, qui ad priores quatuor classes recensitas spectant, testimoniis, (quippe quae minus presse rem nostram attingunt, quaeque commode ea ratione exponi possunt, qua biblica testimonia intelligenda esse ostendimus), Patres scriptoresque ecclesiastici, qui ad quintam pertinent classem, atque ab adversa parte in medium producuntur, sunt praecipue s. Augustinus, s. Fulgentius, Eusebius vulgo emissenus, Ferrandus diaconus, s. Hildelphonsus, s. Petrus Damiani, Rupertus, s. Anselmus cantuariensis, Hugo Victorinus, ac s. Bernardus: decem videlicet a seculo V ad XII.

Porro ex horum numero ii primo subducendi sunt, qui dictis suis vim detrahunt omnem, aut maxima saltem ex parte aliis in locis extenuant, ubi qua fuerint mente accuratius exponunt. In quorum censu magnus Augustinus principem obtinet locum. Enimvero eum antea audivimus profitentem se nolle propter honorem Domini, cum de peccato agitur, habere de sancta Virgine Maria quaestionem, quia scimus quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum. Quibus verbis duplicem s. Doctor rationem adducit, quare declaret nolle se habere quaestionem de B. Virgine, cum de peccato agitur; videlicet propter honorem Domini, et propter uberioris gratiae collationem. Porro utraque ratio non minus ab actuali peccato, quam ab originali immunitatem requirit. Idque eo confidentius affirmandum, quod ipso Augustino magistro, peccatorum praesertim leviorum, de quibus heic disputat, scatebra et fons a primaeva, quae in nos transfusa est culpa, veluti effectus a causa sit repetenda. Indidem enim illa in nos debilitatio infirmitasque profluxit, qua fit ut leves cul

Patres, qui adversari vi

dentur, dicta sua emolliunt

S. Augustinus congrue exponi po

test

bet.

Imo et de

ria scripsit s. Augustinus.

pas omnes declinare nequeamus. Cum igitur B. Virgo talem gratiam e s. Doctoris sententia sit consecuta, qua omnia peccata, et quidem omni ex parte vinceret, sponte consequitur illum existimasse huius divinae gratiae munere B. Virginem 'peccatum ipsum originale vicisse; quod fieri nequit, nisi per acceptam ab eadem noxa immunitatem. Hoc vero clarius adhuc ex altero constat loco, in quo hipponensis praesul cum Iuliano disputans aperte inficiatur se transcripsisse diabolo Mariam conditione nascendi, nempe cum ea concepta est; quia ipsa conditio sublata est ex eadem Virgine gratia renascendi, utpote ob merita Salvatoris gratia praeoccupata. Nam nisi hunc sensum haec Augustini verba praeseferrent, minime ipse propulsasset Iuliani expostulationem, quod doctrina sua de originalis labis in omnes propagatione, qua Adae posteri diabolo transcribuntur, eamdem Dei genitricem diabolo transcripserit, si et in eam adamiticus reatus derivatus fuisset. Neque enim, ut negetur B. Virginem diabolo transcriptam fuisse, illud est satis, quod postea, sive citius sive serius, ab illa labe fuerit liberata, sicuti et nobis haud quidem sufficit eiusmodi peccati ablutio per regenerationis lavacrum facta, ne dicamur diabolo transcripti gratia renascendi; imo nec sancto ipsi Praecursori, quamvis repletus deinceps fuerit Spiritu Sancto ex utero matris suae, id fuit satis.

Quomodo Ut igitur secum ipse consentiat s. Doctor, sagaciter componantur dispiciendum, an textibus qui negotium aliquod facessere quae in speciem contravidentur, ea subsit sententia, quae cum reliquis testimoniis facile componi possit. Iam vero nil vetat, quominus prima ex allatis Augustini sententiis commode intelligatur de liberatione per exemptionem a culpa, cum dicat s. Doctor aut suscipiendam mundavit: quod etiam ex iis colligitur quae ibidem subdit: Ideo Virginem Matrem, non lege carnis peccati, hoc est non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem, cum eligeret creavit, de qua crearetur elegit; adeo nempe puram sanctamque creavit, ut digna esset, quae Dei Mater eligeretur: nisi et illud dicere velimus, quod s. Doctor in obie

ctis verbis de humana natura, quam de B. Virgine potius locutus sit (1). Quod vero ad alterum Augustini textum attinet, planus est eius sensus. Innuit enim Christum secundum carnem ex Abrahamo per eius filios naturali ratione prognatos usque ad B. Virginem descendisse, ex qua ipse nulla viri opera intercedente genitus est: in quo quidem nil est quod piae sententiae refragetur.

Subducendi praeterea ex eo numero una cum Augustino ii sunt Patres, qui docuerunt carnem Virginis carnem esse peccati. Hac enim phrasi nihil aliud Patres, de quibus agimus, significatum voluere, quam B. Virginis carnem communi ratione progenitam fuisse: porro caro non constituit humanam personam, neque subiectum potest esse formalis quod vocant peccati, cum caro in se ac per se unice spectata neque iustitiae neque iniustitiae sit capax, uti argumentatur s. Anselmus (2). Quapropter B. Virginis caro vere dici po

(1) Apposite Vasquez de Christo scribit tom. II. in 3. p. s. Th. disp.. 117. Cap. 11. n. 122. ed. Ingolst. 1612. p. 42. « Quod tamen inquit (Augustinus), aut suscipiendum mundavit aut suscipiendo mundavit, non est intelligendum, quod ipse sanclitate sua abstulerit in carne illa singulari, quam suscepit, maculam aliquam, quae praecessisset, aut impedierit, ne peccatum et maculam contraheret. Nam cum conceptus esset non opera viri,sed de Spiritu Sancto, peccatum originis non contraheret: hoc enim solum contrahere possunt descendentes ex Adamo opera viri et foeminae. Intelligi igitur debet de carne in universum, nempe de tota natura humana, quam emundavit ab omni peccato Christus, assumendo partem quamdam illius naturae. »>Qua posita interpretatione Augustini,sententia isthaec nullo modo proprie referretur ad Mariam, seu ad eius carnem. Sane nisi hoc modo intelli

geretur Augustinus aut de praeser-
vatione, sequeretur ex eius mente
B. Virginem mundatam tantum a pec-
cato fuisse vel in actu ipso Christi
incarnationis, vel paulo ante: quod
profecto adversarii non admittunt.
Cf. ibid. alios eiusmodi s. Augustini
ceterorumque Patrum textus accura-
te expositos et explanatos.

2) In lib. De Conceptu Virginali
et peccato origin. c. 3. edit. cit. p.
98. cuius verba haec sunt: Quoniam
iniustitia non potest esse nisi ubi
iustitia debet esse; originale pec-
catum quod est iniustitia, non est
nisi in natura rationali. Rationalis
autem natura non est nisi Deus, et
Angelus, et anima hominis, per
quam homo dicitur rationalis, et
sine qua non est homo: ac s. Thomas
1.2. q. 83. ar. 1. clarius adhuc id
ipsum exponit scribens: Sicut in
subiecto peccatum originale nullo
modo potest esse in carne sed so-
lum in anima.... Si igitur cum

Quo sensu Patres vocaverint car

nem Mariae carnem peccati.

« PoprzedniaDalej »