Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XV.

EORUM QUAE UTRIMQUE ALLATA SUNT

EPICRISIS

Argumentorum collatio.

* Historici veluti partes hucusque egimus ea enarrantes, quae in controversia de immaculato B. Virginis Conceptu ab utraque contendentium parte pro temporum successu atque occasione prolata sunt. Haec iam ad trutinam revocantes et invicem conferentes critica lance expendamus oportet, ut ex hac collatione atque 'Encxplosl quid tandem colligere liceat, dignoscamus. Ut autem confusioni occurramus, quae sequeretur necesse foret, si haec permixte tractaremus, nos heic totidem paragrapbis proposita argumenta pro unoquoque placito, sive a Bibliis sive a Patribus, sive ex Ecclesiae sensu aliisque traditionis fontibus desumpta, singillatim discutiemus.

[ocr errors][merged small]

Nulla pro utraque sententia derreloria Bibliorum testimonia.

Vis adimitur textibus biblicis pro contraria senlenlia.

Fatendum prius ingenue est, nullum prorsus biblicorum testimoniorum suppetere, quod controversiam pro alterutra sententia plane definiat.

Etenim quae ab impugnatoribus urgebantur e sacris litteris testimonia, ea sunt quibus evincitur originalis labis in omnes propagatio, nemine prorsus excepto, nec non quae redemptionis necessitatem probant, qua omnes omnino ac singuli, qui ex Ada progeniti sunt, indigent. Porro vi sua tota biblicos hosce textus in praesenti de qua agimus quaestione destitui, constat non solum ex Constitutionibus pontificiis, verum etiam ex decreto tridentino; idque oppugnatores ipsi fateantur necesse est. Siquidem romani Pontifices iteratis decretis contrariam sententiam piam vocant, permittuntque ut a catholicis theologis in scholis docea

Ex Concilio tudenlino et

pontificiis Constitution.

tur propugneturque, atque a divini verbi praeconibus publice e suggestu Christi fidelibus proponatur. Concilium vero tridentinum in decreto de peccato originali protestatum est, seu edictum voluit: Non esse suae intentionis comprehendere in hoc decreto , ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariain Dei Genitricem (1): Neque his contenta apostolica Sedes stetit, sed praeterea ut coleretur Virginis Conceptio, Ecclesiam universam ad eius festum celebrandum obligatione praecepti obstrinxit. Quae quidem agendi ratio patefacii, obiecta Scripturaruin eloquia peculiariter et proprie B. Virginem non tangere: alioquin nullo pacto ut pia aut propugnari aut pracdicari posset haec sententia, sed omnino ut falsa, ut impia, neque ferenda , quippe quae Bibliorum auctoritati contraria habenda esset. Itaque hac ratione demitur vis tota adductis biblicis testimoniis, quibus in omnes, uno exempto Christo, culpae originalis propagatio adstruitur: nihilque in illis obstat quominus B. Virgo singulari Dei inunere in ipso conceptus, seu, ut aiunt, animationis moménto incolumis per gratiae sanctificantis largitionem servata ab illa dicatur (2). .

Cum vero eiusmodi gratia, qua B. Virgo immunis a primigenia labe servata esset, ad intuitum Christi meritorum ipsi a Deo fuisset collata, sponte sua sequitur, B. Virginem eguisse redemptionis pretio, ac reapse sanguine Christi, nobiliori scilicet redemptionis genere, redemptam fuis

Excluduntur quae e necessilale redemplionis promuntur.

Duplex redemptionis

ratio.

(1) Refert card. Pallavicini, ut vidimus, in Hist. Conc. Trid. lib. 7. cap. 7, plerosque e tridentinis patribus stetisse pro pia sententia de immaculato Conceptu; plures praeterea oplasse ut definiretur, aut sallem adiiceretur in decreto: Quamvis pie credatur ipsam sine originali labe fuisse conceptam. Quum iamen neutrum , aliis obsistentibus , fieri poluerit, ea saltem verba apposita sunt, quae haud obscure Concilii pro

pensionem in id indicarent, quando-
quidem Virgo vocatur immaculata.

(2) Cf. Suarez loc. cit. qui genera-
libus iis sententiis, quibus et B. Vir-
go cómprehendi videlur, accommo-
dat perbelle verba Ulpiani in lege
Princeps De legibus dicentis : Prin-
ceps legibus subditus non est: Au-
gusta vero licet sit subdita, Prin-
ceps tamen eadem privilegia illi
concedit, quae ipse habct.

· B. Virgo ex se obnoxia peccato originali.

se. Norunt enim omnes quempiam duplici redimi ratione posse; nimirum aut si solvatur pretium quo a captivitate cui est mancipatus liberetur, aut idem ipsum si solvatur pretium antequam captivitati mancipetur, cui ceteroquin, nisi solveretur pretium, certo subiiceretur. Hac autem altera ratione , ut Dei matrem decebat , redempta a Christo B. Virgo esset. Proinde argumenta omnia, quae assertores maculatae Conceptionis e sacris litteris promunt ad evincendam maculae contractionem ex necessitate redemptionis, huc veluti ad scopulum alliduntur.

Coronidis gratia et illud adiicimus ex obiectis textibus id unum evinci, quod piae sententiae adstipulatores haud quidem inficiantur, beatam nempe Virginem per se obnoxiam originali culpae extitisse, eiusque debiti contrahendi obligatione obstrictam ex naturali per Adam generatione fuisse, cuius vi eam incurrisset, nisi ab illa praesenti Dei praesidio fuisset liberata. Atque ita perbelle omnia, quae e Scripturis uti contraria proferri solent, cum pia sententia componuntur (1). .

Verum neque ulla e Bibliis argumenta suppetunt decretoria, quibus certo ac definite eiusmodi privilegium in B. Virgine evincatur. Etenim praetermissis iis textibus qui mystice, ut aiunt, sunt intelligendi ac tralatitio dumtaxat sensu ab Ecclesia Deiparae accommodantur (hi enim dogmaticae probationi theologo viro exhibendae non sunt pares , ac solummodo Ecclesiae sensum manifestant), ille superest Geneseos locus 3, 15 expendendus. Nimis autem obscurus hic textus videtur, ac licet etiam detur anteponendam esse lectionem Vulgatae quae habet: Ipsa conteret caput tuum, tamen cum id, ut paulo ante animadvertimus, non esset per se praestitura mulier, sed per filium suum , seu per Christi merita, eo demum recidit quaestio, videlicet quousque tandem, qua mensura, quove modo caput serpentis B. Virgo esset contritura, seu diaboli opera dissolutura per ab

Nulla testimonia biblica decretoria ad adstruendum Virginis privilegium.

(9) Quod praeclare ostendit Bossuelus in cit. Serm. I. De Concept.,

atque idoneis exemplis e Scriptura depromptis illustrat.

Satis firmum argumentum

eruitur ex Genes. 3,15.

Ostenditur

solutam quam de daemone ac peccato reportasset victoriam. lamvero sive hanc victoriam per liberationem sive per immunitatem retulisset, illud verum utroquevcrsum mansisset, B. Virginem caput illud contrivisse (1).

Fatendum tamen est aliquod exinde argumentum erui, imo et fundamentum satis solidum ad immaculatam B. Virginis Conceptionem adserendam.

Etenim adductis verbis aliquid Deus prorsus singulare, quodque matris promissi liberatoris proprium esset, atque ceteris non commune significatum voluit; alioquin nulla apparet ratio iuxta exegesin catholicam, quare peculiarem de hac iniecerit muliere mentionem, ex qua semen promissum erat oriturum. Iamvero in hoc, quo de agimus, nihil aliud singulare omnino atque huiusce matris proprium quam immunitatem a quovis peccato confingere animo possumus. Nam quod ad liberationem ab originali labe post foetus animationem spectat, ea certe communis sanctissimo Praecursori fuisset, qui repletús est Spiritu Sancto ab utero matris suae; atque etiam, prout fert sententia satis recepta, Hieremiae, aliisque forte nonnullis. At absoluta exemptio speciale ac proprium solius Virginis privilegium foret.

Praeterea animus hypothesi de sola liberatione plene non acquiescit; haec enim in iustis omnibus, licet diverso gradu, diversaque ratione locum habet atque habuit: at heic de victoria plena agitur ac singulari: quae quamvis primario loco promisso Salvatori adscribatur, nihilominus secundario saltem beatae eius Matri, mulieri 747 seoxov nuncupatae, tribuitur , ac proinde , quod natura Filio , Matri per participationem competit.

Quocirca omnibus rite perpensis biblicis oraculis, quae pro unaquaque afferuntur sententia, patet, testimonia, quae pro priori sententia stare videntur, congruam, imo addam

Confirmatur et necessariam ex memoratis expositionem admittere; contra vero non ita facile eamdem aptari illi posse textui, qui a posterioris sententiae propugnatoribus in medium affertur. Ex quo tandem illud deducimus, causam de immaculata B. Virginis Conceptione hoc primo sub aspectu consideratam in tutiori loco esse collocatam.

Conclusio

(1) Notum est passim, interpretes, in sensu , quem vocant, extensivo juslis omnibus aptare oraculum Geneseos 3, 15: quando et ipsi per Dei gratiam victoriam de diabolo insi

diatore retulere, adeoque caput eius
contriverunt. Hinc de Eva ipsa, per
poenitentiam scilicet, id praestitis-
se dici potest. Cf. Corn. a Lapide
el Bonfrerium in hunc loc.

S. II.

Patrum atque Scriptorum ecclesiasticorum testimonia , quae alterutri placito favere videntur,

conferuntur simul atque expenduntur

Expenduntur lestimonia Patrum pro adversa senlen!ia.

Mihi diu ac sedulo expendenti ea Patrum testimonia atque effata, quae praesens spectant argumentum, quaeque maiori qua licuit fide paulo ante ita descripsi, uti ab alterutrius sententiae patronis afferri singillatim consuevere, animus aliquatenus, ut verum fatear, anceps haesit. Siquidem qui Augustino duce adversus pelagianam haeresim primigeniae labis in omnes Adae posteros propagationem propugnarunt, ne beatam quidem Virginem a communi hominum conditione exceptam fuisse videntur asserere, cum et illa communi ratione fuerit procreata. Quorum porro mens ex eo magis elucet quod Christi carnem ideo immunem a contagione originali affirment, quia sine concubitu , et extraordinaria plane ratione concepta fuerit. Accedit quod eidem sanctissimae Dei Genitrici accommodent, immo et eidem quasi pronuncianda tribuant illa Davidis verba: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: atque exinde inferant, iure carnem Mariae vocari carnen peccati, quatenus vere peccatum contraxerit, prout veram carnem habuit, ut ex Fulgentio patet. Idcirco addunt Mariae carnem mundatam , purificatam , sanctificatam fuisse priusquam Verbum ex ea carnem susciperet; idque adveniente in eam Spiritu Sancto factum.

Quae quidem omnia spernenda non sunt; praesertim cum nonnullos vel magni nominis theologos impulerint ut in

Eliditur ile lorum vis.

« PoprzedniaDalej »