Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cum Dei Filio,

bonori et amori prospiceret; minime vero huic amori atque honori consuluisset, si eam maculari originali vitio passus esset, cum potuisset singularis redemptionis ope immunem eam ab eiusmodi macula integramque servare. Hanc ipsam decentiae rationem urgent etiam ex parte ipsius Filii prout ipsam sibi matrem delegit. Et sane quidem : Christus est, qui sibi Mariam in matrem adscivit. Quod si parentum decus ex communi sensu in Glios redundat , multo id magis verum esset, si filiis datum foret parentes sibimet eligere. Illi enim numquam patrem aut matrem sibi praeoptarent qui infamiae nota aliquando inusti fuissent: id enim in ipsorum dedecus vergeret. Cum igitur in Christi potestate fuerit sanctissimam ac immaculatam sibi parentem eligere, dubitandum ne est utrum maculatam potius an immaculatam, etsi ad punctum temporis, sibi adsciscere malu erit? Haec deinde auctoritatibus seu opportunis testimoniis Patrum communiunt, atque confirmant (1).

His adiiciunt relationes quas cum Patre et Spiritu Sancto beatissima Virgo ob suum matris Dei munus peculiari ratione adepta est. Ac primo, quod ea de causa filia primogenita aeterni Patris passim a Patribus nuncupetur; qui eidem accommodant illa Ecclesiastici verba, quae de di

Cum Patre et Spiritu S.

11. Quae recoli possunt apud Stroz. zi Op. cit. lib. 1. cap. 5. Nos heic contenti erimus speciminis gratia unius alteriusve Patris verba proferre, quae huc referuntur. S. Ambrosius Ep. 83, data ad Sisinnium 1. 2, scribit: Genitales filios esse degeneres , ad naturam refertur : adscilos vel adoptione vel copula dedecores esse nostro errori adscribitur. Opp. edit. Maur. Tom. Il col. 1103. Sic etiam s. Bernardus Homil. 2. Super Missus est n. 1, Factor hominum, inquit, ut homo Peret, nasciturus de homine, talem sibi ex omnibus debuit deligere, immo condere Matrem, qualem et

se decere scicbat ,: et sibi noverat placituram. Opp. ed. Maur. Tom. I. col. 743. Item Theodolus ancyranus in Homil. I, de Nativ. Domini quam habuit in Conc. ephesino ait: Quoniam natus est in carne Verbum Dei custodit virginitatem , seipsum Verbum ostendens. Apud Harduinum Act. conc. Tom. I, col. 16:3. Nota etiam sunt s. Leonis verba ex Serm. I, de Nativ. Domini cap. 1: Virgo regia Davidicae stirpis eligitur, quae sacro gravidanda foetu divinam humanamque prolem prius conciperet mente quam corpore. Opp. edit. Ballerin. Tom. I, col. 64.

Ex eius desponsatione cum Spiritu

vina Sapientia dicta sunt: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam; videlicet quoad praedestinationem et gratiam, qua idonea facta fuit ut eumdem Filium in carne gigneret, qui ab aeterno in natura divina a Patre gignitur. Quapropter sanctissima Virgo ea cuiusquemodi sanctitate dotata esse debuit, quae aliquatenus cum Dei ipsius comparari sanctitate posset, quaeque proinde in perpetua a cuiusyis culpae reatu immunitate consisteret.

Neque minoris est roboris illud congruentiae argumentum quod e relatione desumitur, quae hac ipsa de causa inter beatissimam Virginem intercedit ac Spiritum Sanctum, cuius illa sponsa est nuncupata. Etenim Spiritus S. functus est vice viri cum eius uterum foecundavit, iuxta illud quod legitur Luc. I, 55 : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (1). Licet vero spiritale eiusmodi connubium consummatum veluti fuerit in incarnationis mysterio, inchoatum tamen .est in ipsius Virginis conditione, uti animadvertit. Gersonius scribens: Beatam Virginem respice primo modo dum ab instanti suae creationis initiatum est matrimonium cum aeterno sponso Deo per arrham fidei, spei, charitatis et ceterarum virtutum (2). Cum igitur divinus Spiritus B. Virginem peculiarem sibi sponsam olim futuram per gratiam praedestinaverit, eamque velut in spiritalis connubii pignus seu in arrham sponsalitiam omnibus virtutibus in ipso creationis momento ditaverit, profecto iure meritoque infertur eius animam a peccati contaminatione liberam voluisse.

(1) Rupertus abbas sic exponit
foecunditatem a Spiritu S. tributam
B. Virgini: Ille (Spiritus S.) utcrum
virgineum coelitus irroravit, non
de sua substantia, sed de naturali
humore ipsius incorruptae carnis.
In quo inira et magna distantia
est , ab omni conceptu universae
carnis , quia vim sementinam sacri
corporis, non vir extrinsecus ac-

cedens, sed Spiritus Sanctus intus operans, excitavit. Comment. in Matth. Cap. I, Opp. edit. Coloniae Agripp. 1577. Tom. III p. 11, 12.

(2) Tract. Super MAGNIFICAT Alphal. 73, Litt. G. apud. Strozzi Tom. I, lib. 2, cap. 7. Quem tamen textum in opp. Io. Gersonii edit. Ellies Du-Pin minimo inveni.

Econnubio Verbi cum B. Virgine.

A qua quidem ratione vix et illa discrepat, quac ducitur ex connubio, quod Christus in Virginis utero cum humana natura coniunxit, dum eam sibi in unitate personae copulavit iuxta illud s. Thomae : Congruum fuit beatae Virgini annuntiari quod esset Christum conceptura, ut ostenderetur esse quoddam spirituale matrimonium inter Filium Dei et humanam naturam; et ideo per annuntiationem expectabatur consensus Virginis, loco totius humanae naturae (1). lamvero sponsam maxime decet puram, quoad fieri potest, atque immaculatam esse, praesertim vero ingenuam, quaeque alteri nunquam adhaeserit, idque eo magis quo sanctior, atque excellentioris conditionis est sponsus. Talis autem dici haudquaquam potuisset Maria, si aliquando, tametsi ad temporis punctum, peccato fuisset infecta ac Satanae veluti mancipium propter culpam addicta. At enim tum Christus, tum Spiritus Sanctus, qui vel in ipso eius ortu aut conceptione eam sibi desponderunt, substantialis sunt sanctitas : decebat igitur eos intaminatam sibi B. Virginem servare, nec pati umquam ut ipsa tali afficeretur contumelia.

Ex divino eiusmodi mysticoque connubio factum est, ut B. Virgo veluti omnium viventium mater habita fuerit, teste s. Epiphanio, qui ita scribit: Haec est (beata Mater Dei) quam adumbravit Eva, quae viventium mater quodam aenigmatis involucro nuncupatur, siquidem Eva tum viventium est appellata mater ..... Revera tamen a. Maria Virgine vita est in mundum introducta, ut et viventem pariat, et viventium Maria sit mater. Quocirca viventium mater adumbrata similitudine Maria dicitur (2); adeo ut illa, quae secundum carnem protoparentum ceterorumque patriarcharum filia erat, omnium parens secundum spiritum effecta fuerit. Quare cum Christus primarius vitae huius auctor non propter culpam morti fuerit obnoxius, consequens est, B. Virginem , quae. per participationem hunc

(1) 3. p. q. 30. ar. 1.
2) Advers. Haeres. lib. III. Hae-

res. 78. n. 18. edit. Petav. Tom. II.
pag. 1050.

Ex eo quod titulum cum Christo habuit communem , debuisse ex facta sit Mater omnium

privilegio ab hac morte immunem servari. Idque eo magis viventium. dicendum quo in principio, ut scholae loqui solent, princi

piati virtus reperiatur necesse est. Cum igitur protoplasti in ortu suo culpa vacaverint, ornatique gratia stalim fuerint, debuit et hac decorari B. Virgo, qua mediante er Patrum mente primi progenitores ciusmodi gratiam sunt consecuti. Quo sensu B. Virginem ita s. Bernardus compellabat: 0 foeminam singulariter venerandam, super omnes foeminas admirabilem , parentum reparatricem, posterorum vivificatricem (1)! Accedit quod a communi hominum sensu abhorrere censeatur, ut quidquam, quod alteri causa esse debet, depereat. Hinc absonum fuisset ut Eva, quae data uxor Adae fuerat ad humani generis propagationem, ante ipsam generationem moreretur. Si igitur B. Virgo, ut ex memoratis patet, viventium omnium secundum spiritum extitit maler, haud profecto debuit in ea vita spiritus deficere, seu nunquam ipsa debuit gratia

carere. Ex divina. His demum alia subnectunt argumenta piae sententiae

assertores ex multimodis titulis, qui e divinae matris munenilute.

re dimanant, deprompta, quibusque reipsa B. Virginem Ecclesia condecorat. Quandoquidem Ecclesia Mariam totius universitatis, proindeque Angelorum, atque hominum omnium reginam appellat. Hi autem tituli inanes ac nugatorii profecto non sunt, sed solido veritatis fundamento innituntur. Quod si B. Virgo Angelorum regina est, ac super choros Angelorum evecta, congruum videtur omnino, ipsam nulla ratione debuisse aliquando illa gratia carere, qua Angelorum agmina, ac protoparentes a suae conditionis exordio ornati et aucti a Deo sunt iuxta celebre Augustinianum illud effatum: Erat Deus in eis condens naturam et

[ocr errors]

Talon

11) Homil. 2. Super Missus est n. 3. ed. cit. Vol. I. col. 744. Anlithesin porro bic instilueral s. Doctor Evam inter et Mariam dicens praeter cetera: Curre mater ad fin

liam; ipsu matris opprobrium auferut: ipsa patri pro malic satisfaciat: quia ecce vir cecidit per foeminam; iam non erigiur nisi per foeminam.

largiens gratiam. Alioquin serva rebellium Angelorum B. Virgo extitisset, quod nefas videtur de Angelorum cogitare regina, qui nunquam gratia sunt destituti, nec propterea servi aliquando aut mancipia peccati fuere. Item non conveniebat, Mariam in gratiae ordine esse protoparentibus inferiorem, quorum regina per gratiam erat futura; fuisset autem sane inferior, nisi Deus ipsam quoque in gratia, sicuti et illos, condidisset.

Atque haec sunt praecipua argumenta theologica, quibus catholici doctores singulare hoc privilegium immaculati Deiparae Conceptus vindicare consueverunt, quaeque nos in compendium retulimus, ipsi vero fuse exponunt varieque exornant (1). Dixi praecipua : alia enim quamplura et illi praeter recensita adiiciunt, quae plus minusve ad rem conficiendam valent. Haec tamen nos praetermisimus tum quod ad ea, quae iam adduximus, facile revocari possunt, tum quod eiusmodi argumenta peremptoria non sunt, neque fundandae dogmatis definitioni , de quo nos potissimum inquirimus, per se paria, cum convenientiae et probabilitatis fines non excedant. Idem de argumentis negativis esto iudicium, quae ex indecentia promuntur, quaeque inversa licet ratione in positivis includuntur. Quare ea persequi supervacaneum puto.

(1) Adiri possunt inter ceteros Franciscus Guerra in op. Maiestas gratiarum et virtutum omnium Deiparae Virginis. Hispali 1659. duob. vol. in fol. Vincent. Fassari in op. Immaculata Deiparae Conceptio theologicae commissa true tinae Vol. unic. fol. Lugduni 1666. Ferdin. Quirinius de Salazar in op. Pro immaculata Deiparae Virginis

Conceptione defensio. Compluti 1618. vol. in fol. lo. Ant. Velasquez De Maria immaculate concepta Vol. fol. Lugd. 1653. etc. Sed prae aliis accurate rationes theologicas expendit Suarez in 3. p. s. Thomae Tom. II. Quaest. 27. Art. 2. Disp. 3. Sect. 5. opp. edit. Lugd. 1614. pag. 22. seqq.

« PoprzedniaDalej »