Obrazy na stronie
PDF
ePub

canonicos lugdunenses an. 1130 (1), nec non Matthaeus Paris in vitis sanctorum abbatum monasterii s. Albani qui scripsit an. 1243 (2), (ut de insequentibus scriptoribus sileamus, qui miro consensu de eadem revelatione, eodemque disserunt festo) rite inferimus s. Anselmi aetate in Anglia solemnitatem de B. Virginis Conceptione celebrari consuevisse (3). Exinde pedetentim in Gallias, aliasque regiones, ut suo loco scripsimus, penetravit, omnesque Occidentis ecclesias pervasit, donec a romanis Pontificibus decreto sancitum est atque probatum.

Huius vero cultus obiectum esse animationis momentum, quod proinde uti sanctum celebratum est, postea ostendemus.

CAPUT XIII.

DE ECCLESIAE SENSU CIRCA IMMACULATUM

B. M. VIRGINIS CONCEPTUM

Quamvis ea, quae ex liturgiis atque ex festi Conceptionis Marianae celebratione in superiori capite protulimus, satis aperte patefaciant quid Ecclesia antiquitus de hoc

(1) Sed proferunt, inquit, scriptum supernae (ut aiunt) revelationis Ep. CLXXIV. n. 6.

(2) Consule sis Opera Matthaei Paris Monachi albanensis. Londini 1642. in Vitis viginti trium abbatum s. Albani pag. 62, ad calcem Historiae Maioris n. 50, ubi refert Gaufridum, qui XVI abbas fuit sub Henrico I, nempe an. 1119, statuisse festivitatem ascensionis Domini... et Conceptionem B. Virginis. Porro s. Anselmus, referente Eadmero eius biographo, obiit an. 1109: cum vero hic agatur de institutione festi iam recepti, uti cetera, quorum ibidem fit mentio, in eo monasterio,

rite infertur illam iam sub s. Anselmo suum nactam fuisse exordium.

(3) Inter ceteros s. Bonaventura loquens de Conceptionis festo in 3 lib. sent. dist. 3, par. 1, art. 1. quaest. 1. Ut quidam dicunt, inquit haec solemnitas celebrari non coepit humana inventione, sed divina revelatione: quod si verum est, sine dubio bonum est solemnizare in eius Conceptione: sed quia hoc authenticum non est (id est ab Ecclesia non probatum), non compellimur credere: quia etiam contra fidem rectam non est, non compellimur negare. Opp. edit. Rom. 1596, Tom. V, pag. 34, col. 1.

senserit argumento, operae tamen pretium esse censuimus appositam de ipso Ecclesiae sensu tractationem adiicere.

Ex duplici autem fonte eum colligi posse arbitramur tum scilicet ex pastorum, tum ex fidelium sese gerendi ratione.

Ac primo quidem ad pastores quod spectat, horum sententiam circa immaculatum Virginis Conceptum facile colligere est ex iisdem liturgiis, quae ab Ecclesiae pastoribus ad usum uniuscuiusque dioeceseos sunt concinnatae, nec non ex publicis, quas de hoc mysterio ad populos sibi commissos, concionibus habuere. Hi enim in Ecclesia graeca, seu potius orientali universa, certatim hoc B. Virginis privilegium praeconiis efferre connisi sunt. Idem existimes velim de festi celebratione, quae primum uno consensu in orientali Ecclesia ipsorum opera instituta est, deinde vero in Ecclesia occidentali, licet temporis tractu propagata fuerit, ac demum ubique recepta.

Cum vero nemo epocham praefinire possit, qua festum hoc primo institutum sit, quia auctores qui de eo loquuntur, nullatenus ab se illud institutum affirmant, sed de eo tanquam iam recepto disserunt, iure merito infertur fere ab immemorabili, ut aiunt, praesertim in Ecclesia graeca et orientali ipsius celebrationem invaluisse.

Ex pastorum porro doctrina fideles eam animo imbiberunt erga hoc mysterium venerationem, ac studium ut numquam in eorum cordibus, in quibus altissimas radices fixerat, vel minimum deferbuerit, immo in dies magis ac magis incrementa ceperit.

Haud obscura huius fidelium sensus circa immaculatam Virginis Conceptionem vestigia in antiquitate remotissima occurrunt. Enimvero nisi alte haec persuasio fidelium mentibus insculpta fuisset, Iulianus pelagianus numquam s. Augustinum arguisset, quod ipse doctrinam defendens de universali in omnes homines peccati propagatione infensior esset Mariae, quam Iovinianus. Ille, inquiebat enim Iulianus, virginitatem Mariae partus conditione dissolvit. Tu ipsam Mariam diabolo nascendi conditione tran

Unde colligatur Ecclesiae sensus circa Immac. Concept.

Ex Ecclesiae pastoribus.

Ex fidelibus.

Eius anti

quitas

scribis; videlicet, cum te auctore et magistro in omnes originalis labes propagetur, adeoque diaboli mancipia omnes efficias, ipsa quoque Virgo eadem conditione tenebitur, a quo christianae aures prorsus abhorrent. Nisi enim haec mens fuisset Iuliano, numquam hic novator id s. Doctori obiecisset. Iam vero, uti vidimus, Augustinus ut eam a se propulsaret calumniam, quam ipsi impingebat Iulianus, negat id consequens esse; quia etsi id ferret Mariae conditio, utpote communi ratione genitae, adeoque debitum et ipsa labem hanc contrahendi praeseferret; praeoccupata tamen speciali gratia, numquam in diaboli servitutem incidit. Talis enim est vis responsionis s. Augustini: Non transcribimus diabolo Mariam conditione nascendi, sed ideo quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi; perinde ac si diceret: falsum est quod ut certum tibi assumis: siquidem B. Virgo in conceptione ipsa per gratiam Salvatoris ab hoc debito soluta est, atque ideo numquam in diaboli cessit potestatem. Quod autem heic ab Augustino agatur de conceptione, patet: etenim nonnisi in conceptionis actu contrahitur originale peccatum. Quaevis alia huius textus expositio a nonnullis excogitata violenta est, et ab Augustini mente prorsus aliena (1).

Hic ipse fidelium sensus circa omnimodam B. Virginis a quovis peccato immunitatem ex alia Pelagii obiectione apud s. Augustinum elucet. Etenim ille haeresiarcha, ut evinceret posse hominem esse absque peccato, exemplum urgebat B. Virginis Mariae his verbis: Ipsam Domini et Salvatoris nostri Matrem sine peccato confiteri necesse esse pietati. Tantum vero abest ut Augustinus id reiiciat, ut illud probet magis atque confirmet dicens: Quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere et parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum (2).

(1) Adi, si lubet, Plazzam op. cit. Act. 3, art. 3. §. 1. n. 378. seqq.

(2) Lib. De Nat. et Gratia c. 36, n. 42, col. 144.

Se demum prodidit latens in populo fideli pius hic sensus erga singulare B. Virginis privilegium, quum controversia in utramque partem agitaretur. Universalis siquidem protinus et constans ita effectus est, ut numquam deficere aut languescere potuerit; immo quo plures ex adversa parte ad eum restinguendum fierent conatus, eo in maiorem iugiter claritudinem prosilierit. Dicet fortasse quispiam populum agi potius quam agere, iisque adhaerescere sententiis, quibus imbutus a pastoribus aut institutoribus fuerit: quod si his addatur illa, quae fere suapte natura insita christiano populo est erga B. Virginem pietas ac propensio, optime intelligi, quare fideles piae sententiae mordicus adhaeserint. Esto: detur id modo. Quid inde? Nempe sequitur, Ecclesiae quoque pastores communem hanc tenuisse sententiam, ac parem animi dispositionem et propensionem in eis extitisse: adeoque alterum ab altero communitur.

Qua ratione se prodiderit.

CAPUT XIV.

ARGUMENTA THEOLOGICA, QUAE A PIAE SENTENTIAE
PROPUGNATORIBUS PROFERUNTUR.

Iter sibi sternunt immaculati Conceptus patroni ad id quod intendunt, vim ostendendo argumentorum, quae congruentiae seu decentiae vocitantur. Id vero efficiunt in medium proferentes principium ab Augustino praestitutum: Quidquid tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium conditorem (1); scilicet Deum semper agere quidquid est aptius, et rectae rationis dictamini convenientius apparet.

Hoc praeiacto fundamento, ipsi urgent rationes congruentiac quas bifariam dispescunt, in positivas scilicet ac negativas. Positivas a decentia petunt, negativas autem ab inde

Vis argumenti congruentiae.

(1) De libero arbitrio lib. 3, c. 5, n. 15.

Prima ratio

ex decentia

Ex multiplici relatione B. Virginis cum singulis Trinit. Personis

centia; utrasque vero multiplici ex capite deducunt: nos horum argumenta singillatim breviterque attingemus.

Prima itaque decentiae ratio positiva, quae et potior est, et fundamenti instar assumitur, divinae matris est dignitas atque officium. Sane huic rationi institerunt antiqui Ecclesiae Patres, ut vidimus, qui exinde unanimi consensione inferunt, summam B. Virginis excellentiam et sanctitatem; adeo ut eidem vel ipsi spiritus caelestes cedant. Satis erit oculos in allata Patrum testimonia coniicere, ut id clarissime appareat. Cum enim divino huic muneri obeundo ab aeternitate ipsa B. Virgo fuerit a Deo electa ac pracdestinata, iure deducunt debuisse iis ornari naturae ac gratiae dotibus, quibus creaturas omnes antecelleret. Talis porro non esset, nisi fuisset immunis, non ab noxis modo quae propria actione patrantur, verum et ab ipsa culpa primigenia, quae universam hominum infecit naturam. Siquidem fini media sunt accommodanda. Deus igitur qui sapientissimus est ac summe potens a communi eam lege servare debuit. Patres praeterea hac ipsa de causa uno ore affirmant, Deum peculiari ratione B. Virginem veluti aedem suam in qua corporaliter habitaret, sibi extruxisse, effecisse, fabricatum esse. Non est autem putandum, eum voluisse ut opus tam eximium ab ipsa sua molitione infectum sordidumque esset, daemonisque foret habitaculum, vel minimo licet temporis momento (1).

Id ipsum colligunt e variis relationibus quas B. Virgo ob divinam maternitatem suam ad singulas sanctissimae Triadis Personas nacta est. Ac primum ex ea quae Mariam inter et Christum seu Verbum carnem factum interest. Cum enim Verbum per incarnationem futurum esset verus ac naturalis Mariae filius, sane decebat ut Matris

(1) Confer Segnerium Manna dell' anima ad diem VIII decembris ubi boc argumentum pulcherrime evol vit, nec non Bossueti Sermons I,II,et III sur la Conception de la Sainte Vierge, in quibus pariter eloquen

tissime rationes congruentiae, quibus adstruitur immaculata Virginis Conceptio, in suo lumine ponit; quae vero eidem adversari videntur, dissolvit. Opp. Bossueti edit. Versailles 1836, Tom. XV.

« PoprzedniaDalej »