Obrazy na stronie
PDF
ePub

corpore et anima, templum sibi construxit ornatum (1). Ve. rum cum hic sermo dubiae saltem sit auctoritatis, eatenus rei nostrae probandae par est, quatenus ad veterem scriptorem spectat. Alia item non pauca Patrum testimonia, quae tamen ab adsertoribus piae sententiae passim adduci solent, omisimus, sive quod rem praesentem proprie non attingant, sive quod spuria aut dubia saltem habeantur (2). Quapropter heic primum Patrum agmen claudamus.

CAPUT XI.

PATRES ET SCRIPTORES ECCLESIASTICI RECENSENTUR QUI AB AUGUSTINO AD BERNARDUM USQUE IMMACULATO B. VIRGINIS CONCEPTUI FAVERE VISI SUNT.

Pro exortae pelagianae haereseos occasione doctrina de originalis peccati in omnes homines propagatione clariorem lucem adepta est, instante potissimum s. Augustino, qui illam haeresim plane contrivit. Exinde factum ut posteriores aetate Patres atque ccclesiastici scriptores vehementiori stilo dogma catholicum adstruerent ac vindicarent. Hac de causa alteram hanc seriem a priori distinctam volui, ut ex his etiam sententias afferrem, quae fautrices piae causae videntur.

Ab ipso Augustino ordiar. Hic igitur in libro De Nat. et gratia de B. Virgine disserens haec habet: Excepta itaque sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Do

(1) Opp. edit. Frontonis Ducaei Lutetiae Paris. 1624. Tom. VI pag. 496, qui adnotat initium istius orationis s. Io. Chrysostomi citatum fuisse in Conc. Ephesino. Cf. eiusd. Adnotat. pag. 1042. Lège praeterea mo nitum praemissum a D. Montfauconio huic Homiliae. Opp. vol. VI. p. 391.

(2) Quae videri possunt magno numero tum apud Catharinum in Disputatione pro veritate immaculatae Conceptionis B. Virginis.Senis1 532.

tum apud Theoph. Raynaudum si-
ve in Diptycis Marianis Opp. edit.
Lugdun. 1665. Tom. VII. p. 140. seq.
sive in op. Pietas Lugdunensis erga
B. V. immaculate conceptam. Tom.
VIII. pag. 265. seqq. Apud Coccium
in Thesauro lib. III. art. 1, apud
Salazarium De Concept. c. 42, alios-
que passim, praesertim vero apud
Plazzam in op. saepius cit. Causa im.
mac. Concept. Act. II. art. 3, et Act.
VI. ar. 2.

S. Augusti

nus

:

mini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem inde (1) enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum (2). Licet vero heic s. Doctor, uti ex orationis serie constat, de peccatis actualibus loquatur, nihilominus cum propositio generalis seu universalis sit, atque ex disputationis natura pateat, peccata haec actualia, prout ab humana infirmitate profluunt, cum originali noxa, ex qua eiusmodi infirmitas enascitur, arcto nexu esse coniuncta; rite infertur nullam ab eo, etiam quoad originalem labem, voluisse haberi de Maria quaestionem: adeoque, ut consequens est, a propositionibus generalibus s. Augustini, quibus in omnes peccatum Adae derivatum adseritur, ex eiusdem sententia Mariam Virginem semper esse excipiendam. Sane cum Iulianus Augustino obiecisset: Tu ipsam Mariam diabolo nascendi conditione transcribis; respondit hipponensis praesul: Non transcribimus diabolo Mariam conditione nascendi; sed ideo quia ipsa conditio solvitur gratia renascendi (3). Videlicet ideo negat se Mariam diabolo transcripsisse conditione nascendi, quia haec ipsa nascendi conditio, nempe conceptio carnalis atque activa, ut loquuntur, gratia renascendi soluta est. Etenim cum Iulianus Augustino crimini vertisset, quod ob dogma de peccati originalis propagatione ipse transcripserit B. Virginem diabolo, haud profecto ab hac se criminatione s. Doctor purgasset, qui id apertis antehac verbis inficias iverat, nisi in ipso conceptionis actu Mariam gratia praeoccupatam per adducta verba significasset, ut per se liquet. Atque haec de Augustino satis (4).

(1) In duobus mss. vaticanis commemoratis ab editt. Maur. legitur inde; antiquiores scriptores a sec. XI ad XIV constanter legerunt inde, quos inter s. Th. 3, p. Q. 27. ar. 4. Huic lectioni videtur magis congruere orationis series, nec opponuntur codices; auctoritas praeterea quatuor se

culorum eidem plane favet.
(2) Cap. 36. n. 42.

(3) Oper. Imperfecti contra Iulianum lib. 4. c. 122.

(4) Heic afferri solet ex Cyrillo alex. in Io. lib. 6, c. 15 testimonium pro immaculato Virginis Conceptu luculentissimum edit.Paris.1573.col.824.

A

་་

S. Maximus taurinensis antistes Hom. 5. ante Natale Domini haec praeclara habet: Idoneum plane Maria Christo habitaculum, non pro habitu corporis, sed pro GRATIA ORIGINALI (1).

lis praeterea B. Virginem praeconiis exornant Theodotus ancyranus episcopus, et Proclus constantinopolitanus antistes, ut ab omni prorsus labe ac peccati cuiuslibet inquinatione eam liberent. Etenim Theodotus in Orat. in sanctam Dei Genitricem non dubitat eam Virginem innocentem expresse praedicare, sine macula, omni culpa vacantem, intemeratam, sanctam anima et corpore, sicut lilium inter medias spinas germinans: non doctam Evae mala, quam nobis Creatore dignam donavit divina providentia (2). S. vero Proclus in Orat. VI in eamdem sanctam Dei Genitricem de s. Iosepho loquens: Non meminerat, inquit, potuisse eam (Mariam) effici Dei templum, quae ex mundo erat formata luto (3). Atque Orat. I: Haudquaquam architecto dedecori est, ait, ut eam incolat

quod ita se habet: Et bene non solum caecus, sed etiam caecus a nativitate dicitur: quia omnes homines (excepto illo,qui de Virgine natus est,et sacratissima etiam Virgine, ex qua Deus homo prodiit in mundum, exXempta) cum peccato originali nascimur. Verum supposititium eiusmodi est testimonium, desumptum ex Iodoco Clichtoveo neoportuensi: qui de suo ingenio supplevit libros quatuor, qui tunc temporis desiderabantur in Commentariis s. Cyrilli in Ioannem, nempe quinlum, sextum, septimum et octavum, Augustinum in plerisque sequutus, ut animadversum est a Richardo Simonio Tom. III Hist. Critic. Novi Testamenti, pag. 529, et 574. Sed quoniam, uti scribit I. Albertus Fabricius in Biblioth. graeca Hamburgi 1804. vol. IX. p. 460., Clichtovei supplementum a Cyrilli ipsius opere ex titulis librorum

quidem, sed non ex distinctione typo-
rum vel aliis notis in singulis paginis
adpositis discerni satis potuit, factum
est ut multi incauti pro cyrillianis Cli-
chtovei verba laudarent. Ceterum in
Io. Auberti editione 1638, qui pri-
mus Cyrilli Opera graece edidit, sup-
pleti sunt ex Holsteniano codice li-
bri integri quintus et sextus; septimi
vero et octavi copiosa et longa frag-
menta exhibentur cum versione Ni-
colai Borbonii ex catenis in Ioannem.

(1) Opp. edit. Rom. 1784. pag. 18.
(2) In Biblioth. PP. Gallandii
Tom. IX. pag. 475. n. 11. 12. Haud
pauca in eumdem sensum ibidem le-
gere est, ubi inter alia haec scribit de
B. Virgine: Quae necdum nata au-
ctori Deo consecrata sit... tota pul-
chra ut propensa voluntas, totaque
suavis ut cella unguentaria.
(3) Ibid. pag. 637, n. 8.

S. Maximus tauriu.

Theodotus ancyranus.

S. Proclus

Sedulius

Anonymus Auctor tractatus Contra quinque haereses.

domum
quam ipsemet extruxerit, neque lutum figulum inficit,
cum ille vasculum, quod finxerat, refingit: ita nec quidquam
Deum purissimum polluit, quod ex virginali utero prodiit.
Quam enim citra omnem sui labem formaverat, ex ea nulla con-
tracta macula processit (1). Et iterum ita Christum B.Virginem
alloquentem inducit: Nulla iniuria increatam maiestatem sum
affecturus, ut in habitaculo, quod a me creatum fuit, habitave-
rim (2). Quod si Deus ipse B. Virginem uti domum in qua
habitaret, extruxit, profecto mundam extruxit. Is demum de
eadem B. Virgine scribit: Ipsa novae creaturae caelestis glo-
bus, in
quo sol iustitiae numquam occidens omnem ab anima
omni peccatorum noctem fugavit (3); vocat secundi Adami
paradisum dicens: Latebat eum ex virginali rursus paradiso
intemeratis Domini manibus plasmari secundum Adam (4):
aliaque eiusmodi de ea effert, quae omnimodam prorsus
in B. Virgine asserunt a quavis culpa immunitatem.

Neque ab hisce sensis ablusit Sedulius cum de Virgine cecinit

Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis,

Nil, quod laedat, habens, matremque obscurat honore;
Sic, Evae de stirpe sacra veniente Maria,
Virginis antiquae facinus nova Virgo piaret;
Ut, quoniam natura prior vitiata iacebat
Sub ditione necis, Christo nascente renasci

Posset homo, et veteris maculam deponere carnis (5).

Quibus non inelegantibus carminibus Sedulius aperte asseverat, B. Virginem eum in modum quo mollis rosa ex acutis spinis intacta exurgit, puram intactamque e temerata Evae stirpe prodiisse, atque ita Christi munere naturam vitiatam piasse.

Luculenter praeterea anonymus auctor libri cui titulus

(1) Ibid. p. 615. n. 3.

(2) Ibid. pag. 642. n. 14.

(3) Orat. VI. Laudatio s. Dei Genitr. Mariae in Bibl. Patr. Gallandii p. 646. n. 17.

(4) Ibid. pag. 637. n. 8.

(5) Carm. Paschal. lib. 2. vers. 29. seqq. in Biblioth. Galland. Tom. IX. p. 543.

Contra quinque haereses, ad V seculum spectans, idipsum tradit, dum Christum ita loquentem inducit: Ego matrem de qua nascerer, feci: Ego viam meo itineri praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, manichaee, mea mater est, sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer (1). Quod si Christus manu sua, idest praecipua cura Matrem suam condidit, profecto eam peccati sorde haud inquinari est passus. Huc pariter revocatur anonymus alter auctor commentarii in psalmos, quod olim Hieronymi nomine circumferebatur. Hic igitur verba illa explanans psalmi LXXVII. v. 14. Et deduxit eos in nube diei, haec habet: Ecce Dominus venit in Egyptum in nube levi. Nubem levem aut proprie Salvatoris corpus debemus accipere, quia leve fuit, et nullo peccato praegravatum est: aut certe nubem levem debemus sanctam Mariam accipere... pulchre dixit DIEI: nubes enim illa non fuit in tenebris, sed semper in luce (2).

Solent huc adduci s. Fulgentii verba e Sermone de duplici Nativitate Christi desumpta, quibus antithesis instituitur Evam inter et Mariam: In primi hominis coniuge nequitia diaboli seductam depravavit mentem, in secundi autem hominis matre gratia Dei et mentem integram servavit et carnem (3). Attamen loqui potius s. Doctor videtur de

(1) In appendice Opp. s. Augustini ed. Maur. Tom. VIII. col. 6. De hoc auctore consule Admonitionem editorum Maurinorum; ex qua patet Erasmum censuisse Tractatum adversus quinque haereses esse hominis quidem eruditi, arguti atque facundi non tamen Augustini, nisi forte, ait, iuvenis scripsit: Augustino eum adiudicasse Lovanienses et Bellarminum aliosque ductos auctoritate Bedae. Nihilominus Tractatum hunc post s. Augustini obitum sub Vandalorum dominatione scriptum fuisse editores Maurini ostendunt.

(2) In Append. ad tom. VII. opp. s. Hieronymi edit. Vallars. col. 201. Censet Vallarsius huius commentarii in Psalterium auctorem esse s. Columbanum, primum luxoviensem in Burgundia, deinde bobiensem in Italia abbatem. Lege eius Admonit.praemissam huic commentario pag. XXII.

(3) N. 6. edit. Paris. 1684. pag. 554. Sic porro se habet integer contextus post verba illa: integram servavit et carnem:, prosequitur s. Fulgentius: menti contulit firmissimam fidem, carni abstulit omnino libidinem; et n. 7 clarius adhuc mentem

Auctor Com

ment.in Psalmos sub Hieronymi nomine.

S. Fulgentius

« PoprzedniaDalej »