Obrazy na stronie
PDF
ePub

tum pariter cum eam vocat tabernaculum sanctum non manufactum, eamque servatam incorruptam, et a pedibus usque ad caput benedictam. Sic enim ait: Non in servo inhabitavit (Christus), sed in sancto suo tabernaculo non manufacto, quod est Deipara Maria. Illic enim in ipsa Rex noster, Rex gloriae factus est Pontifex et manet in perpetuum (1); et iterum loquens de Apostolis una in coenaculo sedentibus die Pentecostes: Erat enim, inquit, cum eis etiam domus illa Dei magna, manifestus mons Dei Deipara Maria (2); denique Paulum samosatenum perstringens concludit: Et qui nunc novissimis diebus propter nos venit, non in figura ignis, sed conceptus in ventre Virginis Mariae, superveniente Spiritu Sancto in eam: et Matrem incorruptam, a pedibus usque ad caput benedictam servavit, sicut ipse solus novit modum conceptus et ortus sui. Haec est quam Isaac praevidens, dicebat Iacob: det tibI DOMINUS benedicTIONEM COELI DESUPER, ET BENEDICTIONEM TERRAE HABENTIS OMNIA. Qui enim e coelo descendit Unigenitus Deus Verbum, gestatum est in 'utero, et genitum ex paradiso virginali habente omnia (3). Sed neque veretur Dionysius dicere Mariam tabernaculum Spiritu Sancto firmatum ab eoque protectum semper, scribens: Neque alius in tabernaculum eius verum introivit, nec exivit, nisi solus Dominus: ET SIGNAT A EST PORT A tabernaculi integra et incorrupta et inviolata: manu enim Dei clausa est, et digito eius signata est. Neque summus noster Sacerdos manu hominis est ordinatus, neque tabernaculum eius ab hominibus fabricatum, sed Spiritu Sancto firmatum est, et virtute Altissimi protegitur illud semper laudatissimum Dei tabernaculum Maria Deipara, et Virgo (4). Quae quidem in Dionysio eo plus habent ponderis, quod ipse in humano genere cunctisque hominibus quantumvis iustis, uti scite observat eruditus editor illius Operum De Magistris, peccatum originis agnoverit (5). Quod si nihilominus beatam Virginem tabera

(1) Ibid. in Responsione ad quacst. VII Pauli samosateni pag. 261.

(3) Ibid. p. 277 seq.
(4) Ibid. pag. 240.

(5) Videsis eius praefat. De Vita et seriptis s. Dionysii Alexandr. pag. Comparatio apud veteres recepta Evam inter el Mariam.

(2) Ibid. in Resp. ad Quaest. X,

pag. 274.

naculuin vocat ab hominibus non fabricatum, sed Spiritu Sancto firmatum, protectumque semper tabernaculum Dei, procul dubio illam ab omni semper labe immunem prorsus praedicat.

Celebris inter veteres extitit comparatio, quam ipsi crebro instituere praeoptabant Evam inter ac Mariam. Quemadmodum enim, aiebant, Eva serpenti credens origo fuit peccati, mortis, totiusque perditionis, ita et beata Virgo fidem Angelo adiungens, Verbum in utero suo indutum carne concepit, effectaque est nostrae salutis origo, ac proinde abolitionis peccati principium.

Hanc expoliunt urgentque comparationem s. Iustinus M. (1), s. Irenaeus (2), Tertullianus (3), Iulius Firmicus (4), s. Cyrillus hierosolymitanus (5), s. Epiphanius (6). Quoniam vero princeps inter omnes eam usurpandi atque explicatius proponendi fuit Iustinus, satis heic erit eius verba describere quocum ceteri consentiunt. Loquens igitur sanctus martyr de Verbo a Patre genito dicit, ipsum ex Virgine hominem esse factum, ut qua via initium orta a serpente inobedientia accepit, eadem et dissolutionem acciperet. Eva enim

CXXXIII: n. XL, qui praelerea adversus nonnullos bypercriticos yun GLÓTYTU insignis epistolae, ut eam vocat s. Hieronymus, a Dionysio datae contra Paulum samosatenum egregie tuetur pag. XV et seqq. S. X seqq. Siquidem hanc epistolam ex recentioribus criticis a s. Martyre abiudicarunt Valesius, Harduinus, Montfauconius, Dupinius, Caveus, Le Quien, Ceillier et Ponthius. Dionysio vero illam tribuendam mordi cus vindicarunt Tillemontius, Fabricius, Natalis Alex., Bullus, et nošter De Magistris. Pagius autem mediam veluti inivit viam scribens ad an. 264, n. III de hac ipsa epistola: « Elsi Dionysio falso tribuatur, non lamen inde sequilur non fuisse scri

ptam ab aliquo ex episcopis, qui sy-
nodis adversus Paulum celebralis in-
terfuerunt. Innumeris aulem exem-
plis constat, indubitatae antiquitatis
epistolas scriptorum errore falsos ti-
tulos praeferre.»

(1) In Dial. cum Tryphone num.
100. pag. 195-196, edit. Marani Pa-
ris. 1742.

(2) Contra haeres. lib. 3, c. 22, n. 4, edit. Massueti.

(3) De Carne Christi c. 17, edit. Rigaltii.

(4) De errore profanarum religion. c. 26 in Bibl. Patr. Gallandii tom. IV, p. 34 seq.

(5) Catech. 12, n. 29, ed. Touttei.

(6) Haeres. 78, num. 18, edit. Petavii.

S. Iustin. m.

cum Virgo esset et incorrupta , sermone serpentis concepto inobedientiam et mortem peperit. Maria autem Virgo, cum fidem et gaudium percepisset nuntianti, Gabrieli laetum nuntium, nempe Spiritum Domini in eam superventurum, et virtutem Altissimi ei obumbraturam.... respondit: Fiat mihi secundum verbum tuum. Comparationis vis ad rem nostram quod attinet in eo sita est, quod sicut Eva incorrupta adhuc et inviolata, divinaque ornata gratia causa fuit et origo humani generis exitii; ita et beata Virgo intemerata, atque a peccato quovis prorsus immunis causa facta est et origo salutis nostrae, fide atque obedientia sua concipiens in utero Christum redemptionis ac salutis auctorem. Talis autem non extitisset , si et ipsa aliquando peccato fuisset deturpata.

Huc pariter referuntur quae apud Hippolytum portuensem episcopum et martyrem leguntur: Dominus peccati expers erat, et ex lignis putrefactioni non obnoxiis secundum hominem , hoc est ex Virgine et Spiritu Sancto (1). Licet enim haec proprie referantur ad mirabilem Christi conceptum sine virili congressu peractum, cum tamen Virgo in qua conceptus est Christus Spiritus Sancti virtute lignum incorruptibile vocetur non secus ac ipse Spiritus Sanctus, ideo haud incongrue a s. Hippolyto immunem eam ab originali vitio existimatam fuisse infertur.

Verum planius atque apertius Origenes, seu potius antiquus auctor homiliarum quae eius nomine circumferuntur, beatam Virginem immaculatam praedicat his verbis: Huius itaque Unigeniti Dei dicitur haec mater Virgo

S. Hippolytus m.

Origenes.

(1) In Orat. in illud, DOMINUS PASCIT ME. In Biblioth. Patr. Galland. Tom. II. p. 496, fragm. VI. Iuverit integrum contextum adducere ex quo maiorem adhuc vim res praesens muluabitur. Porro autem, scribit,arca ex lignis quae putrescere non poterant, erat ipse Salvator. Per hanc enim, putredinis el cor

ruptionis expers eius tabernaculum significabatur , quod nullam peccali putredinem genuit ... Dominus autem peccati expers erat, et ex lignis putrefactioni non obnoxiis secundum hominem, hoc est ex Virgine et ex Spiritu Sancto, intus et foris tanquam purissimo Verbi Dei auro circumtectus.

Maria, digna Dei immaculata sancti immaculati, una unius. Ubi eam confert cum immaculato Dei Filio , et per comparationem ad illum vocat immaculatam. Sequitur deinde alloquens B. Ioseph : Accipe ergo eam sicut commendatum caelestem thesaurum, Deitatis divitias sicut plenissimam sanctitatem, sicut perfectam iustitiam; postea concludit: audite quod virgo in utero accipiet; non ex desiderio partum concipiens, quae neque persuasione serpentis decepta est, neque eius afflatibus venenosis infecta (1). Haec postrema verba vix non dixeris formalem atque expressam de immunitate B. Virginis ab originali macula enunciationem. Praeclaram denique idem auctor instituit antithesin Patrem inter aeternum Matremque terrenam inquiens: Non indiget (Christus) patre super terram. Incorruptibilem enim habet patrem in excelsis. Non indiget matre in caelis, immaculatam et castam habet matrem in terra, hanc multum beatam Virginem Mariam (2).

At quae de B. Virgine diserto sermone habet s. Ephraem. syrus omnem superant opinionem. Etenim eam omnibus praeconiis extollit oratione vere melliflua. Nonnulla subiiciam quae propius ad rem nostram spectant. In oratione ad sanctissimam Dei Genitricem: Immaculata, inquit, et intemerata, incorrupta et prorsus pudica , atque ab omni sorde ac labe peccati alienissima Virgo, Dei Sponsa et Domina nostra .... inviolata, integra, planeque pura ac casta Virgo Dei Genitrix etc. Sanctior Seraphim et incomparabiliter reliquis omnibus supernis exercitibus gloriosior (3). Placet praeterea sibi fervens hic B. Virginis laudator eam identidem vocando immaculatam , immaculatissimam, purissimam , novam maxime ac divinam largitionem , omnino immaculatam , Dei

[ocr errors]

(0) Origenis Adamantii Opp. Par. 11. edit. Parisiens. 1572. Hom. I. inter Homilias in diversos pag. 274– 275.

(2) Ibid. Hom. III. p. 280 col. 2. De his Homiliis Cf. Bellarminum De Script. Ecclesiast.cum Diss.Histor. Philippi Labbei. Venet. 1728. Ope

rum Tom. VII. De Origene an. 226.
pag. 44. seq.

(3) In Oratione ad sanctissimam
Dei Genitricem. Opp. edit. Rom.
1598, interprete Gherardo Vossio
Tom. III. pag. 210; nec non De san-
ctissima Dei Genitricis Virginis
Mariae laudibus. Ibid. p. 207.

S. Ambro

divinam sedem, Dominam sempeR BENEDICT AM, Evae pretium redemptionis, fontem gratiae, Sancti Spiritus fontem signatum, Templum divinissimum, sédem Dei, puram, quae draconis nequissimi caput contrivit, quae semper fuit tum corpore tum anima integra et immaculata (1), tabernaculum sanctum quod spiritualis Beseleel aedificavit (2). Quae quidem aliaque id genus permulta apertissime ostendunt quid de B. Virgine Ephraem senserit. Haec enim cum maculata eiusdem origine nullo componi modo possunt.

. Ita et s. Ambrosius de se in Adam peccatore loquens: Suscipe me, inquit, in carne quae in Adam lapsa est; suscipe me, non ex Sara, sed ex Maria ; ut incorrupta sit Virgo, sed Virgo per gratiam ab omni integra labe peccati (3). Quibus verbis extremo loco positis utpote generalibus, neque ad actuales noxas coarctatis integritas a quavis labe luculenter significatur. • Afferri et illud e s. Io. Chrysostomo solitum fuit, quod in Serm. de Nativitate Domini idem scripsisse perhibetur : Quemadmodum artifex, inventa materia utilissima, vas pulcherrimum fabricatur ; ita Christus invento Virginis sancto

[ocr errors][merged small]

(1) In Orat. cit.opp. ed. Rom. 1746. ex vers. Assemani Tom. III. p. 545. seqq.

(2) Orat. ad Deiparam ibid. p.529. (3) Serm. XXII. in Ps. 118. n. 30. edit. Maur. Tom. I. col. 1255. Heic editores Maurini adnotant in edit.Paris. adducta verba legi cum particula negante: non in carne,quae in Adam lapsa est; sed alias omnes editiones et cunctos mss. codices respuere negationein. Et optime quidem, subdunt editores: neque aliud hic significatur, nisi quod Christi caro eiusdem naturae fuerit atque Adae caro, unde per generationis successionem propagata est; licet eiusdem peccato nequaquam maculata. Sane editio ro

mana, quae prodiit an. 1580 in seks
vol. distributa, et secundum quam a-
dornata est editioParisiensis an.1614,
omittit particulam aegantem. Attamen
bi ipsi Maurini editores in nota ad
n. 21 Sermonis VI in hunc Psalm.
118 col. 1039. scribunt: « Nequa-
quam vero inficiatur (s. Doctor) bea-
tae Virginis immunitatem ab omni
peccalo; quippe quam non obscure
adstruat in ultimum huius ipsius psal-
mi versiculum illis verbis ; suscipe
me non in carne, quae in Adam
lapsa est ec. » Plura alia ex eodem
S. Ambrosio testimonia afferri pro
eadem sententia possent, quae lamen
brevitalis gratia praetermilto.

« PoprzedniaDalej »